Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: laudis

Your search found 429 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 117-125:


117. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

adire tutum erat, peruigili dracone et supra quam quisquam credere potest immani aditum horti seruante. At iste Iouis filius nullius unquam monstri feritate conterritus, interempto dracone mala inde aurea de tam felici silua decerpta secum asportauit et ad Argiuos usque delata donauit Euristeo. Laudis enim, non auri cupidum esse oportet, qui ad immortalitatem aspirat. Hęc sunt, quę gessisse fertur Hercules, heroum pręcipuus, Euristei mandatis parens. Quę autem nemine iubente uir ad ęternitatem genitus peregerit, his etiam plura sunt neque fama minus celebrata. Ea sane, nisi te


118. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

magis, alia minus laudanda? POETA: Ita mihi quidem uidetur. Neque enim illis assentior, qui omnes uirtutes pares esse dixerunt. THEOLOGVS: Qua autem ratione discrimen istud nobis constabit? Nonne dicendum illis plus laudis deberi, quibus plus proponitur pręmii ab ipso bonorum omnium ęstimatore ac remuneratore, Deo? POETA: Neque id plane negari ullo modo potest. Iniquus enim arbiter munerumque dispensator esset ille, qui minus merenti plus concederet.


119. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ui lacertorumque ualentia dracones necare. (Eriginus tyrannus) Sed Thebas, inquis, patriam suam, Erigini regis tyrannide oppressam in libertatem uindicauit. Si pro amore illorum, qui iniuste oppressi sunt, id agitur, pietatis uirtus est, qua Deum promeremur. Sin uero laudis humanę gratia hoc fit, hominum, non Dei recipimus mercedem, reprehendendi magis quam commendandi, qui terrenę glorię cęlestem postponere non dubitamus. Ad hęc longe satius est animas de manu diaboli erruere, quod nostri faciunt prędicatores, quam corpora iugo humanę seruitutis


120. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

illuminatur et instruitur ad bonum malumque discernendum, rixa protinus animique indignatio sedatur et extinguitur. Denique aut tacendo irę motum coerce aut ab eo, qui tibi calumniatur, te amoliendo tempera aut molli mitique responso furentem placare stude, et hydram interemisti multoque plus laudis ac remunerationis apud Deum inuenies quam apud Euristeum Hercules. Neque enim monstrorum domitoribus cęlum promittitur, sed uitiorum. Quid pręterea hic heros tuus? (Aper) Aprum Archadicum cuncta in agro uastantem comprehendere iussus captum Euristeo obtulit


121. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

obiecit. Hos autem equos Euristeus cum accepisset, dedicauit Iunoni. Sed ne putes propterea nostris pręferendum esse Herculem, hec idem etiam Christiani principes agunt, dicente Domino: Maleficos ne patiaris uiuere! At uero, si ista, quę narrantur, spiritaliter intelligere uolumus, multo plus laudis fideli Christiano quam Herculi tuo dabimus. Hercules occidit Diomedem, hic quotidie perniciosas interimit cupidines non consentiens carni, sed spiritui. Hercules Diomedem mandendum apposuit equis illis, quibus humana caro cibus erat, hic malorum demonum, qui semper hominibus infesti


122. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Iunoni tunc dedicat, cum misericors Dominus ipsos nequitię spiritus, ne seruis suis tantopere molesti sint, ad caliginosas aeris partes, unde uenerant, remeare iubet. Iunonem quippe pro aere accipimus. Vide igitur, utrum Diomedem interimere et equos cruore eius pastos regi tradere plus habeat laudis, an prauis affectibus refragari et demonum ad uitia trahentium dolos insidiasque superare uirtutisque gloriam non ante homines, sed coram Deo ponere. (Baltheus Hippolites) Illud pręterea, quod uictis Amazonibus Hippolites baltheum rapuerit, nunquid tu putas


123. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

aliorum bona tollat, ut etiam iis, qui indigent, sua largiatur. Non enim terrenas opes concupiscit, sed cęlestes. POETA: Da ueniam, non possum, quin te hoc loco interpellem. Nonne ipse dixi Herculem quoque aurea mala obtulisse Euristeo, nullius rei nisi laudis cupidum? THEOLOGVS: Quid ais, mi poeta? Non tu existimas iniquum esse facinus alterius rem rapere, ut tradas alteri? Donauit Euristeo, sed iniuriam intulit Hesperidibus. Aliena donare non liberalitas est, sed iniustitia. Audi igitur, quę aurea mala


124. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

per te edoctus negare omnino nequeo. Et iam certus sum non corporis uiribus ueram solidamque laudem quęrendam esse, sed animi sapientia ac sanctitate. Alioquin elephanti, leones, ursi, camelli, equi, tauri alięque belluę, quę nos ferocitate, alacritate, ui ac robore antecellunt, plus sibi laudis, plus meriti uendicarent quam homines ipsi. Et quoniam non parua quidem afficior lętitia rem hanc abs te me didicisse, cum philosopho tum theologo, quem te esse profiteris, dignam, gratissimum mihi erit, si reliqua simili ratione discutere et enucleare pergas.


125. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

est dictum, in deos fuisse relatum. Sed quomodo deus est, in quo minime uera apparuit uirtus, sed adumbrata et uulgi opinione, non sapientum sententiis probata? THEOLOGVS: Perplacet profecto iam tibi persuasum esse, quod a Christianis in omni perfectę laudis genere uictus sit maximus heroum Hercules ille. Sed hoc etiam certum habeas uelim multo melius te ad cęleste regnum, quando uita ista decesseris, translatum iri cum morum integritate quam illum cum fortium gestorum fama. Semper enim commendabilior est uictoria se ipsum uincere quam


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.