Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: finem

Your search found 1033 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 197-207:


197. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

casso dolore grauiter animo angi coepit, quod in fundamento ponendo parum prudenter egisset. Talis est ille, qui ea, quae fidei christianae sunt, partim uera esse sibi persuadet, partim dubitat. Interim licet uirtutum cumulandarum studio multum incumbat et in finem usque uitae in eo perseueret seque plurimum profecisse existimet et iam ad capienda beatitudinis praemia iturum confidat, postquam tamen uita ista defunctus ad alteram transmigrauerit, uehementer se deceptum animaduertit seroque eum poenitet cuncta, quae ab Ecclesia recepta


198. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

corruunt. Malunt seruire diabolo quam eius insectationi repugnare, qui neminem uincit nisi uinci uolentem. Ex his qui, cum multo tempore constanter ac strenue decertassent, postremo succubuere, illos intelligimus, qui, cum uitam bene laudabiliterque instituissent, non usque in finem perseuerauerunt. Et quoniam militia est uita hominis super terram, fortibus post modici temporis labores quies aeternae beatitudinis in caelo confertur. Ignauis uero et luxuriae deditis post breuissimas huius mundi uoluptates tormenta ignis inextinguibilis irrogantur. O,


199. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uero illi, quibus nulla est neque paradisi neque inferni consyderatio, praesentia tantum curant, carni seruiunt et pecudum more, quicquid uoluptatis quaerunt, capere festinant nulla aequi honestiue ratione habita, nullo uel praemii desyderio uel poenae metu suscepto. Vbi autem ad finem uitae peruentum est, ad tribunal Christi, quisquis decesserit, sistitur. Animam illius angeli benefacta recensentes defendunt, demones delicta exprobrantes criminantur. Iudex, si uirtutes uitiis uictas uiderit, moestam ad inferna relegat. Sin uirtutibus uitia superata


200. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

illic spiritus assidue cruciant. Dumque isti infelices inter tormenta miserabiliter lamentantur, illi, qui uirtutum colle superato iam summa attigere, beati exultant. Alteros breuis labor ad aeternam prouexit quietem, alteros breuis uoluptas inextinguibilis ignis oppressit ardoribus. Vtrorunque finem cogitet, qui nosse cupit, qualiter sibi inter mortales uiuendum sit. DE PERSEVERANTIA BONI Parabola XXXIV Duo lini textores erant, satis uterque artis periti, sed ingenio diuersi. Alter enim opus


201. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

mutent, qui, dum proficere immodestius affectant, supra uires sese laboribus grauant. Ediuerso autem moderate laborantium temperies constans ac firma permanet, et cum semper eodem uitae tenore cucurrerit, ad capienda usque beatitudinis praemia feliciter accedit. Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nam et in agone non qui celerius, sed qui perseuerantius currunt, metam citius attingunt et adepti uictoriam coronantur. DE HVMILITATE ET SVPERBIA Parabola XXXV Obsidebatur ciuitas Gygantum ab exercitu hominum


202. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. Porro idem, si poenitentiam egerit, si uitium illud, quod radici animae pertinacius inheserat, extirpauerit abieceritque, totus iam sanus factus mereri beatitudinis praemia incipiet tum perfectius constantiusque animi bonis exhuberans, tum usque in finem in his perseuerans. Frustra autem ad fruendam beatitudinem peruenire nititur, qui uel unius flagitii morbo affectus claudicat. Singulis quibusque uitiis renunciet necesse est, singulis quibusque, quantum potest, careat, qui ea, quae bene facit, prodesse sibi cupit ad salutem.


203. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

una cum illo uitam beatam ducunt. Nonnulli tamen christiani beneficiorum immemores et simul propriae salutis obliti, Christi mandata suis concupiscentiis postponunt, et dum corporis uoluptatibus indulgent, corporis atque animae redemptorem offendere non uerentur. Hos ille, cui peccant, ante uitae finem poenitentiam agentes clementer suscipit, non agentes iuste damnat, quia et misericors et iustus est Dominus. DE PVRGATORIO Parabola XLVII Rex inter potentissimos primus mensam habet decore egregiam et electissimorum


204. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

omnibus thesauris preciosior, omni decore ornatior, omni rerum miraculo mirabilior, omnium plena bonorum et nullius particeps mali. Hanc mente contemplatus Baruch propheta in illam prorupit uocem: O Israhel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius! Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus. Hanc ipsam sibi uehementer affectauit rex Dauid, cum diceret: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Et alibi: Quam dilecta tabernacula tua, Domine Deus uirtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atrio Domini.


205. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nequid aduersi in hac uitae breuitate patiamur quam ne poenam aeternam sustineamus. Plus etiam operae impendimus in quaerendis diuitiis cito perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis gloriam assequamur. Annus parabolae huius septuagesimus tunc agitur, cum ad finem uitae peruentum est. Dies enim annorum nostrorum, ut psalmista ait, in ipsis septuaginta anni. Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! Et si usque ad decrepitam profertur aetatem,


206. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ut psalmista ait, in ipsis septuaginta anni. Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat, currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus, deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob


207. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat, currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus, deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob perueniemus. Hoc ne forte contingat, semper ante oculos habeamus illum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.