Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quin

Your search found 1888 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 688-808:


688. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 759 | Paragraph | SubSect | Section]

tenet.
Verum hanc divinus Scripturae Sermo revelat:
Hunc igitur ratio discere quemque iubet.
Nam si quis volet hoc sine scripta revolvere Sacra,
Sudabit frustra, proficietque nihil.
Quin etiam caeco dubitans errore feretur,
Et vera cedet devius ipse via.
Contigit hoc linguae sine cognitione Sophistis,
Quos error varius per loca caeca tulit.
Huc igitur quicunque aliis caelestia praefers
Commoda, qui Christi dogmata scire studes:


689. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

Inferorum ac Paradisi. 5 Planae sunt viae Domini, et iusti ambulabunt per eas, impii autem corruent in eis: Oseae 13. Videndum ergo sedulo est, ut pie per eas incedere conemur ac discamus, ne in eis perniciose corruamus. 6 Iota unum et apex unus non cadet de Scriptura, quin omnia impleantur: potius caelum et terra transibunt. Nihil ergo contemnendum aut parvifaciendum in Sacris literis: Matth. 5. 7 Defendenda est modis omnibus autoritas istius externae et divinitus patefactae aut pronunciatae doctrinae, per quam omnino vult Deus cum homine agere,


690. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 772 | Paragraph | SubSect | Section]

nullos patres, aut eorum traditiones consuetudinesque citare voluisse: quos haud dubie potuissent multos pro se producere, plurimumque eorum autoritas apud Pharisaeos ac sacerdotes, et apud ipsum vulgus valuisset. Verum illi neutros eorum vel in minimo pro se, aut contra adversarios adduxerunt: quin potius illas maiorum traditiones expresse vituperaverunt. Quare ex solo Scripturarum fonte omnis veritas haurienda est: super illud solum fundamentum Prophetarum et Apostolorum extructi sumus: illi soli igitur inniti, ac Ecclesiam, religionemque super eam collocare debemus. Quare illos


691. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 772 | Paragraph | SubSect | Section]

9, Paulum collatis Scripturae testimoniis. prophetarumque oraculis, Iudaeos Damasci confudisse et convicisse, quod vere IESUS sit ille promissus Meschias. Ditissimus omnino thesaurus Scriptura est, et ineffabilis in eo Dei bonitas ac sapientia, quod nullus in ea locus tam obscurus aut dubius est, quin aliorum scrutatione ac collatione explicari et illustrari queat. 30 Ardens zelus ac diligentia passim a Spiritu Dei in studio Scripturae mandatur: praesertim autem est celebris locus Deuteron. 6. ubi iubentur Israelitae, verbum Dei suis liberis acuere: hoc est, non patitur


692. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

plane nullus ibi verus profectus adesse pararique possit. 33 Philosophia vult statim initio habere auditorem capacem ac intelligentem: haec contra, mox in principio negat ullum mortalium sua natura idoneum ad eam percipiendam: quia omnes homines sint animales, non percipientes divina: quin potius contra deridentes simul, et extreme odio habentes mysteria Dei: ait eos esse terrenos, qui de terra tantum cogitent ac loquantur: sua vero mysteria esse prorsus divina ac caelestia: nullum plane esse idoneum discipulum, qui ad Christum praeceptorem veniat: sed sola Dei misericordia ac


693. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 774 | Paragraph | SubSect | Section]

instructione, consolatione et precatione curare. Habent etiam benignum praeceptorem, qui habet eruditam linguam ad docendum; nec facile calamum confractum conterit, aut lichnum fumigantem prorsus extinguit: quin potius istas male affectas oviculas quaerit, et in humeris suis ad gregem causamque suam reportat. Finis autem studii huius est, cognitio Dei, iustificatio peccatoris, ac celebratio Dei: sicut Paulus dicit, nos ad salutem positos esse, non ad interitum: 1 Thess. 5. Sic 1 Pet. 3.


694. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

impia, tamen audienda non sunt ut Dei dicta: sicut Christus et Apostoli diabolum etiam vera loquentem obligant, quia nulla plane autoritas esse debet illius hostis et mendacis. Act. 16. Sic in Ecclesia multa ex persona impiorum dicuntur, et in Iobe multa ipse et amiciparum sana dicunt. Quin etiam pii homines multa inepta dicunt: ut Petrus dissuadens Christo passionem, et Philippus volens sibi patrem monstrari: aut etiam Iacobus, persuadens Paulo ut radat caput, et ceremonias ac sacrificium pro se in templo offerri curet, ad peragendam cum illis aliis quatuor purificationem.


695. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 785 | Paragraph | SubSect | Section]

ullam necessarum scitu quaestionem, quae ex eis dissolvi ac illustrari nequeat, si modo plura loca aut dicta inter sese solerter conferantur. Huc accedit brevitas seu Laconismus Scripturae, item quod non videatur ullus liber in Bibliis ita prorsus Methodice et plenissime de ulla materia disserere, quin non paucae sententiae illis desint, quas aliunde peti necesse sit. Ad istam utilitatem collationis locorum valde facit, quod non possumus in hoc volumine metuere, ne usquam incidamus in falsas sententias: ne usquam Scripturae dicta inter sese pugnent: seu, ne usquam earum author


696. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 791 | Paragraph | SubSect | Section]

ministrare, non ut sibi ministretur. Contra tamen etiam Dominus fuit, et est, Ecclesiae ac omnium, dupliciter: ratione donationis a patre factae et ratione redemptionis, quia ille sibi hanc haereditatem precioso sanguine redemit. Taceo enim nunc dominium, quod habet ratione Deitatis ac creationis. Quin etiam est Dominus omnium: quia ei tradita est omnis potestas in caelo et in terra ac inferis, et nomen super omne nomen, ut ei omne genu incuruetur. 16 Ziglerus, homo sane doctus et diligens in sacris literis, sensit parvum illud nomen יה Iah,


697. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 797 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pene natura notus est: sed de causis, mediis, aut viis eo ducentibus praecipua est quaestio. Alius enim alias monstrat: alius agnum Dei, alius lupum satanae, etc. Proximae tamen eius causae, aut (ut ita dicam) accessus adhuc nonnihil notiores sunt. Nemo. n. ferme dubitat, quin proximae causae vitae sint, Dei favor, et nostra perfecta iustitia. Verum horum felix est, qui potuit cognoscere ac tenere causas. Sunt autem proximae hae quatuor. 1. Propitiator, qui SOLUS haec bona, id est Iustitiam et gratiam Dei nobis, obediendo et patiendo parat: 2. Promissio in verbo


698. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 806 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in qua vox occurrit a nativa significatione deflexa. Quamvis Apostonis Paulus, quae ad vitam moresque componendos colliguntur, mavult (quemadmodum Capite praecedenti ostendimus) notari nominibus institutionis et correctionis. Utilis est, inquit, Scriptura ad institutionem, et ad correctionem. Quin vero Paulum optimum docendi interpretandique magistrum, et proprie de rebus divinis loquentem, potius audimus, et imitamur: quam quoscunque alios, ineptire subinde solitos? De Anagoge maior videtur esse difficultas. Sed si bene perpendimus, anagogica interpretatio rursus convenit


699. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 811 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sonant: neque solum suppeditat locos morales, verum etiam adfert aliquid sublimioris intelligentiae, et de Christo, de lege, de Evangelio, de Ecclesia, de Spiritu et carne, denique de omni pietatis officio nobis valde eruditas, nec minus salubres admonitiones proponit. Fieri autem non potest, quin ex multiplici enarratione, cum iudicio tamen facta, fructum auditores aliquem consequantur. Quod unius palato minus sapit, alterius palato pergratum erit. Manna caelesti quidam magnopere delectabantur, quorundam vero stomacho ciebatur nausea: ita in multitudine sunt quibus varia Scripturarum


700. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 817 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fide confirmet. 15 Postremo, ut aliquando tandem hasce historicas observationes finiamus, sit historicae lectioni hic potissimum scopus praestitutus, et huc labor omnis tendat, uberem ut eruditionem Spiritualem ex divite segete historiarum demetas. Narrationum nulla tam est sterilis, quin ex ea dogma aut redargutio falsae doctrinae, aut vitae institutio, aut consolationes decerpi queant. Quomodo vero istud apte fiat, Christus et Apostoli in illis locis nos docuerunt, in quibus exempla sanctorum Patrum suo instituto accommodantes, argumentationum formulas ad quamcunque rem inde


701. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 821 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

magna cum diligentia legendum: quod tamen non nisi ii penitus intelligent, qui bene tentati et rerum divinarum experti erunt, quique artificium omne dicendi et Scripturarum consuetudinem, Locosque Theologiae praecipuos probe tenuerint. Habebunt sane tyrones illud frequenter in manibus: nec dubium quin in eo aliquid consequentur. Sed ad mysteria pertingere non prius dabitur, quam paulo altius in rebus Sacris progressi fuerint. omnia nihilominus in Spiritus S. pios in omnem veritatem ducentis, efficacia consistunt. 11 In omnibus vero bonis scriptoribus sic cum maximo fructu


702. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 821 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Distingendae vero sunt eius operis tractationes. nam quaedam inter se cohaerent, praesertim in primis novem capitibus: quaedam vero sunt valde concisae ac separatae sententiae, nihil cum praecedentibus aut sequentibus cohaerentes, plane instar Aphorismorum Hippocratis, aut Sententiarum Phocylidis: quin nec ordinem quidem aliquem servant. Operaeprecium ergo fuerit, observare istam diversam eius scripti rationem, et cohaerentia rite connectere, separata autem distinguere. Deinde quia omnia confusa turbant mentem, et nec percipi facile, nec retineri bene possunt: ideo utile fuerit


703. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

privatim suae conscientiae: is profecto intelliget, se fructum multo uberrimum reportare: quandoquidem largiter sibi paraverit, quo totus homo, tam internus quam externus, fide, charitate et sperite imbuatur. Nullus vero occurrit in libris Sacris locus tam salebrosus, infoecundus, aut sterilis, quin aliquae saltem fructus spiritualis partes, hoc est, aut doctrina, aut redargutiones, aut institutiones, aut correctiones, aut denique consolationes quaedam sumi ex eo possint. Imo vero quibusdam in locis tanta est optimarum rerum seges, tam dives proventus, ut omnes illae partes simul et nullo


704. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 828 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

seu correctiones, quas hac ratione concinnabis. Haerebimus autem in eodem exemplo ex Matth. 10. 1 Corrigunt ea verba Christi illorum negligentiam, qui non contendunt precibus a Deo impetrare synceram dilectionem, qua inflammati non detrectent vel vitam propter nomen eius profundere. Quin etiam excitant, atque urgent nos ad orandum, quo [?:--ntae ] dilectioni iungatur verus timor, qualis generosos et morigeros filiolos decet. 2 Taxatur horum quoque segnities, qui non postulantin periculis, maximeque propter Evangelii confessionem ingruentibus, sibi donari


705. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quos opus conscriptum sit. Cuius rei argumenta cernere licet in initiis Prophetarum, et Epistolarum Paulinarum. Semper namque in his ista aperte praemittuntur. Iisdem convenit mox adiungere nonnulla, De authoris conditione, vocatione, vitae genere: De doctrina: De phrasi, sive genere dictionis. Quin etiam de illis ad quos, vel de quibus vel propter quos liber sacer est editus, adiicietur: Ubi sint: Quales tum ante fuerint, tum nunc sint, quo ingenio, quibus moribus institutisque viventes. Sic praelecturus Epistolam ad Gal. explicat statim in initio, ub et quales Galatae fuerint. in Iesaia


706. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 832 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quanta potest fide ac diligentia inculcet, breviter repetitis, saltemque insinuatis rationibus, quae eam stabiliunt. 6 Quod si iam restat locus aliquis in scripturis, ab eo qui est in manibus dissidens, laborabit sexto loco prudens doctor. ut locos in speciem pugnantes conciliet. Quin etiam si quid preterea in mente venerit, interpretatione ipsius ali quo modo eneruas, nequa quam id silentio involvet. Qui non vult auditores de interpretationis suae rectitudine ambigere, totus in hoc est, ut omnes ex eorum mentibus scrupos removeat 7 Haec satis multa ad rerum


707. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 882 | Paragraph | SubSect | Section]

proficiscentur: de iis loquens, qui eo pecunias deportandas colligebant. Unde liquet, dum Corinthiis scripsit, incertam fuisse talem ipsius peregrinationem: dum aut Romanis, constitutum iam illi fuisse de profectione. Quo confesso, et illud constat, epistolam ad Rom. post illam scriptam fuisse. Quin et ad Thessalonicenses epistola videtur mihi praecessisse epistolam ad Corinth. Nam illis prius cum scripsisset, deque eleemosyna apud illos sermonem movisset, his verbis: Caeterum de fraterna charitate non necesse habetis, ut scribam vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis, ut diligatis vos


708. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 906 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, vivificat, illuminat, iustificat, sanctificat, redimit. Sensus carnis est mors, sensus spiritus est vita: id est, vivificat, interficit. Iudaeorum casus sunt divitiae gentilium: id est, horum abiectio est reconciliatio Ethnicorum, id est, ditat ac reconciliat eos suo quodam modo, quin eis veluti locum in tabernaculo Domini cedit, ut in locum ipsorum succedere, et populus Dei fieri queant. Sic Dialectici resolvunt orationes aut verba Aristotelis, scribit, per, est scribens. In Metonymia dixi de hac phrasi, poni effectum pro causa: ut, Haec est gratia, id est, causa gratiae.


709. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 910 | Paragraph | SubSect | Section]

et Sic interdum desint, ac subintelligendae sint, in tractatione de Similitudinibus dictum est. 8 De adverbiorum geminatione generalis monitio est vera, nempe quod vel emphasin vel distributionem notet. Levit. 6, Struet sacerdos ligna mane mane, id est, quolibet matutino tempore. Quin Christus repetens dicit, Amen amen dico vobis: maiori quadam certitudine ac emphasi affirmat. DE PRAEPOSITIONIBUS. 1 De praepositionibus illud unum in genere moneri posset, quod crebrius eas inter se connectant aut etiam componant, quam


710. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 924 | Paragraph | SubSect | Section]

adhaerens verbis, rebus ipsis vim inferat. Sermonis enim valde varius usus est, ac saepe non parum a communibus significationibus recedit: nec ulla ferme locutio, aut etiam vox est, quae non aliquando aliquid ambiguitatis recipere queat. Nemo etiam tam diligenter ac semper perspicue loqui potest, quin interdum auditor aut lector, etiam non omnino stupidus, a vera eius sententia aberrare soleat. Contra tamen non raro rerum, de quibus agitur, noticia magnum adiumentum adfert ad sermonis intelligentiam. Quare natura rei diligentissime ac verissime cognoscenda est, coniunctae eius


711. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 933 | Paragraph | SubSect | Section]

ego ipse, et usque canos portabo, id est eousque, et etiam postea semper. Matth. 26, Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, etc. id est, nunquam amplius vinum bibam. Matth 28, Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi: non excludit sequens tempus, quin itidem sit praesens futurus. Rom. 5, Peccatum usque ad legem erat in mundo. Peccatum regnavit inde ab Adam usque ad Mosen. Voces igitur metas initiales aut finales significantes, ambiguae sunt: ut saepe recte dubitari queat, an includant, aut excludant illas metas a reliquo in


712. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 934 | Paragraph | SubSect | Section]

dicentium Luc. 5, Quis potest remittere peccata? cum subdit, Utrum est facilius dicere, Remissa sunt tibi peccata, an, Surge et ambula? quasi diceret: Disputatis de possibili ac impossibili, et quod sit impossibile homini remittere peccata. Scio autem vos non tanti remissionem peccatorum facere, quin multo difficilius esse statuatis, ut homo solo verbo tantum morbum sanet. Sic Paul. 1. Cor. 11, alludendo ad praesentem panis fractionem dicit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur. Sic Matth. 6, Christus alludendo ad Pharisaeorum hypocriticas deformationes faciei in


713. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 937 | Paragraph | SubSect | Section]

Cyrine an Croesi respexerit Apollo. Tales innumerae ambiguitates etiam in sacris reperiuntur. Dixi de hoc orationis vitio supra ante tropos paulo prolixius. MACROLOGIA est, cum non necessariis vocibus longa fit oratio, quae recte ad Pleonasmum referri potest, de quo alibi. Gen. 13, Quin et ipsi Loth comitanti Abraham erant greges, et armenta, ac tabernacula. Et non sustinuit eos terra, ut habitarent simul: quia fuit eorum possessio multa, et non potuerunt simul habitare. Haec tamen etiam ad Tautologiam referre queas. ENALLAGE vel Heterosis, commutationem


714. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 945 | Paragraph | SubSect | Section]

ac dubium inesse videtur, magisque probatur: ut, sicut in vocabulo Generatio prolixius exposui, intelligatur ibi vox Generationis, non pro una aliqua aetate aut seculo, sed pro gente Iudaica: quodque dicat Dominus, gentem aut nationem Iudaicam non prorsus delendam esse, usque ad extremum diem, quin potius eandem omnium illorum malorum, quae ante extremum diem concurrent, spectatricem et participem fore: sicque Dominus praemoneat eos de maturando poenitentiam. Nam vocem Transire, interitum significare, ex illo ipso adiuncto dicto, Caelum transibit, manifestum est. Illud sane, Omnia fiant,


715. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

redacto. Sed de hisce significationibus in voce Minor et Minimus prolixius dictum est. Quod nomina generalia et specialia singularis numeri ponantur pro plurali, et pluraliter quoque construantur: et vicissim quod in plurali pro singulari ponantur, et cum singulari verbo construantur: quin etiam quod in plurali pro uno certo individuo interdum reperiantur: quod nomina collectiva notent unum singulare: quodque paterfamilias accipiatur pro tota familia: et omnino, quod latiora pro angustioribus, et vicissim substituantur: supra in tractatu de Nomine abunde disserui. Huc recte


716. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 952 | Paragraph | SubSect | Section]

blandientur mihi, et suam pristinam hypocrisin prodent. Sic ratio absolutionis et damnationis per colloquium exponenda esse, in extrema die dicitur, Matthaei 25. Quae est tantum quasi quaedem hypotyposis maioris energiae causa a Christo adhibita, alioqui omnes scient in illo die, quin et in morte corporali sciunt iustas causas suae damnationis, nec audebunt ibi cum tanto iudice expostulare: et contra pii sciunt fide se ob Christi meritum salvatos esse. Sic forte possis accipere Christi dictum, Luc. 13: Amen dico vobis, non videbitis me, donec dicatis: Benedictus, qui


717. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 957 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi non essem. Est autem sensus posterioris dicti: Si placerem, id est, si inprimis et praecipue hominibus placere studerem, non habita ratione doctrinae Christi. Prioris vero dicti: Per omnia omnibus placeo, hic sensus est, placere studeo omnibus, ita tamen, ut praecipue Deo placere coner: quin et ob hoc ipsum favorem hominum ambio, ut divinae voluntati, quam plurimos ad veram doctrinam alliciendo, satisfaciam. Non pugnant igitur haec duo dicta. Quod autem hic sit horum locorum sensus, facilime ex ipso contextu, unde sumpti sunt, probari potest. Prius dictum loquitur de studio


718. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 973 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et alia de Donec referenda sunt. Scortatores et adulteros iudicabit Deus, Hebrae. 13. Duplex paralogismus hinc oriri posset: affirmat enim Paulus, quod Deus castigabit scortatores et adulteros, non negat de aliis sceleratis. Item licet affirmet, quod ipse Deus eos castigabit, non negat tamen, quin ab aliis, utpote a magistratu sint puniendi: sicut quidam Papistici scortationis patroni hinc argumentati sunt. Sic cum Paulus 1. Corinthiorum septimo dicit, bonum esse mulierem non attingere: non dicit ideo malum esse mulierem attingere, ut Papistae hinc ratiocinantur. Utrunque enim bonum


719. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 974 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Antitheses adhibent vehementius aliquid stabilituri aut etiam declaraturi, ut quod prius affirmarunt, id mox negato eius contrario stabiliant, et contra. Philip. 2, Non arbitratus est rapinam, sed exinanivit semetipsum. Quin et tertio aliquando idem inculcant. Ioan. 1, Confessus est, et non negavit, et confessus est. Ioan. 5, Qui credit, habet vitam aeternam, et in condemnationem non venit, sed transivit a morte ad vitam. Vel dic, quod Hebraei saepe non solum per alteram contrariam aliquid


720. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 976 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

damnationem gehennae? pro certe non effugietis. Sic Ioan. 12 dicunt Iudaei: Nos audimus, quod oporteat Meschiam manere in aeternum. Quomodo tu dicis: Oportet filium hominis exaltari: id est, profecto parum congrua prophetiis dicis. Talia exempla sunt innumera in sacris Literis. Quin et in communi sermone reperiri queant. ut, si aliquis mendico grandia pollicenti dicat, Wie wilt du mir hundert gulden geben/so du doch nicht einen hast? Eiusmodi est illud Mar. 4, Quomodo omnes parabolas intelligetis? quasi dicat, profecto in hac vestra stupiditate non intelligetis. Luc.


721. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 978 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non sunt sibi invicem causae, sed tantum qualiacunque signa sunt: ut capillo Samsonis illud mirabile robur tribuitur, cum id tantum voluerit Deus notam quandam esse suae praesentiae eum corroborantis, Iud. 16. Sic Elisaeus irascitur regi Ioas, quod non saepius percusserit terram sagitta, quia si quin quies aut sexies percussisset, tum plane delevisset regnum Syriacum, quasi illud fuerit causa tanti boni, cum tantum signum quoddam divinitus datum fuerit. Cum quid alicuius actionem secutum est, illo nihil tale cogitante aut moliente, aut etiam sciente, tribuitur ei nonnunquam


722. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 987 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eius, et custodieris omnia statuta eius: omnem infirmitatem, quam posui in Aegypto, non ponam in te. Deut. 13, Post Deum vestrum ibitis, ipsum timebitis, praecepta eius observabitis, voci eius obedietis, ipsum coletis, et ei adhaerebitis. Neque tamen haec congeries aut inculcatio inutilis est, quin potius humanae ruditati ac stupori rerumque magnitudini ac necessitati prorsus necessaria. Ad Pleonasmum etiam referri posset, quod crebro in Prophetis, crebrius vero in Psalmis eadem sententia bis, aliquando etiam ter, iam affirmative, mox negative inculcatur. Saepe enim Hebraei


723. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 988 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

levitatem, contumeliam, aut etiam scurrilitatem, quibus dignus esset stultus ut exagitaretur et flagellaretur. Sed quia illa parum decent gravem, moderatum et sapientem virum, et offenderent alios bonos de intelligentes, ut non minus videretur desipere altero: ideo eo modo respondendum ei non est, quin etiam quandoque alicui prorsus levi ac vano scurrae penitus non respondendum est: praesertim cum eius sermo, etiamsi non refutetur, obesse non queat, et ab omnibus ob extremam hominis vanitatem contemnatur. Contra cum sermo stulti obest, sunt enim et stulti magnae autoritatis, ut falsi


724. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 989 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aut deprehensa est Maria in utero habens ex Spiritu sancto. Ubi non omnes illae voces aut res ad Iosephi aliorumque inventionem, deprehensionem aut animadversionem referendae sunt. Deprehendit enim ille quidem, ipsam esse gravidam, sed nihil minus est suspicatus, quam id a Spiritu sancto esse: quin potius suspicatus est esse ex adultero quopiam. Quare accurate videndum est, quae voces aut res, et quatenus aliis connectendae sint, aut non sint, et quatenus circumstantiae respondeant. In hoc genere etiam talis Regula utiliter proponi posset, quod dictum de re multis


725. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 992 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

maius per illas notas indicare, nempe doctores debere esse expeditos ad cursum ministerii: et postea indicavit varias difficultates eis obviaturas: sed tamen interim voluit etiam illud ipsum factum ab eis fieri. Sic tota lex aliud sonat et valet externa cortice, aliud interno nucleo. Quin etiam moralis lex aliud externo velamine, quo facies Mosi tecta fuit, portendit, aliud vera ac detecta Mosis facie. Externo illo velamine videtur vere afferre et offerre iustitiam ac vitam obedientibus, omnesque ad eam apprehendendam excitare: at contra interna facie et quasi vero cordis sui


726. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 992 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

plures causas. Primum, ut poenas illas tanto magis ante oculos ponat, quia res factae magis nobis ante oculos versantur, tanquam certissimae, quam futurae, quae sunt minus certae. Praeterea tacite continent argumentum, quod quandoquidem Deus antea sic puniverit, etiam nunc dubitare non debeamus, quin sit puniturus. Efficacius denique maioremque terrorem tales minae incutiunt. Eadem ratio etiam promissionum ac rerum bonarum est. Sed iam propius ad exempla accedamus. Psalm. 11, Pluet Dominus super impios laqueos,


727. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 995 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est refutatus, ut habetur Esa. 53. At in spiritualibus contra satanam, peccatum, iram Dei et legem accusantem fuit praepotens, efficax et terribilis, ubi feliciter ac victoriose omnia peregit. Quare saepe illae terribiles minae non proprie ipsis peccatoribus, sed tantum peccato exitium minantur: quin potius peccatoribus suaves et salutares sunt. Posset aliquis dicere ad talium descriptionum conciliationem, videri aliquo modo in iisdem locis aut prophetiis duos diversos eius adventus, priorem illum mansuetum et humilem, cum posteriori illo glorioso ac terribili coniungi, eoque


728. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 995 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ergo dicta tum veteris, tum novi Testamenti, praesertim Evangelistarum, quae videntur proprie dici de illo incarnationis adventu, exponi possunt ac etiam debent de isto perpetuo adventu per verbum, et praesertim per instaurationes celebriore religionis, aut per propagationes eius ad alias gentes, quin etiam ad singulos homines. ut est illud, Lex et prophetae usque ad Ioannem: non tantum de illo tempore praesentiae Christi loquens, sed etiam de singulorum hominum conversione. Donec enim non vere eis est monstratus agnus Dei, sub lege sunt, lex eos accusat, et ut paedagogus serviliter


729. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 997 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

laeta et secunda, tristi vero moestoque sunt omnia molesta, omniaque sibi inimica et infesta esse putat. Huc illud Horatii: Format nos natura intus ad omnem motum. Sic Germani dicunt: Felici omnia arridere, das ihn alles anlache: id est, quod omnia videantur eum blande excipere eive blandiri. Quin et in communi sermone valde tristes dicunt, videri sibi omnia adversa esse, et infesta. Sic desperabunda conscientia putat caelum et terram adversus se pugnare: contra tranquilla conscientia, non tantum internam, sed etiam externam pacem sentit, omniaque, etiam ipsam crucem, placide excipit.


730. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1003 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cumulum congerere, et non ordine disponere ac proponere minus oculato videri queat. Est vero ea mentis humanae natura, ut praesertim in prima perceptione, perinde singula separatim intueri et accipere velit, sicut de visu Optici scribunt oculos tantum unum quid uno momento intueri, quin nec alii quidem sensus duo diversa recte simul ac semel percipiunt. Quare cum intelligentiae ita conferta rebus oratio proponitur, dum ei tam varia uno quasi momento ac impetu obtruduntur ac ingeruntur, turbatur ac obruitur eis, ut non recte percipere ac cognoscere omnia possit, pluraque ei


731. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1003 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eas simplicissimo ac tenuissimo sermone diducere vellet: ut, Tu iaces sub fago, quae est patla ad respirationem: et componis aut cantillas rusticum poema, cuius sermo pertenuis simplexve est. Quae locutio videretur quidem illa, et esset sane perspicua, sed nec gratiam eam haberet, quam altera: quin potius prorsus langueret ita resoluta, nec ita aperte exprimeret illud securum, laetumque, et quasi luxurians ocium rustici iacentis et cantillantis amatorium rusticumque carmen. Interseruntur igitur ibi


732. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1005 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

iure facileque observari solet ac potest, exclusis omnibus aliis accidentariis aut extrariis sensibus. Sequuntur hanc nativam rerum sensuumque connexionem aliquatenus etiam aliae Philosophorum scholasticae disputationes vel tractationes rerum. Historici quoque non admodum impediuntur, quin tolerabiliter hanc eandem nativam seriem rerum sensuumque legitime naturaliterve inter sese copulatorum consequantur, praesertim vero, ubi nudae narrationes rerum gestarum, ut fit in Commentariis Caesaris, recensentur. At in orationibus, concionibus et epistolis, crebro illis principalibus aut


733. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

institutum, conatus, fructus, eventus, refutationes, illationes, vota, gratiarum actiones, et similes innumerae: alias aliae inter sese coniungi, et et praecedentibus adglutinari solent. Nec raro illae veluti litigant inter se, quaenam ut proxima pedissequa, priori adiungi debeat. Quin etiam saepe fit, ut ipsemet scriptor, qui veluti iudex de earum ordine sedet, dubitet, quamnam praecedentibus proxime adhaerere ac consequi permittere velit. Aliam enim interdum videt rei ipsius naturam poscere, aliam sermonis ordinem, aliam denique animum auditoris, qui cito explicari cuperet


734. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1012 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

devorabimus eos vivos instar inferorum et integros, ut qui descendunt in foveam, omnis generis preciosas opes reperiemus, et implebimus domus nostras praeda. Sortire tu nobiscum, unum erit omnibus nobis marsupium. β Tu autem fili mi, ne abeas cum eis in viam, quin potius arceto pedem tuum ab illorum semita: pedes enim ipsorum ad malum currunt, et festinant ad fundendum sanguinem. Aiunt, quod sicut avibus quae avolare possunt, frustra retia tendantur: ita ipsi quoque latrocinandi gnari sine suo periculo alios invadant. Verum illi suomet sanguini


735. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1013 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

β Tulit itaque Dominus Deus ipsum Adam, et posuit eum in hortum Eden, ut coleret et custodiret ipsum. Praecepitque Dominus Deus ipsi Adam, dicens, De omni ligno horti comedendo comedes, de arbore vero scientiae boni et mali nequaquam comedes ex illa: alio quin quacunque die comedetis ex ea, moriendo morieris. Nova propositio: Et rursum dixit Dominus Deus: α Non est bonum, ut sit Adam solus: β faciam illi adiutorium, quod sit coram eo. Expositio: Itaque formavit Dominus Deus de


736. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1035 | Paragraph | SubSect | Section]

reddunt, quod velut afflatus numine nihil humile loquitur, proponit enim magnifice: Scimus quod diligentibus Deum omnia, etc. Deinde totus sermo constat magnificis tum rebus, tum personis: Mors, vita, fortitudo, altitudo: Deus, Christus, ad dextram Dei, angeli, principatus, virtutes. Quin et illud magnificum, In his omnibus ὑπερνικῶμεν: et, Certus sum enim: Quid unquam Cicero dixit grandiloquentius? Haec ille. Est autem non tantum


737. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1036 | Paragraph | SubSect | Section]

enim in genere dixit, Si Deus pro nobis, quis contra nos? mox veluti sub dividendo incipit plene indicare, quomodo sit Deus pro nobis: quia nobis tum filium suum largitus sit, tum etiam omnia bona cum eo largietur: quia ille nos iustificet, quia filius eius sit pro nobis passus ac resuscitatus, quin et pro nobis ad dexteram patris intercedat. Exponit etiam eius Antitheton, Quis contra nos? quasi dicat: Nemo nos accusare, nemo condemnare poterit: et tandem, Quis nos separabit aut avellet a Deo? Ad plenitudinem et illud Antitheton pertinet, Non pepercit filio, sed tradidit eum


738. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1037 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt quam verba: quandoquidem haec quidem signa tantum ac umbrae sunt, illa vero res vere, suaque natura existentes. Huc referre possis omnes typos veteris Testamenti, in quo non tantûm illa sacra, ritus, victimae ac tabernaculum, sed et personae ipsae, earumque varia facta, casus et conditiones, quin et regiones ipsae ac civitates rerum, novi Testamenti picturae ac umbrae sunt, sicut Paulus testatur: Omnia quae illis acciderunt nostros typos fuisse, ac propter nos erudiendos monendosque facta esse, 1 Cor. 10. Sic Christus discipulis Ioannis quaerentibus, an sit Meschias, magis rebus


739. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1037 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus futura depinxerunt. Huc referre possis etiam Sacramenta, quae sunt quaedam visibilia ac realia verba, ut ea Augustinus vocat. Hoc modo tota rerum natura inducitur, nos docens de Deo et vera pietate, Rom. 1, Act. 14 et 15, Sic bos et asinus nos docent agnoscere Dominum, et hirundo ac grus, quin et ficulnea teneritate corticis, ac productione foliorum nos monet observare tempus visitationis. Huc referre possis omnes allegorias et parabolas: ubi itidem res aliquem in theatrum scholamve inducunt, ut sint nostrae magistrae. Sicut Christus iubet nos discere parabolam a ficu,


740. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1038 | Paragraph | SubSect | Section]

per Avertere faciem, nolle respicere. Aliquando tamen et per intueri, ut cum vultus Domini contra facientes malum, Psal. 34. Sic laetum animum, per laetum serenumque vultum: ac erectum caput et faciem, per exultare, iubilare, ridere, gloriari, canere, psallere, tripudiare, quin et festum agere, convivari, splendide indui, coronari et iungi exprimere solent. Contrariis vocibus moeror animi depingitur: ut est indui sacco, incurruum incedere, et similibus. de quibus in capite de ieiunio et Synecdochicis poenitentiae descriptionibus, plenius disseretur.


741. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1039 | Paragraph | SubSect | Section]

dicendo, Quando consolabitur me? Solent enim pii mentis suae oculos intendere in promissiones Dei, veluti in penu quoddam aut promptuaria, tanquam beneficia liberationesque Dei inde expectantes et accepturi: sicut Isaacus prodibat foras, spectaturus an iam sua dulcis sponsa adventaret. Quin etiam aliquando interna verba cum externis vocibus aliquanto violentius coniungunt, ut modo res magis innotescat, et quasi cernatur. Tale est diligere verbis, aut diligere opere, percutere ac occidere lingua: Lacerate corda vestra, non vestimenta vestra: Interna vestra sunt plena rapina.


742. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1042 | Paragraph | SubSect | Section]

aliqui ad schemata, aliqui ad genus dicendi referunt: ea est, cum res plane, quantum omnino desiderare possis, exponitur. Id vero non raro fit, vel partium aut specierum enumeratione, vel causarum explicatione, vel circumstantiarum recitatione, et totius omnino ideae aut speciei pictura. Quin et Antitheseos additiones, declarationes ac illustrationes ad plenitudinem sermonis pertinent. Talis sermonis exempla multa possis in sacris Literis reperire, ut est illud Paulinum Rom. 1, Vani facti sunt in ratiocinationibus suis, et obtenebratum est insipiens cor eorum: cum


743. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1049 | Paragraph | SubSect | Section]

ferme ad verbum habeatur: Quicquid Deus praecipit dicere aut facere, hoc faciendum est, etiamsi totus mundus prohibeat, nedum vos: Hanc doctrinam de filio suo iussit nos Deus docere: Igitur cogimur eam loqui volentes nolentes. Maior est principium totius vitae moralis, praesertim in populo Dei: quin et Socrates eam sententiam in sua Apologia coram iudicibus urget, aitque se eam vitae suae praeferre. Minor vero propriam certissimamque experientiam citat, unde necessaria conclusio sequitur, quam sibi impossibile prorsus esse protestantur. Hinc igitur summa brevitas, tum et plane


744. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1052 | Paragraph | SubSect | Section]

ob causam et haec patior, neque erubesco: novi enim cui crediderim, et mihi persuasum est, eum posse depositum meum in illum diem servare. Simile aut Hyperbaton, aut alioqui pendentis sermonis exemplum est 2. Corinth. 6. Quin et adiuvantes obsecramus, ut ne in vacuum gratiam Dei receperitis. dicit enim: In tempore accepto exaudivi te, et in die salutis succurri tibi: ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis: ne quam usquam demus offensionem ut reprehendatur ministerium, sed in omnibus commendemus nos


745. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1053 | Paragraph | SubSect | Section]

asperius flagellabat, non multum, ut opinor, a vero sensu aberrabis. Nec videtur ociose eo loci proferre illud adversariorum iudicium. nam cum utraque ad Corinth. Epistola multum dignitatis ac gravitatis, aut etiam granditatis habeat, non caret simul praeceptoria austeritate et efficaci sermone: quin et eo ipso loco praecedunt talia, quae et minacem austeritatem, et vinum potentemque sermonem complectantur, quibus commode istam censuram subiicit. Quae ideo addam, ut et occasio et simul exemplum istius dicti cognoscatur. Inquit igitur: Caeterum ipse ego Paulus obsecro vos per


746. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1057 | Paragraph | SubSect | Section]

forte Communicatio dici potest: ut is qui loquitur, monet, accusat et obiurgat, sese quoque veluti adsocietac admisceat auditoribus, et illis veluti reis ac castigatis, quo tanto patientius sermo eius audiatur: ut qui non odio quodam ac superbia illos obiurgare, sed etiam semet accusare videatur. Quin et in communi sermone, cum praeceptor discipulos, aut dominus familiam accusat, idem schema perusitatum est. Exemplum sumatur ex isto ipso loco: Quis dubitat istum doctorem nequaquam fuisse unum ex illis, qui Evangelii doctrinam parvi fecerint: et tamen talibus se iste quasi adiungit et


747. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1059 | Paragraph | SubSect | Section]

quo minus priorem compositionem quatuor membris absolvamus, ut quartum sit: Spes autem non confundit, hic enim est finis gradationis. Deinde accinitur periodus, vel unico vel duobus membris constans: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quin et superiora cola possunt in bina commata dividi, ut comma sit: Quoniam tribulatio: et post minimum respirationis succedat, Patientiam operatur. atque idem de caeteris. Haec divus Augustinus fatetur


748. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1063 | Paragraph | SubSect | Section]

inducitur, et per illud deducitur, admirabundus tantum spectat praesentia, ignoratque unde illuc venerit, aut qua parte sit egressurus. Imputat quandoque Hieronymus eidem Paulo sermonem Graecum minime purum, sed cilicum, et eum qui proprietates Hebraeae linguae sibi admixtas habeat. Quin et ipse Apostolus videtur deprecari sermonis imperitiam, licet rerum scientiam sibi vendicet. Et Petrus apostolus in postieriori sua Epistola fatetur Paulum habere in suis Epistolis multa difficilia intellectu, quae parum eruditi et firmi homines ad suum exitium pervertant. Ista videntur his


749. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1071 | Paragraph | SubSect | Section]

parentes, qui amiserint charissimos liberos, vel amatorem, cui sit adempta spes potiundi valde adamata, vel avarum hominem, qui magnam vim pecuniae amiserit: hos, inquam, si intuiti fuerimus, animadvertemus illis, quamdiu in illo tristi moerore et luctu detinentur, neque cibum, neque potum sapere, quin et lucem hanc Solis, omnibus animalibus gratissimam, odisse et fugere. Eiusmodi exempla si contemplati fuerimus, et credemus, facilius et rectius intelligemus, quomodo ex magna animi tristicia, et ex quadam cordis fractione, contritione, humiliatione, et velut prostratione, tales


750. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

remitteremus, et itidem privatim, cum aliqua privata calamitas nobis impendere videtur. Atque haec de ieiunio seu de ista lugubri excruciatione corporis diximus, et non de temperantia seu sobrietate, quam superius diximus esse quiddam longe diversissimum a ieiunio. Nec enim dubium cuiquam est, quin Christiani semper teneantur sobrie et temperanter vivere, non tantum certo tempore, ut docet Paulus 1 Thessal. 5. Tit. 2. et 1 Pet. 5. Absoluto iam toto ferme negocio, age etiam species ieiunii enumeremus. Ieiunium alias in propria significatione accipitur, alias in figurata.


751. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1075 | Paragraph | SubSect | Section]

In has igitur species ieiunium diduximus sequendo, quantum quidem facere potuimus, maxime sacras Literas. Non est tamen dubium, cum ieiunia paulatim in ceremonias et consuetudines quasdam abierint, nullisque legibus circumscripta fuerint, quin maxima semper fuerit eorum varietas, singulis in aliis atque aliis ieiunii partibus, vel casu, vel pro libitu plus aliquid minusve facientibus. Ne contrarii quidem cognitio penitûs negligenda est, cum alterius contrarii cognitio multum adiumenti secum adferat ad alterius naturam


752. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1080 | Paragraph | SubSect | Section]

Si quis praepotens vir furem de patibulo liberaret, ac insuper eum sibi adoptaret, et haeredem omnium suorum bonorum gratis ac ex mera misericordia faceret: nequaquam diceret quisquam sanae mentis homo, inde sequi illum liberatum et adoptatum debere porro omnibus flagitiis incumbere: quin potius diceret, cavendum illi omni studio esse, ne in pristinam sortem recidat, et summa gratitudine suum liberatorem colendum: quanto magis id nos erga illum omnipotentem Deum ac patrem nostrum praestare convenit? Quin potius sola Evangelii doctrina vera bona opera generat, non


753. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1080 | Paragraph | SubSect | Section]

liberatum et adoptatum debere porro omnibus flagitiis incumbere: quin potius diceret, cavendum illi omni studio esse, ne in pristinam sortem recidat, et summa gratitudine suum liberatorem colendum: quanto magis id nos erga illum omnipotentem Deum ac patrem nostrum praestare convenit? Quin potius sola Evangelii doctrina vera bona opera generat, non solum quia excitat ad gratitudinem, ut nolit amplius peccare, quodque tantum vere contritis ac credentibus salutem pollicetur, quae non possunt esse in eo, qui sciens et volens peccatis indulget: sed etiam quia per eam acquiritur


754. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1081 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt proprie bonum opus: aliud est, de gratiarum actione loqui. Quis egenus hîc in terris ausit suam mendicationem stipis apud divitem, dicere esse suum bonum opus erga divitem? Impie igitur fecerunt Papistae, quod vim huius mendicationis non intelligentes, inter bona opera eam numerarunt: quin et numerum globulis consignarunt, ut scilicet scirent isti belli sanctuli, quantum istarum preciosissimarum mercium Deo dederint: eoque rectius iustam mercedem, aut remunerationem exigere ab illo possent. Sic et spes vicinum quid fidei, et valde mendicum est. Alienis enim tantum


755. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1081 | Paragraph | SubSect | Section]

Mandare et mandatum saepe significat promissionem, ut Psal. 133, ibi Dominus mandavit benedictionem: id est, promisit, atque adeo dedit largitus ve est. Non ergo semper verbum legale, sed saepe etiam Evangelicum est. Humilitas nonnunquam pro vilitate aut abiecta sorte, quin et pro afflictione et calamitoso statu ponitur: ut in Cantico divae Virginis, Respexit ad humilitatem ancillae suae. Ubi diva Virgo, non aliquam suam modestiam aut ex imiam virtutem praedicat: sed Dei eximiam beneficentiam, qui se in hoc mundo abiectam et despectam respexerit. Sic vox


756. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1083 | Paragraph | SubSect | Section]

iustificatus. Defectus aut carentia fidei in actu iustificationis salutis nulla prorsus correctione aut condonatione vel imputatione emendari sarciri ve potest. Est ergo illud membrum prorsus universale: at alterum posteriusque de confessione, non ita est generale, aut tam strictae necessitatis, quin misericordia Dei eam condonare, ac ex thesauro Christi per imputationem supplere possit. Innumeri enim infantes et alii sine confessione salvantur: ut dictum est. 9 Quidam conciliator lucis ac tenebrarum, nunc hac interpretatione Maiorismum excusare molitur, Bona opera sunt


757. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1084 | Paragraph | SubSect | Section]

docuit: Luc. 17. 20 Papistae volentes suis bonis operibus peccata sua expiare, prorsus perinde faciunt, ac si agricola deberet suo hero dietim de omnibus conductis bonis, fundis ac vinetis dependere urnam optimi vini, et modium puri tritici: nec tamen id longissimo tempore dependisset, quin potius contumeliosissime eum laesisset ac contempsisset: tandem aliquando velut poenitens herum adiret ac diceret, se in posterum velle se recte gerere, ac tum pro praeterito debito, tum et pro futuro quotidie unicam urnam diluti vini et impuri tritici afferret, qua sua persolutione ipse


758. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

a Deo bonis operibus tribuantur, non tamen mox necesse est eis illam ipsam primariam iustificationem aut reconciliationem cum Deo tribui, quam Scriptura proprie soli Christo eiusque passioni adscribit. Dives est Deus, cui mille modi remunerendi etiam minima nostra pietatis opera in promptu sunt. Quin etiam remunerat nostras immundas iustitias non ob earum praestantiam, sed suam ingentem misericordiam. Quare furor ac plane extrema impietas est, Christum de sede propitiatorii deiicere, ut ibi nostra sordida opera, quae sunt ut pannus menstruatae immunda, collocemus. 29 Saepe


759. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1092 | Paragraph | SubSect | Section]

nosse, vel mediocri quadam noticia, praesertim autem hominis, eiusque virium vel physicarum, vel rationalium, vel etiam motuum et actionum ipsius. Quare omnium artium noticia tum logicarum, tum et naturalium, atque adeo etiam mechanicarum et rusticarum, prodest ad sacrarum Literarum cognitionem. Quin etiam communis sensus, quotidianaque experientia, tum malitiae, tum et virtutum recteque factorum, atque adeo quarumvis huius vitae actionum cognitio iuvare nos potest. Nam etiam hîc valet aliquo modo regula Aristotelis, quod si non doctrina ac professio ipsa Theologiae, at saltem sermo sacer


760. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1092 | Paragraph | SubSect | Section]

ut postea dicam, de Philistea, et eius caelo. Cognoscere ac considerare naturam animalium, tum communium, tum etiam aliquorum variorum, utile est: ut hirundo et ciconia dicuntur nosse tempus suum, quo apparere incipiant, at homo ignorare tempus visitationis divinae. Quin etiam asinus et bos dicitur agnoscere praesepe domini sui, et dominum suum. Hoc melius intelligitur ex Germanico more, quam ex multis aliis locis. Hîc enim cum vaccas et capras in civitatibus habeant, reverso ex pascuis toto grege, sponte sua quaeque suorum herorum domos, nemine monstrante,


761. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1094 | Paragraph | SubSect | Section]

ac ignotiores sunt in Septentrionalibus partibus. Pluvia aestate ferme per integros tres menses, teste Hieronymo, nulla ibi est: sed tantum quam vocant, matutina et serotina, id est cadens tempore sementis seu in autumno, et cum iam germinant spicae, seu vere. sic et in Cypro accidit. Quin et in Italia rariores sunt pluviae media aestate. Ratio est, quia ingens aestus absumit vapores, unde nubes creari queunt. Ideo Sam. cap. 12, lib. 1, veluti grande miraculum in testimonium suae innocentiae et peccati populi facturus, impetrat a Deo, ut media aestate tonet et


762. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1095 | Paragraph | SubSect | Section]

rectius intelliguntur. Alii montes fuêre sylvosi, alii pascuosi, ut Basan. Sic et colles alii vinetis et ficubus, alii olivetis fuêre consiti: plerique omnino utiles, et non steriles, sicut in multis aliis locis sunt aridi, et nihil ferentes. Hinc fit, ut celebrentur arietes et tauri Basan, quin et quercus Basan. Fuit item multis vallibus referta, quarum aliae fuêre mediocres, cultae et amoenae: cuiusmodi fuit illa pulcherrima vallis Hinnon prope Ierusalem, postea ob idololatriam Trophet dicta. Talis olim fuit vallis Sodomae. Aliae fuere admodum profundae ac vastae,


763. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1096 | Paragraph | SubSect | Section]

protulerunt eaedem ficus, alios media aestate, alios autumnali tempore: quorum priores sunt vocatigrossi, forte quia sunt multo grossiores ac maiores secundariis. Sic et palmae ac balsami fuerunt illic nobilissimae arbores, quae etiam cum suis fructibus in Scriptura celebrantur: quin et Satyricus illud Iudaicum balsametum praedicat. Myricae tenues arbores, et in desertis aut aridis locis infelicissime crescentes, declarant infelicem sortem destitutorum ope ac favore Dei: Ierem. 17. 48. Cedri, ut pulcherrimae et procerissimae arbores, et ad aedificia aptissimae,


764. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

is capitis dolores et suffusiones oculorum incipientes, et hebetudinem mirifice salvit: quare preciosus est eo praesertim, quod hic solum nascitur. Palmetum quod palmam cariotam fert, hic solum est, excepto Babylonio, et ulterius Orientem versus. Maximus quidem ex eis proventus est, quin etiam xylobalsamo ut aromate utuntur. Serbonis lacus permagnus est, cuius ambitum nonnulli mille stadiorum tradiderunt: is secus maritimam oram extenditur, longitudine paulo plurium ducentûm stadiorum, profunda et gravissima aqua, ut urinatores in eo innatare non possint. Verum qui tenus


765. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

illis nos habere in vera religione oporteret, ut mox in singulis legis speciebus ostendetur. Deinde sermo eius multo aliter loqui ac sonare nostris carneis auribus videtur, quam ut nos verum legis sensum, et praesertim primarium finem, usum aut scopum ex eo penitus perspicere ac consequi possimus. Quin potius ille in easdem prorsus alienas cogitationes nos trahere videtur, in quas nos etiam res materiasve ipsas legis inducere modo diximus. Quod quale sit, mox propositis omnibus in specie clarius apparebit. Primum enim, tota lex simul Iudicialis, Ceremonialis et Moralis, crasso


766. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1107 | Paragraph | SubSect | Section]

latebris involutum: et tantum externa copia ac fulgore oculos et aures hominum praestringebant, explebant, et ferme obruebant. Denique sermo legis ceremonialis (ut quidem communiter intelligebatur) praedicabat illa sacrificia, eo omnes invitabat ac alliciebat, pollicens magna bona facientibus: quin et ipsam peccatorum expiationem, et Dei placationem. Nusquam dicebat illas ceremonias esse tantum typos et umbras futurorum bonorum: esse tantum carnis sanctificationes ac purificationes, easque externas solum: esse tantum commonefactiones de peccato, non autem ipsam veram


767. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1109 | Paragraph | SubSect | Section]

figuris, allegoriis, parabolis et picturis, a regno rebusque carnalibus et felicitate huius mundi sumptis utuntur, ut carnalis ruditas et cupiditas facillime ab illis omnibus clarioribus patefactionibus Iudaeos, atque adeo ipsos etiam Apostolos initio ad regnum et commoda carnalia retraxerit. Quin et nobis eadem carnis nostrae ruditas ac perversitas post tot illustres patefactiones, ipsamque vivam experientiam eodem modo imponere, et fucum facere adhuc quotidie conatur. Hoc modo dum nostra carnalis ruditas, aut etiam cupiditas, et denique carnalium somniorum aut opinionum,


768. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1115 | Paragraph | SubSect | Section]

omnino pacto, eum in filium Dei respicere illa sua phrasi (iustitia Dei) cum imputativam iustitiam hoc modo nominat, dubium non est. Sic igitur et veteres intellexerunt, apud Deum, non in sacrificiis esse quaerendam iustitiam ac vitam: quia ibi fuerit verus persolutor sacerdos et tabernaculum, quin in se totius humani generis debitum transtulerit. 15 Moses suo quoque velamine, et quod accedens ad Deum semper id deponebat, satis potuit vigilantiores monere, non illa temere aut quasi per iocum aut ocium a Deo et Mose agi: sed indicare illum communem intellectum, cognitionemve


769. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1119 | Paragraph | SubSect | Section]

clarius significent: ut אל Aeloim, Schadai, etc. quae non tantum esse aliquem aliquid, aut existere, sed etiam robustum esse, et sibi et creaturis ad omnem beatitudinem sufficientem, significant. Nihil ergo novi Mosi Deus hac voce indicasset, quin potius longe ignobilius nomen pro nobiliori antea usitato assumpsisset: cum ille contra ostendit, se nunc quoddam eximium ac singulare nomen assumere velle. Postquam ergo omnino constat, vocem Iehova proprie Erit significare: nunc invocato spiritu, Dei, nos in omnem veritatem


770. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1125 | Paragraph | SubSect | Section]

non ita multum calluerunt Hebraiae Christiani ccc post Christum annis, quo praecipue tempore Thalmud consarcinatum est: et si qui aliquid noverunt, Bibliis fuerunt contenti. Quam etiam periculosum fuerit Heb. si doceat Christianum tantum linguam, ne dicam mysteria eorum, satis Hieronymus testatur. Quin etiam, ut maxime voluissent plura Hebraea scripta cognoscere, non quiverunt. Hieronymus homo diligentissimus, nihil ferme praeter Biblia vidit. Quare rectiûs nos sic opponeremus in hoc loco: Si Iudaei ad Christum conversi, aut omnino quisquam Christianus Hebraeae linguae gnarus,


771. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

bellis homunculis Tiberitis. Illud autem quod Christus dicit, Legis neque Iod, neq apicem unicum periturum, cum sit Hebraice locutus, non video de qua re alia intelligi possit, nisi de notis, quibus vocales, distinctiones, accentusque in Hebraico sermone notantur. Non enim est dubium, quin de Hebraica scriptura, non Graeca, dixerit, cum et Lex scripta esset Hebraice, et ipse Hebraice, vel Chaldaice, quod idem ferme est; sit locutus. Voluit autem significare non solum legem totam eiusve partem aliquam non fore irritam, sed ne minimum quidem delege (alludens ad notulas, quibus Lex


772. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

conscribi. Ac ut maxime antea vocales non extitissent, tamen tunc Deus eas commonstrasset. Qui enim tam multa alia minus necessaria, minusque diu duratura in fabrica tabernaculi aliisque tam accurate Moysi commonstravit ac revelavit, ille scilicet hanc tam utilem rem non commonstrasset? Quin tam industrios artifices spiritu suo ad illud externum opus imbuit, ille ad hanc multo magis necessariam rem non excitasset? Illud autem maximum est, longeque gravissimum, eiusque rei causa praecipue de hac materia volui dicere, quod si hanc hypothesin ponere diabolum Ecclesiae


773. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

obscure, minimeque explicate scriptam doctrinam de Deo tradidisse, cum quidem ob hoc ipsum scribere haec voluit, ut ab Ecclesia plane intellecta, veram ei viam Deum colendi, suamque salutem inveniendi commonstraret. Nam de eo plane nullum dubium est ei, qui vel a limine literas Hebraeas salutavit, quin, si liceat cuipiam astuto distinctiones et vocales ut humanum inventum tollere aut mutare, tota omnino Scriptura futura sit incertissima. Quod cum facillimum sit cuique vel etiam ex aliis linguis iudicare,


774. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitror, postea factum est ab aliquo, vel sciolo, cui videbatur textus futurus dilucidior, vel et superstitioso, qui divae Virgini gratificari voluerit. Nam etiam Iosephus, cum eundem locum Graece recte habeat, tamen in Latina versione est corruptus. Atque hîc temperare mihi nequeo, quin nostris Papistis irascar, qui in Coloniensi Latini Iosephi editione in margine diverso charactere asscripserunt. Videant isti novi Hebraistae, an non et Iosephus Ipsa legerit. O` miseros Papistas, qui suo ruenti iam Antichristianismo, homicidio et mendacio, gladio et sophistica


775. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

paulo aliter picta, aut aliqua alicubi defuit, non ausint eam restituere. Sed si alicubi diversas lectiones invenerunt (quae tamen diversitas magis est in literis, quam in significatione) alteram in margine, alteram in textu scripserunt. Habent et pervulgatum dictum, nullam esse literam in lege, quin in ea magni montes pendeant: quod eorum nimis religiosam, vel potius superstitiosam diligentiam, in servanda sacrarum Literarum scriptione, satis testari potest. Nec recte faciunt, qui aliquando dicunt, veteris Testamenti textum a Iudaeis corruptum esse. Nam et eis falsum crimen impingunt, et


776. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1134 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatum originale esse ipsam malam arborem, et esse quiddam essentiale. Item: Magna itaque sapientia est, scire nos nihil aliud esse, quam peccatum: ne sic leviter de peccato sentiamus, sicut passim doctores, qui definiunt, peccatum esse dictum, factum aut cogitatum contra legem Dei. Quin tu sic definias secundum hunc Psal. peccatum esse hoc totum, quod natum est ex patre et matre, antequam homo per aetatem aliquid possit dicere, facere aut cogitare. Ex hac autem ceu radice nihil boni coram Deo enasci posse, etc. En audis peccatum originale definiri a


777. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1136 | Paragraph | SubSect | Section]

et sensus carnis intelligatur de toto homine non renato. Et mox: Homo sine Deo, dicitur caro, secundum omnes animae potentias. Non potest autem negari, Paulo idem esse carnem et sensum carnis, quod nos vocamus originale aut scaturiginale. Hisce ergo dictis Philippi collatis, non potest effugere, quin dicat, peccatum originale esse substantiam, si modo sibi constare velit. Victorinus dicit, sensum carnis Rom. 8 complecti intellectum et voluntatem: et Coll. 3 dicit, imaginem incorruptam complecti intellectum, voluntatem et cor. Sic et Bucerus sensit. Inquit enim: Iam naturam


778. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1145 | Paragraph | SubSect | Section]

originale est substantia: quia ipse est pater peccati. Respondeo: Nequaquam id sequetur, nec est magnae potentiae aut artis optimam substantiam corrumpere, et ex ea malam facere. Innumerae artes sunt, quae ex aliis substantiis alias faciunt, ut ex luto lateres aut testas, ex alia mixtura vitrum: quin etiam ancillae ex lacte faciunt varias substantias casei, seri, recoctae, butyri, et aliorum innumerorum lacticiniorum, neque tamen propterea sunt vel creatrices vel deae. Quin potius inde sequetur, satanam esse creatorem, si dicemus illum, non illam bonam Dei substantiam aut


779. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1145 | Paragraph | SubSect | Section]

artes sunt, quae ex aliis substantiis alias faciunt, ut ex luto lateres aut testas, ex alia mixtura vitrum: quin etiam ancillae ex lacte faciunt varias substantias casei, seri, recoctae, butyri, et aliorum innumerorum lacticiniorum, neque tamen propterea sunt vel creatrices vel deae. Quin potius inde sequetur, satanam esse creatorem, si dicemus illum, non illam bonam Dei substantiam aut creaturam invertisse et corrupisse: sed suam quandam rem aut creaturam ceu venenum quoddam in hominem infudisse aut induxisse, quam videlicet ille crearit aut fecerit. Ita videmus istos, dum


780. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1147 | Paragraph | SubSect | Section]

spectandas ac contemplandas proponant. Sexto, experientia in rebus omnibus evidens argumentum veritatis aut falsitatis, damni aut utilitatis, innataeque bonitatis aut malitiae haberi solet. Nec enim facile sese ita diu pertinaciterque occultat nativa uniuscuiusque rei vis ac ingenium, quin tandem temporis progressu in opus erumpat, atque ita etiam veluti in lucem suam et sponte prodeat. At si vel horrendas tenebras proximorum seculorum, vel infelicem expositionem Scripturae scriptorum, qui ante haec tempora vixerunt, ac linguas ignorarunt, deplorare, aut etiam insectari liberet,


781. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1149 | Paragraph | SubSect | Section]

filios dicit parentibus senibus firmum praesidium esse contra adversarios, qui nati in iuventute, iam maturuerunt, ac ad virilem robustamque aetatem pervenerunt. Vox Testamenti, quod ea in Hebraeo, quin et in Graeco foedus significat, plurimum facit ad explicationem Sacramentorum, ad refutandos in coena Domini errores: sic et eruditiore expositione pronominis τοῦτο Lutherus Carolostadium refutavit: et nos hoc tempore voce


782. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1150 | Paragraph | SubSect | Section]

repugnent. Possidentur quoque et agitantur a malo genio, qui facit ut videntes non videant, et audientes non audiant, praeterquam quod naturali coecitate alioqui laborant. Carent denique omnibus bonis artibus, praesertim dicendi, et pene ipso communi iudicio ac sensu in talibus rebus. Quin nec ipsam quidem suam linguam intelligunt. Nam ut maxime de singulis vocibus aliquid vere sentiant, tamen nec phrases, nec figuratas dicendi lo quutiones perspiciunt: quam partem Grammatices prorsus ignorant. Denique ubi semel res ipsas, quae in Bibliis traduntur, suis erroribus corruperunt,


783. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1150 | Paragraph | SubSect | Section]

cognitionis linguarum cum anim adverterent eruditi et graves viri nostro seculo et iam olim, vehementer urserunt et hortati sunt iuventutem, ut graviter in cognitionem linguarum incumberet. Contra autem seductores Pontificii, quibus expedit veritatem religionis obscurari, et vulgus Christianorum, quin et ipsos literatos in extrema inscitia detineri, omni studio prohibent ac impediunt linguarum studia. Nolo iam recentium Theologorum et aliorum, tametsi summa eruditione ac fide praeditorum testimonia recensere: tantum veterum quorundam compendia percurram. Maximi fecerunt olim


784. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1151 | Paragraph | SubSect | Section]

ac illaeso sensu alia lingua efferre est perdifficile, atque adeo etiam prorsus impossibile, ut Iamblicus de hac ipsa re loquens testatur, cuius dictum antea recitavi. Non solum vero magna est brevitas aut Laconismus huius linguae, sed etiam singulae voces aliquando plenos sensus continent, quin et quasi ad plures quasdam sententias respicere videntur. Quomodo ergo tantam brevitatem simul ac emphasin alieno sermone exprimeres? Huc accedit, quod non est in vertendo sacro codice tanta libertas, quanta alioqui ab interpretibus adhiberi solet, de qua inquit Horatius: Non


785. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1151 | Paragraph | SubSect | Section]

quia perpetuus usus experientiaque nos docet, facillime a vero verborum ac dictorum sensu, facta admodum modica inclinatione alicuius voculae, procul discedi aberrarive posse. Nulla certe versio tantam apud nos ac alios recte iudicantes authoritatem fidemque obtinere potest, quin in rebus maximi momenti, ubi vel conscientia, vel etiam adversarius summam ac invictam certitudinem flagitat, non sit necesse inspicere ipsum fontem Hebraei sermonis, non tantum ratione unius vocis, sed etiam constructionis, atque adeo totius contextus praecedentis ac consequentis, ubi saepe


786. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1152 | Paragraph | SubSect | Section]

Hebraeis aut etiam Graecis reperitur. Ut vero tandem omnia adessent, tamen collatio originalis textus cum versione mirificam tibi lucem, simul ac voluptatem afferret. Hîc illorum quoque sermones aut etiam cogitationes refutandae sunt, qui agnoscunt quidem esse summam utilitatem, quin etiam necessitatem huius studii: verum contra summa difficultate se impediri ac absterreri ab ea queruntur. Esset enim quidem ingens eius difficultas, si quis summam quandam perfectionem sectaretur, si insuper et Chaldaeam Arabicamque adiungere, et omnes Rabinos, totumque Thalmud non tantum


787. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1153 | Paragraph | SubSect | Section]

non alio (sicut et Varro de Musis Plautino sermone loquentibus scribit) quam illo usurus fuisset. Quanam vero lingua impurissimum Ethnicorum idolum loqui voluisset, ipsi Ethnici caeci ac duces caecorum viderint. Nos quidem scimus, hoc sermone verum, viventem ac omnipotentem Deum locutum esse, quin et quotidie nobiscum coram loqui, idque de summis rebus, nempe de sua gloria, nostroque tum aeterno, tum temporario exitio aut salute. Taceo nunc, quod eadem lingua olim primi nostri parentes et illi sanctissimi viri, per quos Deus veram religionem constituit, omnesque Prophetae, atque adeo


788. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1153 | Paragraph | SubSect | Section]

porro praecipit Sanctus S. ut habeamus in docendo savam verborum formam: et Esaias dicit de Meschia, quod Deus ei dederit linguam eruditam ad docendum et consolandum imbecillos. Certum igitur est, oportere sincerum doctorem non solum res veras proponere, sed etiam sanam verborum formam habere: quin et in tradendis gravioribus et obscurioribus rebus, ipsius potissimum Spiritus sancti verbis ac formulis uti. Quare necesse est, summa diligentia ipsum nativum sacrarum Literarum sermonem excutere, ac inde summa diligentia, acrique iudicio utiles formas sermonis et rerum summarum ac


789. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

sedulo amplecteremur, pernosceremus, et sequeremur. Neque enim profecto omnes homines, praesertim autem post illud tempus corporalis praesentiae filii nati, poterant eum coram audire. Audiri eum ergo, pater in scriptis, concionibus ac sermonibus suis voluit, quos post se fideliter conservari, quin et omnibus temporibus doceri ac explicari, immensa bonitate providentiaque curavit. Eodem pertinet, quod et ipse filius toties nobis sermones ac doctrinam suam commendat: ut cum dicit, illos demum fore beatos, qui audiant et custodiant verbum Dei: cumque se cum talibus una et


790. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1156 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum ratiocinationem plerunque in extremam idololatriam delabantur. Sic et Act. 14 et 17 disserit, Deum quidem clare et potenter de se testari, caelitus dantem pluvias et secundas tempestates, saturantemque nos variis suavissimis et salubribus terrae fructibus, et replentem corda nostra gaudio. Quin et adeo prope eum nobis esse docet, ut pene manibus palpari contrectarique possit, utpote in quo vivamus, simus, et moveamur. Nihilominus tamen miseros mortales eum ignorantes, in suas vias errorum ac peccatorum abiisse, dilapsos esse: verumque Deum etiam sapientissimis et eruditissimis illis


791. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1158 | Paragraph | SubSect | Section]

4 Quarto, praeclare dicit vir Dei Lutherus piae memoriae, ex omnibus Conciliis et Patribus non posse Christianam religionem plene haberi constituive: at ex solis sacris Literis posse integre extrui. Abundêid praesens religionis et Ecclesiae instauratio declarat, ubi innumerae controversiae, quin et verae gravesque sententiae aut dogmata sint exposita, quae ex omnibus Conciliis, canonibus aut decretis et patribus explicari aut confirmari nullo modo queant. At ex solis sacris Literis plena eorum expositio, solidaque confirmatio haberi potest, et hactenus Dei beneficio luculenter in


792. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1162 | Paragraph | SubSect | Section]

Moysen habere suas scholas, ubi perpetuo tractetur. Ex illa veteri institutione ac consuetudine mansit receptumque fuit, ut in hodiernam usque diem Iudaei etiam quadam accuratiore ratione ac modo suam illam Theologiam studiosis iuvenibus proponerent, quam reliquae communique plebi: quin et quasdam promotiones eorum, qui profecissent in Rabinos et magistros, haberent. Nec in paucis quoque frequentioribus urbibus Germaniae, praesertim Evangelicis, id receptum fuit, et adhuc hodie est, ut Theologicae lectiones ac disputationes habeantur. Magdeburgensis


793. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1162 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque frequentioribus urbibus Germaniae, praesertim Evangelicis, id receptum fuit, et adhuc hodie est, ut Theologicae lectiones ac disputationes habeantur. Magdeburgensis superintendens, ante Protestantium cladem, summam in hac re diligentiam, tum legendo publice, tum et disputando adhibuit. quin et hodierna die Hamburgae duo lectores Theologici habentur, sicut et Brunsuigae. Pontificii sane evidenti necessitate admoniti, ferme in omnibus suis reformationibus hanc legem repetierunt, ut ubique in summorum templorum Collegiis, inter canonicos perpetuo unus Theologiae lector


794. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

esse a Deo humano generi traditos, et unicam verae pietatis normam propositos ac impositos omnibus, posset aliquis suspicari, esse conscriptos ab aliquo impostore, aut alioqui incertae fidei homine. In hoc porro genere non tantum Ecclesiae credimus, sed et Iudaeis, saltem de veteri Testamento: quin etiam suo quodam modo et Mahometo ac Turcis ac Iudaeis de novo Testamento. Testantur enim et ipsi de Christo, quod certo fuerit talis aliquis magnus propheta, qui talia quaedam docuerit et fecerit, etc. Quorum testimonium, qualecunque est, vel ob hoc multum valet, quod in hanc


795. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1175 | Paragraph | SubSect | Section]

ἐλέγχου λοιδορεῖσθαι δὲ οὐ πρέπει. 25 Concedatur utrique parti satis temporis, ita ut etiam spacium cogitandi et inquirendirem diligentius ei sumere liceat. Concedatur et libris et aliis humanae imbecillitatis praesidiis uti: quin et scriptum argumentum ab adversario petere, ne quisquam brevitate temporis et Antagonistae industria suave tarditate obrutum victumque queri possit. 26 Sint vices iustae loquendi, ne alter totum tempus occupet, aut (sicut Cicero dicit) tanquam si in suam possessionem intrasset,


796. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1178 | Paragraph | SubSect | Section]

eduxerit, quemque Paulus ipsummet Christum fuisse affirmat, non tantum iussisse scribi et saepius describi Legis libros, sed etiam propriis digitis Decalogum exarasse. Idem porro Dominus etiam voce sua coram multipliciter in novo Testamento Scripturam confirmavit, et ad eam omnes ablegavit. Quin et ascendens in caelos diserte, Luc. 24, ex Scripturis veram religionem propagari mandavit. Denique cum praecepit omnes doceri de Deo dicens, Μαθητεύσατε, πάντα τὰ ἔθνη, an' non tum vocalem, tum et scriptoriam institutionem


797. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1180 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiae, aut baptizaret, aut Sacramenta ministraret, quia omnia haec fiunt ad Dei reverentiam, et animarum salutem, non potest ibi cadere deceptio, qualescunque fuerint personae (nota: Religio et Scriptura est plumbea regula, hat eine we chsene nasen. Noluit Christus eos astringere, quin convenientibus verbis, iuxta locum et tempus in aedificationem Ecclesiae uterentur. Ministerium enim eis creditum respiciebat aedificationem Ecclesiae: et ad illum finem, salva veritate fidei, sine qua nemo potest esse membrum Christi, et de corpore eius, quod est Ecclesia, omnia potuerunt


798. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1186 | Paragraph | SubSect | Section]

in conculcandis et conspurcandis sacris Literis: tamen id aliquanto astutius et artificiosius caeteris agit. Velat enim faciem Christo, et sic demum tanquam nequienti videre, acerbas et impias alapas impingit. Sed tamen nequit satan in eo omnino sese in angelum lucis transformare, quin ipse alicubi crasse et conspicue suam impuram linguam infernali igne flagrantem, contra Deum et verbum exerat. Nam inter alia (neque enim vacat omnia adscribere) omnes omnium nefandas blasphemias supergressus, dicit, ex sacris Literis impudicitiam disci, eoque eas nequaquam legendas. Ne autem


799. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

Testatur item Scriptura, quod sicut vita aeterna respectu Christi plane est meriti praemium, ita nostri respectu sit merum ac purum Dei donum: Isa. 55. Eph. 2. Contradicunt ergo isti homines viventi Deo, in suo verbo, apertissime. Quin et sibimetipsis. nam paulo post clare ostendunt, bona opera improprie dici nostra merita. Haec enim sunt eorum verba inter alia: Dei tanta est erga homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quae sunt ipsius dona. Denique ne singula huius sessionis propalam impia persequar,


800. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

intellectus, spiritus consilii et pietatis, edocta, atque ipsius Ecclesiae iudicium et consuetudinem secuta, declarat ac docet, nullo divino praecepto laicos et clericos non conficientes obligari ad Eucharistiae sacramentum sub utraque specie sumendum: neque ullo pacto (salva fide) dubitari posse, quin illis alterius speciei communio ad salutem sufficiat. Nam etsi Christus Dominus in ultima coena venerabile hoc sacramentum in panis et vini speciebus instituit, et Apostolis tradidit: non tamen illa institutio et traditio eo tendunt, ut omnes Christi fideles statuto Domini ad utramque speciem


801. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1193 | Paragraph | SubSect | Section]

anathemate condemnare ac tollere? Quare communio sub una specie vere sufficit ad salutem, scilicet perdendam, et aeternum exitium accersendum. Caelum enim et terra transibit: unum vero unicum verbum, apex autiota, de mandatis aut institutis filii Dei, aut sacris Literis non transibit, quin omnia impleantur vel per obedientiam observantium, vel per condonationem veniam petentium, vel denique per horrendas poenas ea negligentium. Negant institutionem Christi eo tendere, ut Christianos ad communionem calicis obliget, O'extremam et plusquam Epicuream audaciam.


802. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1194 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sub panis tantummodo specie communicaret, aut in eo errasse, anathema sit. Hactenus illi. Hoc anathemate totam Ecclesiam Christi usque ferme ad nostra tempora sacrilege anathematizant, quae sensit ac docuit, esse Dei mandatum, ut sub utraque specie hoc sacrosanctum Sacramentum sumatur. Quin et ipsum unigenitum viventis Dei filium blasphemo ore excommunicant. Nam ipse, sicut a patre iussus fuit, disertissime dixit, Bibite ex hoc omnes: idque non tantum semel dixit, sed et saepius repetiit, ut supra abunde ostendi. Si igitur confitentes hoc mandatum anathematizantur, multo certe


803. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quia vult non hominum mandatis, sed suis dogmatis, aut secundum sua praescripta coli. Frustra (inquit clamans) me colunt mandatis hominum. et: Hunc, hunc dilectum filium meum audite, qui nihil a se loquetur, docebit aut instituet, sed tantum sicut dixi, praecepi et praescripsi ei, sic loquetur, Quin potius clamabit, aut protestabitur: Quod omnis plantatio, quam eius caelestis pater non plantaverit, evelletur, extirpabitur, ac in aeternum ignem una cum suis cultoribus abiicietur. Quare, etiamsi esset pientissimum ac sanctissimum dogma; quod iam ab istis proponitur: ob hoc tamen


804. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1197 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sub utraque specie, totamque veram ac sinceram Religionem habemus, eamque te ac omnibus inferorum portis invitis retinebimus. A' te vero perinde ut a satana ipso, nec boni quidem quicquam accipere cupimus. Non si tu aut ille tuus pater nos Dominicam orationem recitare iuberetis, vobis obediremus, quin potius tanto minus eam recitaremus. Deo, eiusque dilecto filio nos consecravimus, et ut casta sponsa adduximus: illi, non tibi, nostram obedientiam et omnem prorsus observantiam praestare et probare ex animo cupimus: sicut etiam severissime illi soli, et nulli praeterea in Religione obedire ac


805. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1201 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quid ergo opus est illis Scriptura, aut illa omnino eruditione? Satis eis est, si utcumque legere ac demurmurare suam Missulam queant. Necesse vero est, in tanta ruditate ministrorum Scripturam iacere. 29 Rarissime conciones fiunt, et praesertim olim rarae factae sunt apud Papistas: quin et hodierna die multae sunt ac magnae civitates in Italia, et alibi in Papatu, quibus toto anno nullae audiuntur conciones, praeter quam in Quadragesima. Quis ergo usus Scripturae ibi, ubi de ea populus non docetur? 30 In scrinio pectoris sanctissimi sunt omnia iura: qui ea


806. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1203 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ac controversiis Religionis decernere. Et denique blasphemant, per os sui legati ac praesidentis Cardinalis Hosii, Caligae aut Caligulae, hisce verbis, sacram Scripturam esse creaturam, esse egenum elementum: vanum esse laborem qui ei impendatur, non oportere Christianum hominem ei addictum esse: quin etiam tandem iubendam esse tacere, et audiendas spirituales cordis nostri revelationes: sicut et singulare organon satanae Stenckfeldius, impuro ore verbum viventis Dei allatrat et lacerat. Dominus Iesus, qui ad hoc ipsum caelitus a suo ac nostro benignissimo patre missus est, ut


807. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1230 | Paragraph | Section]

Ioseph exemplum temperantiae 72 Iosias ob vestium lacerationes laudatur 311 Iosiae vestis laceratio cur Deo placeat. ibid. a Iosia vestis laceratio probatur 306 iota unum, vel apex de Scriptura non cadet, quin omnia impleantur 5 Iovis nomen unde 360 ira Dei 200 irae affectus qua sermonis figura pro suo effectu ponatur 185 irasci quando Deus dicatur 199 Irenaeus episcopus quando floruerit 422. quando claruerit 313


808. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1241 | Paragraph | Section]

270. de omnibus virtutibus et vitiis exempla 104. contra omnia vitia remedia. ibidem. doctrinae genera duo 6. quomodo concordent. ibid. eloquentiae virtutes omnes ad ornamenta monstrari posse 89. fratres qui dicantur 85 de Scriptura ne iota vel apex cadet, quin omnia impleantur 5 in Scriptura S. numerum finitum plerunque pro infinito poni 90. singularem pro plurali. ibid. omnes rhetoricae orationis partes plenissime contineri 281. quaedam esse, dici tamen, etc. 106. quaedam in contrariam, quaedam in


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.