Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tantum

Your search found 5963 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 159-173:


159. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ac naualia clara et celebris. Cuius, dirutae et euersae, multa monumenta etiam nunc extant. Nam et theatri aedificium, et tectorum ac templorum quadrati lapidis moenia semiruta et disiecta uisuntur. Ager quoque, absque alia mitiori cultura, a pastoribus tantum habitatur. Igitur imperator sub lucem ad quendam sinum illius regionis Barbanicola uocatum applicuit. E uestigio emissi equites ac naualis turba absque ordine omnia percurrunt, maximum numerum hominum cuiusque aetatis ac sexus capiunt,


160. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Samum diuertunt, ibi deliberaturi quid potissimum agendum sit. Samos insula deserta est; olim ob fertilitatem celebratissima fuit, nunc feris tantum cuiusque generis referta, mellis quoque siluestris per siluas passim abundans, aquis etiam dulcissimis undique scatens. Hic equos caeterasque copias ad resumendas uires atque animi laxandi gratia exponunt. Milites ac turba omnis uenationi incumbit: per saltusque ac ferarum latibula


161. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

de quo supra mentionem fecimus, Termerium, Myndiorum promontorium, multa milia passuum in mare excurrens uersus Coum insulam: regio aprica, uentis omnibus peruia, uinetis atque oliuetis caeterisque arboribus fructiferis optime consita, frequentibus quoque uicis bene habitata. In qua regione uiri tantum in praesens per autumni tempora colligendorum fructuum gratia remanserant. Nam, propter belli metum et excursiones, superioribus diebus in propinquis locis factas, mulieres ac pueros ad mediterranea loca


162. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sinu urbs sita est, et a frequenti nauigatione multum recedens, bellum ne senserat quidem. Ciues eius securi et absque metu uitam agebant. Igitur imperator, Naxo soluens, primum ad Psyram, insulam inhabitatam, uestigia tantum antiqui oppidi habentem, uenit, inde nocturnis nauigationibus tertia die appetente luce ad Smyrnam uenit. Cuius pars in monte, maxima autem in plano sita est: sed montana melius habitata. Tunc nostri mature e nauibus desilientes totam urbem corona circundant. Multi scalis, alii per ruinas


163. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

a nostris prostrata sunt. Delata sunt interfectorum hostium capita ducenta et quindecim; captiuorum innumerabilis turba. Imperator, omni praeda nauibus imposita, ad quasdam insulas olim habitatas, nunc desertas, tantum aquis cisternarum ueterum abundantes, se contulit. Ibi expositi captiui posita hasta omnes uenduntur. Reliqua praeda absque sorte militi concessa est, quod etiam imperator in reliquis excursionibus semper seruauerat. Itaque quaestores iam ex consuetudine pecuniam omnem diuidunt. Deinde


164. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Subassa uero, tanti facinoris patratorem interficere non sui officii esse ratus, Antonium et comites ad Othomanum, principem suum, misit. Quem coram se adductum Othomanus interrogat qua sua iniuria, quoue hostium beneficio in se tantum facinus committere ausus erat. Tum Antonius intrepidus: Quasi uero nescias te omnes bonos, communem pestem omnium gentium, iure persequi debere! Tu enim omnes principes tibi conterminos nulla data occasione patriis regnis expoliasti; tu, perfide, nulli deditorum fidem


165. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

pars praeter tectum integra erat: columnis ac signis et omni statuario opere ornatissima, quam intuens ingemui, opus egregium, magnaeque impensae barbarorum incuria concidisse. Oppidum autem, quod nunc extat, arx tantum huius urbis fuit, situmque est in monte excelso ac undique decliuo, ualidissimo muro antiqui operis et fossa munitum. Huic praeerat Hesibegus, genere Graecus, ducentos Ianizaros sub se habens. Imperator magistrum classis ut situm oppidi ac munitiones


166. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uxore, fratrem ex concubina natum esse. Tunc imperator respondit Iacobum, regem Cyprium, socium et foederatum Venetorum, regnum legitime possedisse: non enim legum formulis aut litium contestatione, sed armis atque uirtute regna in ius principum cedere; regnum autem non tantum sorori, uerum etiam Genuensibus, qui multo tempore meliorem partem insulae per tyrannidem occupatam tenebant, propria uirtute recuperasse, ac iure possedisse affirmat. Nunc reginam, per adoptionem Senatus Veneti filiam, cum postumo (quoniam grauida erat) regni


167. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

locis tam breui tempore contraxerat. Imperator, inito numero copiarum, naues mercatorias caeterasque omnes quae undique euocatae aduenerant, praeter rostratas suae classis, soluit. Equites cuiusque generis cum militibus ex praesidiis deductis domum remisit, sagittarios Cretenses tantum retinens. Deinde ex Veneta natione praefectos delegit, quos cum praesidio Cretensium sagittariorum omnibus arcibus praefecit. Quibus expeditis, quoniam post fugam tyrannorum regina multos ex satellitibus comprehensos in carcere retinebat, imperator, habita


168. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quod in nauem rediens ante pedes ducis magna cum laude proiecit. Interea magister classis cum sua expeditione ad pontem uenit, sed, cum nec transire pontem, nec hoste prohibente destruere posset, sagittis tantum et glande plumbea Turcos pontem tuentes uulnerabat. Igitur, cum nostri duces frustra conatus fieri aduertissent, signo receptui dato ab incepto desistunt, et ad stationes suas copias reducunt. Deinde imperatoribus referunt Bassam ualidissimis praesidiis cuncta


169. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

habere iubet. Scalis opus non erat: nam per ruinas murorum ad summitatem munitionum euadere poterant. Igitur primo crates et pluteos ferentes, ad protegendos qui sequebantur, praeire iubet, deinde hastatos, quibus Ianizaros scuto et ense tantum leuiter armatos, ut ad munitiones expediti euadere possent, interposuerat, subsequi mandat; post hos sagittariorum atque aliorum militum ingentem copiam, qui glande plumbea atque aliis missilibus oppidanos a defensione deturbarent, locat. Itaque, disposita acie ac distributis ordinibus, ante


170. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

trucidant; tum, multis signis militaribus potiti et spoliis occisorum onusti, in oppidum reuertuntur. In hac oppugnatione Turcorum ceciderunt tria milia, inter quos praefecti ac duces magni nominis quattuordecim, uulnerati absque numero, quorum magna pars postea occubuit. Ex oppidanis septem tantum desiderati sunt, uulnerati quinquaginta nouem. Oppidani sequenti die ligna, fasces et aliam aridam materiam corporibus occisorum


171. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

libera, legibus atque moribus optime instructa; habet senatum atque magistratus, ordinem quoque patriciorum et plebis distinctum. Patricii soli rem publicam administrant, plebs tantum suis rebus studet: de publicis minime curiosa est. Haec ciuitas prae caeteris Dalmatiae urbibus, publicis et priuatis operibus, magnifice extructa est. Habet et naualia ac portum catena clausum. Ciues etiam in diuersis prouinciis mercaturam exercentes caeteros


172. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omnes captos supplicio affecit. Naues uel igne consumpsit uel ad commodum urbium quae Venetis subditae sunt reliquit. Itaque toto quadriennio, quo ipse imperium administrauit, res publica Veneta ne minimo quidem damno affecta est. Hunc ego uirum non tantum nostris imperatoribus, sed Romanis illis magni animi atque egregiae uirtutis praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore patriae


173. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Marcello duce, uniuersa ciuitate in hanc sententiam concurrente dux Venetorum constitutus est; quae dignitas instar Lacedaemoniorum regum apud Venetos habetur. Dux urbi praepositus ac rei publicae princeps omnia ex Senatus consulto administrat. In hoc tantum a Lacedaemoniis Veneti differunt: nam illi dumtaxat ex duabus familiis reges constituebant, Veneti ex qualibet patricia familia, modo moribus et uirtute praestet, ducem suum creant. Nunc ego summum immortalemque Deum precor, uti


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.