Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: institutum

Your search found 270 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 83-105:


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

innumera, quae clarius loquuntur, in quibus eaedem sententiae continentur. Denique ob hoc ipsum largitur Deus Ecclesiae suae fideles et intelligentes ministros ac doctores, ut perpetuis concionibus explicent difficiliora loca Scripturae, et alia perspicua porro urgeant ac inculcent. Sed iam ad institutum redeamus. REGULAE COGNOSCENDI SACRAS LITERAS, EX IPSIS DESUMPTAE. 1 Omnia bona a Deo petenda sunt, praesertim hoc summum, nempe cognitio ipsius verbi. Ideo dicamus cum Davide: Revela oculos meos, ut videam mirabilia de lege tua, ne


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 832 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quapiam. 3. Qua occasione, quove consilio sit adducta: hoc est, cur haec potius adhibita quam alia: cur eo loco, cu- tali forma. 4. Quid potissimum efficiat, sive quis sit argumentationis scopus atque summa. 5. Num in verbis ullis probationes aliquae lateant, ad institutum pertinentes. Neque hic praetereundam, si locus depromitur ex veteri Testamento, operae eos precium facere, qui explorant versionem tum ex Hebraea, tum ex LXX. editione, atque investigant quousque conveniat praesenti causae: diligenter etiam pensitatis iis quae ibi tum antecedunt, tum


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 858 | Paragraph | SubSect | Section]

non credit, nisi doceat in Lege et prophetis scripta esse, quae dicit: quanto magis nos minimi observare debemus, ut non nostras, cum docemus, sed sancti Spiritus sententias proferamus? Non quid omnipotentia Dei facere possit, cui cuncta possibilia sunt: sed quid in naturae ordine ab eo institutum sit, videndum est. Augustinus 2 de Genes. ad literam, capite primo. Scripturae sacrae obscuritas cum diversas pariat sententias, utilis est. August. 11 de Civitate Dei, c. 19.

EXPLICATIO. Multi hoc dictum Augustini celebrant, sed immerito,


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 911 | Paragraph | SubSect | Section]

Dann es regt sich bereit die bosheit heimlich / oben das / der es jetzund auf helt / muss hinweg gethan werden / und als dann wirt der boshafftige geoffenbaret werden. 13 Omnis, non suo loco positum, ut Proverb. 22, Omnis via viri recta est in oculis eius: pro, Omni viro suum vitae institutum aut curriculum probatur. Terentius: Patres sunt iniqui iudices in omnes adolescentes: pro, omnes patres sunt iniqui iudices in adolescentes. Adverbia interrogandi, cur, quare, etc. saepe non immediate iunguntur illi propositioni, de qua interrogant: sed alicui alii, quae


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Cum enim variae sint res ac sententiae in sermone, quae inter se connecti, ac sese invicem consequi deberent, ut sunt propositio, indicatio, illius correctio, declaratio, rationes, antithesis, obiectio, causae, effectus, institutum, conatus, fructus, eventus, refutationes, illationes, vota, gratiarum actiones, et similes innumerae: alias aliae inter sese coniungi, et et praecedentibus adglutinari solent. Nec raro illae veluti litigant inter se, quaenam ut proxima pedissequa, priori adiungi debeat. Quin


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vult sententiae scopum aut finem sui propositi indicanti, nempe ut aliquid boni inter vos effice rem, plura ac maxime necessaria porro adiungere, videlicet, quam sit sui muneris omnibus prodesse Evagelio, et quam res praestans ac efficax sit Evangelion. Qua ratione commodissime ad suum principale institutum progressus est. Illud vero de causis impedientibus profectionem, non ita valde necesse est prolixius exponere: quare id obiter interserit, aut quasi interiicit. Quod si illud de impedimentis postposuisset, privasset se hac tam concinna transitione ad principalem propositionem.


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

primum sit illa celebris epigraphe Rom. 1, Paulus Apostolus Romanis scribit, digreditur primum ad descriptionem Apostolatus sui: secundo ad descriptionem Evangelii: tertio ad descriptionem humanitatis et divinitatis Christi: quarto incipit redire ad descriptionem sui Apostolatus: ac tandem ad institutum prorsus reversus, indicat quis cui scribat. Sic Isaias cap. 49, digreditur primum ad descriptionem suae functionis: deinde paulo post iterum ad descriptionem Dei et sui contempti populi, cum alioqui proprie ac directe Meschiam velit alloqui. Sic Ier. 33, ad descriptionem


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

actum est. Multae Parentheses interiiciuntur tum verae, tum illis vicinae. Saepe omisso instituto fit digressio ad aliud, quo explicato, reditur ad illud prius, intermissumque: ut Ephes. 3 fit digressio ad explicationem functionis Paulinae, sed sub finem eius reditur ad institutum. Sic toto 9 capite 1 Cor. videtur digredi ad suum exemplum, qui moderate sit sua libertate usus. Cupide a personalibus et ignobilioribus ad realia, nobiliora et magis utilia ac generalia transit. Sic 2 Cor. 1 de suorum consiliorum ac profectionum ratione agendo, subito


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1023 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod orsi fuerant. 1 Timoth. 5, Manus cito ne cui imponas, ne communices peccatis alienis: temetipsum purum serva. Deinde interponitur, quod plane alterius negotii est: Ne posthac bibas aquam, sed vino paululo utere propter stomachum tuum, et crebras tuas infirmitates. Hinc redit ad institutum, dicens: Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium, quosdam vero et subsequuntur. Quae addita sunt ab Apostolo, ut certius discernere Timotheus posset, quibus hominibus manum imponere, et quibus non imponere expediret:


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1024 | Paragraph | Section]

integram analysin aut resolutionem huius sermonis suppeditabit, ut Lector liquidissime cernat, qua ratione ac modo sit facta totius huius corporis synthesis aut compositio. Illud vero unum doleo, quod hic ipse noster conatus non plene ac perfecte, animadversis ac expositis omnibus ad hoc institutum necessariis, absolutus sit: sed tantum quaedam eius partes aut quasi fragmenta collecta, ac in unum vel corpus vel cumulum utcunque sint congesta. Meo certe voto (ut ingenue fatear) minime adhuc satisfaciunt. Confido tamen haec quoque qualiacunque sunt, tum grata ac utilia fore


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1053 | Paragraph | SubSect | Section]

verissime prorsus dici posset, quod si eius Epistolis careremus, quasi ostio aut clavi quadam sacrae Scripturae destitueremur. STYLUS PAULINUS. Multa igitur ac praeclara utiliter de eo annotari possent, quae nunc, quia non prorsus ad nostrum institutum pertinent, omittemus: tantum ergo de stylo eius ac modo disputandi aliqua annotabimus, tametsi in superioribus, praesertim in capite de Sermone sacrarum Literarum, multa iam de eo dixerimus. Extat vero iudicium adversariorum Pauli de eius Epistolis, 2. Corinth. 10, etiam ab ipsomet


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1059 | Paragraph | SubSect | Section]

potius iudicio haeret. Verum quo magis Paulina eloquentia a rudioribus etiam agnoscatur, inspiciantur illa quae supra ex Augustino de eo annotavi, cum in genere de Sacro sermone disservi. Quibus etiam accedat unum et alterum dictum Erasmi ex Annot. quae etiam non parum ad praesens institutum facient, et postea aliorum aliquot eruditorum censurae. Hic schema est, quod appellatur Graece κλίμαξ, Latine gradatio, multum faciens ad iucunditatem orationis: ea fit, quoties membrum sequens vocem postremam excipit praecedentis,


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1067 | Paragraph | SubSect | Section]

saepe variis tropis involutae, ut et rudes facile ab earum sensu aberrare, et seductores eis ad stabilienda falsa dogmata et hypocrisin perfacile abuti possint et soleant. Quare ut haec mala avertantur, utile fuerit aliquid de eis quoque monere, praesertim cum ea quoque materia ad nostrum hoc institutum recte intelligendi sermonis sacrarum Literarum non parum faciat. Omnipotens ille creator non tantum externas aut etiam internas actiones, motus et opera hominis vult sibi addicta esse: sed plane totum hominem flagitat, praesertim autem nobilissimam rectricemque eius partem,


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

satisfactione a gravissimis criminibus reatuque absolvi iustificarique petimus. Bona opera sequuntur iustificatum, non praecedunt iustificandum. Non pertinent quidem propriissime haec Theologica sententia ad hoc nostrum institutum, sed veluti parergon quoddam aut etiam appendix praecedentibus, adiiciatur, cum rerum ipsarum sit maxima cognatio. ¶ Quod bona opera (sicut D. August. lib. de Fide et operibus pronunciat) sequantur demum iustificatum, non praecedant iustificandum: falsoque dicatur, quod


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1092 | Paragraph | SubSect | Section]

sacras Literas inferamus aut intrudamus: sed inde potius summa diligentia et in timore Dei, collatisque Scripturae testimoniis hauriamus, easque utraque manu retineamus et sequamur. Iam igitur ad institutum accedentes, monstremus, quomodo variarum rerum cognitio sermonem illustret: primum vero dicam de rebus, aut earum proprietatibus, quae omnibus regionibus ac gentibus communes sunt: deinde de illis quae peculiariores sunt Palaestinae soli. Utile igitur esset omnium rerum


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1161 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem omnibus concionabatur, numerosissimumque vulgus ad eum confluebat: sed habebat idem etiam peculiares quosdam discipulos, perpetuo lateri suo adhaerentes, quos sedatiore, magisque assidua et perspicua quadam docendi ratione instituebat. Quare dubium esse non potest, divinitus ita institutum ordinatumque esse, et semper inde ab initio in populo Dei fuisse, ut vera religio ac verbum Dei non tantum concionibus populariter, sed et lectionibus, seu scholastica illa, eruditioreque tractatione exponeretur ac doceretur. Dixi de aliquibus tantum Scripturae testimoniis,


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1162 | Paragraph | SubSect | Section]

collegia studiosorum Theologiae, quos vocaverunt filios prophetarum, sicut de Elia et Helisaeo legimus. Duravit ea utilis consuetudo usque ad ipsum Christum: unde separatim Pharisaei, separatimque Sadducaei suas scholas habuerunt. Quare et Paulus dicit, se ad pedes Gamalielis institutum esse, et supra suos coaequales aut condiscipulos tum zelo, tum et scientia legis divinae profecisse. In Stephani historia Act. 6, clare habetur, quod cum eo disputaverint varii, ac ex diversis collegiis Iudaeis ut ex schola Libertinorum, Cyrenensium, Alexandrinorum, Cylicum


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1168 | Paragraph | Section]

Cabalam a Christo ipso acceptam, et per manus fideliter traditam, usquedum tandem a Scoto et aliis Sophistis et Sorbonistis conscripta consignataque est? A veteribus quidem perpaucae quaedam traditiones ab Apostolis relictae nominantur. Certe si quid tale esset in Ecclesia a Christo relictum ac institutum, non tantum multae historiae de eo testarentur, sed etiam ipsi Apostoli ad tales Cabalas et Masoret nos ablegarent. Extarent etiam proculdubio integra volumina, sub talibus forte titulis: Expositio Scripturae sacrae a Paulo, Petro aut Ioanne divinitus accepta et Ecclesiae tradita, aut


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1185 | Paragraph | SubSect | Section]

actutius dirimere et comprimere potest, quam maiorum nostrorum vetustissima et universalis consuetudo? quam communis et concors eorundem Patrum sententia? quam per totum Christianum orbem omnibus seculis iam inde a temporibus Apostolorum ad haec usque tempora perpetuo, et quasi per manus traditum institutum, et apud omnes semper recepta et continuata observatio? Te pacatum reddat traditio, (ait Magnus Basilius) Dominus ita docuit, Apostoli praedicaverunt, Patres observaverunt, confirmarunt Martyres. Sufficit dicere: Sic edoctus sum: (sane, si verbo Dei certo ac scripto sic edoctus es.)


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1188 | Paragraph | SubSect | Section]

aut oblatione facta Christi corpus et sanguinem sumere, nisi sub utraque specie: Dei verbum est, quod obviis (ut dicunt) ulnis reverenter amplectuntur. Sic enim Christus instituit. Sic una sancta, catholica, Apostolica semper observavit Ecclesia: neque faciet unquam, ut istud Christi mutet institutum. Sin autem illud ex his verbis colligere conaris, quod eis tanquam Christi praecepto cuncti compellantur ad utriusque speciei communionem, quod aliter salvo esse nemini liceat: tuum est hoc verbum, ô satana, qui per hanc viam et opinionum et animorum in Ecclesia Dei dissidium excitare


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1194 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sit hoc Sacramentum sumendum: quorum dicta vide, Ambrosii quidem et Thomae super 1 Cor. 11. Lombardi vero lib. 4. dist. 11. et Glossae dist. 2 de cons. cap. comperimus. Hi igitur et alii scriptores ostendunt gravissimas rationes, cur sub utraque specie sit hoc Sacramentum institutum, et sumendum. At isti, cum quidem anathematizent eos qui non credunt, ac fateantur Ecclesiam habuisse gravissimas causas tollendi posteriorem speciem, tamen nullas proferre queunt. Est vero observatu dignum, quam pontificia Ecclesia ac Religio sibi pulchre constet. Isti


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1233 | Paragraph | Section]

militia apud Iudaeos qualis 336 Milonis de suis lacertis vox 377 mimesis 180 mimeses aliquando obscurae. ibid. Miriis in Argo navigantibus quomodo montes concurrerint 163 ministerium externum cur institutum 5 ministri ecclesiae in papatu quibus rebus sint obruti 439. in papatu quales 438 miosis 169. auxesi contraria. ibid. miracula Christi a doctrina distinguenda 61. postremorum temporum efficax diaboli illusio 403. 404


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1238 | Paragraph | Section]

318. 319 Poenitentia 310. pectoris verberatio, quaedam ieiunii species. ibid. Pudefieri 187 Puncta aut vocales Hebraeorum ab initio fuisse 364
Q Quadragesimale ieiunium a Telesphoro papa institutum 313 Quaestionis et responsionis quae sit natura 212 Quaestiones duae diversae quae 213. 214 in Quaestionibus theologicis Scripturam audire, validissimum 369 Quintiliani de Metaphoris praeceptum 198


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.