Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quin

Your search found 1888 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1681-1684:


1681. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

patres conscripti, propterea dicere, quod aut vestram auctoritatem parvi faciam, quae mihi semper gravissima fuit, eritque, dum vivam, aut laborem hunc dicendi inertiae desidiaeque gratia, quae est aliena a meis moribus vitaque anteacta, defugere volui ac declinare; quin immo aperte profiteor, nihil honorificentius hac vestra mihi voluntate, nihil suavius accidere potuisse. Nam et parere ei ordini, qui in republica summus est, perhonorificum duco, et laudes ejus viri, quo in vitae consuetudine sum usus amicissimo, ac in scientia


1682. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

memoriam nobilissimum. Et certe ipsius naturae instinctu quodam divino fuisse videtur factus ad has facultates Rogerius: tanto enim se animi impetu, tanta aviditate, tantaque voluptate in penitissimos earumdem sinus ultimosque recessus intulit, ut nemini dubium esset, quin ipse in paucis esset unus inventus, qui illa vetera de Archimede ab historia miracula prodita renovare posset atque etiam superare. Vixdum coeperat hisce se dedere studiis, in iisque vires experiri suas, quum et sociorum, inter quos ingenio florentissimos


1683. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

distantiis sunt diversae, novum protinus aedificium extruxit, confirmavit, vindicavit. Tum illam, de qua nulla umquam conticescet aetas, curvam lineam circa aliam rectam se volventem plicantemque, ductuque suo velut quibusdam cruribus ad contactum accedentem, quin usquam possit omnino concurrere, proposuit ante oculos; cujus ope non intelligeretur solum, sed videretur totum earum virium certa lege modo trahentium, modo repellentium, modo copulantium artificium. Quae res statim atque fama ac rumore percrebuit, tantos


1684. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

impendere videbatur, procellam concitatam ex suspicione quadam Britannorum mari potentissimorum, perinde quasi in vestris portubus contra ipsos et exstruerentur et armarentur naves. Iram gentis injuriae omnis impatientissimae placavit; animos Gallorum non offendit; quin potius et sibi et vobis summopere devinxit; initumque est non multo post commercii foedus illud vos inter Galliarumque regem, quo nihil vestro nomini honorificentius, nihil reipublicae commodis utilius, nihil denique vestrarum navium longe lateque commeantium


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.