Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: regimen

Your search found 128 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 37-59:


37. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

est coniuratio in viris Iuda. Et Ezech. 22. Coniuratio prophetarum eius in medio eius: id est, conspiratio in pravam religionem contra verbum Dei. Sicut enim fiunt coniurationes ac conspirationes a subditis contra suos reges: ita etiam homines conspirant in abiiciendam veram religionem et regimen Dei. Psal. 2. Esaiae 8. Ne dixeritis omnia coniurationem, quae populus iste dicit coniurationem: id est, ne adeo trepidate homines, dictitantes ubique parari contra vos bellum ac vim, quod magnum diffidentiae signum est: Deum ipsum potius timete. CONSCIENTIAE


38. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam si montes praecipitentur in cor maris: sic Tyrus dicitur sita esse in corde maris. Cor terrae, Matt. 12. Filius hominis erit in corde terrae. Cor caeli. Vidisti ignem ardentem usque ad cor caeli, Deut. 4, pro, cuius flamma usque in medium caeli ascendebat. Secundo, Hebraei totum regimen hominis cordi tribuunt, et omnino rationalem animam in corde collocare videntur: certe perinde ac si ea ibi habitaret, cordi omnem vim intelligendi simul et eligendi, volendi et agendi ascribunt: sicut etiam vetustissimi Graeci, praesertim poetae, faciunt. Contra philosophi animam


39. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptura mortuam literam et mortuam fidem vocat: quas non aliter saepe hypocritae decantant ex suggestu, aut alioqui in colloquiis, quam psittacus suum χαῖρε. Verum sive haec sit causa, cur Scriptura totum hominis omniumque bonarum et malarum actionum regimen cordi contribuat, sive etiam quod revera ibi rationalis anima potissimum resideat, ut est ista ipsa quaestio de animae sede, et essentia omni humanae industriae ac philosophiae prorsus inexplicabilis: nos nunc omissa ea, ad explicationem vocabuli ipsius revertemur. Tribuit igitur Scriptura


40. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

dispensans, figens et refigens leges, ac totum Dei verbum invertens. Quare etiam homo peccati, id est, minister et autor peccati vocatur. Ibidem valde significanter regnum Antichristi vocatur mysterium ἀνομίας, id est illegalitatis, quod ea politia aut regimen sit legem Dei penitus conculcatura, et pro arbitrio tractatura: sicut ibidem vocat eum S. sancti adversarium, et elevantem se supra Deum, et eius cultum ac religionem: imo et in templo eius sedentem, seque ostentantem quod sit Deus. Quae omnia aliter fieri nequeunt, quam abrogando veram


41. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Genes. 6: intrarunt filii Dei ad filias hominum. Intrare in Ecclesiam Domini, de functionis publicae administratione plerique exponunt. Deuteron. 23: Non intrabit in congregationem Domini eunuchus, item manzer. Ammonites et Moabites etiam in generatione Domini decima, non admittetur ad regimen aut magistratum. Isaiae 52 dicitur, quod non intrabit in illam spiritualem Hierusalem incircumcisus et immundus: ubi diversum a superiore sensum haec phrasis habere videtur: nempe, hominum omnes cives huius Ecclesiae mundaturum sanctificaturum esse. Intrare in ovile


42. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

tum lac, tum doctrina de Deo, est quiddam naturale, sincerum ac simplex, naturaeque valde conveniens, quod recens natis dari solet, et denique quod facile multipliciterque adulterari potest, idque ita, ut non facile animadvertatur. David dicitur assumptus de postlactantib. aut foetis ovibus, ad regimen regni: Psal. 78. Lactare, per metaphoram significat blande pellicere, ac in aliquam sententiam pertrahere: sicut si matres monstrata mamma allicerent adse infantem. Prover. 1. Hos. 2. sumpta est nimirum metaphora a mulierib. lactantib. quae et blandiuntur valde infantibus,


43. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 325 | Paragraph | SubSect | Section]

Ab afflicto paupere retraxit manum suam: scilicet, ne pergeret eum laedere ac spoliare. Inniti alicui manum regis, indicat illum esse proximum regi: sive quod moris fuit illis Asiaticis regibus, ut alicui inniterentur inter eundum, qui eos veluti gestaret ut molliculos et languidulos: sive quod regimen et negocia talibus potissimum incumbunt. Vide 2. Reg. 7. Pecora transire ad manum numerantis, est adesse rem pecuariam, habitari loca. Ier. 33: In civitatibus Iuda adhuc transibunt pecora ad manum numerantis. Manus ad manum, significat vel coniunctionem virium, vel confoederationis


44. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 327 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsa non est uxor mea, nec ego sum maritus eius. Et mox: Filiorum quoque eius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt: siquidem fornicata est mater eorum, et ignominiosa est facta genitrix eorum. Intelligit Propheta totum populum Iudaicum, seu synagogam, et praesertim ministerium ac regimen. Sic et Isaiae cap. 50 hac voce utitur. Sic dicit Dominus: Ubi est liber repudii quo dimisi matrem vestram? aut cui ex creditoribus meis vendidi vos? Ecce propter iniquitates vestras venditi estis, et propter scelera vestra abiecta est mater vestra. Dum totus populus


45. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

per metaphoram vocatur paxillus in loco fideli aut firmo a Deo infixus, de quo omnis generis pulchra ac utilia instrumenta suspendenda sint: cuius tamen tandem fractione, id est, morte, omnia illa instrumenta sint casura, et confringenda. Qua metaphora aut similitudine indicatum fuit eius regimen, deposito impio Sobna, salutare regno Iudaico futurum, eiusque interitu magnum damnum venturum, quod tanto gubernatore essent destituti. Zach. 10 praedicuntur ex populo Iudaico prodituri anguli clavi, arcus et exactores, qui sint adversarios debellaturi. ubi per angulos intelligunt summos


46. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

iuxta viam tritam. id est, perinde saevio in eos, sicut istae truculentissimae ferae. PARENS uterque, et pater et mater, dicitur. Catachrestice autem, vel etiam synecdochice, parentes aut patres vocantur etiam avi, abavi, et omnes in universum maiores: quin et quicunque habent aliquod regimen, aut superioritatem supra nos, ut magistratus, doctores, et similes. Sic proculdubio accipienda est vox Parentum in 4 Decalogi praecepto, de qua catachresi in voce Filius dictum est, et paulo post in vocabulo Patris denuo dicetur. PAREO, significat usitate obedio. Nonnun quam in


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

Porro a primo paschate usque ad Pascha anni a nato Christo 1571 praeterierunt anni 3080. a conditione mundi iam numerantur anni 5533. PASCERE verbum, praeter propriam significationem, habet etiam figuratas aliquot, potissimum autem metaphoricas. Primum enim hoc verbum transfertur ad regimen politicum: ut 2 Sam. 5. Dominus dixit ad te, Tu pasces populum meum Israel, Et tu eris dux super eum. Idem habetur et 1 Paral. 11. Sic et 2 Sam. 7, Iudicibus praecepi pascere populum meum Israel. Psal. 78, David depost foetantes adduxit, ut pasceret Iacob populam suum.


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

exitus contigit. POLLUTUS, immundus, impurus, prophanus, communis, et similia, supra in voce CONTAMINATUS exponuntur. PONDUS, et Ponderare verbum, saepe per metaphoram ad spiritualem aut alio qui invisibilem ponderationem, sicut et apud Latinos, nonnunquam etiam ad Dei regimen gubernationemque transfertur. Prov. 4. Pondera semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae dirigatur: non declines ad dexteram aut sinistram: remove pedem tuum a malo. ubi sequentia exponunt, quid sit praecedens Ponderare: nempe probare ac diiudicare, ut Paulus loquitur, et porro secundum


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

extitisse. In hac significatione credo et Christum hanc vocem usurpare, et omnes gubernatores complecti, cum dicit Lucae 22: Reges gentium dominantur eis: id est, principes aut gubernatores politici solent potenter et fastuo se imperitare suis subditis. at in Ecclesia mea nullum tale regimen erit, sed longe alia politia. Talis regulus aut potens vir fuit Iebuseus Arafna, 2. Samuelis 24: qui Hierosolymis habitabat, et adorans Davidem ait: se regem regi Davidi donare aream et boves ad sacrificium. Plerunque alio qui Rex significat istam summam dignitatem gubernationis


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

ac constituendo sibi hominem regem, ipsum Deum reiecisse, ne super ipsos regnaret: quia volebat illum populum sibi peculiarem prae aliis gentibus, non tantum in spiritualibus, sed etiam in corporalibus ac regimine politico, negociisque ac consiliis belli et pacis exse solo pendere, et ab ipso omne regimen petere: non in suum regem aliquem mortalem homuncionem respicere, et ab eo pendere. Est et aliud Regnum Dei, quod tantum spirituale est, et solummodo ratione religionis, et super eos qui volunt esse ipsius cultores: cui opponitur regnum Satanae. Postremo, est regnum Christi super


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

locutione, sed in virtute. Porro, cum saepe comparat Christus regnum caelorum cum semente, [?: gr- ] sinapis, fermento in massam posito, thesauro abscondito, margarita, sagena, et similibus rebus aut parabolis significat ea vox totam illam propagationem regni Chrsti, seu totum illud regimen Christi in sua Ecclesia. Sic Matth. 20: Auferetur a vobis, et dabitur genti faciem fructus eius. Marci 12: Non es longe a regno Dei. id est a cognitione verae religionis, seu ab agnitione Meschiae-, eiusque regni. Aliquando ipsam praedicationem angelii, notare videtur. Coloss. 4: Hi


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

inter Deum et homines, habens [?: ] sacrificandi propitiatoria sacrificia, et placandi Deum populo, expiandique peccata. Varia sunt huius vocis significata. Alias enim sic dicitur proprie Pontifex, aut summus sacerdos, qui fuit maximus natu ex posteris Aaronis, habens perpetuum regimen totius ministerii: singularem vestitum, nempe Mitram, Rationale, Superhumerale aut Ephod, Tunicam, Baltheum, Vittam, Laminam in fronte, Tintinabula, et alia: Exod. 28. Hic vocatur in Haggaeo et Zacharia Summus sacerdos, et in novo Testamento saepe Princeps sacerdotum. Alias


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

] veritatem: quando quidem sceptrum rectum [?: sim- ] et etiam instrumentum, quo percutere aliquem [?: p- ] sicut Ulysses Thersitem percutit sceptro. Ad utrum Scripturae dicta alludunt: Psal. 45. et Hebr. 1, Virga rectitudinis virga regni tui. id est, regimen tuum longe iustissimum, utpote quod in sola verae iustitiae [?: ] gatione consistat. Severitatem vero per sceptrum annotari, ostendit Psal. 2 inquiens: Sceptro ferreo [?: ] vas figuli confringes eos. et Psal. 110. Virgam potentae tuae


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

Israelitici, sicut et [?: ] Virga מטה Mate: sive quia sicut virgae primûm [?: ] ex stirpe veteris arboris: ita duodecim patriarchem fuerunt primi fontes tribuum, ex suo patre [?: pr- ] sive quia singulae suum quoddam regimen habuerunt, sicut Iacob de Dan inquit: Dan iudicabit suos sicut et quaevis alia tribus. Sive quia in definienda [?: ] [?: ] quam tribuum debeat esse sacerdotium, Num 17, duodecim virgae cum inscriptione nominum tribuum fuerunt in tabernaculo positae, ex quibus sola


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 562 | Paragraph | SubSect | Section]

impios terrae. id est, abiecisti, exterminasti, etc Argentum scoriarum superinductum testae, Proverb 26. id est, infectissimum scoria. Et praecedenti capite: Sicut cum amovetur scoria, argentum fit idoneum ad vas aurifabro: ita amoto impio consiliario a rege, disponetur solium aut regimen eius in iustitia. SCORPIUS, alias malos homines significat: Ezechiel 3. Quoniam increduli sunt tecum et subversores, et cum scorpionibus habitas. Alias est genus flagelli: ut 1. Reg. 12. Pater meus castigavit vos flagellis, ego autem castigabo vos scorpionibus. id est, multo


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

nimirum ad illud Isa. 66, Caelum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum. Sic Matth. 23. Qui iurat per caelum, iurat per thronum Dei, et per eum qui sedet super ipsum. 2. Sam. 14, Super me et super domum patris sit haec iniquitas, rex autem et thronus eius sit innocens. id est, ipse ac regimen eius careat omni culpa non puniti homicidae: ubi thronus pro regimine poni videtur. Matt. 19 Cum sederit filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos XII, iudicantes XII tribus Israel. id est, participes eritis illius meae gloriae: et testificando, quod serio ac


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 651 | Paragraph | SubSect | Section]

pastores. Sic Homo peccator: pro, peccator. VIRGA, per metonymiam et metaphoram varie accipitur. Aliquando enim idem significans quod sceptrum, ponitur pro ipso regimine. Psal. 45. et Hebr. 1, Thronus tuus Deus in seculum. virga rectitudinis virga regni tui. id est, regimen Meschiae rectissimum ac iustissimum est. Sic Psal. 110, Virgam virtutis aut potentiae tuae emittet Dominus de Syon, dominare in medio inimicorum tuorum. Mich. 7. Pasce populum tuum virga tua. Interdum castigationem significat: Proverb. 10, In labiis intelligentis


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 652 | Paragraph | SubSect | Section]

2, est, summa aut divina poena castigare. Thren. 3. Ego vir, qui vidi afflictionem in virga indignationis eius. Virga et baculus ponuntur itidem per metonymiam pro cura pastorali. Psal. 23, Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. idest, tua paterna cura et regimen, quo me perinde ut ovem tuam regis et tueris. Locum Zach. [11,] Accepi mihi duas virgas, unam vocavi Decorem, et unam vocavi Corruptores, et pavi gregem, etc. valde varie tractant interpretes. Nostri enim, pro virga corruptorum, legentes Virgam funiculi: per virgam decoris


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 652 | Paragraph | SubSect | Section]

Sub virga transire: Levitici 27, Decima boum et ovium, quae transierunt sub virga: id est, quae a pastore reguntur, vel potius numerantur. Solent enim pastores numerantes pecus, in ostio caulae sedere, et vel manu, vel etiam virga singulas oves transeuntes tangere. Per metaphoram transfertur ad regimen hominum. Ezech. 20, Transire vos faciam sub virgam: id est reddam vos mihi subiectos. Ius et possessa res Virga, sive a regio sceptro, sive a pastorali baculo sumpta voce, significat tum ipsum dominium, aut ius dominandi, vel possidendi, tum et rem possessam. Psal. 125,


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.