Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: recensere

Your search found 50 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 20-24:


20. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

verbis quoquo modo indicationem aut auditionem significantibus additur: et valet idem quod, in hunc sensum, in hanc sententiam, hisce verbis, aut quid simile. ut, Locutus est dicendo: id est, hoc sensu, summa aut sententia. Talis phrasis adeo crebra est, ut non sit necesse aliqua eius exempla recensere. Dicentes: Rom. 1. pro, putantes, aut etiam iactantes, seu gloriantes se esse sapientes. Pro asserere: Lucae 7. Propterea dico tibi, Remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Sic saepe alias, Dico vobis: pro, certo affirmo, assero, etc. Est vero in praedicto


21. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

quique tanta cura et ardore nos complectatur, ut potius mater infantis sui quâm ille nostri oblivisci, nosve negligere possit. Quis vero omnes ingentium bonorum pollicitationes, omnia blandimenta, lactationes, consolationes invitationes, et dulcissima allectamenta ac lactamenta Evangelii recensere posset, quibus nos Deus ad sese et accipienda sua ingentia bona invitat, excitat, et quod cogit ac compellit? Quare necesse est fidem, quae veluti filia quaedam, ab hac doctrina ceu matre aut matrice formatur in pectore nostro, esse talem quandam


22. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitiae tuae: id est, quae tua iustitia, aut tu iuste Deus praescribis, mandas, ordinis Iudicium, pro recepto more. Psal. 81. Clangite in neomeniis tuba, quia statutum Israeli est, iudicium Deo Iacob id est, solennis consuetudo. ¶ Sed quid obfuerit, hic paulo meliori ordine recensere significationes huius nominis Iudicii, etiamsi supra multas iam attigerimus, et nonnullas etiam abunde explicuerimus? Primo igitur ponitur pro officio, ordinatione, functione, administratione, consulatu, et ministerio publico. Deut. 1., Quoniam iudicium Dei est. Psal.


23. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 304 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Num. 12, Maria et Aaron dicitur locutus in Moysei. Significat haec Locutio etiam testari, ut mox ostendam Sane detractio, falsum quoddam testimonium de proximo est. Loqui in aurib. alicuius, est loqui cum aliquo. Sed si addas accusativum: ut, Loqui verba in aurib. alicui, est narrare ac recensere ei. Gen. 20. Loquutus est universa verba haec in aurib. eorum, et timuerunt illi viri valde. i. narravit, recensuit eis visionem nocturnam. Loqui in animam alicuius est testari contra eum. Num. 35. Testis unus non loquetur in animam, ut moriatur. i. non tantum valere debebat eius


24. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

multum sortitione usi sunt. [?:-de ] verbum Sortiri. Hinc igitur est locutio, Proiicere [?: ] , mittere sortes, dare sortes, exire sortes, cadere sortes, sortem mittere cum aliquibus, et inter aliquos, [?: quar-m ] locutionum exempla sunt innumera, ut ea recensere nihil plane sit opus. Prover. 1, Mitte sortem nobiscum. i. divide praedam nobiscum, partire nobiscum, quaere nobiscum lucrum. Psal. 22. Matt. 27, Super vestimenta [?:-ea ] miserunt sortem. id est, sortiti sunt ea, sorteque diviserunt. Sic Ioel 3, Super


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.