Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: redire

Your search found 242 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 68-75:


68. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

huius testes lachrymę erant, quibus pedes Domini rigauit, capilli quibus rigatos tersit, labia quibus tersos osculata est, unguentum quo illos post oscula unxit. moeror, humilitas, amor simul | mixta erant, omnium tamen causa fuerat amor, quo concupiuit cum ipso in gratiam redire, quem offenderat. Petrus quoque apostolus negationis crimen fletibus diluit amaris. Et qui ante lachrymas Domino infidus extiterat, post lachrymas regni


69. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uenenum euomere curabunt quod hauserunt. Tu qui multum temporis peccando consumpsisti | et ętatem ad bene agendum datam | in deliciis, in luxuriis, in obscoenitatibus turpiter contriuisti, quo excideris cogita | et uel in fine de regione longinqua incipe redire ad patrem quem reliquisti. Difficile est inquis ab usitatis desistere | et pellem iam inueteratam serpentis more cum noua commutare. Sed nisi de Iudea transieris ad Galileam, Domini resurgentis gloriam uidere non poteris.


70. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cui nunc iratus est, procul dubio placabitur, si te peccati poenituerit | ueniam-que fueris precatus. Omnibus patet ad Dominum reditus, et reuertenti misericordia denegatur nemini. Quod si redire neglexeris | et in aliquo flagitio pertinaciter perseuerans ad sancta sanctorum non timueris accedere, diabolo ad te possidendum perdendum-que aditum aperies. Nam de Iuda quoque scriptum est, quod post bucellam Sathanas in eum


71. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sit, qui sic transgressus est, quomodo euadet? Quoties ergo ab ipso sanctioris uitę curriculo ad impudica inhonesta-que diuertimur, ualde quidem uerendum est, ne forte iam iudicati simus, pręsertim si poenitentiam agere et ad priora redire negligimus. Primum ergo totis uiribus enitendum erit, ut cum iugum Domini subierimus, in proposito perstemus. deinde siquando delirare contigerit, cito rursum directo uomere coeptam arationem prosequi studeamus, ne forte si moram fecerimus,


72. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

frequentes esse nobis proderit. De consortio habendo. Caput XXVI Si forte ille, quo diu familiater usus es, a uia uirtutis declinauit, retrorsum abiit | et sępe admonitus redire noluerit, dimitte eum | et membrum quod te scandalizat, abscide atque a te proiice. Melius enim tibi est sine illo ingredi regnum Dei | quam cum illo mitti in gehennam. Dimitte igitur mortuos sepelire mortuos suos, tu Christum qui uita est, sequere, ut uiuas et eternę


73. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quia tamen ab impietate non recedebant, Idumei illorum fines depopulati sunt, urbes aliquot expugnarunt Palestini, agrum uastauerunt Assyrii. 2 neque tamen tot cladibus affecti ad Dominum redire uoluerunt, donec in regno successit Ezechias Ahazi filius per omnia patri dissimilis. (!) Pie enim ac sancte uixit. et ut intelligas principum mores ciuibus documento esse


74. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

rex Ezechias perterritus deposita regali purpura saccum induit | et supplex Dominum orauit. Pręualuerunt preces humiliantis se aduersus furorem impotentiam-que superbi. Angelus Domini maiore parte Assyrii exercitus prostrata regem cum reliquis Niniuen redire coegit. Quo ille perueniens filiorum suorum manu interemptus occubuit. Hinc plane satis patet, quam fragiles, quam nullę sint humanę uires, si cum Deo contenderint.


75. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Paulus Vnde colaphizatus est Paulus ne magnitudine reuelationum extolleretur. Afflicti martyres, ut cumulatius remunerarentur. Iniustis autem ob hoc tristia contingunt, ut ad iustitiam reuertantur | et si redire noluerint, iuste condemnentur | ęternis-que mancipentur suppliciis | quorum duritia temporalibus contusa malis mollescere nequiuit. Si aduersa pateris | et Scripturę diuinę fidem pręstas, negare non potes, quod a Domino diligaris.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.