Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: recensere

Your search found 50 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 25-38:


25. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 764 | Paragraph | SubSect | Section]

tanto clarius intelligantur, et tenacius retineantur, sitque veluti Isagoge in omnia sequentia. CAUSAE DIFFICULTATIS SACRARUM LITERARUM. Erudite inquit Aristoteles, Gradum esse ad agnitionem rerum, ipsa primum dubia observasse. Quare utile fuerit initio recensere causas, quare Scriptura interdum sit difficilior. Dico autem de difficultate non tali, qualem adversarii non sine extrema blasphemia veritatis fingunt, ut impossibile sit, verum ipsius sensum de omnibus necessariis dogmatibus percipere: ideoque omnes ad Pontifices, eorumque Concilia ac


26. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 790 | Paragraph | SubSect | Section]

pastor, rex, propheta, mediator, advocatus, sponsus, consiliarius, princeps pacis, angelus magni consilii, gigas, lapis angularis, petra, fundam entum, ostium, lux mundi, via, vita, veritas, leo, agnus, virga, flos de radice Iesse, filius Abrahami, filius David, etc. Longum esset recensere omnia. 13 Caeterum Spiritus S. dicitur procedens a patre et filio: dicitur missus in corda credentium, ut ea purificet: dicitur vivificator, consolator, paracletus, donum, σϕραγίς, arrhabo, unctio, digitus Dei, etc.


27. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 798 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

verissima, ac Dei ipsius: et Iesum esse illum verum Meschiam, qui a prophetis sit praedictus. qui Syllogismi in anterioribus plenissime sunt expositi. 11 Caeterum libri sacri primum hac ratione distinguuntur, quod sint alii Novi, alii Veteris testamenti aut foederis: quorum utrosque recensere, nihil attinet. Dicuntur autem libri ante Christum scripti, Veteris testamenti aut foederis: quia in illis prior pactio cum suis conditionibus contineatur, quae duplex est, nempe pactio aut foedus cum Abrahamo et cum Mose initum. Novi autem foederis aut Testamenti libri sunt ii, qui post


28. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

enim Patres dixerunt, ignorantiam Scripturae esse ignorantiam Dei. Sunt vero varii morbi, variaeque difficultates huius vitae, ad quas omnes salutaria remedia existo sacrosancto thesauro verbi Dei quaerere debemus. Longum sane esset hic tum varios morbos ac difficultates hominis recensere, tum etiam remedia eorum conquirere, quae alii prolixius ac ex professo tractarunt, unde utrumque istorum cognosci potest. Porro quia supra dixi. Sacras literas suo quodam ordine scriptas esse, et non exactissime omnes eiusdem materiae sententias uno in loco collectas


29. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 836 | Paragraph | SubSect | Section]

proverbia sunt. Quicquid autem proverbialiter dicitur, non idem est potestate: sed alia quidem ratione recensetur, alia vero potestate allegorice accipitur. Ibidem paulo post: Et non sciunt hi qui tota via veritatis errant, quod divina Scriptura semper omnia quae vult docere, incipit recensere, non statim ad summam primariam aut ad caput, ut ita dicam, procedens: sed a proximis orditur, ut hoc quod prius est, postremum significet. propter hoc enim dixit: Si annunciavero vobis ea quae quotidie fiunt, recordabor ab his, et mentionem faciam eorum quae ab aeterno sunt.


30. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 842 | Paragraph | SubSect | Section]

theologiae materiis vel praecipue elaboravit: utile consultumque fuerit, non tantum eius hinc inde sparsas ex tot voluminibus de hac re sententias colligere, sed etiam quia de hac ipsa materia ex professo libris quatuor de doctrina Christiana egit, summam quandam totius eius tractationis hic recensere. Initio igitur dividit totam Scripturam, omnesque eius difficultates, in signa et res. Signa vocat, voces: tes autem, ipsas materias, de quibus per signa disseritur: primo libro exponit res, secundo et tertio signa, quarto modum perceptam doctrinam tradendi. In


31. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 925 | Paragraph | SubSect | Section]

CUR ET QUAM MULTIPLICITER VOCABULORUM SIGNIFICATA VARIENTUR. Utile forte fuerit hic initio summarie, ac veluti uno fasciculo colligere et colligare tum causas variationis significationum, tum et ipsas diversas significandi rationes modosve recensere: quarum postea singulas propriis capitibus plenius explicabimus: ut hic res tota compendio veluti in summa quadam habeatur. Vocabulorum igitur significata mutantur, aut ad alias atque alias res extenduntur, alias negligentia utentium: dum non considerant loquentes aut


32. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 931 | Paragraph | SubSect | Section]

doctrinam notare: ut in prima parte in hisce vocabulis plenius ostensum est. Sic sententiae Salomonis, Proverbia dicuntur, cum non omnes sint proverbia: et Psalmo 78, de salutari doctrina inquit Psaltes, Aperiam in parabolis os meum, eloquar aenigmata antiqua. Exempla aenigmatum et proverbiorum recensere nihil attinet, cum ea sint passim in Scriptura obvia, et extet libellus, titulo Clavis Scripturae, in quo talia enumerantur. Ironia, notus tropus est, cum sub specie laudis aut boni amicique sermonis aliquem irridemus, aut alio qui inimicum quid indicamus: ut cum Elias iubet


33. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1005 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

certe in Paulo admodum crebro accidit. Quare lectorem, qui diligenter sensum scriptoris cognoscere ac expendere velit, valde operaeprecium est, perinde omnia illa quasi accidentaria, aut superflua amovere, et principales scriptoris sententias quam simplicissimo ac tenuissimo sermone recensere, ac anatomi solent cutem et carnem ab ossibus et nervis ea colligentibus removere, et clare nudam cohaerentiam ossium, nervorum, aliarumque partium hominum oculis subiicere. Sic enim demum et in oratione Paulina et quavis alia, tum illud quasi fundamentum aedificii recte contemplari,


34. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1113 | Paragraph | SubSect | Section]

legis, sed solum per Christum omnes oporteat salvari. Denique multi nunc quoque mirantur, quod non expressius in Pentateucho sit proposita vera salutis doctrina per Christum: contra autem sacrificiis et expiationibus Mosaicis plurimum ubique tribuatur. Ideo volumus quaedam testimonia aut indicia recensere, unde populus Israeliticus etiam ante Prophetas potuit veram salutis rationem perspicere: unde etiam sacrifici et alii seductores de vera salutis via convinci potuerunt, etiam sepositis vetustissimis illis promissionibus de Christo, quibus merito semper primus locus in hoc genere


35. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1148 | Paragraph | SubSect | Section]

absconditum quendam thesaurum caelestium opum miseris mortalibus patefacere et elargiri. Si hic liberet corruptelas verborum in versionibus sacrarum Literarum, et inde exortos gravissimos errores recensere, longissimum catalogum recitare possemus. Sed tamen fidei faciendae gratia aliquot tantum voces aut loca Scripturae brevissime percurremus. Error, et longe gravissimus omnium Graecorum Chronicorum, quod iam septimum millenarium a condito mundo numerant, inde potissimum exortus


36. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1149 | Paragraph | SubSect | Section]

de genere sophistarum prolixe de sensu alieno ἀπροσδιόνυσα garrientes, crebro ostendit Erasmus in suis Annotationibus. Dies me profecto deficeret, si tantum illustriora errata aut certamina ex singulis voculis ac linguae ignorantia orta recensere velim. Haec tantum opiter percurrere volui, ut videretis non esse inane figmentum quod nunc dicimus, quod sicut ingentia damna ex ignoratione linguarum necessario percipiantur: ita etiam contra summa commoda ex earundem cognitione etiam in Theologia haberi queant. Quod prolixius ac


37. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1150 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus expedit veritatem religionis obscurari, et vulgus Christianorum, quin et ipsos literatos in extrema inscitia detineri, omni studio prohibent ac impediunt linguarum studia. Nolo iam recentium Theologorum et aliorum, tametsi summa eruditione ac fide praeditorum testimonia recensere: tantum veterum quorundam compendia percurram. Maximi fecerunt olim Ecclesiae plures versiones Bibliorum, eoque tandem omnia collecta, ac in ordine redacta primum hexapla, deinde et octapla vocarunt: eo nimirum studio ac fine, quod ex pluribus versionibus diligenter inter se collatis, se


38. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1199 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Papistarum est, qui non subinde a talibus Missas audiat? Ergo ipsorum proprium ius pronunciat, omnes Papistas esse excommunicatos ac idololatras, et simul istam eorum pseudosynodum refutat. Non libet nunc prolixius Missam refutare, omnesque eius impietates, quae innumerae plane sunt, recensere ac redarguere. Hoc enim tum a nobis, tum et aliis doctoribus saepius prolixissime factum est. Illud tantum iam observetur quod Canon, in quo caput Papisticae missae est, longe post Apostolos, annis amplius 500, a quodam ignobili scholastico (teste D. Gregorio Papa) compositus est.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.