Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: puer

Your search found 689 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 184-191:


184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

digreditur, Budensemque arcem, prius alimentis ad longam obsidionem tolerandam clam congestis, occupat nemineque eius consilia animaduertente ualido firmat praesidio. Hungari enim, alioqui satis callidi, eum, quod et puer esset et iustis minime nuptiis genitus, ad patris fortunam haud quaquam aspiraturum, uimue facere ausurum suspicabantur. Munit deinde caetera castella, quae in manibus habebat, atque aperte regnum affectare incipit.


185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

latet uos Hungarorum in deuictos feritas. Quam quidem saepius quum caeterę nationes ― quoniam hoc agreste hominum genus saeuitiam fortitudinem esse putat ― tum nostra gens, non quidem Hungarica uirtute, sed quorundam nostratium, ut scitis, proditione experta est, eo tempore, quo frater meus, puer admodum, Ioannes Casimirus cum Matthia Chugniade de regno certauit. Quum igitur pro regno ditissimo, quod nobis, ut dixi, a Deo destinatum est, pro gloria et fama, qua quidem uiri fortes immortales efficiuntur, pro uita denique et libertate pugnandum sit, multitudo hostium magna ex


186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

egregie retundit. Ferunt autem Thomam praesulem sagaci satis consilio, ne dicam fraude, Transiluanam Stephano ademisse prouinciam, atque in eius locum subrogasse quendam Bartholomeum Draphium, ordinis senatorii uirum, principem quondam ipsius praesulis, dum ruri puer una cum parentibus degeret. Hic enim uir, ueluti plęrique Hungari, ex rure ad ludum literarium profectus, inde, quum in literis aliquantum profecisset, forte in aulam Matthiae Chugniadis Coruini delatus, breui et ad praesulatum prouectus


187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

Corguthes, Selyni fratri contra Achmetem fauens, discordias inter illum et patrem seminat; latronem quendam in armorum societatem adsciscit, a quo Halis Achmetis dux profligatur. Hic est autem ille Bazethis filius Corcuthes, qui admodum puer a Mehmethe auo in Asiam proficiscente Constantinopoli relictus, auoque paucis post diebus in Bythinia extincto, quoad Bazethes pater eius ex Galatia, quam uictui suo attributam tenuerat, Constantinopolim accederet, in sede regia a paternis amicis collocatus, ea conditione,


188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

Achimathes nactus talem interficiendi Selynis occasionem, utendum ea statuit. Igitur tonsore ex uoto Selynis inuento eum Mustaphae Macedoni clam dono misit. Hunc autem puerum ita alieno nomine atque opera emerat Achimathes, ut ne suspicari quidem puer ipse posset se esse ab Achimathe emptum. Macedo confecta pila e sapone, quo partes corporis radendas tonsores illinunt, eam omnibus inscientibus ueneno aromatibus commixto infectam, quod crebro attritu mortem inferret, theca cornea includit pueroque seruandam dedit, quem,


189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitratus nemini facile persuasum iri fortunam suam nouarum rerum studio idoneam crimen inficiatur, licet eum uultus, orationi dispar, satis proderet trepidatione conscientiam indicante. Et quum neque minis, neque tormentorum aspectu ad sceleris confessionem cogi posset, indicis admonitu puer tonsor accitur, interrogatur unde ad Macedonem peruenisset. Ille nulla pauoris signa prae se ferens fatetur se a quodam priuato quidem homine ad Mustapham Macedonem missum, sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera


190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

sanguine iunctum haud ignorabat, cum quo sane pacem habere, ut supra demonstratum est, magnopere cupiebat, quoad cum Ismahele Sopheno debellatum foret. Atque eo magis Selynes cum Polono amicitiam facere optabat, quia compertum habebat Lodouicum, Hungarorum regem, qui tunc puer admodum erat, omnia ex praescripto patrui atque eo auctore agere, nec Hungaros sine Sigismundo, aut illius iniussu noui consilii quicquam capturos. Qua obtenta coadunatas uires suas contra Syriae ac Aegypti reges in campum


191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

euadunt, nec fas est uxoribus iunctos, sed coelibes tantum abducere. Itaque Sinon, quo regios conquisitores euitaret, parentum suasu uixdum pubes uxorem duxit. Sed Turcaica nequitia hoc consilio ualidior fuit. Nam quidam satrapes Turca flore illius aetatis accensus, et erat insigni forma puer, obiecta parentibus fraude, quasi regio imposuissent conquisitori, quod puerum, ne abduceretur, matrimonio deuinxissent, Sinonem ui e manibus parentum abstractum in domum suam recepit, iussitque de caetero secubare.


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.