Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quin

Your search found 1888 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 260-276:


260. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 422 | Paragraph | SubSect | Section]

quod hoc sabbatis faceret, opprobrabant. Non est autem passus Dominus eos errare, atque etiam sabbatis licere benefacere docuit. Nam cum nullo prorsus tempore male agere fas sit, bene agendi officium omni tempore hominibus congruere manifestum est. Quin immo uirtutis exercendę occasionem elabi sinere ignauię crimen habetur ociique somniculosi. Postremo hydropico ante se constituto Saluator noster dixit, ut Lucas refert, ad Legis peritos et phariseos: Si licet sabbato curare? At illi tacuerunt. Si enim


261. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

eo quod dixisset: Ego sum panis uiuus, qui de cęlo descendi. Nihil ergo, quod ad diuinitatem eius referri posset, admittere poterant, quanuis multa etiam ab eo fieri conspicerent, quę supra uim humanam erant, et nulli nisi Deo factu possibilia esse noscerentur. Quin etiam pati non poterant, quod a plebe laudaretur atque honoraretur. Iccirco lege publice lata cauerant, ut, siquis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Non satis ergo illis fuit, quod ipsi non crederent, alios quoque, ne illum confiteantur,


262. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed in Luca ad Petrum etiam dictum adiungitur: Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. Ergo et Petrum consolatur, ut post negationem timoris poenitendo ad fidem redeat amoris nec omnino diffidat ipso orante, quin exaudiatur et, quod orauerit, impetret statim. Vnde sequitur: Et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. Conuersus utique ad poenitentiam confirma cęteros, quorum eris princeps, ut per te confirmati in proposito fidei perseuerent, cum te post tam grande


263. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

liberaliterque inuitat. Quisquis igitur filium suum a proposito monachalis professionis auerterit, ipse se Deo, terrę cęlique Domino, a quo omnia bona accepit, aduersarium constituisse ac simul filium suum, supra quam oporteat diligendo, propriis manibus trucidasse arguetur. Quin immo minus foret crudelis, si ei uitam temporalem erriperet, quam ut ęternam inuideat. Aeternam autem filio uitam inuidet, qui ad seruitium cęlestis regis proficiscenti uiolenter sese opponit et ab incoepto spiritalis ac salutiferę conuersationis retardat atque


264. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 465 | Paragraph | SubSect | Section]

illi comparant precio; cuius quidem sanguinis lauacro nostri mundantur animi, ut ęterna *corr. ex etęrna beatitudine digni habeantur. Illos igitur ubique condemnat male agendi uoluntas, quanuis ex eorum actionibus diuina benignitate nobis bona proueniant. Quin etiam illis, quod impie egerunt, in bonum cederet **corr. ex cęderet , si de commissis dolerent et in Christum credere uoluissent. Sed uideamus peruersitatem illorum! Mittunt Iesum cum militibus in prętorium (ut Ioannes ait)


265. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

uelle licet. In illorum autem manibus, qui crucifigunt, qui supplicio afficiunt Iesum, uestra est u oluntas, uestra mens, uester animus. Nequaquam illi interficerent, nisi uos, ut interficiant, instaretis. Facitis itaque, quod uobis non licere facere confessi estis. Quin etiam, quo facilius id factum impetretis, quędam crimina, iuxta alios Euangelistas, obiicere conati estis, nequid intentatum relinqueretis ad rem celerius perficiendam, quam inique decreuistis. Ita enim in Luca scriptum legimus: Coeperunt* autem illum accusare


266. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

langorem in se tandem reuersam atque hoc modo locutam coniicere possumus: Heu, heu, fili mi charissime, qualia pateris supplicia? Quam ignominiosa, quam acerba morte consumeris?** Tametsi sciam mala ista, quę sustines, multorum in te credentium fore salutem, non possum tamen, quin te in tantis tormentis constitutum cernens doleam et ingenti replear moerore. Languent uiscera mea in tuis suppliciis, exhulcerantur pręcordia*** tuorum horrore uulnerum, mortalis opprimit oculos caligo, dum te in patibulo pendentem aspiciunt. Nihil in me est tristi


267. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

habet, ubi caput suum reclinet. Non habuit, unde didragmam pro se et discipulo solueret nisi mirabiliter in ore piscis inuentam. In aliena domo hospitabatur, in aliena manducauit Pascha, quia propriam non habuit. Et cuius omnia sunt, nudus in cruce pependit. Quin etiam diuitias contemnere pręcepit dicens: Qui non renunciauerit omnibus, quę habet, non potest esse meus discipulus. Et: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus... et ueni, sequere me. Et ad discipulos ait:


268. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

Hic est heres — inquiunt — uenite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. At quia male agendo bonum sperare dementis est, fefellit eos hęc deliberatio. Occiderunt enim, sed hereditatem, quę non nisi credentibus datur, non acceperunt. Quin immo, ut tanti commissi sceleris poenas darent, a Romanis redacti fuere in seruitutem. Dominus igitur uineę malos male perdidit et uineam locauit aliis agricolis, qui ab idolis ad Christum conuersi reddere coeperunt fructum Domino suo iustitię et pietatis.


269. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

synagogę autem uinea in Hieremia quoque lamentantem Dominum audimus: Ego plantaui te — inquit — uineam fructiferam, totam ueram. Quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienę? Crebro enim ad gentilium ritus declinabant Iudei, nec tamen ita pertinaciter, quin tandem aliquando ad Deum suum redirent, cum pro peccato ab inimicis opprimerentur. Porro nihil illis immobilius fuit, nihil durius in repellendo perdendoque Christo Saluatore, cum neque prophetiarum indicio, ut susciperent, inclinarentur nec magnitudine miraculorum nec


270. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

complacuit Deo habitare in eo, mons certe unus est. De quo in psalmis ait Saluator: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum *corr. ex muri Domini. Ac nequis ambigat, quin ista Christi sint uerba, Dominus — inquit — dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Hic ille est, de quo alibi dicitur: Et induxit eos in montem sanctificationis suę, in montem quem acquisiuit dextera eius. In terra


271. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 578 | Paragraph | SubSect | Section]

super terram stabunt, stabit et Christi cultus in terra. Argumento nobis esse potest ipsa postremi iudicii dies. Dicitur enim in Euangelio: Nisi breuiati fuissent dies illi, non fuisset salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur. Nulli autem est dubium, quin Euangelista fidelis eos, qui in Christo credunt, uocet electos. Qui si usque in finem permansuri sunt, Petri fides Christique, Dei et Domini nostri, religio in finem usque perseuerabit. Et tunc demum reliquię quoque Israhel ad Christum conuersę saluę fient. Quanuis igitur


272. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

illos, qui se liberandos indubitanter sperabant in aduentu eius. De quibus in Ezechiele loquitur dicens: Et scient, quia ego Dominus, cum contriuero cathenas iugi eorum, et erruero eos de manu ipsis imperantium. Imperabant gentibus demones, uana superstitione delusis. Quin etiam fidelibus Iudeis imperabant protoplastorum culpa in inferno receptis. Sed gentili populo in Sophonia loquens: Expecta me — inquit — in die resurrectionis meę in futurum, quia iudicium meum, ut congregem gentes. Post resurrectionem enim Domini


273. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

mentis in abdita eius intrare et linteamina, quę nobis reliquit Dominus, fide complecti. Quod est Scripturarum credere testimoniis et ea cuncta de Deo, de Dei Filio, de Spiritu Sancto sentire, quę ab Ecclesia recepta esse nouerimus, nihilque omnino de his dubitare, quin immo, his delectari, hęc quotidie cogitare, de his ratiocinari, de his scribere, altiora autem his non scrutari. Sudarium enim, quod supra caput fuerat, ab his linteaminibus separatum est, nec separatum tantum, uerum etiam inuolutum. Iudicia Dei abyssus multa,


274. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

Dicit ergo ei tertio: Amas me? Et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce oues meas. Ter interrogatus Petrus, ut trina confessione trinam deleat negationem. Quam quoniam lachrymis ante deleuerat, nihil ei exprobratur, quin immo aliis pręfertur in Ecclesię sanctę gubernatione, Iampridem ei dixerat: Tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Nunc dicit: Symon Ioannis, pasce oues meas. Petrus interpretatur cognoscens, quia cognouit peccatum suum,


275. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 689 | Paragraph | SubSect | Section]

baptizaretur, Spiritus Sanctus in columbę specie insedit uertici eius, et Patris uox audita est: Hic est Filius meus dilectus. Si ergo Filius, et hęres. Ideo ait: Omnia mea tua sunt. Spiritus itaque Sanctus non magis Patris quam Filii est Spiritus. Quin etiam ipse Christus eum a se sicut a Patre procedere monstrauit, quando a se quoque mittendum prędixit. Quod autem eum a Patre procedere dicens de se taceat, more suo facit cuncta referens ad Patrem, non tamen negauit ipsum Spiritum Sanctum et a se procedere. Pręterea, cum


276. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 696 | Paragraph | SubSect | Section]

totius bonitatis fons est. Epilogus Diximus de humilitate, diximus de exaltatione Dei et Domini nostri Iesu Christi. De qua nihil tam magnum, tam excellens dici potest, quin multo sublimis copiosiusque supersit dicendum. Quis enim hominum aut angelorum gloriam illam, quę infinita est, (neque) *om. ualebit uel animo metiri uel uerbis explicare? Nos, quantum Dominus donare dignatus est, his tribus uoluminibus trinam de Domino nostro


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.