Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: institutum

Your search found 270 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 55-64:


55. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

meum consilium hoc fuit; exemplo videlicet eruditissimorum vel nostrae, vel superioris aetatis hominum; non ut verba vitandi laboris gratia, singula singulis reddens, annumerarem, sed ut sententias ipsas appenderem. quod quidem institutum in aliis quoque eiusdem scriptoris libris, quos de arte rhetorica, deque apta inter se verborum collocatione scripsit, item in Longino, ac tribus postremis Diodori Siculi libris convertendis, quos omnes nunc in manibus habeo, servavi. quos


56. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

vero quod earum rationum, quibus propositum nostrum confirmare ac stabilire possemus, copia me deficeret; sed quia omnem meam scriptionem ad ea quae maxime opportuna esse, et ad rem facere viderentur, veluti ad scopum quendam, referebam. quod equidem institutum, cum de aliis etiam scriptoribus agerem, servavi. neque enim fieri poterat, ut, de quibus accurate et copiose agere statuissem, eos strictim ac leviter attingerem. Cum vero cupere te animadvertissem, ut separatim de Thucydidis historia


57. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

plura quae dicerem habebam: sed ero contentus paucis. nam quam sint vera quae attuli. quamque mihi conveniant, et tu ipse, et qui elegantis doctrinae studio tenentur, iudicabunt. In Thucydidis vero scriptis excutiendis, non est nostri consilii, eius institutum ac dicendi facultatem oppugnare. eiusque scripta reprehendere: neque hoc animo ad scribendum aggressus sum, ut vitia tantum colligerem, aut eiusmodi aliquid facerem, neque ut, quae in eo praeclare confecta animadverterem, silentio praeterirem;


58. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

praestare potest cuiusquam hominis natura, nihil ut neque verbo, neque re umquam peccet. illa vero optima est existimanda. quae in plurimis scopum attingit, in paucissimis aberrat. Ad hanc igitur rationem, ea quae dicuntur, quisque examinet, neque meum institutum reprehendat, sed eorum quae de dicendi ratione allaturi sumus aequus sit aestimator. Quod vero non ego primus hoc scribendi genus aggrediar, sed multi ante me, et nostra et veterum memoria, nulla malevolentia suffusi, sed veritatis studio


59. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

orationem adiunxit. Successit Thucydides. is neque, ut Hellanicus, quasi desidem esse historiam, et in uno loco consistere passus est; neque, Herodoti exemplo, Graecorum barbarorumque facta ex omni regione in unum esse colligenda existimavit: cum quidem institutum illud Hellanici ob eam caussam contemneret, quod abiectum et humile videretur, planeque eiusmodi, quod legentibus haud multum utilitatis afferre posset: Herodoti autem rationem ideo non probaret, quod latior ac fusior esset, quam ut eam humana


60. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

orationibus, quibus usi sunt, commemorandis, neque eorum qui suaserunt, neque Lacedaemoniorum, qui foederis societatem non admittendam censuerunt, nominibus indicandis operam ponendam existimavit: cur non idem in iis qui Lacedaemone Athenas venerunt, institutum servavit: cum illi quoque pace infecta discesserint? Sin autem in his commemorandis magna diligentia opus esse non ignoravit, cur illa per negligentiam praetermisit? neque enim existimandum est, eum facultatis


61. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

sententiam Thucydidem, nullas in ultima historiae parte orationes adiunxisse, etsi multa in Ionia, multa Athenis evenissent, quae sermonum et orationum interventu transigerentur. Quod siquis primum cum octavo libro conferat, neque idem in illis institutum, neque eandem in explicando vim inesse iudicabit. alter enim, cum paucas admodum, nec magni momenti res habeat, totus concionibus ad artem factis abundat: in altero contra, et multis et magnis rebus referto, magna est concionum infrequentia.


62. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

rebus ostendi potest; non haec est ratio ineunda iis qui ex arte rem aliquam exaggerare volunt. non enim, quae res inter minimas excellit, sed quae magnas exsuperat, vere magna est iudicanda. ipsius vero prooemium ita est comparatum, itāque multas ad institutum suum demonstrandum exaggerationes habet, ut ipsum per se historia quaedam esse videatur. at qui de arte dicendi praecepta tradiderunt, prooemia ipsa veluti notas quasdam volunt esse, quibus capita rerum, de quibus est dicendum, commonstremus.


63. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

densus, amarus, austerus, vehemens, gravis, terribilis, ac formidolosus; atque in primis affectionibus movendis peraccommodatus. Talis quidem est Thucydides in suo illo charactere, et forma dicendi, qua ceteros anteivit. Cum autem et institutum eius et facultas una decurrunt, perfectam absolutamque; atque adeo divinam orationem efficit. cum vero non est par viribus, quippe cum nervi illi ob dicendi celeritate non usquequaque perdurent; oratio fit obscura, vitia quaedam, quae minime


64. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

διὰ παντὸς ἀπὸ φύσεως ἀναγκαίως, οὗ ἂν κρατῇ, ἄρχειν. Hoc est: Quod igitur ad benevolentiam erga deos attinet, neutiquam existimamus nos aliis inferiores esse. nihil enim extra humanum institutum, vel quod spectat ad opinionem de diis, vel quod ad voluntatem erga nos ipsos, aut sentimus, aut agimus. Nam, quod ad numina pertinet, de illis, quod opinione receptum est, sentimus de hominibus autem ita naturae necessitate comparatum, ut


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.