Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: video Your search found 345 occurrences
1 2 3 4
Occurrences 8-10:8. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section] vero parce quaeso, si quae praeter ingenium meum loquar confidentius. Ignorat ille miser, ignorat quanta et ego remachinatus fuerim in eum. Si quid inceptasset, expertus profecto fuisset, uter nostrum plus possit, sive in Curia, sive alibi, vel auctoritate vel lingva et rebus omnibus. Equidem non video, qua in re ipse nobis nocere possit. An ne in Hungaria ex Episcopis evadamus Archiepiscopi? At iam sumus. An ne Romae efficiamur Cardinales? At hoc ultro recusamus. An ne regnemus? At deturbare nos de gradu quem tenemus, nedum unius advenae, sed ne indigenarum quidem omnium hominum invidia
9. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section] tua negotia, mi Compater, venio. Scribis de humanitate regis erga te, et liberalitate D. N. de pollicitatione D. Varadiensis et Colocensis Antistitum. Qua in re tibi gratulor, quia futurum iam iam divitem conspicor; mihi gaudeo, quia quod ego tibi debebam, id alios praestare et vicem meam supplere video. Si quid tamen ex istorum omnium collatione ad summulam aliquid tibi defuerit, recurres ad me, et si blande poposceris, forsitan accipies. O factum bene! quod Musae tuae et facetiae, hic inter barbaros maiora inveniunt praemia quam domi. Quam male metui, ne te ego ad litus arandum ducerem!
10. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section] ingenium valet, et animus nihil fastidit; senectutis si quis accesserit, dandum erit non tam literis, quam moribus; non tam gloriae mundi, quam animae saluti. Haec ipsa, in quibus nunc iuveniliter exultantes ludimus, aut omittenda erunt, aut mutanda, et ad bene vivendum a bene dicendo penitus transeundum. Verum ut video, vos, me, tunc legere vultis, cum hebetatis iam luminibus, sine adminiculis legere non potero. Habes querelam meam; quae si vobis gravis est, cogitate, quod iniquum sit, spoliatum non sinere saltem lamentari. |
Jan Panonije (1434-1472) [1465], Galeotto suo epistula, versio electronica (, Hungaria), 926 verborum, Ed. Ács Pál Jankovics József Kőszeghy Péter [genre: prosa - epistula] [word count] [ianpanepistgal1465].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.