Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: persona

Your search found 357 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 56-67:


56. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

Filium Dei dixit, se puros homines esse uel Dei ministros non negabant. Et, si talis gratia uerum fatentibus conceditur, sequitur, quod Christus ueritatis est assertor, qui se Filium Dei libere professus talia ac tanta operatus sit. Bene igitur de illis prędixit propheta sub persona Domini loquens: Cognouit bos possessorem suum et asinus pręsepe domini sui. Israhel autem me non cognouit. Iudei ergo boue asinoque stupidiores ac feris omnibus crudeliores Iesum debere mori exclamant, quia Filium Dei se facit, cum ob hoc ipsum magis debuit


57. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 528 | Paragraph | SubSect | Section]

potuit a maledicto antiquę pręuaricationis, nec Helię ad montem peruentio. Christo soli reseruatum fuit, ut in illo benedicantur omnes gentes et pristinę gratię, quas amiserant, restituantur. Dauid quoque, sicut in multis, ita et in hoc tenuit typum Christi, sub eius persona loquens in psalmis: Operui in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi; hoc* est in tentationem Sathanę experimentum quęrentis, cum diceret: Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. Et in alio psalmo: Genua


58. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 542 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque, quę de Christi discipulorumque eius paupertate retulimus, in prophetarum reperire possimus uaticiniis, ut, cum cuncta, quę prędicta sunt, impleri in Euangelio monstrabimus, magis patescat, quam stulta sit Iudeorum credere Christo nolentium obstinatio. In persona Christi uenturi dici illa in psalmis nemo negat: Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus solicitus est mei. Et iterum: Libera me — inquit — quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. Pauper enim


59. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

non permisit. Cęteri discipuli metu perculsi diffugerunt. Quod futurum prędixerat eis dicens: Omnes uos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis. Hoc Zacharię est, sed illic mutatur loquentis persona. Ait enim: Percute pastorem, et dispergentur oues, ut prophetę sit uox ad Patrem. Percussum se queritur* Dominus in psalmis dicens: Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. Percussus


60. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 595 | Paragraph | SubSect | Section]

permanserunt in obstinatis. Deinde, si dimittis hunc — inquiunt — non es amicus Cęsaris. Pilatus igitur, ne apud Cęsarem populi aduersus se delatio aliqua fieret, Iesum flagellis cędi iubet ostenditque flagellatum. Id futurum indicabat Dauid in persona Christi dicens: Ego autem in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Alibi immanitatem flagellantium exprimit et irridentium procacitatem dicens: Dum confringuntur ossa mea, exprobrauerunt mihi inimici mei.


61. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 607 | Paragraph | SubSect | Section]

nos reputauimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Et alibi idem: A planta pedis — inquit — usque ad uerticem non est in eo sanitas. Eius futurum dolorem expressisse mihi uidetur Hieremias, cum inter lamenta Hierusalem in persona Christi diceret: O uos omnes, qui transitis per uiam, attendite et uidete, si est dolor sicut dolor meus. Qui enim omnium portabat iniquitatem, omnium etiam dolores ipse suo dolore debuit superare. Eius uero fidelium in tam tristi spectaculo


62. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 637 | Paragraph | SubSect | Section]

meum, cuius ego Verbum sum, per quod facta sunt omnia, Deum uestrum, a quo et uos per me facti estis et ad beatitudinem cęlestem destinati. Ad eum ascendo humanitate uelatus, a quo nunquam separor diuinitate unitus, maiestate ęquatus, non idem cum illo persona, sed idem substantia. Sequitur: Venit Maria Magdalene nuncians discipulis: Quia uidi Dominum, et hęc dixit mihi. Venit non tardius fortasse illis, quę prius recesserant, tanto leuior facta ad cursum, quanto ardentioris amoris acta stimulis


63. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 685 | Paragraph | SubSect | Section]

continuo subiunxit: Hęc dixit Esaias, quando uidit gloriam eius et locutus est de eo. Hoc etiam ipsa uisionis ratio facile nobis persuadet. Dominum enim, quem sedentem in solio se uidisse asseruit, effigie humana eum uidisse indicat. Non ergo Patris, sed Filii persona fuit, qui erat humanandus. Quid autem in tam sublimi throno* a Patre collocari debuerit, ipse in psalmo pręfatus est, ubi ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum eius. Ac ne forte, quis hoc locutus


64. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 688 | Paragraph | SubSect | Section]

illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt. Quod alii prophetent, alii uisiones uideant, alii somnia somnient, illud est, quod Apostolus ait: Diuisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Hic tertia simplicis uniusque substantię persona est. Prima quippe Pater est, secunda Filius, tertia Spiritus Sanctus. Qui nec Pater est nec Filius, sed mutuus utriusque amor, ab utroque procedens et supra fideles suos donorum *corr. ex locutus **corr. ex Capadociam


65. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 689 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsum Patri Filioque esse communem, cum uterque Spiritus sit, et ipse quidem eiusdem cum ipsis naturę atque substantię. Discernuntur autem personis, quia Pater Filii est Pater et Filius Patris est Filius. Spiritus uero Sanctus neque Pater est neque Filius, sed cum tertia persona sit, necesse est, ut non unius, sed amborum sit spiritus. Alioquin, si unius esset, non foret alter alteri ęqualis, sed aliquis plus habens altero. Non esse autem ęqualem Patri Filium Arrianę error fuit impietatis. Pater igitur et Filius — ut catholica confitetur


66. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 692 | Paragraph | SubSect | Section]

declarat, quod ait: Cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem; ut uidelicet Scripturas quoque diuinas, in quibus omnis ueritas est, secundum Spiritum uiuificantem intelligant, non secundum litteram occidentem. Sed ne persona Spiritus Sancti de tribus pręstantior uideatur, ueritatem hanc a tota Trinitate descendere significauit dicens: Non enim loquetur a semetipso, sed quęcunque audiet, loquetur. Sic ipse de se alias dixit: Quę audiui a Patre, nota feci uobis. Cuncta itaque


67. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 693 | Paragraph | SubSect | Section]

loquatur et accepta nunciet. Hoc enim ita est dictum, ut a Patre Filioque eum procedere intelligas, ipsis tamen ęqualem, ipsis coęternum et consubstantialem. Nam sicut Pater Deus et Filius Deus, ita et Spiritus Sanctus Deus est, non tres Dii, sed unus Deus. Vt tamen unaquęque persona Deus dicatur, unius essentię inseparabilitas compellit. Nihil enim in natura diuina est, quod Deus non sit. Porro Spiritum Sanctum Deum esse illos, qui hoc negant, Scripturarum autoritate conuincimus. Paulus apostolus ait: Benedictus Deus et Pater Domini


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.