Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tantum

Your search found 5963 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1031-1111:


1031. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

quo appareret regna non magis armis parari atque augeri quam ciuili concordia conseruari, ac omni magno imperio multo magis domesticas seditiones quam externa arma timendas esse. Nam quantum propriis uiribus aduersus externam uim tutus esse uideris, tantum te dissensio imbecillem reddit atque hostili exponit iniuriae, quandoquidem et per se, ubi discordia immigrauit, regna collabuntur, ac ueluti ingentia in montibus robora, quae nulla uis uentorum conuellere potest, carie ipsa


1032. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

et uitę cupido, et huic uanitati admodum dedito ac omnia ad fatum referenti, facile persuaserat se decennium adhuc uicturum, licet, quum ualetudine minus prospera uteretur, nec multum curae in ea tuenda poneret, et medici illum breui interiturum existimarent. Adeo autem quidam nomine tantum Christiani, animi caecitate atque ignorantia ducti, diuinae prouidentie derogant, ut nihil fere hominibus nisi auspice coelo uana persuasione euenire credant. In quam sane opinionem etiam summi aetatis nostrae sacerdotes admiratione presentis fortunae declinant, eo magis quia


1033. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

Nuceranus, qui nomine Ferdinandi regis Neapolitani orator ad Matthiam aliquot ante mensibus uenerat, uir non ineruditus, pauca admodum in regis funere uerba fecit, magisque ritum funeris ea oratione seruauit quam quicquam dignum illo rege disseruit, propterea quod omni pene laudatione omissa tantum modo de eius exitu locutus est, affirmans nullum genus mortis, quantumcunque id horrendum eueniat, hominem fato functum infęlicem reddere, quem praeterita satis commendet uita. Atque haec oratio eo pertinere uisa est, ne scilicet regi dedecori tribueretur, quod usu linguae luminumque


1034. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

iacentem regem dixere. Satis ergo constat neque Alberto Sigismundi genero, neque Vuladislauo Casimiri germano, neque Ladislauo Posthumo Alberthi filio, ultimis legitimis regibus uestris, alium quam Vuladislauum Boemorum regem iustiorem superesse heredem. Sed hoc cognationis ius, simulque tantum sanguinis splendorem, quum ea magis superbiam hominibus suggerere soleant quam rebuspublicis prodesse, missa faciamus, eo magis quia ista regem quidem constituunt, sed nisi adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis, queis certo regna stant atque


1035. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

haberi cępta essent, exercitu fuisset instructus, nulla ferme res eius uotum morari potuisset, nondum ullo pręsertim publico praesidio optimatibus munitis. Nam apud Hungaros, gentem armis deditam, potentiamque ac diuitias solum admirantem, nulla est tanta dignitas, modo sit inermis, quae suae tantum maiestatis reuerentia contra uim satis sit tuta. Secundum Boëmos Alemani auditi sunt, quorum oratio, quum nullo praesenti decore innixa esset, Hungaros minime mouit, tametsi Romani imperii dignitas antiquusque familiae splendor commemoratus sit, et ille senatus


1036. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

modo periurii notae subtraxisse, quasi aut solus id recęperit se facturum, aut quod una cum multis aliis pollicitus erat, solus praestare debuerit, quum praesertim omnino ridiculae atque insanę mentis sit credere quempiam alium id promittere potuisse, quod uidelicet et regii tantum modo fuit arbitrii, et per ipsummet regem agendum. Qui quidem non modo talium pactione nuptiarum ad regnum Hungariae non est accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio. Quamquam


1037. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

quandoquidem neque sola electio Vuladislaui regis, uerum etiam insanae quoque Hungarorum mentes et consilia inquieta, priuatisque potius quam publicis rebus prospicientia regnum opibus ac armis ualidissimum prope pessum dederint, nedum conturbarint. Neque gratiam Italae mulierculae tantum apud Hungaros ualuisse credendum est, ut ex illius uoto sibi regem constituerent. Nempe Italis Hungari, Boëmi ac Poloni adeo infensi sunt, ut illos eodem fere odio, quo et Iudaeos prosequantur, eorum maxime (has enim maleuolentiae causas inquirendo comperi) calliditatem


1038. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

ni amici dissuasissent, coniungere. Accedit ad hoc, quod se unicum demortui patris filium uidebat reliquum esse, atque honore paulo ante habitum, quo solent in spem regni geniti haberi. Verum quantum Iani Chugniadis, ducis egregii, uirtus ad obtinendum regnum Matthiae suffragata erat, tantum huic patris obfuit tyrannis. Nihil enim est regum liberis ad conciliandum populi fauorem tam efficax, quam paternae memoria iustitiae. Regina igitur animaduertens regulum omnia ad obtinendum regnum moliri, relicta regia in priuatas ciuitatis aedes sese recaepit,


1039. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

pecunię detrimenta resartum iri, si uoti compos facta esset. Principes qui Vuladislauum in Hungaria regnare optabant, quamquam Beatricem ne in regno quidem priuatam agere e republica existimarent, nedum reginam esse uolebant - tantum odii siue reginae ipsius, siue regis Matthiae culpa in illam concaeptum erat (nam et illa, praeterquam quod sterilis esset, parum benefica habita est, et Hungarorum optimates quemadmodum in Matthiam, ita et in uxorem eius erant animati) ― tamen, ac si hac reginae sponsione clandestina


1040. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

exempli perpetratum est, nec nisi sola mentis ualitudine excusandum. Quis enim est sacerdotum adeo perditis moribus, modo sit sobrius atque sanae mentis, qui hominem nulla iniuria, aut omnino leui prouocatus interficeret? Tantum uero abfuit, ut hic sacerdos, propter hominis necem, aut publica censura, aut sua ipsius conscientia sacris arceretur, ut insuper scelere dissimulato in patria, quo metu iuditii ex Hungaria profugerat, a ciuibus Rhacusanis eiusce caedis ignaris Tribuniensium praesul fuerit dictus, licet


1041. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

efficere nequissent, eius uerbis precium illis pollicerentur, demum minas adhiberent, oppugnationemque denuntiarent. Est autem arx Budensis eadem et regia undique difficilem habens aditum, praeterquam ab ea parte, qua oppido coniungitur, unde sane per planum adiri potest, fossa tantum satis lata iustaeque altitudinis interiecta. Qua orientem solem atque meridiem spectat, decliuitate montis, in quo urbs posita est, oppugnatu difficilis est, qua in septentrionem uergit, quod praeterfluenti Danubio imminet, prorsus ab oppugnatione tuta est. Igitur ubi aliquoties


1042. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

nec cuiuspiam gratiam diuino praeferre ministerio. Sed omittam nunc quaerere, an Deo uotum soluendum sit, nec ne, licet id solum me non quidem animo, qui tibi deditissimus est, sed corpore duntaxat, seiungat. Quandoquidem nullam de hoc fecisti mentionem, orationi tuae tantum respondebo. Equidem fateor praesulum locum non modo dignitate, sed etiam sanctitate caeteros sacerdotum ordines anteire. Nec profecto inficior immensas opes, si bene his uti uolueris, maximarum esse instrumenta uirtutum. Sed uenia nostri ordinis dixerim, quotus est aetatis nostrae


1043. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem Volphanghi merito ― uir enim fuit eo loco haud quaquam dignus ― sed ne Ianum, quem ualde diligebat, abs se tristem dimitteret. Vehementer enim Volfangum sibi in pontificatum suffici a rege Ianus contenderat. Itaque Volphango in locum Iani antistite designato, rex a Iano hoc tantum exegit, ne abs se discederet, quoad noui motus, quos a fratre ortum iri (ut euenit) uerebatur, quid tumultus ac periculi afferrent, appareret, quo profecto plurium amicorum consilio regnum administraretur. Nemo enim fere arbitrabatur Albertum regni repulsam tacitum


1044. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

apud Strigonium subsistens a proceribus rex salutatur, ac simul de animo suo erga reginam uiduam tentatur; mox Budam petit atque in regiam introducitur. Igitur Vuladislauus, ubi intellexit se ab Hungaris regem declaratum, confestim cum comitatu suo tantum ac paucis purpuratorum magnis in Hungariam itineribus contendit. Atque ubi ad Danubium peruenit, non procul a Strigonio in ulteriori fluminis ripa subsistit, quoad missus Budam nuntius de suo aduentu principes Hungarorum


1045. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

fidem haberet. Quid enim iam obstare, quo minus uerae nuptiae fiant, regno a Vuladislauo inito? At illa, utpote sorti suae destinata, nullius salubris consilii patiens, suis amicis suadentibus irasci, nec existimare, uti sese res habebat, Hungaros illius tantum auribus seruire, regnum uero eius uehementer auersari, forte confisa seu Romanis legibus, quae ex nudo etiam consensu sponsalia constituunt, seu ne, dum per tenacitatem pecuniis parcit, excusationem Hungaricae fraudi uideretur dare, malens


1046. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

ac puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque memoriam utriusque animo subituram, atque ita Alberthi iram posse deflagrare, omneque tolli penitus odium. Vuladislauus igitur in id modo fide a fratre accepta tutum aduentum fore, confestim, absque ullo militum praesidio cum suis tantum purpuratis, prosequentibus etiam quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens animum fratris mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et sceleratum esse uidebatur cum fratre armis decertare, neque satis e re sua ullum motum fore


1047. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui sane, si incoepto non destiteris, fraternum certamen erectis animis prospectabunt, mox uictum, aut aliqua ex parte attritum aggressuri. Turcae enim nihil aliud animo agitant, quam ne Christianis dissidentibus occasioni rei gerendae desint. Neque enim tantum suis armis, quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam


1048. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

uniuersae Alemaniae, maximeque Romano imperatori, Hungari duce Matthia Chugniade inflixere. Alacri igitur animo Austriam ingrediamur, nihil ibi insidiarum, nihil infesti, nihil hostilis, uerum omnia pacata atque amica inueniemus. Quippe Austriae ad nostrum imperium reditum nos tantum moramur, quae sane ad me principem recipiendum aperto, ut ita dixerim, sinu et tanquam solem Hungarica barbarie, ueluti atra quadam nube, diu conditum, nostroque demum aduentu lucem resumpturum expectat, quum antiqui atque legitimi imperii desiderio, tum quia Scythicum iugum, ferum


1049. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

auiditate ex diuersis regionibus contrahuntur, nuncupant Lanzceneios, qui quidem assidua militiae exercitatione et ad oppugnandum, et ad deffendendum muros peritissimi habentur. Hi cum pedestre ineunt praelium, pectora tantum thorace muniunt ferreo, posteriore corporis parte inermi, quod quidem argumento est illos haud facile terga hosti uertere, sed aduersam frontem consuesse ostendere. Triplici armorum genere, queis hostem petunt, instructi sunt: primi praeter breuem et ob id habilem cum mucrone gladium longas


1050. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque Alemanus animaduertens Hungaros hinc sua ipsorum discordia, hinc Polonis instantibus confusos animis, et ob id neque suas neque hostium uires satis perpendentes, ac si aut Albam aduersus uim Hungaricam retinuisset, aut aliquando acie Hungaros, fugacissimus ducum, superasset, tantum uanae fiduciae ac spiritus sibi sumpsit, ut has tandem pacis ferre conditiones non dubitaret. Primum, si Hungari pacem habere uelint, eis soluenda esse centum millia nummum aureorum, deinde tota Austria cedendum. Nam ultra Danubium multa tunc Austriae loca Hungari


1051. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

accedunt exercitum, sed quot militum aere proprio conduxerit, his copiis adnumero. Gerebii centum galeatos totidemque leuis armaturae huic exercitui addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a Turcis spoliati, atque ea tantum possidentes, quae Lupus, eodem patre genitus, uirtute sua et regis Matthiae Chugniädis liberalitate assecutus fuerat, cum sexingentis equitibus, qui quidem omnes leuis armaturae fuerunt, in auxilium regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus, prior Varanensis, quingentos equites misit, quo


1052. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

furor Austriam nobis magna Hungarici nominis iactura ac dedecore eripuit, pro qua sane ingens auri uis hominumque belligerando amissa est. Huius furor Hungariam, omnibus bonis affluentem, ferro ignique uastauit. Huius furor denique patriam nostram, bellica praecipue gloria nobilem, in tantum discrimen adduxit, ut pene ignauissimo hosti, uectigalique ac paulo ante stipendiario nostro, quod quidem non sine rubore fateri possum, praeda inuicem simus. Atque quum tantorum malorum sit causa Alberthus, nunc iterum, inter tempus pacis per fraudem


1053. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

queis portas proruerent, confestim admouent, terrorem perculso addunt, ultimum capto ignominiosumque supplicium denunciant, ni sese quamprimum dedat. Alberthus, ubi uidit effugium inde non patere, nec reparandi belli spem ullam esse, se obsesso, suisque fugatis, atque hinc inde dilapsis, tantum uitam sibi et his, qui cum ipso erant, ab Hungaris paciscitur. Nam de fratris lenitate, utpote satis sibi perspecta, nihil uerebatur. Itaque deditione facta in manus hostium deuenit. Neque enim in certam perniciem, famae iactura aut effugiendae captiuitatis causa, ruere honestum


1054. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque honestas, quae omnibus rebus praeferri debet, suadeat. Non enim in Hungariam uenit, quo fortunis regni abutens uoluptati tantum, aut propriis commodis indulgeret, sed potius, uti nihil sibi seorsum quęrens omnia in medium ad communemque conferret utilitatem. Id enim est et regem esse, et imperium recte administrare. At forsan dicet quispiam uestrum, quum sit in rempublicam ita rex affectus, cur pro


1055. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

solet, ut qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem et ipse superetur, nec multo peius uictori quam uicto accidat. Atqui haec seruitus quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen quantum a dignitate dempsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus metum inde in consilio habent, ac omisso amplificandae fortunae studio sublimium animorum affectu solis uectigalibus augendis


1056. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

hinc praedę gloriaeque auiditate distracti sententias uariassent, quidam enim censebant, et hoc profecto salutare fuisset consilium, in monte pedestribus copiis hostes inuadendos, nec ullo pacto sinendum eos equitatu pollentes campum attingere. Nam quum in nostro exercitu mille tantum et quingenti equites essent, numero longe superiorem hostium equitatum haudquaquam sustinere potuerunt, pedestribus copiis nostris ad primum statim praelium ineuntium clamorem perterritis ac perturbatis, quamquam


1057. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex parte excuset, quam Hungaros accusandos censeo. Natura enim muliebris animus affectionibus obnoxius eius tantum modo perturbationis uictor fere euadit, quae uel nullam, uel minimam, ut ita dicam, promittit uoluptatem. Cuius equidem rei admonitus cogitatione referam paucis miserabilem cuiusdam puellae casum, quae dum nimio moderari nequit amori, magna omnium admiratione sibi ipsi mortem


1058. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam ubi audiuit Polonos Valachiam ingressos, confestim Hungariam repetiit. Porro Valachia, cuius pars ad ortum solis aestiuum spectans Moldouia dicitur (antiquis Dacia appellabatur), a Transistrana Hungaria montibus tantum ac syluis seiuncta est, qui quidem montes a Carpatho in austrum excurrentes usque ad Istrum fere amnem protenduntur. Huius incolae regionis in parte magis quam sub imperio Hungarorum degunt, ab Hungaris lingua et institutis differunt: Romana enim lingua,


1059. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

parte impedimenta cum aliquot militibus, qui hostilem impetum strenue pugnando sustinuerant, amissere, atque in patriam regressi sunt, precium inconsultae expeditionis dedecus non sine detrimento reportantes. Cui autem dubium est Alberthum in Getas temere motum esse? Quippe quibus tantum libertatis studium inest, ut neque finitimis Turcis, quorum armis tot iam Christianorum regum imperia deleta sunt, neque Hungaris, quibuscum uetus societas, ut ante dictum est, illis intercedit, seruire unquam in animum induxerint, quum utraque gens


1060. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

hostilibus spoliis munifice donatos recipi ultra Istrum et terram suam externo exercitu exonerari iubet, legatosque cum donis fortunae suae congruentibus, qui de ope allata Bazethi gratias agerent, mittit, remque uti gesta erat indicarent. Quod eo consilio fecit, ne Turcae, qui nomine tantum, non armis Getas iuuerant, totam profligati Poloni gloriam sibi apud regem, haud sine Christianorum contemptu, uindicarent, quum eius maior pars tum ad Getas, tum ad Hungaros pertineret. Non contemni enim ab eo, quocum nulla firma societas esse potest, non


1061. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

Bazethes primo Rhodios, ut precium pro nece Gemii mallent accipere quam eum uiuum custodire, tentauit, ratus, ut erat, eius morte regnum sibi stabilitum iri. Verum ubi aliquandiu fraternum caput necquidquam licitatus est ― haud enim Rhodiis e re sua fore uidebatur prodito Gemio tantum Bazethi demere metum ― oblatam accepit conditionem. At Rhodii simul Turcarum propinquitatem animumque inimicum, simul ualidas uires formidantes, Gemium naui onerariae impositum in Galliam auexerunt, ibique in quodam castello suae ditionis in libera custodia teneri


1062. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

recenseret, regique quintum quodque mancipiorum caput de more acciperet, a Constantinopoli accessit. Is dum inter recensendum quemque praestantiorem forma captiuum, regi eum attributurus, seligit, pene a quodam Marconii milite interfectus est. Nam caeteris tenui tantum murmure indignationem prae se ferentibus, eo quod regis desidia aequale prope emolumentum cum his acciperet, qui acerbissimos labores ac erumnas in expeditione passi fuissent, ille collectam iram haudquaquam uerbis effundens, stricto ense in quaestorem irruit, occisurus eum, ni


1063. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum quoniam de Turcis, quae quidem gens partim in Asia, partim in Europa latissimum nostra tempestate obtinet imperium, in pluribus huius operis locis mentio non modo facta est, sed etiam facienda, haud alienum uidetur eius gentis primordia et mores, atque quonam modo tantum imperium sit adepta, commemorare. Turcarum origo et progressus in Asia sub Othomano primo Sultano. De Turcarum antiqua patria


1064. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

idonea ad regiones Christianorum, quod summopere optabat, depopulandas, mirum in modum laetari, frequentique incursione Graecorum hosteis uexare, interdum socios quoque Graecos praedae auiditate iniuria afficere, rapere, abigere quae casus obtulisset, commoda sua tantum, ut plaerisque barbaris mos est, curare, sociorum damna nihili facere. Expostulantibus iniurias imperitiam modo regionum, qua pacatum ab hostili agro haud dignouisset, causari, iustas modo praedandi causas, ne uis


1065. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

Mehmethes ipse exędificauit, quo inde Pannonios Turcae incursarent. Alterum ad Vrpanum amnem ab Illyricis regulis constructum, Iaizam, ut supra dictum est, uocant. Vtrunque Hungari, duce Matthia Coruino, pulsis inde Turcis, ui coeperunt atque praesidiis nunc quoque obtinent. Bis tantum cum hoste per se acie conflixit: semel cum Hungaris, a quibus haud mediocri caede apud Taurunum oppidum in confluentibus Saui et Danubii situm, nunc Nander Albam incolae nuncupant, est repulsus. Iterum ad Euphratem cum Cassano, Medorum


1066. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

Hunc enim pater propter animi magnitudinem et unice amabat, et magni faciebat, egregiumque regem eum fore, et qui Othomanorum nomen summopere esset illustraturus putabat. Turcarum mores describuntur. Nec mirum est Turcas tantum imperium breui adeptos esse, quandoquidem praeter Christianorum quum desidiam tum discordiam, quae maxime hostili nos iniuriae exponit, his sunt praediti moribus, quos sane, modo non obstet Dei uoluntas, imperium neccessario subsequi solet. Etenim genus hominum


1067. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

magis fortunae quam nostrę uirtuti tribui debent. Ea nimirum conditione omnes tuos natura in lucem aedidit, ut quicquid decoris uirtute sua, industria, uigiliis, labore parare possent, id totum te maxime illustraret, caeteris uero tuorum tantum ex eo laudis accederet, quantum tu ipsis permisisses. Nemo enim remigi potius quam nauis gubernatori rei nauticae bene gestae assignat decus, nec colono praeter constitutam stipem, licet ille laborem suum in colendo agro impenderit, sed domino cedunt prouentus. Atque id quidem recte


1068. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

amissa sunt: singuli enim uel infimae fortunae homines binos in expeditione ducunt equos, uno in itinere, altero, quum hostilem agrum incursant, utuntur. Turcae igitur, dum Poloniam petunt, ad temporis incommoda uestis inopiam addunt. Nam quo essent in itinere expeditiores, ueste tantum, qua per aestatem uti consueuerunt, sese muniuerant, rati si eos forte saeuior hyems deprehendisset, spoliis hostium se a frigore defensuros. Verum his longe secus quam sperauerant res cecidit. Regressi enim pene seminudi e Polonia circa Istrum, ut diximus, adeo atroci


1069. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

appellant, est profectus. Quod ubi Ianus Coruinus, Dalmatiae praefectus, cognouit, et ipse dimissis per regiones suae prouinciae nuntiis, ad trecentos equites celeriter contrahit, atque, ut sunt Hungari elatioris spiritus, ne numero militum, sed uirtute potius superior esse uideretur, cum hac tantum manu obuiam hosti progreditur. Nec tamen fortuna destituit temeritatem. Erat apud Ianum quidam Dalmata, Cara Michael nomine, uir et animo et corporis uiribus in paucis memorandus. Miles quondam fuerat regis Matthiae Coruini, uerum ab eo ad Turcas metu iudicii transfugerat, quum


1070. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

quum noctu eo peruenisset, ibi paululum et sese quieti dedit, et caeteros quiescere iubet. Mox hominum simul et equorum curatis corporibus tenuique cibo more Turcaico confirmatis, sexta diei fere hora, ratus, ut euenit, eo tempore Moesos uino graues futuros, quadraginta tantum equites progredi et Milonem leui certamine lacessere imperat, atque si hostis in se irrueret, sensim cedere, donec eum ad uallem pertraheret, ubi ipse expeditus cum reliquis equitibus rei gerendae expectabat opportunitatem. Milon, ut ei nuntiatum est Turcas adesse, equum, praesto


1071. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

Haec aut his similia, prout dolor animi iratis uerba suppeditabat, ab Hungaris tum in Vuladislauum, tum in Turcas merito iactabantur. Nam sicut Turcae priuatim fidem egregie colunt, ita ubi publica affulsit utilitas, omne ius fasque prae ea contemnitur. Tantum nimirum his inest uel malis artibus imperii augendi studium. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis


1072. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

occulte Venetum coquentes bellum Turcaica arma concitabant. Cuius quidem belli furia et fax erat Lodouicus Sforcia Maurus cognomento, Mediolanensium tyrannus, flagitiosus homo atque ad perturbandam Italiam natus. Nam societatem etiam cum Turca inierat, dum Venetos simul timet, simul eis tantum inuidet imperium. Zancanus, Venetorum ad Turcas legatus, infectis rebus uix reuertitur. Igitur ubi Veneti accepere, qui sane id temporis maris Adriatici imperium non minus stulte quam inique, utpote rem omnibus


1073. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

regius lictor consecutus regis uerbis iussit quam primum soluta naui extra fines regni enauigare. Non desunt insuper, qui dicant quasdam naueis a rege submissas, ut Venetam triremem Hellesponto egredientem adorirentur, atque si possent una cum uectoribus submergerent. At ego tantum scelus Bazethem iussisse haud arbitror, quandoquidem et Zancanus ne uiso quidem ullo hoste in patriam cum comitibus suis incolumis regressus sit, et rex ille ita iustitia insignis uixerit, ut hanc fere solam laudem ab omnibus semper tulerit. Veneti animaduerso Bazethis


1074. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

egredientem onerariis primum triremibus, quae, ut diximus, sexdecim erant, adoriri ― sunt autem hae triremes sicut caeteris longis nauibus uelocitate haud comparandae, ita robore multo superiores ― deinde Gallicas emittere in hostem naueis, quibus sane hostis (tantum his roboris inerat) rostro suarum nauium nocere non poterat, neque etiam propter altitudinem oppugnatu faciles erant; Venetus demum imperator cum reliqua classe in perturbatum hostem ― ita enim futurum arbitrabantur ― impetum citra periculum faceret, totamque rem


1075. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

ualere iam inde omnes arbitrati sunt. Et profecto Gallorum uis animi sicut secundis rebus supra modum attollitur, ita aduersa fortuna, cui ne parum quidem obluctantur, humillime submitti, atque infringi consueuit. Quod sane illis ita euenire necesse est: nam quum aut metu tantum, aut fiducia uulgi ritu agantur, fortitudinis, quae his affectibus moderatur, impendentibus periculis omnino obliuiscuntur, quandoquidem hominibus non tam natura insit uirtus quam industria aquiratur. Quo fit, ut Galli, quod et caeteris fere nationibus, quae sub regibus


1076. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

regis sufficit. Qui quidem una cum regno, uxorem etiam ipsius regis in matrimonium accaepit, prima coniuge nouo inter Christianos exemplo repudiata, apud quos sane coniugium non nisi morte alterius dirimitur. Ferunt autem Aureliensem hoc consilio tantum facinus Alexandro Sexto Romano pontifice annuente admisisse, ne scilicet a Francorum regno Armoricae ciuitates, quas gentes nunc Brithones uocant, ad imperium et ius Annae, uxoris Caroli, spectantes deficerent, si illa alium uirum sibi matrimonio adiungeret. Haec enim mulier


1077. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

oppidumque ibi eiusdem nominis oppugnare adortus est. In qua quidem oppugnatione, tametsi totum pene oppidum muris dirutis nudasset munimentis, summa tamen uirtute a Turcis, qui in praesidio erant, defensum est. Quum itaque totam fere hyemem Venetus ad Cephaleniam, eo quod remige tantum classem instructam, milite uero inopem habebat, nequicquam absumpsisset, amissis duobus circiter millibus, promptissimo quoque classicorum, tandem irrito incaepto inde abscessit morbo ex animi aegritudine contracto, quo quidem paucis post diebus peropportune extinctus est, ne


1078. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

Christianorum retento, neque certum bellum, neque res quietae nuntiarentur, Iacobum Eunuchum ― is erat ex regiis purpuratis haud postremus ― classe utraque ei attributa, omnibusque rebus, quae ad nauale bellum usui essent instructa, Methonem petere iubet, satis gnarus se terreri tantum suisque artibus ab Hungaro peti. Non enim illum fugiebat eam mercedem, qua Veneti, ut Turcas bello Hungarico aliqua ex parte occuparent, cum Hungaris pacti erant, ad equos eorum calciandos, nedum ad iustum exercitum conducendum uix sufficere. Ferunt autem hanc classem trecentarum


1079. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil committunt, ne, ut quaeque nauis euecta esset, antequam se ad pugnam instruere posset ab hostibus, qui praesto erant, interciperetur. Porro nullum ex aequo certamen fore uidebatur, nisi prius aliquot una constitutae naues atque in frontem instructae tantum spatii in altum procederent, quantum satis esset ad sese remis aduersum hosteis concitandum. Bazethes rex interea, cum equitatu pedestribusque copiis ex hybernis profectus, per Macedoniam, Thessaliamque, inde per Locros, Ozolas


1080. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

hosteis eminus urgeret, ostenderetque Venetos tot naues haud frustra comparasse, nec, ut Turcae exprobrabant, omnino hostilem formidare conspectum. Turcae, dum puppeis acrior fauonius, qui quidem a meridie per aestatem oritur, impellebat, Venetos missilibus tantum lacessentes, nec sese pugnae per metum committentes contemnere eorumque ignauiam irridere, nec coeptum intermittere cursum. Vbi uero lenior uentus flare ― is enim sub occasum solis languescere solet ― uelaque mox flaccescere coeperunt, subductis


1081. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

uix quindecim longarum nauium capacem, atque haud ita natura loci, sed mole undis obiecta tutum. Ex alio quoque latere, qua urbs continenti adhaeret, suburbium est muris ac turribus, fossaque haud angusta itemque duplici, nisi qua mari praeceps imminet, cinctum. Ab ipsa urbe fossae tantum interuallo dirimitur: nam ligneo ponte ex suburbio transitus in urbem patet. Turca itaque ratus, ut erat, Methonem haud idoneam expugnationi fore, nisi prius suburbium in potestatem redigeretur, omnem oppugnationis uim eo conuertit. Admotis igitur machinis ac


1082. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

subleuarentur. Itaque Venetus ad classem imperator, quo Turcis ostenderet Venetos neque aduersis rebus infringi, et per sese absque ullo etiam externo auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis nauibus Ambracii sinus fauces de improuiso irrupit. Vbi quum tresdecim tantum hostiles triremes armis hominibusque uacuas litori alligatas nactus esset, eas omnes abduxit, iniecto igni in tabernas litori appositas, quae quidem armis, aere, ferro, linteis, funibus canapinis, et nauali alia materia ad naueis edificandas simulque instruendas erant refertae.


1083. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

in fugam coniectos magna ex parte trucidarunt, equisque atque armis haud paruo reguli emolumento spoliarunt, utpote qui nulla ferme re ad talem expeditionem necessaria instructus Lyssum accesserat. Maior uictoria ex cęde quam captiuitate hostium fuit: quinquaginta tantum ex Turcis uiui Lyssum adducti, caeteri partim interfecti, partim fuga elapsi. Pheris cognita suorum aduersa pugna, quos trans Drinonem missos docuimus, necubi forte in hostes non modo uictoria, sed


1084. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

Lygnistri, ad quem Doclea insignis ciuium Romanorum urbs extitit, qua is radices montis subit, in quo Scodra oppidum situm est, atque eodem alueo per decem et octo millia passuum labens (tantum enim spatii, quod et Plinius affirmat, ea urbs a mari distat) in pelagus haud procul Olchinio effunditur. Sed neque eius regionis incolis assentior, qui lacum, ex quo Dirilo seu Boiana emittitur, post Slauenorum in Illyricum


1085. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarum non minus pacis quam belli cupidum esse appareret, eoque modo tentarentur hostes, an ad pacem animos uersos haberent. Quos quum ad quietiora consilia et arma deponenda inclinatos animaduertissent, et ipse non suo tantum nomine, sed etiam perinde ac pacificator a Venetis adhibitus, ad pacem his conditionibus componendam Bazethem fere coegit: ut Veneti deducto Leucade praesidio oppidum Turcis redderent, Cephaleniam tamen insulam per bellum captam tenerent; Turca uero item quicquid in


1086. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

te, rex, quum sis uir sapiens, nondum deprehendisse Machomethanae haeresis uanitatem, ac quendam uersuti auctoris astum in sua secta constituenda, utpote quae nihil in se diuini, aut quod ad ueram hominum beatitudinem pertineret, habeat. Quippe Machomethes, terrena tantum ac corporea sapiens, nec uiuis uerum iter ad felicitatem ostendit, et uita functis communem cum bestiis beatitudinem pollicetur, atque quum uideret uir callidus Christi religionem ad animi puritatem ueritatisque contemplationem omni ex parte institutam esse, tantisque


1087. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ad utranque partem pontis castellis cum praesidio impositis, Galli partem copiarum crebro traducebant, ac leuia certamina cum hostibus uario euentu inibant. Nam quantum equites Galli hosticis praestabant equitibus, tantum pedites Hispani Gallis peditibus superiores erant. Quum hic rerum status ad Lyrim esset, Franciscus Gonzaga, marchio Mantuanus, iussu Galli regis ad exercitum uenit. Quem quum inuenisset soluto imperio inertem, imbecillem, commeatus ac omnium rerum necessariarum


1088. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

in rebus bellicis detexerat fortuna) ut eos non nisi fractis prius a rege Gallo opibus eorum aggredi ausi sint. Nam Veneti, antequam Galli et Hispani, hi regnum Neapolitanum, illi Mediolanense, non magis armis quam cognationis iure obtinuissent, toti fere Italiae moderabantur: tantum sane ualebat Venetorum consilium aduersus reliquos Italos ignauia simul ac discordia eneruatos. Itaque Philippo Morino intra paucos dies febri extincto, quem diximus ab Hispanis principibus regem designatum in Ulteriorem Hispaniam accessisse, Ferdinandus re,


1089. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

respondisse dicitur: quum apud Christianos ualde impium habeatur socios prodere, se uehementer mirari Lodouicum regem in animum inducere, ut Iulii pontificis Romani, scelerati hominis, persuasu credat Venetos quicquam hostile seu aduersum foedus in se cogitasse, et ob solam suspitionem tantum sceleris concipere, ut uelit sociis ac amicis arma inferre, quum probe sciat rex nullam causam Venetos praebuisse, cur deberet iure dirimi societas; quare se regem uelle monitum esse, ut cum Venetis in societate permaneat, nec lacessat bello gentem Christiani orbis potentissimam. Ad


1090. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

rem ipsam habeat, quo et tu minore negocio, quae destinasti, facias consiliumque tuum exequi possis, et ille aliqua ex parte uoti compos hinc abeat. Nam quemadmodum regnum pluribus eadem auctoritate praeditis committere haud puto reipublicae expedire, ita caeteros liberos contemnere, dum uni tantum prospicitur, parum tutum. Neque enim homines accepta beneficia tam in officio continent quam iniuriae abalienant. Et quis credet Selynem, licet sit Bazethes regum iustissimus filiorumque amantissimus, non esse iniuria affectum, si ille tristis, utpote aditu et conspectu patrio


1091. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

rege alium suffici non passuros, quod quidem non charitate in Bazethem, sed odio in Achimathem speque direptionum ab his agebatur, quae apud Turcas per interregni spatium quandoque militari fiunt licentia. Caeterum Selynes ne profligatus quidem spem regni abiciendam putauit: tantum fiduciae seu animi magnitudo ei addebat, seu quia exploratum haberet paternum exercitum in se magis quam in Achimathem inclinare. Quam quidem spem uel maxime confirmauit, posteaquam intellexit praetorianos neque orationis lenocinio, neque ulla largitione posse induci, uti Achimathem uiuo


1092. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera pilam illam tonsoriam, de qua paulo ante retuli, ueneno imbutam fuisse puerum omnino latebat. Tutius enim parricidae uisum fuerat a tonsore sceleris imprudente potius quam a conscio tantum facinus perpetrari. Itaque reus ueneficii manifestus (regi enim, quo nihil indicio deesset, in cane uenenum experiri placuerat) carnifici traditur, cuius ubi gula laqueo fracta est, liberi etiam confestim necati sunt, bonaque omnia in fiscum relata. Mox de


1093. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

Tmolum proficiscitur, ubi Corghutes patrii regni oblitus, et ob id de Selyne nihil timens, quieti solum et literis uacabat. Ad quem quum Selynis aduentus perlatus esset, ratus, ut erat, fratrem ad se opprimendum uenire, conuocat familiam seruisque ingenti pecunia cum libertate donatis cum tribus tantum comitibus, reliquis omnibus inscientibus, aufugit. Et dum per Cariae montes ac uicos, situ et squalore obsitus, et ob id ignotus uagatur, satis gnarus litora et portus fraternarum nauium custodiis teneri, labore continuo ac rerum necessariarum inopia in grauem incidit morbum,


1094. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

conspicuo quibusdam Selynis militibus, ad inuestigandum Corghutem missis, fit forte obuiam. Interrogatus quis esset, unde ueniret, quoue tenderet et cuius ille esset equus agricultoris fortunae minime conueniens, ille intrepide cum se rusticum parui uici incolam esse et sua negocia tantum curare asseueraret, equumque esse, quo ueheretur, cuiusdam hospitis, quem et ipse haud satis nosset. Interrogantibus suspectus factus iniectis manibus comprehenditur, atque ad praefectum turmae perductus cogitur metu tormentorum admoto Corghutem indicare. Sed quum Selynis milites in


1095. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

minimi sacerdotii tam collationem quam confirmationem studio pecuniae congerendae sibi uendicauit ― siue legatus a Sede Apostolica in aliquam regionem missus fuerit, onustum auro per omne nefas quaesito Romam regredi. Fatetur praeterea uanus homo, ut furorem suum, quo tantum Christiani sanguinis in Rauennati agro effusum est, excusaret, se nulla alia causa Gallis hostem fuisse, quam ut rebus Italicis consuleret, quum neminem fugeret Italiam sine rege armis ac magnis opibus instructo nequaquam posse foelicem esse, atque ob id maxime crebro turbari, ac plurimum


1096. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

prudentia anteibant, rei nouitate permoti inquirunt, quid id licentiae esset, quid sibi uellet agrorum cultura relicta, rusticorum coitio, cuiusue iussu coirent. Atque alius existimans alium scire, quod ipse ignorabat, percunctatur, quis dedisset rusticis arma, quo auctore tantum audaciae sibi assumpsissent. Dumque singuli fere nobilium conuentus per se magis admirantur agrestium audaciam quam his obuiam eunt, rustici, ingenti sui corporis hominum multitudine nullo obsistente coacta, referunt ad maiores natu, quonam modo coepta exequerentur. Et quum multa de


1097. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

maius scelus suscipiunt, quam qui propria auctoritate abutentes suae praesertim nationis homines inclementi ac dura affligunt seruitute. Quid enim refert seruilibus operibus praemi et seruum esse aere paratum, aut bello captum? Nempe fortuna haudquaquam haec inter se differunt, quamuis nomine tantum distinguantur. Neque enim Hungarica nobilitas uos, colonos suos, ciuium loco habet, sed ut mancipiis dominatur, aeque ac belli iure liceret, in uos hostilia exercet. Immo uix luce ista, qua promiscue homines cum pecoribus utuntur, uos dignos censet. Caetera omnia, quae uobis cum


1098. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

aduentare, atque ubi primum Hungarorum agmen conspexissent, manum conserturas. Hungari hoc nuntio accępto, conscii paucitatis exercitus sui, usque adeo metu consternati sunt, ut per trepidationem statim omissuri fuerint obsidionem fuga effusa, ni uir animo et fortitudine insignis Michael Paxius tantum flagitium admitti magis distulisset quam mox prohibere potuisset. Itaque adhortatus Hungaros, ut eodem loci manerent, nec hostem formidarent, de quo nihil certi haberent, castra stationibus firmat, exercitumque ad pugnam paratum esse iubet, asserens sermoni transfugarum


1099. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

fugam conuertunt. Qui refugientes ad suos Turcarum manus euaserant, tanto terrore Hungarorum castra complerunt, ut uix ducis et caeterorum principum auctoritate ad auroram in castris contineri potuerint. Michael Paxius, coelo iam albente, aegre ferens tantum suae gentis dedecus cum his, quibus ipse praeerat, ad tormenta saluanda secumque reuehenda, ne ab hostibus occupata asportarentur, accedit, indeque Turcis leui praelio submotis, dum ea uehiculis imponi curat, ictus pila lapidea e tormento ab arce forte emissa, concidit. Cuius


1100. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

animorum erat, nihil magis cupiebant quam Hungaros omissa Chaualae oppugnatione citra dimicationem abire. Sepusiensis quantum gloriae aliquot ante mensibus, in terra Hungarica ex tumultu agrestium compresso adeptus erat, tantum ignominiae, re forsan non sua, sed aliena culpa aduersus Turcas male gesta, domum reportauit. Sunt enim qui suspicentur Hungaros haud quidem Turcarum metu fugam conscisse, quippe qui saepe alias maximas Turcarum copias parua manu fuderint, sed in regis Vuladislaui gratiam


1101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

per regiones suae ditionis quolibet fere quinquennio, interdum etiam triennio, delectum puerorum ad regem abducendorum agere. Ex his enim custodes regii corporis fiunt, ex eadem etiam cohorte duces exercituum ac praefecti prouinciarum euadunt, nec fas est uxoribus iunctos, sed coelibes tantum abducere. Itaque Sinon, quo regios conquisitores euitaret, parentum suasu uixdum pubes uxorem duxit. Sed Turcaica nequitia hoc consilio ualidior fuit. Nam quidam satrapes Turca flore illius aetatis accensus, et erat insigni forma puer, obiecta parentibus fraude, quasi regio imposuissent


1102. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

cognita restituerentur. Atque ita omnibus fere, quibus per iniuriam quicquam ablatum erat, magna omnium admiratione redditum. Nefas enim Turcae putant in fiscum uel iniuste illata inde unquam perinde ac Deo dicata efferre, aut in alium usum quam in rem principis, seu publicam uertere: tantum plane Turcis inest, ut alio loco diximus, siue publicae utilitatis studium, siue erga reges gentis uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula Turcarum regis degunt, aut serui aut libertine conditionis, quorum proprium est assentari, atque in gratiam dominorum omnia et loqui


1103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

ad eam expeditionem Hungarici nominis metu impelli, Pyrrhi Mustaphae suasu, qui et apud ipsum prudentia sua in magno erat honore, et Christianos inexplicabili odio persequebatur, huiuscemodi oratione ad bellum suscipiendum eos hortatus est: Si mihi, uiri Turcae, de imperio tantum proferendo decertandum esset, armisque gloria quaerenda, satis honestam causam belli aduersus Hungaros ineundi mihi esse existimarem. Quippe semper magnorum uirorum in numero habiti sunt, qui augendo armis imperio gloriam suam excoluerunt. Nunc uero, quum sim insigni iniuria


1104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

pro certo habete Deum nihil magis quam superbiam auersari. Quod quidem et casus principis Dęmonis imprimis declarauit, et Christi sententia testatur, quem nos diuino quidem spiritu concoeptum, atque e uirgine natum, sed hominem tantum sapientissimum, Deoque accaeptissimum fuisse, et demum iudicem mortalium omnium futurum existimamus, Christiani uero ita Deo genitum, ut nunquam incoeperit putant. Qui ait, qui se ipsum depresserit, is a Deo extolletur, qui uero per arrogantiam nimium sibi attribuerit, in ima


1105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

terroris incutiat: una cum rege Matthia Chugniade uirtus quoque Hungarorum extincta est, eodemque sepulchro condita. Nam ex quo rex ille, ut de maioribus natu accępi bellicosissimus exercitatusque iam ab iuuenta finitimis circa omnium accolarum bellis, naturae concessit, Hungari otio tantum et luxui indulsere, omnique fere cura militiae administrationisque regni abiecta. Quo fit, ut ne iustus quidem exercitus noster, sed manus praedatoria fines Hungarici regni nostro imperio adiunctos non modo impune continenter incurset, sed etiam ita iam deuastarit, ut pene


1106. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

parent. Nempe alteri alteros siue mentis insania, siue nescio qua Dei in Christianum nomen ira numero impiorum ac sceleratorum habent, scismaticosque et sacris arcendos putant, quamquam utraque Ecclesia, modo absit uerborum pernitiosa contentio, idem de Deo sentiat, ceremoniis tantum, non autem religione, altera ab altera differens. Quis enim neget Graecam Ecclesiam, aeque ac Romanam, uiros Deo accaeptissimos et inter diuos a sanctis patribus relatos tulisse, quorum quidem natales dies Romani nequaquam celebrarent, si Graeci religione a Romanis dissentirent.


1107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

loco pedum uestigia haud recipientibus. Collis enim ex planitie ęditus, in quo arx sita est, quinquaginta circiter pedes in altitudinem ab infimis radicibus undique abscissus erigitur, difficili propter praecipitem accliuitatem aditu. Itaque Moesi, incursando agro hostili et latrociniis tantum assueti, non autem ullis iustę militiae artibus eruditi, ob idque obsidionis impatientes, ratique insuper metu interprete sese una cum liberis ac coniugibus in hostium potestate mox futuros, omniaque indigna ac acerba passuros, de deditione etiam cum Blactio et Iano agere


1108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

ac tacenda per uinum male dissimulans, ausus est dicere, si sibi uiginti millia Hungarorum data fuissent, non modo se Turcarum exercitum in fugam coniecturum fuisse, sed etiam ipsum Salomonem uiuum capturum. Nihil enim roboris in exercitu Turcaico fuisse affirmauit, sed tantum eum tentoriorum ac camelorum, et hominum incondita multitudine conspicuum extitisse. Quae uerba ubi ab ipsis purpuratis, qui sermoni interfuerant, ad Salomonem delata sunt, suadendo ne talem uirum hostibus adiungi pateretur, pene coegerunt regem fidem


1109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

Eodem tempore Leo Decimus, Romanus pontifex, repentina morte ex neruorum resolutione, seu, ut alii tradunt, ueneno interiit magna Romanorum laetitia, tum quia Florentinum nomen Romanis inuisum erat, quod gens illa, nullae magnae rei gerendae idonea, utpote opificio tantum et mercaturae incumbens, omnia insuper sacerdotia sibi, caeteris pene nationibus praeteritis, uendicauerat, pontifice suis ciuibus impudentissime suffragante, tum quia pontifex ipse uenatui, musicae et gulae deditus, pontificatum flagitiosi hominis consilio atque arbitrio,


1110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

temporibus Italis euenit. Quoniam alii, dum Gallorum ope, alii Hispanorum, aduersarios suos oppugnant, omnes externum iugum subiere. Atque haec seruitus, quanquam Rhacusanorum animos infregit, attamen, quantum de dignitate demsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus, metum inde consilio habentes, omisso amplificandae fortunae studio, sublimium animorum affectu, solis uectigalibus incumbere; unde et


1111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

nec uestrae religionis... r 138 139 * tantum KZg: tanta M * destinato (e designato emend.) M: destinato Kg: designato


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.