Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: romanus

Your search found 138 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 32-40:


32. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_295 | Paragraph | SubSect | Section]

prolatum fuerit, tam certus euentus testis etiam posteris foret et nemo unquam dubitaret ipsius animum fulgere in cęlo, cuius corporis partem tot iam annos incorruptam permanere cerneret in sepulchro. Euphemianus quoque Romanus et Aglae, uxor eius, cum diuitiis pollerent nec prolem ullam habere possent, quotidie positis tricliniis pauperculos domi conuocatos reficiebant, propriis manibus ministrantes. Quibus pietatis officiis meruerunt


33. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_344 | Paragraph | SubSect | Section]

mearum hęres esto. Hę autem sunt: Euangelium, tunica saccea, cuculla et paliolum. Qui tantam tenuitatem diuitias suas uocat, satis declarat, quam a diuitiarum cupiditate semper fuerit alienus. Porro, Alexius, nobilis Romanus, clam patre Euphemiano in Syriam abiens intantum adamauit paupertatem, ut gauderet se a seruis patris, qui ad quęrendum eum missi fuerant, et non agnitum fuisse et * corr. ex ut


34. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_428 | Paragraph | SubSect | Section]

Ezechia legimus) fecisse feratur. Iactent se gentiles Romani orbem subegisse terrarum, uirtute ac robore ante omnes semper stetisse; syderibus imperare non nisi fidelium fuit. Pręter hęc etiam, licet populus Romanus omnes reliquas nationes suo subiecerit imperio lateque dominatus sit, fidem tamen Christianam euertere (cum maxime conaretur) non potuit. Cędes passim in Christianos sęua atque horrenda peragebatur, sed interdum et


35. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_397 | Paragraph | SubSect | Section]

nequaquam meruisset, si illum, quem languentem misericorditer acceperat, ingratum impatienter repulisset. Iunxit patientiam pietati, et duplum adeptus est felicitatis pręmium. Alexius quoque, patritius Romanus, sicuti uoluntarię paupertatis perpetuus obseruator ita ad tolerandas iniurias patientię extitit assiduus cultor. Mendicus, ut Christum lucraretur, sponte factus, cum in Syria diu de elemosinis uixisset, Romam rediit


36. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum iubens, ne ultra sibi suisque damno esset. Si ergo sanctissimi uiri bestiis quoque, a quibus rerum suarum deductionem factam nouerant, ignoscendum duxerunt, quomodo nos non ignoscemus hominibus? Eustachius Romanus aduersis casibus in uita multum conflictatus et semper superior, ita ut non immerito post beatum Iob alterum patientię dicatur exemplar, amissis fortunis, seruis, uxore, liberis Christum suum (cuius fidem miraculo


37. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_414 | Paragraph | SubSect | Section]

ne uideant uanita tem! Qui si illos uel auertere per se potuisset uel omnino non habuisset, neque adulterii neque homicidii crimine se polluisset. Aequo animo ferebat et Pygmenius, presbyter Romanus, quod oculis captus esset, nequando illi inimicos Ecclesię Christianę aspicere contingeret. Vnde Iulianus Apostata imperator, cum forte ipsi occurrisset, deridiculi causa: Gratias- inquit- ago diis, o Pygmeni, quod


38. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_442 | Paragraph | SubSect | Section]

qui tot tormenta uicerit et de cuius nece tyranno non licuit gloriari. Illo enim uiuente ipse peremptus impietatis suę poenas dedit, longe acerbiores apud inferos et quidem sine fine daturus. Romanus, cum esset gentilitię perfidię emulator et beatum Laurentium tormenta pro Christi amore patientem spectaret, dixit se uidere iuuenem forma insignem candidissimo linteolo cruorem illius detergentem. Laurentium igitur


39. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_595 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi Ethna sicut et infernus igni flagrat inextinguibili. Prosequamur adhuc ignis huius non leuia uisa, ut aliorum casus repetentes discamus nobis cauere. Quo tempore Gothi Italiam uastabant, Reparatus Romanus, improbus magis quam ignobilis uir, dum defunctus plangeretur, reuixit et: »Mittite — inquit — ad ecclesiam Laurentii martyris sciscitatum, quid Tiburtius presbyter agat. Vidi enim eum rogo impositum acriter


40. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_596 | Paragraph | SubSect | Section]

quam reliquerat, redire iussum; hoc addito, ut iam disceret, qualiter sibi deinceps uiuendum esset. Intantum itaque postea immutatus est, ut ipsa corporis maceratione se uidisse testaretur, quod tantopere timeret. Stephanus Romanus, uir sua ętate illustris, Constantinopolim profectus, in ualitudinem incidens uita decessit. Et quoniam ii, qui illum comitati fuerant, officii gratia corpus eius ad patriam referre uolebant, quęsitus est pollinctor,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.