Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tantum

Your search found 5963 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1144-1154:


1144. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

credere par est) uitare potuit, tamen supersunt haeredes tantae iniuriae, qui nihilominus crudelitatis atque perfidię reposcent ab inimicis poenas. Atqui trucidarunt annis grauem, fama clarum, gentibus admirabilem, unico tantum dispendio, ac nescio quidem an maxima iactura nostrae futurae dignitatis, quod iam pridem animo concupieram, non arripuerim. O spes fallaces, o inanes meas cogitationes, o pestilentem L. Cottae moram: nunc


1145. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Neque tuis honoribus inuidemus, neque magnitudine terremur, quin potius haud parum miramur te accepta tanta clade, quam hoc tuum lancinatum uulneribus corpus indicat, quum tantum denique uirium et sanguinis amiseris, nondum resipuisse, atque ex longa tanquam peregrinatione non remigrasse domum. Atqui oportet alios posthac mores induas: nam hic et alio iure uiuitur et aliis legibus


1146. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

impendere, quę quum genuerit, educarit, litteris, ac bonis moribus ornarit, ad hęc maiorum imaginibus satis reddiderit opulentum, hoc idem merito et suo iure a me reposcere potuisset. Hanc ego uitam non laudabilem tantum, sed heroicam plane diuinamque semper putaui: quid enim diuinius inter mortales quam proprio periculo cędem a ceruicibus ciuium repellere, urbem deorumque templa a conflagratione, Italiam ac totum orbem a


1147. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

appellat: Marius, quum istuc spes omnes suorum honorum uel potius Tyrannidis coniecisset, perstilenti rabie primum ad meam statuam et Bocchi regis amicissimi populo romano summa erga me inuidia, ingratitudine uero in tantum regem inaudita penitus euertendam se accinxit. Quod ei flagitium si ex animi sententia successisset, extemplo maiorum monumentis exitium gladiatoria ferocitate intendisset. Quid tunc animi, quid sensus fuisset nobis


1148. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

summa timeri mauult quam amari. CAES. Nunquam talia mihi uenerant in mentem: nec possum adduci ut credam tantum facinus a Mario cogitatum fuisse. SyL. Non uideris, Cęsar, satis cognoscere naturas


1149. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

sed quibus potissime sapientem deceat fidem adhibere; siquidem qui friuolis mendaciis leuiter inheret, bis impudens est: nam et alienam culpam probat, et sibi nouum errorem inducit. Quid autem absurdius quam credere deos non tantum inter se bella gerere, sed etiam cum mortalibus congredi? alios odisse, aliis fauere, et uictos, interdum etiam uulneratos humanis uiribus succubuisse? Haec uidelicet fiebant Homeri temporibus et Hesiodi:


1150. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

SyL. Quae postremo de ui fatorum adiecisti, inexplicabiles anfractus habent: opinor haec in scrinio Iouis tantum seruari, nunquam ad mortales peruenisse. Itaque ne uideamur in tenebris palpare, satius esse puto nos quęstionem hanc silentio praetermittere. CAES.


1151. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

praeterea propius intueamur quibus curis conficiantur, quantos labores perferant, quas sustineant uigilias, quam ingentibus periculis et insomniis exterreantur, nemo carebit admiratione, superesse nonnullos, qui tantum onus ab humeris non excutiant, et hanc malorum Hydram priuata redimant quiete. Nam qui hebeti plęrique iudicio nihil neque sceleris neque turpitudinis praetermittunt, quoad in summo constiterint, hi


1152. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

est; illa uitę conditio miserrima est ubi magis spei ad tutelam sui corporis in barbaris hominibus et canum fide reponitur quam in iis quos genueris, nedum tenuiore necessitudinis uinculo copulatis: adhoc non opes tantum, sed ingenium et uirtus cuiusque formidolosa sunt. Delatores quidem et susurrones omnes ad unum et a caluo (ut dicitur) ad caluum communis regum omnium ac regnorum pestis, totidem uomicae rerum publicarum et carcinomata,


1153. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

unius humeris exercitus incumbat, fit ut mentem in discipienda mille negocia disperciat. Antequam de acquirenda uictoria consilium ineatur (quoniam leuibus ex causis tumultus in castris et seditiones excitari solent), non tantum erit opereprecium blando alloquio summissaque commilitones oratione compellare, singulorum fidem atque uirtutem extollere, atque in iis dumtaxat demonstrare spes omnes honoris fortunarumque sibi repositas esse, aliis multa


1154. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Ad latus Nigritarum decliues campi sunt haud magno negocio penetrabiles: ibi omnis metalli uenae plurimę, praecipue tamen auri solis ardoribus depurgati, gens autem simplex, nuda, citra uanas cupiditates in specubus, naturę tantum inseruiens agit. Istuc olim uenturum Tiresias uates praedixit ex ultimis Europae finibus hominum genus inhians auro perinde ac summo bono superata siti aestuque torrentissimo ac mortiferis ictibus animalium: hi quidem


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.