Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quidem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1136-1473:


1136. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fuit interceptus, cui reluctari non potui | neque si possem debui. Scriptum est enim: In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica! Ne uero ista tua expectatione a me omnino frustratus uideare, mitto Tibi aliud opus, quod nuper composui, similis quidem cum illo materię, sed tamen multa, quę ante non attigeram in se habens et licet nonnullis in locis eadem quę in illo tractari contingat, non tamen iisdem uerbis expressa habentur, necui stomachum moueat | iuxta Gręcum prouerbium |


1137. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aliquot ad me nihil moratus transmittas uolo. Tunc enim me Tibi satisfecisse putabo, cum impressos intellexero. Interim archetypum meum Tibi habe, Tibi utere. Quando quidem mea quęque non parum Te delectant. Delectare autem ista quę mittimus debent non tam quia mea sint, quam quod salutaria doceant | ac de rebus ad religionem spectantibus ratiocinentur. Sancta quippe lectio


1138. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

uitio detestabilius, quid ea doctrina magis egregium magis-que amplectendum uideri debet, quę hominem ipsum instruit ac erudit, qua ratione et a malicia declinet | et studeat probitati? Sed licet in isto tam pręclaro docendi genere multa quidem sapienter et acute a philosophis inuenta tractata-que ferantur, quis tamen tanta desipit temeritate, ut illa cum his, quę nobis diuinitus tradita sunt, ulla ex parte audeat conferre? Errare utique ipsi philosophi potuere, sicuti et errarunt in plurimis, quoniam


1139. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

signa erant, quę in Euangelio impleta uidemus. illic typus et umbrę, hic ueritas et umbrarum caliginem dissipans desiderata lux. Illic pręterea per seruos suos nobis locutus est Deus: hic per filium. et tunc quidem in Adam mortui eramus, nunc uiuimus in Christo. Explicata tandem rerum: quas aggredimur, propositione: inscriptionis-que ratione ostensa | reliquum est: ut Spiritu Sancto aspirante uela pandamus: et ab ipsa, quam Deo debemus fide: illo beneiuuante


1140. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Habete fidem Dei . qui fidem Dei habent, hi non humanę solertię callide inuentis argute-que conclusis credunt, sed soli ueritati diuinitus reuelatę firmiter adhęrent, humanam doctrinam diuinę semper posthabentes. Iccirco quidem et ad Samaritanam mulierem, id est ad animam per fidem saluandam ipse ueritatis magister Christus dixit: Jo. 4. crede mihi mulier quasi diceret: mihi crede qui Dei sapientia sum, non philosophis qui humana sapiunt, non


1141. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

ambiguitatis tenebrę cordis latebras excesserint, . hoc est, qui habet fidem, merebitur gratiam | et fructibus exuberabit uirtutum.


1142. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

facite, nobis quoque dictum putemus. gen. 15. Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam . Fides sola nunquam ei ad iustitiam reputaretur, nisi congruis fidei uirtutum ornamentis sese excoluisset. Et hoc est quidem quod alibi ait Dominus: Jo. 14. Qui credit in me, opera quę ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. Maius enim est | pie iuste-que uiuere | quam miracula facere, quę etiam per impios quandoque fiunt. Sed


1143. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

clamabant: Luc. 18. Domine miserere nostri fili Dauid. Mar. 10. Matth. 20. Chananeę quoque mulieris inconcussa permansit credulitas, quam ipsa ne contempta quidem dimisit, et quod credendo atque sperando poposcerat, perseuerando impetrauit. Inuicta denique fuit ipsorum martyrum in credendo constantia. Cęde, ure, occide inquiunt. cuncta quę homini inferri possunt tormenta |


1144. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

igitur fide opus est, ut magna operemur, et credentibus nihil impossibile sit. Etenim perfecte credentes nihil inutiliter petent | ideo nec montes transtulisse feruntur, non quia nequiuerint, sed quia non expedierit. Non minus autem mirabile fuit | mortuos suscitasse, quod quidem fecerunt, quam montes transtulisse; quod fecissent, si utile fore censuissent. Vnde alibi etiam Dominus ait: Mar. 9. Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Sed uideamus quę-nam sunt


1145. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

credit in me, etiam si mortuus fuerit uiuet. et rursum: Si credideritis inquit, uidebitis gloriam Dei . Pręcessit ergo fides, et subsecutus est tam grandis miraculi effectus. Omnium tamen quę per fidem Christi facta sunt | quę-que fiunt fient-ue, hoc maximum quidem est, quod per eam ipsi credentes de mundi huius miseriis ad cęlestem transferantur beatitudinem | perpetuo-que felices efficiantur. Matth.10 Mar. 8. Luc. 12. Omnis inquit qui


1146. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 7. Beatus inquit qui non fuerit scandalizatus in me! Scandalizantur illi qui dubitant | nec satis credunt. Vnde Apostolus: Ad Corin. prima 1. Nos ait prędicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam , ipsis autem uocatis Iudeis atque Gręcis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Sed post Christum quid quęso beatius matre Christi? et ipsa tamen ideo beata prędicatur, quia de nuncio sibi cęlitus allato


1147. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et non faciunt. Illis utique comparandi, qui Christum spinis coronatum genuflexi adorabant, non ut eum uenerarentur, sed ut deriderent; uel etiam illis simillimi, qui eidem sitienti uinum quidem porrigebant, sed felle mixtum. 27 Quare autem ille uinum illud gustauit et bibere noluit? quia licet diligat confitentium fidem, fidei tamen pręceptis aduersantes non recipit.


1148. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Domine Domine intrabit in regnum cęlorum, sed qui facit uoluntatem Patris mei, qui in cęlis est, ipse intrabit in regnum cęlorum . Nemo itaque sibi de sola fide plaudat. iustitiam iungat fidei, si uitę ęternę pręmia consequi desyderat. alioquin ne miracula quidem aliquando fecisse illi proderit, a quo abest iustitia. Ideo subditur: Matth7 Multi dicent mihi in illa die: Domine Domine nonne in nomine tuo demonia eiecimus? et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc


1149. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

1 In propria ueni et mei me non receperunt. Qua fronte, qua fiducia tunc rogabis, ut ipse te recipiat, quem omnino negare non poteris | abs te receptum non fuisse? Quid de illorum incredulitate dicam, qui ne miraculis quidem mouentur. quos tamen admonens Dominus ait: Jo. 10 Si mihi non uultis credere, operibus credite. quę si ab homine fieri nullo modo possunt, cur non creditis in me aliquid esse supra hominem? Cęci uident, claudi ambulant,


1150. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prodigia facta uiderint, Christum non ut Deum recipiunt | et minus aliquid Patre habere affirmare non dubitant. In illos qui de miraculis quę scripta sunt dubitant. Caput V Sunt qui signa illa quidem facta fuisse legunt, sed an uere facta fuerint, animo suspensi sunt | ac simile aliquid suis ipsi oculis | intueri spectare-que affectant. quibus respondens Dominus ait: Matth. 12


1151. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Io.4 / 8 Qui non est mecum, contra me est. Matth. 12 Petrus dubitando coepit mergi. discipuli non potuerunt eiicere demonium. Zacharias factus est mutus. et hi quidem quod dubitando amiserant, credendo recuperarunt. Tu quoque nisi dubitare desieris, non poteris euitare demonum dolos | nec loqui ea quę tibi saluti esse possent, nec iam emergere de abysso inferni si modo cum corde isto dubio tibi decedere contigerit. Quod si cum Thoma


1152. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ea quę tibi saluti esse possent, nec iam emergere de abysso inferni si modo cum corde isto dubio tibi decedere contigerit. Quod si cum Thoma hactenus dubitasti, iam et cum eodem credens Christum confitere dicens: Dominus meus et Deus meus! Alioquin ne illa quidem quę bene egeris, prodesse tibi poterunt ad salutem. Nisi enim firma petra, quę est Christus fundamentum tui ędificii fuerit, quicquid operis extructum erit corruet. Vt autem operis tui labor non sit irritus, crede Deo non hominibus, Apostolis


1153. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mulier parturiens, quę (ut in Euangelio scriptum est) tristitiam habet, quia uenit hora eius. Cum autem peperit puerum, iam non meminit pręssurę propter gaudium, quia natus est homo in mundum . Tristitia quidem afficitur, dum persecutiones tolerat | siue corporis | siue animi. Sed cum ab imis ad superna se transfert, tanto perfunditur gaudio, ut pręcedentis angustię prorsus obliuiscatur. Quia natus est homo in mundum . hoc est, quia filii


1154. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In eos qui in ecclesia nequiter se habent. Caput VII Cęterum meminisse debemus | illis in ecclesia non esse locum, qui terrenis intenti negociis | corpus non animum in eam afferunt. ne tunc quidem uanis colloquiis et nugis inutilibus abstinentes | iocis-que et risu, cum a Sacerdote diuina peraguntur. Sciant eos minus fortasse culpabiles fuisse , qui Domini flagello eiecti fuere de


1155. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sensus recepit saporem. Iam de plenis hydriis haurimus Christi mysteria, quę diu sub uerborum uelamento latuerant. Luc. 13 Et tunc quidem granum synapis minimum erat, quod postea acceptum homo misit in hortum suum, et creuit | et factum est in arborem magnam. In omnem enim terram sparsit se ueri Dei sonus, qui prius Judeę tantum finibus arctabatur. Et uolucres cęli inquit, requieuerunt in


1156. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dirigit. ps. eodem Pax multa inquit, diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Lucerna pedibus meis uerbum tuum | et lumen semitis meis. Multa quidem et ipsi sapientię professores philosophi ad componendos animi mores uere rationabiliter-que pręceperunt, sed cum diuinis humana conferri nequeunt. Potentius ista influunt, si fideliter suscipiantur, efficacius mouent, tenacius hęrent, fęcundius


1157. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dei genti-que infideli. Et si talia Legis pręuaricatoribus debentur, quanto magis aduersus Euangelii sui irrisores indignatio desęuiet Christi? Horum autem qui Euangelium despicere uidentur, tria genera sunt. Alii quippe ne audire quidem uolunt diuinos, qui in ecclesia recitantur sermones. alii autem audiunt, sed quę pręcipiuntur, ea exequi aspernantur. alii uero magis temerario ausu ita audiunt, ut ea econtrario arguere pręsumant, et ueritatis uerba quę non intelligunt,


1158. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

solo uerbo instaurat, quis eos curare poterit? De istis (ut reor) prophetauit Apostolus cum diceret: Ad Timo. scda. 4 Sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desyderia coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur. Sunt quippe in his plurimi, qui pudendis gentilium poetarum cantibus tota die operam impendunt | et ne horam quidem diuinarum in ecclesia recitationum uacare


1159. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

desyderia coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur. Sunt quippe in his plurimi, qui pudendis gentilium poetarum cantibus tota die operam impendunt | et ne horam quidem diuinarum in ecclesia recitationum uacare auditionibus queunt. Transeamus ad eos, quos auditores tantum et non factores uerbi esse diximus, de quibus Domini sententia est :


1160. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cordis eorum non relinquitur lapis super lapidem, qui non destruatur. vsque adeo Barrabam, id est diabolum sibi dimitti gaudent, | ut eundem Christo Domino, qui pro ipsis crucifixus est, anteferre non dubitent. Attendant tamen, si nondum penitus obsurduerunt, et cognoscant | ad se quidem omnia illa pertinere, quę salutarem doctrinam nolentibus admittere | minatus est Christus Dominus. Ad illos enim quos iustitię suę doctores constituit | et ad prędicandum gentibus destinauit dixit: Matth10 Quicunque non receperint


1161. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui sunt isti inimici procul longe-que abigendi | nisi uitia ipsa, quę salutaribus uitę monitis reluctantur atque obsistunt | et quicquid probe laudabiliter-que ędificatum fuerit, destruere festinant. Ab his quidem quicunque se illęsum incontaminatum-que custodierit, hic uere Christi discipulus erit. cui idem Dominus iure ac merito dicere poterit: Matth16 Tu es Petrus et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Ille enim uere


1162. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

proposito minus persistentem domui illi comparandum esse arbitramur, quam moli arenę impositam et uentorum concutit flatus | et impetus subruit fluuiorum | atque ad solum usque concidere compellit. Is enim qui inconstans fuerit, facile quidem et fraudibus diaboli cędet et uiolentię persecutionum | et fastui ambitionis | et cumulandarum opum cupidini. Seruabit fortasse fidem, quam diu nemo aduersabitur, sed siqua foedę uoluptatis appetitione cor


1163. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth11 Inconstantis quippe hominis uolubilitas comparatur arundini uento agitatę, dum Ioannes Baptista talis non esse asseritur. Adde quod arundo ipsa et fragile lignum sit | et infructuosum uacuum-que intus ac nodis quidem plurimis intersectum. Ita uir sibi minus constans | tentationibus succumbit, bonarum actionum sterilis est, uanitatibus affluit | et multorum uinculis innodatur peccatorum.


1164. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem difficulter ne in scelere perseueret effici queat disce. Lunaticum hunc apostoli curare non poterant; a Christo sanatus est. qui ipsis mirantibus, quare sibi id non licuerit, dixit | hoc demoniorum genus non posse eiici | nisi per orationem et ieiunium. ostendens grauissimam quidem esse animi ęgritudinem inconstantiam. Hanc pręterea rotarum instabilitati comparat Scriptura: Eccl33 Pręcordia fatui inquit, quasi rota carri, et quasi axis uersatilis cogitatus


1165. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

posuerat dixisset: Mitte te deorsum, sed ipsemet eum pręcipitem dare tentasset. Quis ergo corruit , nisi qui imbecillis inimici callidę suggestioni paret? ut non inuitus sed uolens subuertatur et cadat. A quo quidem casu eo difficilius exurgunt ambitiosi, quo magis adulantium sibi palpatione delectantur. Ideo in Euangelio dictum est: Luc6 Veh uobis cum benedixerint uobis omnes homines! et per


1166. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

talentum | a Domino ideo commodatum ut rediens exigat illud cum foenore. et si hac lege talentum istud accipimus, quomodo restituemus, si lucri nihil fecerimus? Postremo qui animo imbecillo est, ne fidelis quidem esse poterit. Semper enim dubius pendet | et dum errare metuit errat. diuersarum gentium diuersas consyderat sectas | et cui earum adhęrendum sit, incertus fluctuat. Cum nulla uerior credibilior-que religio sit |


1167. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gloriam semper fugiendam esse | Saluator noster et exemplo monstrauit | et pręceptis docuit. Matth8 Descendens de monte leproso mundato iniunxit, ne cui diceret. In hoc instruens | oportere nos quidem beneficos esse erga proximum | et tamen laudationes hominum non quęrere. Luc5 Duobus quoque cęcis, cum redintegratis oculis uisum eis contulisset, comminatus dicitur, ut cauerent ne quis sciat. quanuis


1168. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sciat. quanuis euangelista subiungens dicat: Mar9 Illi autem exeuntes (in domo enim sanati fuerant) diffamauerunt eum in tota terra illa. Ex quo discimus beneficia quę contulimus tacere quidem, quę autem recepimus prędicare. ut in altero ostentatio, in altero uitetur ingratitudo. Iccirco cęci isti post acceptam sanitatem | ne iussi quidem silentium tenere potuerunt. neque tamen ob hoc reprehenduntur. quia et


1169. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ex quo discimus beneficia quę contulimus tacere quidem, quę autem recepimus prędicare. ut in altero ostentatio, in altero uitetur ingratitudo. Iccirco cęci isti post acceptam sanitatem | ne iussi quidem silentium tenere potuerunt. neque tamen ob hoc reprehenduntur. quia et Dominus ideo iussit ut doceret humilitatem, et illi ideo non obedierunt, ne magis ingratitudine offenderent. Matth12


1170. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nulli tamen alii | nisi soli Deo hoc quod pro eius amore pręstamus, notum fieri | cupere debemus. Quemadmodum in iis qui graui morbo liberati sunt, sanitas latere non poterat, et tamen ipse qui eam induxit medicus, quasi latere posset, ne uulgaretur imperauit. testatus bona quidem omni loco omni tempore facienda esse, non tamen ideo ut alii sciant, sed ut obsequium pręstetur Deo, qui ea fieri pręcipit | ad suam non ad hominum gloriam, ut eam mercedem, quam nemo alius pręstare potest, ab ipso recipere mereamur. Nullo modo cęlari potest illius uita,


1171. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et uocari ab hominibus rabbi . Igitur qui gloriam hominum appetit, non Christum, sed Christi aduersarios scribas et phariseos imitatur. quanto-que magis humano ore laudari concupiscit, tanto grauius judicio condemnatur diuino. Multos quidem uanę glorię cupiditas a Christi religione dissidere | et contra ueritatem stare compellit. Dum enim cęteris ingenio et eruditione pręstare uideri uolunt, Scripturę sensus ab Ecclesia receptos atque approbatos impugnare nituntur |


1172. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exempla probant. Vidimus non paucos ex Christianis transisse ad Machumetanos | et pręfecturę sibi collatę honore illectos | eorum ritus leges-que subisse | maluisse-que sine Christo | quam sine potestate uiuere. Cęterum ne illi quidem, quanuis cum fidelibus censeantur, uirtutum suarum fructum aliquem referre poterunt, qui in his non ad laudem Dei, sed ad plebis plausum exercentur. Humilitatem prę se ferunt | et in postremo conuiuii loco discumbunt, non quia humiles sint, sed ut esse uideantur. Vel


1173. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sese efferre. Luc18 Deus gratias ago tibi inquit quia non sum sicut cęteri homines: raptores, iniusti, adulteri, ueluti etiam hic publicanus. ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quę possideo. Gratias quidem Deo agere debuit, sed aliis detrahere se-que tam improba iactatione efferre non debuit. Sic reliquos depressit, quasi sibi ęquandus esset nemo. sic semetipsum commendauit, quasi ad ea quę paciebat ,


1174. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

profecto aliquid ex his nostrę uirtuti ascribere uelle | summę ingratitudinis crimen est | arrogantię-que non ferendę. facile autem gloriam pręsentem contemnet, qui semper fragilitatis humanę memor erit. quam in primis mortis nostrę testatur conditio. de qua peropportune quidem nunc tractabitur. De mortis conditione. Caput XVIII Non est ibi stabilis gloria, ubi non est uita diuturna. Nobilem ignobili, liberum seruo, diuitem pauperi, strenuum ignauo,


1175. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

regem denique priuato ęquat mors. Et si fama superstes uiuat, quid ad te? quam uoluptatem ex eo capies, si non audis quid de te post te dictitent homines? Solent illi quidem qui per adulationem uiuo laudes dixerunt, de mortuo nonnihil obloqui. quippe cuius iam neque beniuolentiam captent | neque uim formident. Sed esto ut lauderis et in ore uiuas multorum | et hoc insuper ad te illi, qui ad inferos descendunt perferant |


1176. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uoluntati. Vis non timere mortem? crede in illum qui ait: Ego sum uia ueritas et uita. Hic est enim uia morum, ueritas fidei, uita retributionis. Propterea quidem etiam hortatur nos dicens: Io5 Amen, amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit | et credit ei qui misit me, habet uitam ęternam | et in iudicium non uenit, sed transit a morte in uitam.


1177. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod ut clarius constet, de uana pręsentis uitę cupiditate aliquid dicamus. De vitę cupiditate. Caput XIX Si diu uiuendi uel uota uel confidentiam hominum recte perpenderimus, plurimos quidem qui ita afficiuntur, uanitatis imprudentię-que arguemus. Luc12 Diu uiuere sperabat diues ille in Euangelio, qui frugum ubertate lętatus dilatare cogitabat horrea |


1178. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne te spes ista fallat, atque ita inter spem metum-que dubius fluctuas. Et cum ita sit, quęro abs te, cum uoti compos fueris, cum ad decrepitam usque ętatem perueneris, quam diu uixisti? annos centum aut plures fortasse | si toto hoc tempore Deo uixisti, pręclare quidem tecum agitur. mox enim in ęternum uiuere incipies. at si tibi tantum, male profecto rebus tuis consuluisti. Voluptas quippe omnis quę cum ętate pręterit, pro nihilo est, peccata autem manent et


1179. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

religionis professione facere sermonem. De perfectione vitę. Caput XX Perfectioris uitę conuiuium est, ad quod inuitat nos Dominus. multos quidem uocat, sed non omnes qui uocati sunt ueniunt. alium retinet corporis uoluptas, alium cumulandarum opum cupiditas impedit. de quibus dicitur: Matth22 Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in uillam suam, alius uero ad


1180. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

potest toto pietatis affectu inhęrere Christo, cuius animus aliqua terrenarum rerum cura in diuersum distrahitur. In eo enim deficiat necesse est, in quo adhuc aliqua carnali cupiditate inclinatur. Propterea quidem uocati apostoli, quoniam aliter sequi Christum non poterant, Matth4 et retia et parem reliquerunt. Non poterant effici Christi discipuli, nisi per omnia ei se


1181. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

difficile uidebitur | aut toleratu durum. Iam tibi sedebit animo uendere uniuersa quę habes: diuitias, uoluptates, concupiscentias, et emere thesaurum illud prę omnibus mundi thesauris concupiscendum, nunc quidem in enygmate absconditum, tunc autem manifestum futurum, cum uidebimus illud sicuti est. hoc idem enim est et preciosa margarita, qua comparata nihil erit ultra desyderandum, cum omnis plenitudo gratię in Christo


1182. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

rerum curis expedita ad contemplanda diuina magis attollitur . dicente ad discipulos Domino: Matth6 Venite seorsum in desertum locum | et requiescite pusillum! Multa quidem ubique pugna, sed tamen in deserto requies aliqua quanuis pusilla. Certior autem ibi uincendi spes est, ubi post laborem ad uires refocillandas nonnula quietis conceditur mora. Quod nobis innuere uolens Dominus, in deserto tentatus a


1183. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

paruo erit contentus, dum summa sperat. et ut Dominum suum imitetur, paupertate gaudebit, diuitias contemnet. Neque enim potest esse talis magistri discipulus, nisi renunciet omnibus quę possidet, ut caduca respuens dignus euadat, cui tribuantur ęterna. Sed ne in Veteri quidem Lege Leuitis data est possessio in tribubus, ut scirent non in terra sed in cęlo sibi possessionem esse quęrendam, dicente Domino ad Aaron: Num18 In terra eorum nihil possidebitis | nec habebitis partem inter eos; ego pars et


1184. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eam exosculare, eam pro uiatico habe cum ambulas, pro cibo cum recumbis, pro puluillo cum dormis, pro speculo cum uigilas. nunquam euangelicus codex uel de manibus tuis discedat | uel de memoria exeat. In eo si assiduus fueris, cęlestium desyderio terrena contemnes. et hoc quidem erit | uendere omnia, quę in pręsenti uita possidentur , et ipsam emere margaritam, quę Christi conuersatione fulget | et humanę redemptionis precio taxatur. Quicquid autem Nouum continet instrumentum


1185. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et statim oblitus est qualis fuerit. qui autem perspexerit in lege perfectę libertatis | et permanserit in ea, non auditor obliuiosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit . Ideo quidem et Dominus in Euangelio: Luc11 Beati, inquit, qui audiunt uerbum Dei et custodiunt illud. Hanc itaque beatitudinem opere magis quam auditione constare ostendit | dum subiungit | et custodiunt illud .


1186. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicit Dominus: Io8 Qui ex Deo est uerba Dei audit. propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Non ergo omnes qui in auditorio sunt, audiunt uerbum Dei, sed is qui illud quod audit, opere perficere contendit. et hic quidem ex Deo est | illi uero non ex Deo, sed potius ex diabolo sunt, qui diaboli obstinationem duritiam-que imitantur | nec omnino a uitiis resipiscere quicquam pensi habent. Itidem tibi diuini prędicatores cum Ioanne apostolo respondebunt, si eorum monita contempseris,


1187. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prętermittendo; et tamen arroganter petit, ut saluetur. Sed licet ille de poena, quam tunc patiebatur, liberari postularit, ei tamen simillimi sunt, qui corrigi nolunt et poena quam in inferno luituri sunt, se liberos fore sperant, Deum quidem misericordem esse confitentes, iustum autem negantes. His contrarii sunt qui desperant. Grauitatem enim delictorum suorum considerant, et magnitudinem diuinę miserationis non perpendunt.


1188. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth. 17 Peccaui inquit tradens sanguinem iustum. restituit-que argenteos, quos inique acceperat. Sed nec poenitentia illi profuit | nec satisfactio, quia dolore superatus ad laqueum confugit, non ad Dei misericordiam. Dolere quidem debuit de peccato, sed non ita ut spem, quę in Deo est, de manibus dimitteret. Nos igitur, qui Deum in multis offendimus, et dolendo de culpa ueniam speremus | et sperando ueniam de culpa doleamus.


1189. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

oportet reuereri. tertium. Memento ut diem sabbati sanctifices. Nos uero sabbati obseruationem ad diem Dominicum transtulimus, ne cum Iudeis in Christum non credentibus uideamur sentire, qui eum in sepulchro mortuum sabbato quieuisse fatentur quidem, sed postea uiuum resurrexisse negant. Itaque ob resurrectionis reuerentiam | eo quo facta est die ab operibus uacamus, nec tamen ita superstitiose | ut Iudei sabbato. Nam et mensas paramus | et calices abluimus | et multa huiusmodi agimus.


1190. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ab Ecclesia institutis diebus maxime a scelere abstinendum sit, cur uos infrenis ac petulans iuuentus tunc pręcipue in ganeis crapulamini? in choreis lasciuitis? in iocis et ludis diffluitis? alearum tesserarum-que lusionibus tempus diuino honori dedicatum impie consumitis? In quo quidem lusu nec amissę pecunię damnum sine infamia | nec lucrum sine restitutionis debito | nec usus est sine peccato. nisi forte periurare | et dolos intendere | et aliena inique concupiscere | et inter se identidem rixari atque in contumeliam prorumpere fas esse dixerimus.


1191. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

animus quam nihil agendo male agere assuescat. Nullus igitur sit uobis Dominicus dies, ne ipsum qui Dominicus est, in diabolicum conuertatis, dum eo toto tempore, quo ab operibus uacui estis, non tam Domino quam diabolo seruitis. Itaque nunc quidem ad uos pertinere arbitror hoc quod dicitur: Memento ut diem sabbati sanctifices , cum nequaquam sanctificetis eum, sed polluatis. Vt autem et ad uos pertineat, redite iam ad mentem et intelligite: ideo festis diebus a secularibus negociis feriandum


1192. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ęternum gradu beatitatis celsiore cumuletur . Quintum. Non occides. Cum neminem tibi lędere liceat, multo minus interimere. Ne iudici quidem aliquem capitis reum ex odio fas est interficere, sed ex lege. Quamobrem non tibi, sed illi, qui exequendis legibus pręficitur, dictum est | Exo. 22 Maleficos ne patiaris uiuere. Priuato autem homini ne iniuriam quidem,


1193. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ne iudici quidem aliquem capitis reum ex odio fas est interficere, sed ex lege. Quamobrem non tibi, sed illi, qui exequendis legibus pręficitur, dictum est | Exo. 22 Maleficos ne patiaris uiuere. Priuato autem homini ne iniuriam quidem, quam accepit, ulcisci permittitur, dicente Domino: Ad Ro. 12 Mihi uindictam et ego retribuam . Sextum. Non mechaberis. Omnis coitus hoc


1194. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ueritas sit, quicquid aduersus ueritatem dicitur, Deum offendit. Non tamen omne mendacium ita graue crimen est, sed illud tantum, quod aduersatur charitati et cum alicuius detrimento perficitur. Fingere autem et mentiri, quod nemini noceat, leuis est culpa. Interdum ne culpa quidem, sed potius meritum. ut cum finguntur parabolę siue apologi ad pręcepta uirtutis. Nemo quippe ignorat ea conficta esse, non ut mendacium dicatur, sed ut ueritas disciplinę salutaris iocundius exprimatur, gratius acceptetur |


1195. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

loquere cum eis. Quęris, cur ita? Ne scilicet, quamdiu per huius uitę curricula incedis, iustitię iter deseras et uel per quietem diaboli ludificationibus capiaris uel, cum euigilas, de mundo prius quam de Deo cogites. In quo quidem imitandus est nobis ille, qui ait: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! Tota die meditatio mea est. Igitur quotidie tecum reuolue, quotidie mente rumina, quęcunque Deo placent ut scias, quęcunque displicent ut deuites.


1196. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

poena. Caput V Siquis interim alteri infensus maligne cauilletur | sibi in mandatis ne occidat uetari | et non ne odio habeat | aut aliquod aliud iniurię inferat genus, meminisse debet | cuncta quidem, quę in altera tabula conscripta sunt, ad illam summam redigi, qua iubemur | ita proximos ut nosmetipsos diligere. Quo semel recepto | non solum ab omni offensa erit cessandum, sed etiam bene cuique optandum bene-que faciendum, et


1197. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mitiget aduentantis et iam iam-que affuturę mortis expectatio. At uero illa supplicia, quorum nullus speratur finis, nulla intermissio, nullum leuamen, quis non exhorrescat? nisi qui ne his quidem, quę de inferorum poenis diuinitus tradita sunt, fidem adhibet. Quę sane incredulitas nequaquam a suppliciis hominem liberat, sed eidem duplicat eorum grauitatem. Leuiora sunt enim, quę fragilitate naturę peccamus quam quę animi malicia credere nolendo committimus.


1198. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne carnis diaboli-ue tentationibus superati delinquant. Nam etsi spiritus promptus est ut obediat Deo, caro tamen infirma et ad uitium prona, nisi uigilię freno teneatur, facile corruet. Cuius quidem periculi minime ignarus apostolus Petrus | nostrę saluti prospiciens ait: Petri prima 5. Sobrii estote et uigilate, quia


1199. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vigilare itaque iubemur, ne mors imparatos occupet. Et quoniam nescimus diem neque horam, semper est uigilandum. Semper autem uigilat, qui semper a malo abhorret | et bonum, ut Deo placeat, agere pro uiribus non cessat. Fieri quidem nequit, quin partem aliquam temporis quieti cedamus, cum nostrę conditionis imbecillitas | ut cibo | ita somno quotidie indigeat. Sed audeo dicere, quod somnus quoque iusti uigilia sit. Nam ubi diurna opera pie


1200. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ursos | aut uitulos marinos. Putas experrecti ad orationes procumbant | uel ad decantandos psalmos instent? ientacula conquirunt, prandia deinde parari iubent, et cum hesternas perpotationes diu dormiendo uix edormierint, iam sese nouis ac recentibus ingurgitant | ne tunc quidem uigilare putandi cum uigilant. Nam eo quoque tempore inerti ueternoso-que stupore premi uidentur, oscitant, hiatant , languentibus nictant ocellis | se-que elatis lacertis ac prolato pectore distentant | et nisi totam noctem


1201. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth. 26 Sic non potuistis una hora uigilare mecum? Quare autem illos uigilare uellet, continuo palam fecit dicens: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem! Huiuscemodi quidem periculi testis est etiam parabola illa, in qua legitur: Matth. 13 Cum dormirent homines uenit inimicus homo | et superseminauit zizania in medio tritici. Et illa altera: Matth. 24


1202. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et stellarum quę uidit, solis quoque et lunę argumento. Ab his enim per quietem se adoratum dixerat. Idem Ioseph magistri pincernarum pharaonis et pistorum prępositi, cum quibus tunc in carcere erat, somnia interpretatus est, diuersę quidem sortis, sed certissimi euentus | ac nihil prorsus ab interpretationis sententia discrepantis. Pręterea in Iudicum libro Gedeonis uictoria aduersum Madianitas ante per nocturnam imaginem fuit uulgata quam euenisset, quodam somniante, quod ordeaceus panis castra


1203. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Somnio fidem fecit euentus. Nam eum sapientissimum inter reges fuisse satis constat. Danielis etiam somnia de uentis pugnantibus ac bestiis de mari ascendentibus | et aliis quę leguntur, nisi futurę ueritatis signa extitissent, ne scripta quidem in uoluminibus diuinis fuissent. Veniamus ad Euangelium. Magi ne ad Herodem reuerterentur somnio admoniti capitis periculum euaserunt. Iosephus in somniis accepto responso, cum puero Iesu et matre eius uirgine fugit in Aegyptum, ut ipsum Iesum neci subtraheret,


1204. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

interrogent, ne per uiam non suam incedentes pręsumptione labantur. Vt autem nobis quoque Spiritu Sancto largiente interpretandi donetur facultas, minus temporis demus somno, ut plus concedamus uirtuti. Id si fecerimus, ne tunc quidem cum dormimus, quod terreat somniabimus, sed quod consoletur | quod-que euigilantibus quoque gratum sit. De oratione frvctvosa. Caput IX Sanctarum uigiliarum propria


1205. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Philippenses scribens Apostolus: Ad Phil. 4 Nihil soliciti sitis inquit, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones uestrę innotescant apud Deum. In quo mihi quidem uidetur docere, ut oremus eum qui potest dare quod petimus. obsecremus autem per ea, quę illi quem oramus, chara esse nouimus. ut facilius ad pręstandum id quod poscimus inclinetur. et cum pręstiterit, gratias agamus, ne impetrata ingratitudinis uitio amittamus.


1206. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ea, quę dicuntur, intenta sit. Parum diligens est precator, qui alio uerba, alio cogitationes dirigit, et cum corpore in ecclesia sit, animo uagatur foras per urbis loca uel secessus ruris. Quando hic cum Apostolo dicere poterit: Conuersatio nostra in cęlis est, si ne ibi quidem, ubi est, se esse noscit? Nec semel orasse sufficit. Instandum est, ut impetres, quod postulas. Eędem preces frequenter replicandę et in his, quę ad animę salutem pertinent, usque in finem est perseuerandum,


1207. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uidit cęlos apertos et Iesum stantem a dextris uirtutis Dei, ab eodem iamiam suscipiendus, cuius in diligendis inimicis mansuetudinem fuerat imitatus. Quo autem facilius ad assequendam beatitudinem uoti nostri compotes simus, expediet quidem eos etiam, quos Deo charissimos esse constat, ut pro nobis deprecentur, obsecrare, ut, quod ipsi non meremur, illorum, qui digni sunt, suffragiis obtineamus. Ita fecisse gentiles quasdam in Euangelio Ioannis legimus. Cupiditate enim affecti uidendi Iesum rogauerunt Philippum,


1208. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

speramus ad poenitentiam redituros. Certum est tamen cassas uanas-que esse preces, per quas aliis id postulatur, quod non merentur accipere. Illorum etiam inefficax et inutilis erit deprecatio, qui lingua quidem mansuetudinem atque humilitatem pręferunt, dum Deo supplicant, et in corde aduersus proximum odii facibus ardent. A Deo diligi uolunt, et homini ad imaginem Dei facto, Christi sanguine redempto, infensi sunt. Audi, quid pręcipiat Dominus: Si offers, inquit, munus


1209. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

platearum stantes orare, ut uideantur ab hominibus. Amen dico uobis, receperunt mercedem suam. Non ergo recepturi sunt Dei gloriam, quam orando non expetunt, cum iam receperint gloriam hominum, quam concupierant. Vtuntur et hi quidem Dominica oratione, sanctorum psalmis precibus-que ab Ecclesia constitutis | Dominus tamen non attendit uerba, sed animum intentionem-que orantis, et magis irritatur quam placatur, cum id, quod bonum est, proposito usurpatur non bono.


1210. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui uel de religione quicquam dubitant uel in peccato aliquo perdurant, pro ęterna salute, quam credentibus ac poenitentibus promissam esse constat, orantes non exaudiri. Quibus dicere possis cum Iacobo apostolo: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. quod quidem et Ecclesia Deo in psalmis loquens confitetur, cum ait: Odientes me disperdidisti. Clamauerunt, nec erat qui saluos faceret; ad Dominum, nec exaudiuit eos. Contraria his agamus oportet, si uolumus, ut petita


1211. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

reg. 2. 12 Sic saluatus est Dauid, qui de adulterii homicidii-que crimine, quod commiserat, dolens: Peccaui, inquit, Domino. Et continuo peccatum sibi remissum esse meruit audire. Et tunc quidem ad altiora se extendens clamauit: ps. 50 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis. ut impetrata delictorum uenia Spiritus Sancti donum in ipso reparetur, per quod uitę quoque sanctitate possit proficere.


1212. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ob hoc Manases Babylonio iugo errutus | regno quod amiserat restituitur. Iosias Ob hoc Iosias non uidit malum, quod uidisset, si delicti eum non poenituisset. Eius poenitentię merito ne impoenitens quidem populus Dei uindictam sensit, quamdiu ille uixit. Quin etiam poenitentię tanta uis est, ut immutabilis Dei mutare posse sententiam uideatur. Niniuitę Post dies quadraginta subuertendam Niniuen Ionas a


1213. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręmium. Poenitentia igitur nisi uoluntaria fuerit, Dei aduersus peccatorem iram placare non poterit. Libertas ista in illa duorum filiorum parabola manifesta apparet, qui a patre iussi, ut uineam cultum irent, alter negauit se iturum, et poenitentia motus iuit. alter iubenti quidem assensit, sed mutato proposito ire noluit. paruo momento utriusque in contrarium reuoluta est uoluntas. is tamen patris imperium peregisse dicitur, quem nolle obedire poenituit, et quod ante


1214. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 18 Et publicanus, dum cernuus orat | indignum-que se iudicat in cęlum suspicere, Christo testante rediit iustificatus, cęli ciuis futurus, qui peccati seruus fuerat. Sed si ne iustus quidem, nisi se humiliauerit exaudietur , quanto minus peccator ueniam impetrare poterit, nisi simul et poeniteat et humilietur? Hoc ipsum Dominus a nobis exigens clamat: Iohel. 2


1215. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

multo certe alacrius festinantius-que reditum expedies ad probitatem | quam ad nequitiam discessum hactenus expedisti. An tu ignoras iumenta onere grauata segnius a stabulis abire solere, celerius uero ad stabula remeare? et hoc quidem oneris deponendi pabuli-que sumendi gratia. nunquid ipse minus prouidus pigritabis fascem istum peccatorum, quo premeris abiicere | et ad pastum cęlestis mannę festinare? non quam ueteres Israhelitę manducauerunt in deserto et mortui sunt, sed qua qui recte usi fuerint


1216. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

innocens eris | et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris. Iubes me inquies, ueteribus amicis nouos pręferre? immo malis bonos | et ut apertius dicam, inimicis amicos | et cum his quidem gratiam inire, illos relinquere. Vehementer enim erras, si ab ipsis te amari putas, qui ne sibi quidem amici esse censendi sunt, cum improbe incontinenter-que uiuendo et se et te pariter perditum eant. Ergo ut a facinorosorum


1217. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iubes me inquies, ueteribus amicis nouos pręferre? immo malis bonos | et ut apertius dicam, inimicis amicos | et cum his quidem gratiam inire, illos relinquere. Vehementer enim erras, si ab ipsis te amari putas, qui ne sibi quidem amici esse censendi sunt, cum improbe incontinenter-que uiuendo et se et te pariter perditum eant. Ergo ut a facinorosorum societate consortio-que discedas et uiris animi integritate conspicuis uti incipias hortamur, non ut amicos derelinquas. quod si isti quorum nunc


1218. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod delinquentem non statim perimit, quod aliquando etiam beneficiis ad poenitentiam prouocat. Denique ut peccatoribus uitam daret, filium suum unigenitum morti obtulit. Cuius quidem sanguis, quemadmodum tunc omnes Adę filios a peccato lauit, ut qui crediderit et baptizatus fuerit saluus sit, ita nunc singulos emundat, quoties nos Deo peccasse poenitet. Vtere tandem tantę erga te dilectionis beneficio dum licet,


1219. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Zach. 5 Sed cum reuerti noluissent | aggrauassent-que scelus mentis obstinatione, eorum impietatem plumbi massa onerari uidit Zacharias propheta | Domino-que ulciscente urbs passa est excidium, et illi captiui ducti in Caldeam. Internicione quidem deleri merebantur, sed Dominus temperauit iram, ut postea ostenderet etiam in obstinatos clementiam. Postquam enim eos poenitere coepit | peccata confitendo misericordiam-que Dei implorando, ipso fauente de seruitutis iugo liberati atque ad patrium solum postliminio reuersi,


1220. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est autem baptismo ablui, chrismate inungi. sed quoniam etiam post hęc in multis delinquimus, nihil deinde ita necessarium est | ut peccatorum cum poenitentia confessio. Hac sola quoties cadimus, errigimur et stamus. Baptismus quidem sordes ante se contractas eluit semel, confessio semper. Cęterum quod etiam per martyrium aboleantur peccata non ambigimus, Domino dicente: Mar. 8 Qui perdiderit animam suam


1221. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

his descendentium Israhelitarum mos fuit, quoties erumnis oppressi essent, Dei opem implorare, cilicio contegi, cinere conspergi, ieiunio corpus affligere | et pręter hęc peccata confiteri. sic humiliati Deo miserante angustiis liberabantur | et a peccatis quidem absoluti abibant, pręter originis culpam, qua absolui non poterant, donec Redemptor in Lege promissus non uenisset. Quare nec illorum confessio in Lege potuit esse ita plena (nihil enim ad perfectum adduxit Lex) ut est nostra in


1222. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Doleamus quod peccando pręuaricati sumus diuina mandata | et cum certa emendandi | satisfaciendi-que destinatione singula quęque, quibus offendimus, confiteamur. Alioquin ne illa quidem quę benefacimus, proderunt ad beatitudinem consequendam, nisi de malis quę commisimus tristemur | eadem-que sacerdoti indicemus, ut uolentes moneat, ut sustinere paratos castiget | mulcta-que pro delictis, quę sibi aptior uidebitur,


1223. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Poenitentes de iis quibus te offendimus Domine, et eadem sacerdoti tuo confessi | atque ab ipso, cui tu soluendi potestatem dedisti, absoluti, ad mensam saluberrimi conuiuii tui accedimus, ut corpori et sanguini tuo communicemus. Indigni quidem, sed tamen abs te inuitati, qui infirmitati nostrę pręsentaneum porrigens remedium, sacratissimum corpus tuum sub specie panis: Accipite inquis et comedite | hoc est corpus meum. deinde preciosum sanguinem tuum sub specie uini in calice infusum


1224. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exultare faciat, psalmista testatus est dicens: Educis panem de terra, et uinum lętificat cor hominis. Cum ergo mysticum alimentum istud tantum ac tale sit, merito quidem eucharistiam, id est, bonam gratiam uocant. Se enim pie sumentibus magnam multiplicem-que confert gratiam | et ad summam usque prouehit beatitudinem. Te quippe in ipso sumimus, qui totius boni largitor es,


1225. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam pręclarus est! Sed oleum, quia lucernis additur, mentis illuminationem signare uidetur. ut qui prius in tenebris ignorantię erant, iam intelligentię donum attingant. Perinde atque illi, quorum oculi tenebantur ne te agnoscerent, et postea quidem cognouerunt, dum te ad suum diuertere hospitium cogunt, dum te aperiente Scripturas discunt | per panis fracti sacramentum in tui agnitionem se uenisse confessi sunt. Huius panis uirtute animam quoque effici


1226. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tradidit illum Iudas impiis Iudeis, tu eundem tradis tibi impuro. Hanc ob rem nisi te correxeris | poenitentiam-que egeris | ac pro tanta tua temeritate fleueris, acerbissimas quidem et nullo fine concludendas in inferno poenas dabis. Sic enim in Leuitico scribitur: Anima polluta, quę ederit de carnibus hostię pacificorum, quę oblata est Domino, peribit de populis suis. Periit et Oza infelix, qui


1227. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nisi manducaueritis carnem Filii hominis | et sanguinem eius biberitis, non habebitis uitam in uobis. Verentur itaque diuinis libamentis uesci, et in peccato perseuerando Deum offendere non uerentur. Communicare quidem non debent, nisi rite atque ordine pręparentur | sed pręparari ita eos oportet, ut communicatione digni habeantur. Alioquin et indigne accedens perit propter temeritatem | et accedere nolens damnatur | propter sese corrigendi negligentiam. Quid


1228. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Pręterea si isti qui flagitii alicuius conscii sacramentum sumere perhorrescunt, damnabiles habentur, quid de illis dicemus | qui omnino contemnunt? et infidelitate quadam lapsi illo sibi non opus esse asseuerant? De iis quidem per Osee prophetam ait Dominus: 7 Super uinum et triticum ruminabant, et recesserunt a me. Illi ruminant super uinum et triticum, qui Christi sacramentum plena fide non suscipiunt | et dum dubitant | a Christo


1229. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

3. 19 Helias propheta cum etiam ipse per dies quadraginta nihil gustasset, ad montem Dei peruenisse dicitur. Eundem postea dierum numerum Saluator noster suo consecrauit ieiunio. quod nos obseruare quidem Ecclesię edicto iubemur, quantum fragilitas nostra patitur, semel in die comedendo , pręter illos dies, qui Dominicę resurrectionis memoria festi feriati-que habentur. Ieiunii autem tempore abstinemus


1230. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

si sanctorum parsimoniam cogitabimus, ut saltem imitari eos non pigeat, quos ęquiparare nequimus. Apostoli quoque Domini spicas manibus conterentes esuriem sedant | neque ab ordeaceis abhorrent, quos etiam aliis apponere iubentur, cum turbam saturauit Dominus. Et tunc quidem quinque tantum panes habuerunt, quod nec ipsis qui duodecim erant, sufficere potuisset. vt-que apertius quanta illis cura sibi esset intelligas, cum conscensa naui trans fretum irent, obliti sunt (ut in Mattheo legitur) secum panes deferre. Qui enim diuinę


1231. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

. Olim quoque cum ab Aegypto Moyse duce Hebrei ad Terram Promissionis pergerent, manna de cęlo esurientibus, aquę de petra erumpentes remedio sitientibus fuere. Et si Deus nunquam defuit | ne delinquentibus quidem turbis | ob eius merita qui illis pręerat, quanto minus defuturus est ei, qui relictis omnibus ipsius sese dedicat seruituti? Recte itaque a psalmista est dictum: ps. 36 Iunior fui et senui, et non uidi


1232. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

futurę emendationis nonnulla spes est. Non est enim in illo penitus extinctus Dei timor, qui uel hac una in re formidat non obtemperare | Sed quid de illorum obstinatione sperare licebit, qui cum nihil boni agant, ne ieiunare quidem uolunt | et dum gulę indulgent, indictam quoque ab Ecclesia abstinentiam irrident? An ignorant quod Ecclesię mandatum | Dei mandatum sit? dicente Domino: Qui uos audit, me audit, et qui uos spernit, me spernit, et


1233. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

deus eorum uenter est. quod hic suadet id sequuntur, quod autem Deus noster iubet contemnunt. neque eos pudet gulę suę fieri mancipia, cuius dominos esse conuenerat. Quid tandem, impune-ne id sibi futurum sperant, quod nulla re impediti nisi gulę uitio, ieiunare ne iussi quidem uolunt? Sed si uiro Dei misso in Bethel, cui mandatum fuerat, nequid ibi gustaret, donec redisset, semel pręterisse mandatum non fuit impune | quomodo hi non punientur, qui nunquam parent?


1234. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

a leone in uia oppressus occiditur | et ab hominibus ibidem tumulatur. Et hi qui assidue peccant | nullo prorsus ieiunantes die, ne scilicet siquando non coenitent, inedia extinguantur, Dei uindictam non uerentur? Ille quidem ab altero deceptus prandium cum ipso iniit ignoranter-que peccauit, et talia passus est. hi uero cum scientes uolentes-que delinquant, nihil supplicii sibi infligendum arbitrantur? "Cur ergo inquiunt leonis


1235. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non est enim ęqua uel similis puniendi ratio iustos et iniustos, poenitentes et obdurantes . alteris temporaria debetur animaduersio, alteris ęterna. Quidam ita gulę ac uentri dediti sunt, ut ne tempus quidem comedendi obseruent, prandia pręuenire soliti ientaculis, coenas merendis. quorum immodestiam Salomon arguit dicens: Vę tibi terra cuius rex puer est, cuius principes mane comedunt! Corrumpunt enim reliquos exemplo,


1236. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad finem usque peruentum fuerit. Qui enim perseueruerit usque in finem, hic saluus erit. Ad perseuerantiam nos hortatur Apostolus cum ait: ad Cor. prima 9 Omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium. Sic currite ut comprehendatis. Frustra enim prępeti fertur cursu, qui antequam metam attingat, uictus lassitudine subsistit. Frustra bene coepimus, nisi et bene finierimus.


1237. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

etiam quę promissa sunt, et demum in eo quod bene coeperis, perpetuo perseuerabis. pariter-que cum Zacharia sacerdote in Euangelio dices: Seruiamus illi in sanctitate. et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris! Primo quidem in fide perseuerandum est, ne labescente fundamento quicquid superędificatum fuerit corruat. Nam sicut fides absque operibus mortua est, ita opera sine fide uana sunt, et licet temporaria mercede non fraudentur, ęterna tamen remuneratione priuantur. Fidei autem


1238. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inconstantia uolubilitas-que mentis. quę quam fugienda sit, docere ope diuina fretus nunc enitar. De levitate ad vitia relabentivm Caput XXVII Perniciosa quidem res est | de proposito uitę honestioris decidere | et ad uoluptariam rursum conuerti, de bono malum fieri, de iusto iniustum, de innocente peccatorem | et felicitatis futurę spem in metum commutare poenarum. Ad eum igitur qui


1239. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

teli genius fuit apud Thracas, ut scriptores tradunt. Et si iam ad supplicia destinatus sit, qui sic transgressus est, quomodo euadet? Quoties ergo ab ipso sanctioris uitę curriculo ad impudica inhonesta-que diuertimur, ualde quidem uerendum est, ne forte iam iudicati simus, pręsertim si poenitentiam agere et ad priora redire negligimus. Primum ergo totis uiribus enitendum erit, ut cum iugum Domini subierimus, in proposito perstemus. deinde siquando delirare contigerit, cito rursum directo uomere coeptam


1240. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In illos Esaias exclamat dicens: Vę qui sapientes estis in oculis uestris et coram uobismetipsis prudentes! Quod uitium et Apostolus prohibet cum ait: Nolite esse prudentes apud uosmetipsos! Neque illi quidem qui in terrenis duntaxat negociis prudentes sunt, laudantur, cum rerum fragilium cura implicati diuina negligant et aspernentur. Vnde idem Apostolus: Prudentia inquit carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax. Et iterum: Prudentia carnis inimica est


1241. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sunt, laudantur, cum rerum fragilium cura implicati diuina negligant et aspernentur. Vnde idem Apostolus: Prudentia inquit carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax. Et iterum: Prudentia carnis inimica est Deo. Sed quę inimica est Deo, ne illi quidem cuius est, amica esse potest | cum idem corpori multa prouideat, animę suę nihil. animam quę longe nobilior est corpore, nihil ęstimat. quin immo ut carni blandiatur, spiritum perire patitur, quia nec usuris abstinet | nec aliena per uim uel per calumniam occupare ueretur


1242. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

animę suę nihil. animam quę longe nobilior est corpore, nihil ęstimat. quin immo ut carni blandiatur, spiritum perire patitur, quia nec usuris abstinet | nec aliena per uim uel per calumniam occupare ueretur | nec dolis fraudibus-que niti, ut lucretur, cauet. Valde quidem fugienda est ista prudentia, quia uere mors est. non mors quę mortem afferat, sed quę morte acerbius cruciet | et mori uetet. Cęterum neque ipsa simplicitas (ut diximus) absque


1243. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Domino propius accedat meritis castitatis | et centesimum fructum capiat | trigesimo sexagesimo-que relicto. Sed licet perfectioris uitę altior sit beatitudinis gradus, una tamen est beatorum Ecclesia unum corpus. Quo fit ut ab ista sapientia, qua saluamur, ne coniugati quidem excludantur, si modo quę iussa sunt peregerint. Illos autem sapientiores esse dicimus, quos uirtutibus nouimus pręstare, et non scientia solum uel eruditione. Scientia enim si uirtutibus careat, inflat, multum-que


1244. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hominem in lucem produxisset, sapientię capacem fecit prę cęteris animantibus, ut autorem suum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidendo perpetuo beatus esset. Quam quidem sapientiam ut concipere et tenere possimus, non solum discendi studio incumbere, sed etiam uotis precationibus-que poscere debemus. cum Iacobus apostolus dicat: Iacob I Siquis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat


1245. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uere sapientes uere-que beati erimus | et iam non terreni sed cęlestes. Audiamus quid super hac re Apostolus dicat: Iudei, inquit, signa petunt, et Gręci sapientiam quęrunt. nos autem prędicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stulticiam, ipsis autem uocatis Iudeis atque Gręcis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.


1246. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et quoniam sola Dei sapientia | non uana sed uera est, per quam solam patet aditus ad beatitudinem: Sapientia, inquit Iacobus apostolus, quę desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consulens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans sine simulatione. Omnes itaque uirtutes ista sapientia nobis diuinitus ostensa


1247. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hostes superat. Alibi etiam dicitur: Melior est sapientia quam uires, et uir prudens quam fortis. Nam sapientia et prudentia bona animi sunt. fortem autem et robustum esse bonum corporis est. Et illa quidem hominis propria, hoc autem cum bestiis commune. Sapiens tranquille degit, quia perturbationibus temperat, sensuum affectiones ratione frenat | et saniori consilio parere compellit. Sapiens linguam


1248. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et tunc demum beatos fore, cum illud adepti fuerint. sed quamdiu in expectatione eius sunt, nondum esse beatos constat, quanuis ob quandam spei certitudinem nunc quoque beati dicantur. Sapiens, inquiunt, et in tormentis beatus est. Recte id quidem si de nostris diceretur | et non de illis, qui a uera religione alieni erant. Nostri enim uere beati, quos nulla compellere tormenta potuerunt ut Christum negarent. Porro hi non sola uirtute contenti erant, quę prope uana esset, si nihil eam post mortem sequeretur, sed per


1249. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qvae sapientia est vitanda. Caput VII Hanc autem uerissimam sapientiam, quam Deo tradente accepimus, quo attentius accuratius-que amplectamur, quęrendum restat, quęnam sit illa quam cauere debemus, indigna quidem hoc nomine, cum uerius stulticia sit dicenda quam sapientia. Est igitur quędam sapientia, quę mundana siue secularis dicitur, de qua Apostolus: Ad Cor. I 3 Sapientia, inquit, huius


1250. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

incantationibus diaboli magis quam piis Ecclesię precibus delectantur. In his omnibus stultus sit oportet, qui apud Deum sapiens esse desyderat. Fuit et alia inter gentiles sapientia, ueri quidem inquirendi supra quam dici queat studiosa, sed plane inanis cassi-que laboris, cum inuestigare illud nequaquam potuerit, quod nisi Deo monstrante scire nemo poterat. Ista autem erat philosophorum professio circa ipsam hominis beatitudinem uarie


1251. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de his psalmista ait: Defecerunt scrutantes scrutinio. His nonnulli quoque ex nostris mihi similes uidentur, quibus non est satis nosse quomodo ueram perfectam-que beatitudinem assequi possint, sed altiora se indagare conantur | et ea quidem quę nisi fides teneat, ratio non explicat, curiosius perscrutari solent. Vnde fit, ut plerunque ab eo etiam quod recte didicerant aberrent | et dum Christum se tenere putant, de manibus elapsum non animaduertant.


1252. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

munientes insuperabilia esse putabant, Dei sapientia--- Christus--- sua uirtute superauit et euertit. Arrii, Sabellii, Euticetis, Manichei reliquorum-que omnium prauitas defecit | sola Machumetana extat, ne ipsa quidem diu permansura. dicente Domino: Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus cęlestis, eradicabitur. Sed sunt et in Ecclesia fortasse non pauci, qui sibi sapientes uidentur, ita ut interdum contradicere audeant catholicę


1253. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et aliorum tenebras tuę scientię luce depelles. Aut enim linguam exercebis in prędicando | aut in scribendo manum. ut etiam de te dici possit: Os suum aperuit sapientię, et lex clementię in lingua eius. Plurimum quidem tibi apud Deum meritorum accedet, quoties uel scripseris | uel dixeris aliquid | uel proprio ostenderis exemplo, unde alii meliores effici queant. Qui enim fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum.


1254. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in regno cęlorum. Ipse Dominus noster Christus docuit | nec apostolos suos passus est desidia ocio-que torpere, sed Spiritu Sancto repletos per diuersas orbis partes dimisit, ut errantes docendo in uiam ueritatis reuocarent. atque illos quidem non itineris labor, non persecutionis immanitas ab officio deterruit | et te pigebit illorum saltem, a quibus nihil mali metuis, tuę sapientię medicamenta conferendo | saluti consulere? et multorum animas Domino tuo lucrari?


1255. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus Principatus, aduersus Potestates, aduersus Rectores tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitię in cęlestibus; non quod in cęlo sint demones sed in aere | qui quidem his plenius esse creditur. In cęlestibus autem dixit | iuxta consuetudinem diuinę Scripturę, quę uolucres quoque cęli appellat, quas per aera uolitantes cernimus. Magnarum autem uirium esse illos ostendit | principatum et potestatem et regimen eis


1256. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iob. XI Hunc Beemoth et Leuiathan dici legimus. quorum alterum elephantum, cętum alterum interpretantur. quę duo animalium genera cum omnium que in mari terra-que habentur, maxima sint, maximam demonis uim significare uidentur. et elephas quidem demones aerios designat, cętus aqueos. Nam in utroque elemento habitare feruntur. Nemo itaque mortalium tantę uirtutis est | tantę-que constantię, qui eorum uiribus ualeret resistere, nisi ut ualeamus Deus pręstaret, coercens


1257. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quippe et fraude primos homines deduxit in interitum. In ueritate autem non permansit, quia a Deo qui ueritas est, per elationem mentis recessit. Timendus est ergo ut homicida, cauendus ut mendax. Nam etiamsi quando uera loquitur, mendax proposito est. quoniam ne uerum quidem ueri dicendi studio exprimit, sed cura fallendi. ut postquam per nonnulla uere prędicata syncere-que monstrata fidem uerbis adeptus fuerit, credulos tandem in foueam pręcipitet erroris.


1258. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quare inquiet aliquis creatus est demon, si tam malus erat futurus | atque homini ad similitudinem Dei facto tam inimicus ac tam infestus ? Factus fuit quidem angelus Dei, ut cum reliquis beatis eiusdem generis in cęlo spiritibus beatitudine frueretur ęterna. Et licet futuri prescius Deus nosset illum per arrogantię uitium a statu suę conditionis repellendum, sciebat tamen iustis expedire ut crearetur. ne


1259. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Coloss. ii. At etiam quęri potest: quomodo diabolus adhuc pugnat, cum Paulus dicat, quod Christus Dominus exuerit Principatus et Potestates triumphans eas in ligno crucis? Potestas quidem diaboli per crucem Christi ita fracta et triumphata est, ut eos ille dimittere liberos fuerit coactus, quos ei primorum parentum crimine corrupta origo subdiderat. quos-que idem idolorum cultura subuersos iugo perniciosę seruitutis


1260. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dominus opem afferret, nisi furorem eorum uis diuina cohiberet astum-que reprimeret? De nominibvs demonvm pvblicae dignitatis. Caput XIII Et hęc quidem a brutis animalibus mutuata nomina. illa ab hominibus, quę partim publicę dignitatis sunt, partim conditionis priuatę. Rex Nam et rex dicitur, ut in Prouerbiis: Vę tibi,


1261. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

noster semet crucifigendo illum confixit, metu perculsus concidet | uel in fugam conuertetur. De quo per Esaiam fuit prędictum: A facie Domini pauebit Assur, uirga, hoc est, cruce Domini percussus . Vrbs autem eius cui dominabatur, gentiles erant. quę tunc quidem concremata est igni, cum gentiles ad Christum conuersi. Ignem, inquit, ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut ardeat? Nabuchodonosor Hic idem diabolus Nabuchodonosor est rex Babylonis. Nabuchodonosor |


1262. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

se illi tradidit. Captus igitur Ioachin iste, quia capi uoluit, de Hierusalem transfertur in Babylonem, de uirtutibus ad uitia. Itaque nisi nostra sponte manum dederimus diabolo | et eius malignę suggestioni consenserimus, oppugnare quidem arcem animę nostrę poterit, expugnare non poterit. Et hęc sane sunt publicę potestatis magis insignia nomina, quibus illum dignum non sua merita, sed hominum peccata fecerunt. ueniamus ad priuata.


1263. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nisi corrigantur. In Naum propheta dicitur: Clypeus fortium eius ignitus . Iste ignitus clypeus homines urget in libidinem, ut per stupra adulteria-que traductos mactet gladius exacutus. Turpis enim uoluptatis finis est interitus. breuissimum est quidem quod delectat, quod autem torquet et excruciat, ęternum est. Rursum in Ezechiele mons Seyr nuncupatur: Hęc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seyr! Et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. Seyr interpretatur hispidus | et


1264. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

necesse est | aut supplicia pati | aut beatitudine perfrui. Ad hęc pluuiam illam et flumina et uentos in Euangelio, quorum impulsu domus male fundata euertitur, demones esse intelligimus. Qui neminem quidem supplantant facilius | quam eos qui in se, cum solubilis harena sint, confidunt | et Christo qui petra ueritatis est, non innituntur. Diabolus pręterea uia peccatorum dicitur. dicente psalmista: Viam peccatorum


1265. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

morieris. de quo Apostolus etiam dixit: Nouissimus inimicus destruetur mors. Illis duntaxat destruetur, qui a dextris Iudicis consistere iussi erunt. Aduersum sanctos enim | nullum ius ultra diabolo erit, ne tentandi quidem. Quoniam hi cum Christo ibunt in uitam ęternam, diabolus autem et angeli eius et omnes impii in ignem ęternum. Ac ne plura id genus perquirere ociosi sit, hic


1266. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

circa principia conuersionis. Caput XVI Quamdiu in corpore uiuimus, aut a diabolo | aut a sensuum nostrorum concupiscentia molestias pati necesse est. Propterea quidem in Ecclesiastico est scriptum: ii. Fili accedens ad seruitutem Dei, sta in iustitia et timore, et prępara animam tuam ad tentationem. et in Iob: vii.


1267. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in summa facere nequimus, quin illi omni loco, omni tempore circa nos sint, nobiscum-que commorentur. Iosue. xv. Sic filii Iuda superare quidem Iebuseum potuerunt, delere non potuerunt | vnde cum eis etiam habitasse dicitur . xvi. / xvii. Sic filii Ephraim et Manasse subiecisse certe sibi Cananeum feruntur, non tamen eum


1268. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum consummatum fuerit, generat mortem. Tentatio ergo carnis et diaboli semper prouocat ad peccandum. Quare de istorum tentationibus nobis assidue aduersantibus nunc est tractandum. et prius quidem de ipsa diaboli tentatione, qui carni simul insidiatur et spiritui. Aperiamus igitur dolos eius tendiculas-que et laqueos, ut deprehensis inimici fallaciis facilius euitetur mortis periculum | et


1269. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lupus rapax, Dominico ouili semper insidians rapiens et dispergens, et nullo unquam sanguinis haustu satiatus. nunc promissis allicit, nunc terret minis, nunc assentatione blanditur, nunc etiam uerberibus compellit. Promissis quidem primos nostros parentes prostrauit | Eritis inquit sicut dii, scientes bonum et malum, et nequaquam moriemini. minis autem grassatus est in martyres pariter et uerberibus, cum idolatras ut in eos desęuirent concitasset.


1270. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

interemit. Bello autem neminem superat, nisi qui inductionibus eius assentit. denique quicquid agit, quicquid molitur, eo tendere noueris ut fallat, cum-que deceperit, ut interimat, et quidem morte illa quę semper cruciat | et mori cupientes mori nunquam sinit. Idem signis etiam pręstigiis-que mentem hominis nititur obstupefacere | transmutat-que se in angelum lucis, ut cum


1271. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tob. XII Quia acceptus eras Deo inquit, necesse fuit, ut tentatio probaret te. Iccirco nec in oratione Dominica petimus ne tentemur, sed ne inducamur in tentationem | et seducti uiam salutis relinquamus. Quam rem petendo aperte ostendimus | nos quidem ad repugnandum impares esse, nisi ipse adiuuet, qui solus potest omnia. Qui etiam infirmitatem nostram miseratus contra angeli mali uim atque uersutias unicuique nostrum angelum bonum dedit, qui regat, qui custodiat, qui a nequitia


1272. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

intrauit | et uasa eius diripuit, suo aduentu absoluens illos qui in carcere uincti tenebantur, de tenebris transferens in lucem. Quin etiam uulgata Euangelii ueritate regnum mundi erripuit diabolo, quo magis ille doleret | ne in gentibus quidem ius esse sibi relictum, omnibus iam a falsa ad ueram religionem conuersis. Hac ergo potestate atque hoc regno priuatus, quid ageret, quo se uerteret, nesciebat. Rursum tamen nouo


1273. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

. Matth. v. Si oculus dexter scandalizat te, errue eum. si manus dextera , abscinde illam. Membra ista carnales affectiones sunt. quibus quidem si dextrę fuerint, non illicite utimur. veruntamen si a spiritali contemplatione uel actione auocent atque interpellent, repelli debent. Quę enim propter se licita sunt, si una cum illis meliora periclitantur, illicita erunt.


1274. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non est autem esca neque potus regnum Dei. edemus ergo et bibemus non corporalia sed spiritalia alimenta, diuini conspectus perennem et nunquam defuturam dulcedinem | ineffabilis-que claritatis gloriam. Et hęc quidem erit militię nostrę merces, si modo uictores et non uicti de isto certaminis campo, in quo nunc positi sumus, decesserimus. Qvod oportet nos conformari Christo. Caput XXIV


1275. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Primum igitur in omnibus humilitatem seruemus. Hic enim qui Dei filius erat, dignatus est fieri hominis filius, qui Deus erat factus est homo. In Bethleem exiguo oppidulo nasci uoluit, et quidem non in hominum habitaculo, sed in pecudum stabulo, non in cunis colore diuerso picturatis auro-que linitis, sed in pręsepio ad prębenda iumentis pabula lentis uiminibus contexto. Cum-que esset Dominus omnium a seruo uoluit


1276. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Victu quoque modico ac tenui, et qui corpus tantum sustentet contentus erit, qui Christum imitabitur. Per dies quadraginta ille neque comedit neque bibit, postea (ut euangelista ait) esuriit. et tunc quidem diaboli maligna tentamenta uicisse describitur, ut noscamus ieiunio et esuritione opus esse, si carnis illecebras demonum-que captiones cupimus superare. Ante mensam gratias agit, post mensam hymnum dicit. ut semper Deum laudemus,


1277. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mar I Ad hęc in Marco scriptum est, quod ualde diluculo surgens abiit in desertum locum | et ibi orabat. Luc. VI et in Luca, quod noctibus exiens in monte Oliueti morabatur | quod-que pernoctabat in oratione. In quo quidem et tempora et loca orationi magis accomoda nobis requirenda esse innuit. ut autem perseuerantius oremus, factus in agonia prolixius orauit. Sublatis quoque in cęlum oculis orasse traditur, ut et tu dum oras, mentis oculos ad Deum cui supplicas intendas | et non alio uerba,


1278. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hominum conuersatio, maxime eorum qui ita auersi sunt, ut nulla supersit spes futurę illorum conuersionis, et hoc apostolorum ipsorum exemplo, qui cum uidissent incredulos Iudeos Christum nolle recipere, ab eis discedentes aliis euangelizare Dei uerbum coepere. Itaque ne perfectis quidem conuenit ad obstinatos accessio, cum ne in docendo operam perdant, tum ne molliter blande-que alloquendo fauere illorum errori uideantur. Non minus declinandi sunt, qui in flagitiis obduruerunt.


1279. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Cori. I. ca. V Si is qui frater nominatur inter uos, est fornicator | aut auarus | aut idolis seruiens | aut maledicus | aut ebriosus | aut rapax, cum huiusmodi nec cibum quidem sumite. Sciebat enim quia iuxta fornicatorem periclitetur castitas, iuxta auarum liberalitas, iuxta idolatram religio, iuxta maledicum patientia, iuxta


1280. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Paralip. secundo XX Iosaphati regis Iudę naues tempestate confractę sunt, Deo indignante | quod in sortem earum admisisset Ochoziam impiissimum Samarię regem. Id quidem hac ipsa de causa Eliezer filius Dodau de Maressa prędixerat futurum. Iterum requisitus Iosaphat noluit iungi illi, satis damno suo edoctus | uiride lignum arido applicatum simul comburi solere | et temerarium esse rursum


1281. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Paulum Petro, reliquos etiam apostolos innocentia inter se animi-que simplicitas copulauerat. Solus cum illis nequiuit permanere sacrilegus Iudas, quia eum, quem illi amabant, ipse uendidit. et hic quidem de grege Domini egressus faucibus incidit lupi ac periit. Ipsos uero concors inter se erga Dominum affectus saluauit. Quibus ille in Euangelio ait: Matth. 18 Si duo ex uobis


1282. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

medio tui populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini. Indecens enim ac ualde incongruum foret, ut diuitias possiderent serui, et dominus e diuerso paupertatis angustiis gauderet. Qui propterea quidem in terra paupertatem coluit, ut suo exemplo doceret | terrena contemnenda esse | et cęlestium tantummodo curam habendam, nec fragilibus delectari oportere, sed eternis. Nihil enim in terra habere uoluit Saluator noster. quod ipse fatetur dicens:


1283. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nequeat? seruare non possit? Dicant igitur, cum populus Christianus multo grauiores persecutiones pateretur | quam modo patitur, quis tunc antistitum eius diues erat? quis arma tractabat? quis uim uiribus repellebat? Cędebantur quidem Christiani, sed Christi religio perire non poterat. Quin immo quanto magis infideles tyranni sęuiebant, tanto mirabilius credentium numerus augebatur. Creuit ergo Christi Ecclesia non diuitiis, non


1284. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| cetera cedite inopi, uiduę, pupillo, miserorum sepulturę, captiuorum redemptioni, oppressorum tutelę, pietatis operibus, propugnatoribus quoque ac ducibus militię Christianę. ut comparatis plurium uiribus hostili impietati fortius resistant. et illi quidem non in se sed in Deo confidendo uestris-que precibus adiuti uincent. Quamdiu his contraria agitis, Ecclesiam quoque pati contraria necesse est. Quę quoniam uobis commendata est, sanguis eius de manibus uestris requiretur.


1285. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

felicius illo, cui pro terrenorum contemptu bona compensantur cęlestia? Ideo piissimus Tobias filium consolabatur dicens: Tob. IIII Noli timere, fili mi | pauperem quidem uitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum | et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene. ps. 36 Melius est igitur (ut psalmista ait) modicum iusto super diuitias peccatorum multas. et Salomon in


1286. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et inops laudabunt nomen tuum. Ne cui tamen fraudi sit, de paupere humili, iusto Deum-que timente ac spontaneo ista prędicantur, non de illo qui inuitus indiget et indignatur, et intemperanter concupiscit, et ne inopia quidem oppressus humiliatur. Nec de illo qui pauper sub humilitatis palio hypocrisim nutrit, ut quasi sanctus laudetur ab hominibus. Hic enim quanto pluris uulgi opinione ęstimabitur, tanto uilior coram Deo contemptibilior-que


1287. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nutrit, ut quasi sanctus laudetur ab hominibus. Hic enim quanto pluris uulgi opinione ęstimabitur, tanto uilior coram Deo contemptibilior-que apparebit. Simulata sanctitas aurum adulterinum est, exterius quidem preciosum apparens, intus uilissimum existens | cum frangitur tunc manifestum fit quale fuerit, et inter rudia ęramenta despectum abiicitur. Qui uero nihil dolose, nihil ficte agunt, sed libenti animo sua omnia relinquunt, ut pauperes pauperem


1288. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

enim: Matth. x. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium aut filiam plus quam me | non est me dignus. Ex tota autem anima Deum diligimus, cum ne uitę quidem nostrę parcimus, dum ei obsequimur, nihil timendo eos, qui corpus occidunt, sed illum potius, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam. cum ipse dicat: Matth. x. Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet


1289. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

parcimus, dum ei obsequimur, nihil timendo eos, qui corpus occidunt, sed illum potius, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam. cum ipse dicat: Matth. x. Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Hoc quidem sancti pręstiterunt martyres, qui temporalem uitam pro Christo offerentes | accipere meruerunt ęternam. Ex tota uero mente Deum diligimus, quando fide certissima, quicquid de Deo sancta sentit Ecclesia complectimur | et cuncta quę


1290. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| sic-que incedere optas | et quantum in te est compellis, uerę dilectionis pręceptum obseruasti, ęque ac teipsum proximos tuos amando. Qui uero luxurię deditus perniciosas mortiferas-que sequitur uoluptates | atque ad eas usurpandas cęteros hortatur, certum est ab illo neque se quidem ipsum diligi | neque proximum suum. Hic nempe seipsum non modo non diligit, sed etiam odit maxime, cum nemo ei capitalior hostis sit | quam ipse sibi, quandiu uitiis malę-que animi libidini seruit. Quid enim magis noxium esse


1291. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deus. Oportet itaque finem esse bonum, quo dirigatur charitas. qui si malus fuerit, quicquid uel sibi uel amico blanditus egeris, non charitas est, sed sub charitatis persona latens exitiale odium. A quo quidem discipulos suos cauere uolens Dominus ait: Io. XIII Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos. Igitur sicut Christus Dominus nos diligit, ita et nos diligamus


1292. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

replicat sępius de dilectione, maiore studio et diligentiore cura sequendam esse demonstrat. Quicquid enim magis persuadere cupimus, hoc crebrius auditorum auribus inculcamus. Maximam autem charitatem illam esse dixit, quę ne uitę quidem nostrę parcere nos hortatur, dum consultum uolumus proximorum saluti. Et certe pręferendum est cuiusque hominis animę perenne bonum caduco et transitorio uitę nostrę bono. exempli gratia: sęuiente in christianos persecutione


1293. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam ab alienigenis adorari uoluit. et ante in Nazareth ubi nutritus et educatus fuerat, Esaię prophetiam recitando se manifestum fecit quam Hierosolymis, et ante Iudeos ea quę fidei sunt, docere studuit | quam alienigenas nationes. Quam quidem rem postea apostoli quoque ipsi confessi sunt | ad illos dicentes: Vobis oportuit primum prędicari regnum Dei, sed quia indignos eo uos fecistis, ecce conuertimur ad gentes. Itaque in distribuendis ex charitate rebus | in eos


1294. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth. V Diligite, inquit, inimicos uestros, benefacite iis qui oderunt uos | et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. Quoniam tribus quidem modis ab aduersariis nostris offendimur, his iisdem ut illis propiciemus iubemur. hoc est, corde, opere | et ore. Illi in corde odium seruant, tu retine dilectionem. Illi opere lędunt, tu beneficiis contende. Illi ore detrahunt,


1295. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed propter Deum ne Deus offendatur, et propter proximum ne Domino suo peccando pereat. Dicet aliquis arduum nimis et difficile esse in eos beniuolentiam seruare, a quibus grauiter offensus fueris. Difficile quidem esse fatemur, impossibile negamus. Dauid Hoc fecit Dauid erga Saulem regem | et Absalonem filium: utriusque necem fleuit, cum uterque uitę eius fuisset insidiatus | et alter eidem gloriam militarem


1296. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

, non probro, non maledicto abstinebis, atque unum odium in plurima te pręcipitabit uitia, dum morum tuorum iacturam nihili pendis uitę cupiens obesse alienę. Et cum tam immoderate ferri coeperis, ad iurgia usque contumelias-que peruenies, post rixas ne manibus quidem temperabis, in nullo prorsus phariseis cedens, qui tentarunt prius illum quem oderant, capere in sermone, ut captum accusarent | et eadem malicia os eorum qui ipsum in Hierusalem euntem laudibus prosequebantur obstruere uolebant | iubentes, ut tacerent. Deinde etiam edicto


1297. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De pace seruorum dei. Caput VI Pax illa Dei est, quę bonorum animos mutuo amore deuincit, quę Christo seruientes unum corpus efficit. Et hi quidem idem uolunt, idem nolunt. quia omnes pariter ad unum finem Deo placendi tendunt. Non est inter illos "est" et "non", sed iuxta Domini pręceptum | "est, est-- non, non". Concordi mente et corpore Deo seruiunt | et ad omne opus bonum unanimes concurrunt.


1298. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Caro post uoluptates abire nititur | et in uitia semper est prona. Spiritus uero qui est ratio ipsa ab his abhorret, ne Deo peccet, consyderans quam sit grande scelus prauę cupidini morem gerere, qua Deus offenditur, et a continentię uirtute recedere qua placatur. Ob hoc quidem exclamat Propheta et ait: ps. 33 Diuerte a malo et fac bonum | inquire pacem, et sequere eam. Diuertimus a malo, cum carnalibus blanditiis non acquiescimus. facimus bonum, cum iussis pręceptis-que


1299. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est diuitiis, assequi mereamur. pacem, quę nos Deo conciliat, angelis ęquat, sanctis copulat | et post uictoriam in cęlo coronat. Victoria enim opus est non compositione, ut pacem cum corporis quoque sensibus animus habeat. Qui quidem sensus non nisi superati quiescunt. certare autem nolenti dominantur. Repugnandum est igitur illis | et si fluxa fragilia-que proposuerint, ad ea quę ęterna sunt dirigantur. Visus Si uisus prouocat ut


1300. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pie recte-que facta atque cogitata prosint, charitate fundata sint. ea absente nulla prodesse poterit uirtus, nulla iuuare operatio. et beneficia, quę proximis pręstamus, ab illa quam Deo debemus dilectione proficisci debent. Ista quidem uirum bonum efficiunt. quem eundem propter futurę beatitudinis expectationem non incertam beatum appellamus. et hoc edocti a Domino qui ait: Matth. V Beati pauperes spiritu | quoniam


1301. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Fructus autem spiritus ait | est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Habes hic quidem, et quę tibi uitanda sunt ne malus ac miser sis, et quę expetenda ut bonus beatus-que euadas. Vt autem uirtutibus affluas, bene agendi cupiditas efficiet amor-que uirtutum. Illas amplecti nihil te


1302. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Scripturas, audire, discere | et cum didiceris, alios docere | et quod doces ipse facere. Qui enim docuerit et fecerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum. Diuinorum scientia omnium quidem scientiarum pręstantissima est. percepisse tamen illam nihil proderit, nisi etiam secundum illam uiuatur. Eccl. 3 Sapientissimi Salomonis sententia est | nihil esse melius quam lętari


1303. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui tamen hoc fecerit, nequaquam in eo quod pro Christo sustinet, se gratiam retulisse putet, sed benefiicii plus accepisse. Idem enim ille qui pro nobis pati uoluit, ut nos pro sui nominis gloria sustinere possimus pręstat. Faciamus quidem satis cum obedimus. nulla tamen apud illum imperandi est causa, nisi ut remuneret obedientes. Neque enim nostro obsequio indiget Deus, sed nos ipsius indigemus iussione. ut cum hoc quod iussum


1304. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

conditione fragilitatis humanę, secundum quam dictum est: Matth. V Estote perfecti sicut et Pater uester cęlestis perfectus est. non dixit: quantum ille perfectus est, quod impossibile quidem erat, sed sicut ille, ut pro uiribus enitamur ei similes esse in omni bonitate et iustitia et uirtute, qui ad similitudinem et imaginem suam nos creauit. Tunc autem plene perfecti et consummati erimus, cum


1305. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut in bonis actibus perseueres, nullo labore defatigatus, nullo impeditus pręsentium incommodorum periculo | omnia dura atque aspera uincens animi promptitudine, dum ad summum bonorum peruenire contendis. Et hoc quidem erit | non modo prudenter uiuere, uerum etiam iuste atque constanter. Quoniam iustitię partes sunt | inhonesta respuere, recta diligere, de omnibus diiudicare, unicuique rei congrua distribuere. Constantię autem ab officio non


1306. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| omnes-que bonitatis ac sanctimonię numeros impleuerimus, fragilitatis humanę memores semper simus. dicente Apostolo: Qui stat uideat ne cadat. Non enim propriis uiribus confidendum, sed omnis bene agendi bene-que perseuerandi fiducia in Deo sita sit, sine quo ne cogitare quidem quod bonum est, nostra ualet imbecillitas. Animum autem ita ut exposuimus institutum atque compositum quę commoda sequantur quis ęstimet? non est tamen silentio prętermittendum, quod Scriptura docente


1307. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quis ęstimet? non est tamen silentio prętermittendum, quod Scriptura docente didicimus. De fructibus bonitatis. Caput XII Primum quidem iustorum preces exaudiri | et eorum merito in impios quoque uindictam differri sacrę historię ueritas fidem facit. Gen. 18 Oranti Abrahę ne pereat iustus cum impio in euersione futura


1308. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Abrahę ne pereat iustus cum impio in euersione futura Sodomorum respondit Dominus | parsurum se urbi, si in ea decem tantummodo iusti fuissent inuenti. Bene itaque cum illa ciuitate agitur, in qua sanctorum conuentus aliquis habetur. Quando quidem ita illis fauet Deus, ut in ipsorum gratiam peccatoribus quoque et iniustis ignoscat. Gen. 19 Ne autem iustus cum scelestis uno rapiatur interitu | Loth solus multę in Deum pietatis uir ab angelo monitus inde egreditur, et


1309. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Naman sanum fecit. Reg. q. 5. VI. ibidem. Reg. q. XIII Ferream securim in fluuium delapsam enatare in ligni modum compulit. Ab inimicorum obsidione non uirium sed precum uirtute se expediuit. ac ne in morte quidem miraculis caruit. mortuus mortuum hominem tactu solo suscitauit, et qui iam in corpore non uiuebat, alterum uiuificare meruit. Quid multa? Diuini homines adhuc in terra degentes cęlo imperant.


1310. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sui. Lapides etiam sunt quibus Dei ciuitas construitur. dicente apostolo Petro: prima II Si gustastis quoniam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem uiuum ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides uiui superędificamini domos spiritales in sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. Ad Ephe. II


1311. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aut letitię exultatio. Io. 7 Qui autem Euangelio credit, ei promittitur, quod de uentre eius flumina fluent aquę uiuę. Et in diuersis diuersę effulgent uirtutes, ut decentius cultius-que Ecclesiam, Christi sponsam, exornent. cui quidem ipse Sponsus per Ezechielem: XVI Vestiui te inquit discoloribus . et de qua ad Sponsum psalmista ait: ps. 44 Astitit regina a dextris tuis | in


1312. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

operatur unus atque idem Spiritus diuidens singulis prout uult. Ex his autem efficitur corpus Christi. hic nempe manus, ille pes, alius oculus, alius aliud membrum, corpus uero unum. quibus dicitur: Vos estis corpus Christi et membra de membro . Atque membra ista nota quidem Deo sunt, quia fortia et robusta, quia sapientia, quia plurimi ęstimanda. Ea ipsa cognoscere se dicit, quę sua notione digna sunt | quę-que in suo manent corpore, ea uero ignorare, quę extra Ecclesiam sunt


1313. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

consequi potuissent, nisi a Domino diligerentur | et apud eum in precio forent. Vnde dictum est: ps. CXV Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. non esset mors eorum preciosa, nisi pręcessisset uita sancta. Ob quam quidem etiam filii Dei effici merentur et domus in qua habitet Deus. Quod filii Dei fiant, Ioannes in epistola testatur dicens: prima II Si scitis quoniam iustus est Deus, scitote quoniam et omnis,


1314. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inter uasa quoque templi computantur. ex his Paulus uas electionis appellatus est, portans nomen Domini in gentibus, et ipse in Domino permanens. Cęteri etiam apostoli apostolici-que uiri uasa electa fuere, uasa magnę domus, alii quidem aurea alii uero argentea. Ad quos propheta: Esa. 52 Mundamini inquit qui fertis uasa Domini. neque poterit esse uas Domini qui ab omnibus nequitię sordibus non fuerit emundatus. Etenim


1315. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pro modicis magna, pro terrenis cęlestia, pro breuibus sempiterna. Hęc igitur erit benedictio illa, de qua Salomon ait: Prouer. X Benedictio Domini super caput iusti. Quam rem latius quidem explicat psalmista dicens: ps. 23 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? et respondet: Innocens manibus et mundo corde, id est, qui nec actionis improbę | nec cogitationis malignę uitio


1316. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad Tit. 3 Hic inquit accipiet benedictionem a Domino | et misericordiam a Deo salutari suo. Non enim ex operibus iustitię quę fecimus nos (ait Apostolus) sed secundum misericordiam suam saluos nos fecit. Iustitia quidem idoneos reddit ad promerendam gratiam, sed profecto nisi Christi Domini merita accessissent, beatitudinis donum accipere | nemo dignus esset. Vnde et in psalmo est dictum: ps. 36 Salus iustorum a Domino.


1317. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui uocauit uos sanctum, ut et ipsi in omni conuersatione sancti sitis. Tanti est ergo facienda pie sancte-que uiuendi uirtus, quanti ipsa uirtutis merces, quę est summum hominis bonum, ad quod per hanc quidem uirtutem peruenitur. Tales igitur simus, qualibus ista quę dicta sunt, conferri credimus. De peccatis principalibus per septem leprę genera significatis Caput XIIII


1318. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

leprę, sic peccata specie atque pondere. Non incongrue igitur ipsa septem capitalia uitia septem generibus leprę nunc comparare conabimur. Leuit. XIII Prima quidem lepra describitur coloris albi in cute carnis uiuę cum capillorum aspectu mutato. Inuidia Albedo ista pallor inuidię est. Inuidus de alieno bono dolens liuidam pręfert faciem. dum-que male affecti animi stimulis


1319. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tunc autem et capillus mutatur, cum relicto rationis consilio, cuius in capite sedes est, prauę cupidinis affectum sequimur. Nihil autem nequius | quam quos imitari debemus, eis inuidere uelle. accidia Alterum leprę genus florere dicitur | ac totum quidem corpus a capite usque ad pedes occupare | quę tamen munda esse putatur, nisi caro uiua apparuerit. Hanc equidem mentis torporem esse reor | et ad ea persoluenda quę tenemur ociositatem atque ex tedio neglectum, quod uitium accidiam appellant. Ea


1320. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed et ipsa cicatricem habens albam siue ruffam reliqua cute humiliorem, pilorum colore mutato | atque in cicatricis cute lepra excrescente. Quid est lepra ista | nisi libidinis igne succensa appetitio? quę tunc quidem sanatur, quando uel explet legitimo matrimonio auiditatem | uel coercet excolendę castitatis gratia. Sed si pristinę uoluptatis recordatio labefacere ac mutare coeperit propositum | nec iam meretricari erubuerimus, cicatrix suscepit inęqualitatem cutis


1321. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

XIIII Lepra hęc domus est habentis in parietibus ualliculas pallore siue rubore deformes humiliores-que superficie reliqua. Domus ista Ecclesia Christi est. hęc maculas patitur dum hęreticorum fallacibus argumentis impugnatur. pallor et rubor in maculis est. quia hi quidem fidelibus inuidendo liuent | atque irascendo inflammantur | sed ueritate uicti eisdem tandem cedunt. atque ita reliquis orthodoxis inferiores inueniuntur. Recte itaque sacerdos lapides in quibus orta est lepra, errui ac proiici iubet | et parietes radi, ut omni prorsus ablata


1322. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De peccatorum differentia. Caput XV Quędam peccata ita leuia sunt ac minuta, ut his carere omnino non possimus. et quia ueniam facile impetrent, a nonnulis uenialia nuncupantur. Hęc quidem a regno Dei non excludunt, aditum tamen ad illud tandiu impediunt, donec expientur. Nihil enim inquinatum illuc intrabit. Sed nunc de illis duntaxat nobis erit sermo, quę mortifera sunt | quę-que uitari et debent quidem et possunt. aut si commissa fuerint, poenitentię


1323. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

facile impetrent, a nonnulis uenialia nuncupantur. Hęc quidem a regno Dei non excludunt, aditum tamen ad illud tandiu impediunt, donec expientur. Nihil enim inquinatum illuc intrabit. Sed nunc de illis duntaxat nobis erit sermo, quę mortifera sunt | quę-que uitari et debent quidem et possunt. aut si commissa fuerint, poenitentię doloribus extenuari purgari-que. alioquin ad ęternum interitum compellent non poenitentem, tanto acrius puniendum, quanto delinquendo ab equitate recessit longius. Etenim ex his quoque quę perniciosa sunt, aliud alio


1324. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

spiritum sanctum Quicunque inquit dixerit uerbum contra Filium hominis, remittetur ei. qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro . In Filium hominis peccat, qui opinione falsus Christum purum hominem putat. quę quidem culpa, quia ex ignoratione est profecta, ad credulitatem conuerso atque correcto protinus condonatur. Siquis uero aperte opera Dei intelligens uirtutem calumniatur, dum religioni nostrę inuidet, et quę per Spiritum Sanctum facta sunt, impie ad diaboli potestatem refert,


1325. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

. Malorum uero prosperitas nequioris luxurię illis materia est | intemperantię-que dissolutioris. Tanto itaque maius merebuntur supplicium, quanto in pręsentibus uiuendo deliciis uidentur sibi esse feliciores. Male quidem Lazaro pauperi erat, bene diuiti epuloni, sed cito et malum illius in bonum commutatum fuit ęternum | et huius bonum in ęternum malum. Debemus ergo etiam malum hoc quod bonis in uita accidere solet, non malum sed bonum iudicare.


1326. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

accidere solet, non malum sed bonum iudicare. et bonum illud quod malis blanditur, non bonum sed malum potius arbitrari. Quam uere recte-que ista dicantur, satis perspicue diuersus eorum finis probat. Soluta tandem quęstione, quę quidem seipsam aperit non temporalia consyderantibus sed ęterna, consequens est, ut peccatum ipsum eo magis uitandum sit, quo illa etiam quę bona uidentur, in summam conuertat perniciem | ultimum-que malorum. Et si hoc de rebus quę uulgo


1327. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum premere coeperint uitę deprauatę uirum, nisi futurę damnationis illas initium esse | si modo is a peccatis in tempore non resipiscat | flagitiis-que finem statuendo rursum uirtuti exercendę pro uiribus incumbat. Cęterum plurima quidem ante damnationem peccatum consequi solent mala, quę nunc operęprecium erit referre | quo demum constet | pręsentis quoque mali uitandi causa non esse peccandum. Quę dicam, nolo ut mihi credantur, nisi


1328. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et in Apocalypsi angelo, id est, presidi ecclesię Sardis dicitur: Apo. 2 Nomen habes quod uiuas et mortuus es. Et Dominus in Euangelio: Sinite mortuos inquit sepelire mortuos suos. Ad hęc ne principes quidem sperent | diu posse regno suo frui, si ipsum Regem regum et Dominum dominantium offendere non uerentur. testis est bis euersa Hierusalem, primo a Caldeis propheta dicente: Baruch 6 Propter peccata quę peccauistis, abducemini in


1329. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esse mortem sibimetipsi aliquem inferre, ut imminens peccandi periculum deuitet, nisi Deus iusserit. sicuti quibusdam uirginibus iussisse creditur, quę sibi mortem consciuere, ne ab hostibus stuprarentur. Quarum quidem memoriam nequaquam celebraret Ecclesia, nisi miraculo reuelatum fuisset | illas non tam prospicere sibi se perimendo | quam Domino obedire uoluisse. Alioquin nulli licere credimus, quicquid futurum timetur, sibimetipsi uitam erripere, ne illum


1330. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et plectendi tarditatem grauitate compenset. Interim ad peccandum alios corporis prouocat uoluptas, alios honorum stimulat ambitio, alios multa habendi auiditas urget. Ab his tribus tantum fontibus cuncta quę sub cęlo fiunt crimina oriri quidem reor. Etenim uoluptatis germina sunt: ocium, uentris ingluuies, iocandi incontinentia, scortandi inexplebilis cupido, stupri, adulterii | alię-que libidinis, quę ne dici quidem honeste potest,


1331. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cęlo fiunt crimina oriri quidem reor. Etenim uoluptatis germina sunt: ocium, uentris ingluuies, iocandi incontinentia, scortandi inexplebilis cupido, stupri, adulterii | alię-que libidinis, quę ne dici quidem honeste potest, perpetratio, et illa quę libidinem incitent: obscoeni cantus, molles musicorum soni, uirorum cum mulierculis lasciuientia tripudia | alia-que huiusmodi plura. Ipsa deinde dignitatum honorum-que appetitio genitrix est inuidię, nutrix superbię, amatrix


1332. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mancipari sempiternis. Vt ergo regni potius heres quam poenę reus inueniaris, imitare sanctissimi Iob continentiam, qui ait: Iob 31 Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de uirgine. Conuenerat quippe cum oculis ne aspicerent, secum ne cogitaret. Spectaculis quoque illis adesse caue, in quibus lasciua inhonesta-que aguntur. Libidinis enim incitamenta sunt. et in quibus cęde humana grassatur,


1333. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

retrorsum non abii. Interioris hominis ista auris est, quam Dominus aperit, ut uerba uitę in cor eius infundat, quem diligit. Sunt tamen nonnulli usque adeo peruersi, ut ne exteriorem quidem corporis aurem pręceptis diuinis prębere uolunt , sed seculi uanitatibus dediti | et temporalibus immersi negociis | ita uiuunt, quasi qui post pręsentem uitam nihil futurum expectent. Hi si qua tandem


1334. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nunc ergo non incongrue referenda incidunt, primo castitatis pudicicię-que bona, deinde contrarię libidinis mala, ut his deterriti, illis allecti pertinacius in proposito persistamus uirtutis. Castitatis quidem principatum tenet illibata uirginitas. Nam uirginem esse supra usum naturę est, et angelicum magis quam humanum. Ideo-que et in Lege honorata est uirginitas et in


1335. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fatuę nanque prudentibus ianuam beatitudinis ingressis foris remanserunt, quia nihil aliud muneris habebant, quod Sponso offerrent, pręter nudam uirginitatem adminiculis-que necessariis carentem. Castitatis quidem professio inter perfectionis opera merito censetur. sed sicut poma antequam maturescant decidunt | et folia rami-que siccantur, cum trunco, cui tota arbor innititur, deesse coeperit humor, ita quęuis perfectio (si modo perfectio dici debeat, ubi multa deficiunt) suo


1336. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nisi ergo illa seruaueris, licet castus, licet integer sis | et mente atque corpore impollutus, uitam habere non poteris. Castitatem uouisti, diuitias contempsisti, cętera religionis uota suscepisti. hęc per se quidem uitam beatam non merentur. si tamen uirtutibus mandatorum Dei coniuncta fuerint, ad multo altiorem beatitudinis gradum te prouehent | quam si absque his mandata tantum obseruasses. Felix igitur illa uirginitas, illa castitas,


1337. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

incontinentiam istam | et non dicet: Volo iuniores nubere , sed quemadmodum superius dixit: Beatiores erunt, si sic permanserint secundum consilium meum. hoc est, si in proposito perdurarint castitatis | et uerę uiduitatis officiis functę fuerint. Quod ibi etiam et quidem manifestius asseuerat, ubi ait: Ad Cori. prima VII Dico autem non nuptis et uiduis: bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego | quod si non se continent, nubant. melius est enim nubere quam


1338. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Apostolo: Ad Ephe. 6 State accincti lumbos uestros in ueritate. Lumbi ad generandi rationem pertinent. quos pręcingere quid aliud nisi castitati studere est? Hoc quidem pręcipuis, hoc electis Dei Christi-que discipulis iniungitur, non uulgaribus, non terrena temporalia-que appetentibus, sed ad cęlestem gloriam aspirantibus et ęternam. Helias. Ioannes Baptista Vnde


1339. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tantum sibi confidant, in ętate pręsertim adhuc uegeta et robusta, ut sine arbitris inter se colloquantur, ut soli simul sedeant | aut conuersis alter in alterum oculis inuicem se spectent, ne forte cogitare cogantur, quod intercedente uerecundia confiteri non audent. Potest quidem fieri ut amborum uultus, gestus, sermo pudiciciam seruet | difficillimum tamen immo impossibile est, nequando uel utriusque | uel alterius eorum mens impuris ęstuet desyderiis | uel momento aliquo temporis concupiscat, quod committere ueretur.


1340. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iis quoque quę pudiciciam honestatem-que prę se ferunt, blanda uox, mollis gestus, benignus aspectus, uenusta forma | et totius corporis tegumentorum non inelegans cultus | nonne impudicicię incitamenta sunt? Ipsa quidem mulier casta et continens est, sed si multa quę in illa conspicis, ad turpes cogitatus prouocant, quomodo tutum te putabis, si ei adhęseris? Reg. secundo XI Nequis tamen malignę


1341. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad hęc memento quod idem periculum ueriti plerique fideles et paternam domum ne inter mulieres uersarentur derelinquunt | et urbibus excedunt | et sola atque hominum cultu deserta loca penetrant. ibi Domino seruientes, quo ne nomen quidem foeminę possit accedere. Siqua eos aliquando uisę mulieris cogitatio molestat, noctes uigiles ducunt, orationibus instant, ieiunia frequentant, pectus pugno uerberant, donec Domino miserante pristina menti reddatur quies | et aduersario in fugam conuerso uictorię succedat


1342. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aliquid in medium proferamus, nequis culpam putet uxorem ducere. cum etiam coniugatorum uirtus sit: pudiciciam colere, liberos bonis artibus instruere, non uoluptatis gratia sed generandi affectu copulari, nihil dicere aut facere, quod ex ipsis natos non deceat imitari. Quando quidem paruulorum simplicitas nullius operis est magis emula | quam quod a parentibus uiderit factitari. Discant igitur coniugati quid ipsis apostolica pręcipiat disciplina. Nam sicut misericors


1343. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ab ipso rerum autore Deo constitutum est, quod non bonum sit, licet aliud alio melius atque perfectius. Tunc autem primum nuptię ab eo constitutę sunt, cum masculum creasset et foeminam | benedicens-que ipsis dixisset: Crescite et multiplicamini et replete terram . Qua quidem in re hoc quoque obseruandum, quod non ad uoluptatem uocati sint, sed ad liberorum procreationem, ut crescant uidelicet et multiplicentur. Tametsi fieri non potest, nequa intercedat uoluptas, non tamen in ea nuptiarum finis esse debet, sed in foetu multiplicando,


1344. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Debet quippe alter alteri fidem, debet charitatem, debet honorem, pudorem, pacem | atque concordiam. Talia si intercesserint, exolui ab his quod debetur manifestum est. Oportet autem in eo quidem reddi debitum: ne alteri generationis operam exigenti alter deneget. sequitur enim: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet sed mulier. Hinc ait: Nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad


1345. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De viri vxorisqve officio. Caput VII Meminerint pręterea uxores reuereri maritos, priorem honoris locum eis cedere | eorundem-que subdi imperio. Id quidem exigit et autoritas diuina (ut dictum est) et apostolicum pręceptum | et lex ipsa naturę. cum etiam inter gentiles et a religione alienos constet | uiros quam foeminas honorabiliores esse atque liberiores.


1346. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ita uirum uocet dominum, eam uero reliqui dominam appellent | et ueluti dominę pareant atque obsequantur. Reg. primo XVIII Michol Porro ut tali honore dignam se non tam autoritate quam moribus ostendat, sit fidelis ut Michol, quę ne patri quidem, et eidem regi obsecuta est ut uirum proderet. Nam sicut de uiro dicitur: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhęrebit uxori suę | ita et mulier debet adhęrere uiro, ut nec amore parentum | nec timore regum fidem deserat.


1347. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tamen est | repudio dignam uideri. Sarra Sit pręterea diuinę rei studiosa et ad preces Deo offerendas prompta, ut Tobię coniunx Sara, quę antequam coniugalem operam iniret, triduum cum illo in oratione perseuerasse traditur. et ambo quidem felicem connubii euentum habuerunt, eo quod initia illius Domino consecrassent. Sit postremo in incessu modesta, grauis in aspectu, in sermone uerecunda, simplex in ornatu, et in his rebus quę foris uidentur ostendat, qualem intus


1348. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

insuunt in uestibus, inserunt in monilibus, gestant in digitis | et ut carnem suam diuitent | maritos egere cogunt) sed si Domini apostolica-que pręcepta, quę sępe in ecclesiis prędicari audiunt non obseruant, et me quidem clamantem irridebunt. Satius est igitur attoniti oris silentio intemperantiam earum incusare | quam uerborum increpatione frustra uelle corrigere. His autem quas interior magis quam exterior cultus iuuat, satis erit | non me, sed quorum dicta in medium proposui | audire.


1349. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uiri debent diligere uxores suas | ut corpora sua. qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Et alibi idem ait: Ad Coloss. III Viri diligite uxores uestras, et nolite amari esse ad illas. Diligere quidem iubemur et proximos sicut nosipsos. Qui tamen proximum diligit, alterum diligit. qui uero uxorem diligit, seipsum diligit, cum uir et uxor una caro sint. Tanto igitur intentius diligatur uxor |


1350. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Exo. 19. Reg. primo XXI Plebi uocem Domini die perendino auditurę per Moysen iniungitur, ne appropinquent uxoribus suis. et Dauidi atque iis qui cum illo erant, panes propositionis ne esurientibus quidem dati fuere, nisi cum se mundos a mulieribus ab heri et nudiustertius confessi sunt. Quid autem sanctius illo pane qui de cęlo descendit? Quod ergo


1351. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mundos a mulieribus ab heri et nudiustertius confessi sunt. Quid autem sanctius illo pane qui de cęlo descendit? Quod ergo pręcessit in figura, obseruetur in ueritate, et hoc quidem ex consensu. ut enim se contineant coniugati, non alterius arbitrii est, sed amborum. De conivge eligenda. Caput IX Vt autem concorditer ac sine quęrela procedant nuptię,


1352. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sed ut noscamus quantum hi a uirginitatis gradu distent, sub sexu minus nobili proferuntur, dum dicitur: duę molentes | nec tamen ideo coniugatis inferiores, quanuis non duo sed duę de illis dictum sit. Quia uirginum quidem et continentium inter se habilis congrua-que comparatio est. Coniugati autem non his conferuntur, sed incontinentibus potius, iuxta apostolicum illud: Melius est nubere quam uri. Nubere itaque bonum est, quia uri et ad illicitos ardere amplexus


1353. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

enim ordo in duo erit diuisus, alios habebit qui saluabuntur, alios qui peribunt. Saluandi obuiam Christo assumentur in aera, damnandi autem relinquentur in igne cum diabolo comissa luituri. Quod si ne uirgines quidem, quę fatuę erant, intrare beatitudinis ianuam potuerunt, quomodo intrabunt scortatores, adulteri, libidinibus die noctu-que seruientes? Si inquam neque continentibus | neque matrimonii fidem seruantibus parcitur, cum illa quę


1354. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mutuum ergo da non ei, qui animo male aliquid agendi poscit, sed qui petit, quod et sibi prosit | et nemini noceat. Quod si nec a male postulantibus auerti uolueris, admone ut a malis resipiscant | et ad bonum conuertantur. et hoc quidem magnum mutuum erit, si te hortante corrigentur. Luc. 6 Mutuum inquit date nihil inde sperantes; et erit merces uestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote ergo misericordes,


1355. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terreni patrimonii partem impendunt pauperibus. Qui enim miseretur pauperis, foenerat Deo. Sed etiam qui miserendo mutuum dat | nec aliquid pręterquam quod mutuatum est exigit, miserationis quidem suę capiet mercedem, maiorem tamen ille, qui nihil ab homine repetit, ut a Deo recipiat, quod ab ipso promissum esse non ignorat. Sed antequam elemosinarum rationem atque meritum demonstremus, docebimus | elemosinam


1356. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Christum. Discipuli. Luc. 14 Imitemur postremo duos illos de Euangelio, qui Christum sub peregrini specie latentem | pertransire-que uolentem ad suum diuertere hospitium coegerunt. Longe quidem illis dissimiles, qui ita submisse lente-que inuitant, ut appareat | optare se ne ueniant quos inuitarint. uelle-que uideri, sed non etiam esse hospitales. Hi uero qui peregrinum, ut apud ipsos maneret, coegisse


1357. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Prouerb. 21 Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur . Minus est tamen sua non tribuere | aliena quoque iniuste rapere cogit auaritia | et ne a pauperum quidem fortunis impias continere manus, nullo satiabilis congestu, nulla copia contenta, immo eo cupidior, quo plura rapuerit. Vnde de illis quibus ea dominatur est dictum: Prouerbio 11


1358. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod Salomon pręcepit dicens: Prouerb. 22 Non facias uiolentiam pauperi | neque conteras egenum in porta, quia Dominus iudicabit causam eius. Sed enim tam fatua est cupiditas, ut ne flagellata quidem resipiscat. Aduersitatibus interdum affliguntur auari, et tamen mala quę sustinent, non solo uitio imputant sed fortunę. Itaque rerum amissione non emendantur, sed magis ad prędandum rapiendum-que accensi


1359. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui iustificatis impium pro muneribus | et iustitiam iusti aufertis ab eo. Et in Iob est scriptum: Iob 15 Ignis deuorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Illi quidem libenter munera accipiunt, quos cupiditas illicit , non quos necessitas constringit. Ioseph. Daniel Neque enim peccauit Ioseph a pharaone accipiens dona | neque Daniel a rege Babylonis.


1360. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| illa concupiscere, quę non nisi cum uirtutum detrimento queat acquiri? Prouerb. 15 Melius est parum cum timore Domini | quam thesauri magni et insatiabiles. Hęc quidem sententia sapientissimi Salomonis est. cuius et illa ad Deum supplicatio: Prouerb. 30 Nec diuitias nec paupertates dederis mihi, sed tantum uictui meo tribue necessaria .


1361. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tabremon quoque Syrię rex (ut in libro Regum legitur) ex amico inimicus factus Baasę Israhelitarum regi ab Asa rege Iuda pecunia corruptus. Parali. secundo 21 Ioram uero ne fratribus quidem pepercit | ut eorum bona usurparet, uita ipsos priuauit. Iudas Ichar. Iudas etiam (ut ueteribus noua copulemus) a Domino ascitus apostolus, miracula operandi facultate ab eodem donatus, sacrę communionis particeps


1362. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

humanę cupiditati prędam capere ex uiuis | uel ex interemptis spolia | latentia quoque in monumentis cadauera excutere coepit. Nota (!) Sed et hoc quidem minus mirum quando iam nec aris nec templis Deo dicatis parcitur. Nostra ętate contigit | christianorum ecclesias a christianis prophanari, aurum argentum-que Deo consecratum per uim auferri. perinde ac si aduersus


1363. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

animas possidentium rapiunt. Quod si camellus facilius transibit per foramen acus | quam diues in regnum cęlorum, nullus amanti diuitias sperandę salutis relinquitur locus. Vbi est thesaurus eius, ibi et cor eius. Inuitatur quidem ad cęleste conuiuium, sed quia toto animo terrenis rebus inhęret, respondet inuitanti: Luc. 14 Villam emi, boues paraui, uxorem duxi, non possum uenire, habe me excusatum. Itaque


1364. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tollet aura. Et ne poenę causa lateat, Iudicis uox auditur dicentis: Propter iniquitatem auaritię eius iratus sum, et percussi eum. Nec immerito bonorum largitor Deus auaritia nostra irritatur, quando quidem uitii huius hoc pręcipuum malum habetur, quod a diuinorum cultu nos auertat | et cęlestium bonorum meminisse non permittat. Hoc testantur Domini uerba per Esaiam dicentis: 8 Verbum Domini proiecerunt, et


1365. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Timo. prima 6 Qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli | et desyderia multa et nociua, quę mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas. Quam quidem appetentes errauerunt a fide | et inseruerunt se doloribus multis. Ad divites exhortatio. Caput XX Respicite igitur ac perpendite diuitiarum mala diuites, et iam non ad


1366. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est inopia nostra, nihil aliud exigit, nisi ut in eum credamus, ei seruiamus, eius mandatis legibus-que pareamus. Hoc si pręstabimus, neque benefecisse nobis illum poenitebit | neque ea quę pollicitus est pigebit exhibere. ac tanto quidem libentius hoc faciet, quanto nos magis in impartienda proximis nostris humanitate exerceri uiderit. Is enim proxime ad similitudinem eius accedit, cui potissima cura est operum charitatis.


1367. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

deinde cum ad se rediens causam negationis iustam fuisse cognouerit, uere se abs te amari fatebitur | et tibi debebit, quod postulata non concedendo eum periculo erripueris, in quod uelut effrenis equus impetu ferebatur. Atque hanc quidem ob rem ipse bonorum omnium distributor Deus non omnia orantibus pręstat: alius poscit diuitias, alius prosperam corporis ualitudinem, alius magistratum. et ipse qui nouit quem finem singula habitura sint, respondet: Nescitis quid petatis.


1368. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut uidelicet qui odii duritia concretus est, postquam tuo beneficio fuerit superatus, liquescat ardore charitatis | et simultatem in beniuolentiam conuertat. Ne ingratis quidem subtrahenda sunt beneficia. quanuis enim illi non referant gratiam quam debent, referet ille qui nullum bonum sua fraudat mercede, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.


1369. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ergo inquies, si beneficium non est quod accepi, nihil debeo illi a quo accepi? Nihil plane ei a quo accepisti, sed cui ablatum est ut acciperes. Huic redde suum, et ei nihil debebis, qui largitus est alienum. Ne concupiscere quidem iniuste rem proximi tui iuberis, nedum possidere. Porro nullum maius beneficium homini ab homine pręstari potest | quam siquis pro aliorum salute suam uitam periculis obiecerit, cum inter pręsentia bona nihil


1370. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hanc profecto charitatem ipse nobis primus exhibuit, qui nobis sua morte aditum uitę ęternę reserauit. Hunc imitati sanctissimi martyres, contra principum interdicta uiam adipiscendę salutis alios palam docebant, semet certę morti et quidem per tormenta sustinendę audacter exponentes. Proximi ergo animę periculum (si possumus) pręsentis uitę nostrę impendio propulsare debemus.


1371. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Alia quoque causa est accipiendi beneficii etiam ab impiis. cum uidelicet eo accepto datur facultas benefaciendi bonis ac iustis. Sic Ioseph accepit a pharaone, sic Daniel a Nabuchodonosoro. non hoc quidem ut ipsis gratiam deberent, sed ut suis prodessent. De beneficiis reddendis. Caput XXV Porro in referenda gratia tales nos pręstemus, quales esse


1372. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

amare. Interim si grati esse uolumus, nunquam patiamur excidi memoriam collatorum in nos beneficiorum. Ingratus est qui non reddit. audeo dicere non minus ingratus est qui non meminit. quoniam ne tunc quidem gratus fuit, cum acciperet. Quod enim libenti animo accipimus, id non facile obliuiscimur. Illa uero facillime obliterari solent, quę minimi ęstimantur.


1373. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui uel benefici | uel grati esse cupiunt. Non referre gratiam cum possis, turpissimum est. cum non possis uelle tantum retulisse est. Cęterum illi qui non reddere lucrari esse existimant, multum quidem falluntur. Quis enim in eum iterum beneficus erit, cuius ingratitudinem semel fuerit expertus? Itaque rarius accipiet, qui in reddendo negligentem se pręstabit.


1374. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

et poenam iniqui; non quod Deo ex benefactis hominum aliquid accedat | aut decedat ex malefactis, cui neque addi quicquam neque adimi potest. sed quia idem tum iustissimus tum optimus sit | non potest non odisse malos | neque bonos non diligere. et hoc quidem pro beneficio sibi dato ęstimat, si quod pręcipit facimus, pro offensa si non facimus. atque ideo alios gratos uocat, alios ingratos; hos punit, illos efficit beatos. De ingratis dicturus est, si


1375. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Gen. 11 Post Diluuium uero gratus fuit Abraham. Posuit enim altaria Domino, uictimas obtulit, decimas persoluit, Deo credidit, et reputatum est ei ad iustitiam. denique ut Domino obediret, filio non pepercit. Ob hoc quidem cum Deo colloquitur, pater multarum gentium constituitur, in semine eius quod est Christus benedicendę omnes nationes Deo promittente nascuntur. Loth Gen. 19 Gratus fuit Loth. ut enim Deo placeret, domi peregrinos acceptauit.


1376. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(!) Vera fidelium uictoria est | neque deiici aduersis | neque secundis efferri, Deo magis quam hominibus obedire | et carnem spiritui repugnantem in seruitutem redigere. Quę quidem et illi sancti, quos persecutionis non attigit gladius, diligenter obseruarunt. Dum enim uiuerent, non cessabant Christo seruiendo uitę instituta uel ipsi discere | uel alios docere, uigiliis, precationibus, ieiuniis |


1377. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

magnum eorum crimen, nisi et magna essent beneficia, in quem commissum est. Non tam enim ex se | quam ex meritis eius qui offensus est, ingratitudinis culpa pensari debet. Itaque, quam grauiter peccauerint, poena indicat | quę quidem ad posteros omnes fuit propagata, propter corruptam radicem, de qua generantur. Cayn Gen. 4 Et quoniam nihil ab homine nequiter agitur, quod ingratitudini in Deum non sit ascribendum,


1378. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in septima generatione, ut prius annos multos aduersa sustineret maledictionis, deinde quod fratri intulerat, ipse ab aliis ferret. Peccatum Neque illa quidem parua fuit ingratitudo, illa malicia, quę Deum ad poenitentiam compulit, quod hominem fecisset. Gen. 6 Omnis caro inquit corruperat uiam suam; pręter illas octo animas quę


1379. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hostium cęsis | obsidione soluti sunt. Omitto nunc Machabeos | Iudam, Simonem, Ionatham. qui Dei sui nomine inuocato parua manu ingentes hostium copias pluries fudere. Magna quidem et immensa beneficia hęc, maiora tamen accepturi erant, si istorum quę acceperant largitorem non deseruissent. Nunc ergo quod superest, breuiter expediemus, qua ingratitudine usi sint | quanta-que Deo ulciscente pati meruere.


1380. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Omnium ergo simul in Deum suum infidelitas detegatur | poena-que infidelitatis. ut cum hęc nota fuerint, simul constet et ingratitudinis magnitudo | et iusti Domini in ingratos pręsens uindicta. quam siquis euitauerit, nec futurę quidem, quę omnium acerbissima est, obnoxius erit. Dum Moyses in monte immoratur, donec tabulas digito Dei conscriptas acciperet, illi ad idolatriam conuersi uitulum ęneum adorauerunt. et: Exodi 32


1381. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

antequam terram incolendam adissent errauerunt. Chore et Datan Chorę quoque Datani et Abironis castra una cum ipsis terrę hiatu absorpta sunt. atque inde subitus ignis exhalans ducentos et quinquaginta uiros, qui incensum offerebant absumpsit. et hoc quidem quia legi diuinę aduersantes usurpare sibi sacerdotium nitebantur. Vide tamen inconsultam uulgi audaciam. nihil his quę acciderant territi Moysen et Aaronem nimis procaciter incessebant, perinde ac si ipsi eos


1382. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

concremauit. Omnes tunc perissent, ni Aaron iussu Moysi stans inter mortuos et uiuentes Deum orasset. ad eius preces cessauit ignis. (!) Deus enim iniuriam illam illatam sibi deputat, quę seruis suis indigne infertur. Quando quidem sic ultus est eos, qui Moysen et Aaronem minaciter impetere ausi fuerant. Post hęc profecti de monte Hor per uiam quę ducit ad Mare rubrum pertesi itineris laborem rursum reclamant. sed neque hoc fuit illis impune. Ignitorum serpentum ictibus percussi


1383. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in se ueneni habens et ueneno peccati infectos clementer sanans. Porro ut quod proposuimus prosequamur, iidem Israhelitę cum appulissent ad Sethim, capti sunt amoribus Moabitidarum, ita ut deos quoque illarum adorarent | sed dignas quidem scelere isto poenas dedere. Leuitę quippe iussu Domini uiginti quatuor milia de illis interimunt. tunc demum Deo placato a cędibus cessatum est, cum Zambri uirum et Zochi scortum, dum simul


1384. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deinde quoniam Palestinis et Cananeis aliis-que idolatris cultu et connubiis iungere se ausi fuerant, Deo poenam huiusce flagitii exigente annos octo seruierunt Cusanrasathaim Mesopotamię regi. Cum autem illos pręuaricationis poenituisset, liberati sunt. Sub liberatoribus quidem satis probe se habebant, illis uero uita defunctis ueluti laxato freno quocunque rationis expers appetitio uocasset, eo ferebantur. Itaque sub Othoniele etiam fidem Deo seruarunt. eo autem mortuo statim ad idola desciuere. Quamobrem tunc quoque seruire compulsi sunt Eglon


1385. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tempore regum Ob idolatriam, quę maxima in Deum ingratitudo est, diuisum fuit Iudeę regnum. decem tribus in Samariam secessere sub rege Hieroboam, duę reliquę sub Roboam Hierosolymis manserunt. In Samaria quidem perseuerauit impietatis crimen | Hierosolymitę magis fideles inuenti sunt. Vitulos ęneos adorabant Samaritę, quos pro diis colendos posuerat Hieroboam primus ex Iudeis Samarię rex. Eam ob rem Abię Hierosolymarum regi, in


1386. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

regnante Achab aduersum Syros profecti, ob hanc ipsam idolatrię culpam superantur. Achab quoque sagittę ictu interficitur. Regnante Ioachan seruierunt Azahelo , regi Syrię. Regnante Phacee | Theglatphalasar Assyriorum rex Samariam inuadens magnam quidem populi partem captiuam secum duxit Niniuen. Regnante Osee | una cum rege omnes translati sunt in Assyriam | per Salmanasar Assyrię regem. Cum enim prophanos gentium ritus imitarentur | et prophetarum arguerentur


1387. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

donec in regno successit Ezechias Ahazi filius per omnia patri dissimilis. (!) Pie enim ac sancte uixit. et ut intelligas principum mores ciuibus documento esse solere | semper quidem Iudei sub religiosis regibus religiosi fuere, sub impiis impii. Manasses Post Ezechiam regnat Manasses eius filius, magis impietate quam regno nobilis. Captus a Caldeis addicitur seruituti. aduersis pulsatus agnouit errorem, poenitentiam


1388. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

regno. Sed cum neque isto ad regni gubernacula sedente populus ab erroribus resipuisset, Nabuchodonosoro Babyloniorum regi seruierunt | atque etiam latronum infestationes passi sunt. Ioachim Et ne tunc quidem ab idolatrię cultura desistentes Ioachino Ioachimi filio regnante obsessi a Caldeis una cum rege potestati illorum sese dedidere . Tunc omnes fere in Caldeam traducti sunt, pręter pauperes uulgi agricolationi relictos. Mathatias


1389. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pulchritudinem eorum in manus inimici. et conclusit in gladio populum , et hęreditatem suam spreuit. denique facta est, quam prophetę prędixerant, transmigratio Iudeę in Caldeam | ac tanta prophanę gentis ingratitudo tales quidem poenas dedit. quę si solę proponerentur | et nulla futura esset in inferno, quis adeo temerarius est, ut audeat esse in Deum ingratus? Mala Ivdeorvm post


1390. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Caput IX Postea uero per Cyrum manumissi | postliminio-que reuersi sub Esdra sacerdote instaurarunt urbem et templum | Domino fauente, postquam eos delicti poenituisset. Fuisse deinceps legis diuinę satis quidem studiosos, improbos tamen | semper-que uirtuti alienę inuidos atque infensos. In Christum impii Christum Dei filium, quem Lex et prophetę prędicauerant uenturum Saluatorem non


1391. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

docenti ueritatem non crediderunt, innocentem falsis criminationibus circumuenerunt, iustum condemnarunt, ludibrio habuerunt | et spinis coronatum flagellis-que cęsum cruci confixerunt . tantum-que inualuit semel insitum infidis mentibus odium, ut ne tunc quidem ad poenitentiam tanti sacrilegii mollescere quiuerint, cum illo in cruce pendente | sol obscuraretur, terra tremeret, sepulchra aperirentur, templi parietes dissilirent, saxa frangerentur. Nam depositum quoque ac sepultum custodiri


1392. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fulmine ictus conflagrauit. Anastasius augustus Anastasius augustus Euticetis erroribus implicatus, uerbum Dei in carnem mutatum | et in Christo incarnato unam tantum esse naturam asserebat. cum-que ab hac impietate ne Hormisdę quidem summi pontificis admonitione solicitatus recederet, ipse etiam fulmine afflatus periit. Nonne hi omnes tam infelici fine consumpti testantur | nemini tutum esse euangelicę ueritati ulla in parte derogare | et ab


1393. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

consumpti testantur | nemini tutum esse euangelicę ueritati ulla in parte derogare | et ab Ecclesia Christi quicquam uel minimum dissentire uelle? Machumetus. (!) Sola quidem adhuc Machumetana heresis extat, et uiribus aucta | sęuit in Christianos, ut qui Christi sunt, calamitatum patientia probentur, donec et illa sua corruat impietate ac dissoluatur. Quemadmodum autem Iudeorum olim fuit in Deum ingratitudo ad idola conuerti, ita nunc nostrorum


1394. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

a mensa repulit? cum sacramentum corporis et sanguinis sui discumbentibus porrigeret, pręteriit? cum iisdem pedes lauaret, nunquid non se ad tuos inclinauit? nunquid cum amplecti eum uelles | restitit? cum osculum offerres, faciem auertit? Omnia quidem ille tanquam sibi charissimo indulsit. sed tu omnium oblitus | tanquam hosti insidiabaris, tanquam seruum uendebas, tanquam parricidam in manus perdere uolentium dabas. Porro tam cruenti facinoris, postquam ille crucifixus est, iam et ipse conscius, peccasse te fatebaris,


1395. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

oblitus | tanquam hosti insidiabaris, tanquam seruum uendebas, tanquam parricidam in manus perdere uolentium dabas. Porro tam cruenti facinoris, postquam ille crucifixus est, iam et ipse conscius, peccasse te fatebaris, argenteos quos acceperas proiiciebas. Poenitebat te quidem commissi sacrilegii, sed uenię spe destitutus | dolore-que superatus laqueo collum tuum confregisti | et pendens diruptis uisceribus | effluentibus-que intestinis infelicem animam emisisti. O dirum et crudele mortis genus, nequitię tamen tuę conueniens | tua-que impietate


1396. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nisi quod alterum remitti poterat, si alterum remissionis impetrandę aditum non pręclusisset. Eo igitur tua te perduxit in Dominum ingratitudo, ut pro grauissimis criminibus grauissimas quoque poenas dare credaris in inferno, quo corruisti. Nunc tu is quidem suppliciis terres nos, nequid sinistrum de Saluatore nostro sentiendo ingrati simus | et tuis flagitiis ostendis contrarias illis actiones ad gratitudinem pertinere. Gratus itaque erga Dominum ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum pecunia chariorem habuerit,


1397. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

, his contenti simus. Vitanda est etiam humanę laudis captatio. ne pro labore doctrinę | laudem quę a Deo est amittamus. Ad hęc ne illi quidem recte, qui ecclesiastici doctoris officium professi, dimisso Euangelio quęstionibus nihil ad rem pertinentibus occupari solent, qui syllogismos enthymemata-que proponendo philosophantur | uel poetarum figmenta decantant | uel explicandis gentilium


1398. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

docti dici quam sancti malunt. nec uident quod callidis diaboli suggestionibus supra pinnaculum templi statuuntur, ut quo altius ascenderint, grauius ellidantur cum ceciderint. Quid tu ingenium iactas | aut rerum multarum cognitionem ostentas, qui non ex his quidem, sed ex operibus iudicaris? Magis Deo placet sancti rusticitas | quam peccatoris hominum ore laudata scientia. Non ergo attendat doctor, quid auditores delectet audire, sed quid se deceat loqui, nec se putet in theatro


1399. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mortem multorum fruticetur. De praedicantivm meritis. Caput XV Quisquis in his quę dicta sunt, diuinę laudis gratia salutis-que proximorum sese pro uiribus exercuerit, multa quidem in terra, sed plurima in cęlo beneficia consequetur. Spiritu Sancto illustrabitur, scientię capiet incrementum, uim in suadendo dissuadendo-que acquiret. Siquidem ipse unus in Trinitate


1400. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et tu puer propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare uias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum. Propheta enim Altissimi Sacrarum interpres Scripturarum est. qui tunc quidem ad cor audientium parat uiam Domino, cum illi uerbis eius edocti a peccatis per poenitentiam purgantur | et uirtuti studere incipiunt. Eidem conuenient laudes illę, quę apostolis a Domino datę sunt dicente: Mat. 5 Vos estis sal


1401. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

scriptum: Prouerb. 16 Fauus mellis uerba composita, dulcedo animę, sanitas ossium. Omnis quippe sermo cęlestis animę fideli et iocundus est et gratus. quando quidem et delectat multum | et uirtutum studio plurimum confert. Quoties autem altiora repetitis | et mentis indagine illa quę in mysterio condita sunt, ellicitis et in lucem profertis, uobis conuenit quod in Prouerbiis dicitur:


1402. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut eadem facerent alleximus. In Esaia etiam beatos uocat Dominus doctrinę sanctę dispensatores. 32 Beati inquit | qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bouis et asini. hoc est Iudei et gentilis. quod quidem ad Euangelii tempora pertinet. Deut. 22 Antehac enim Lex uetabat arare in boue et asino simul. Dominus quoque apostolis pręceperat: Ma. 10 In uiam gentium ne abieritis! Nunc autem


1403. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates. In quo uidetur maioris pręstantię fore illorum beatitudo quam aliorum sanctorum. quando quidem iis rebus comparantur, quę inter ista nostro aspectui patentia omnium pulcherrima apparent | et terram omnem suo illustrant lumine. Ad hęc si eos in terra prę cęteris reuereri iubemur, quomodo non etiam in cęlo altiorem honoris


1404. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ubique sunt nationibus pręesse atque dominari. Adde quod multi reges ac principes, qui ab hominibus honorantur, Deo exosi sint. quicunque autem probe sancte-que uixerit, siue liber | siue seruus, non potest ei non esse gratissimus quidem atque charissimus. Quid autem iuuat | regnis pręsidere, et ab ipso rege regum reprobari? Regnum tibi si hostis non abstulerit, certe auferet mors, quę semper propinquior est quam creditur. Cęlestis uero beatitudinis


1405. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prędicator, ne ad extremum usque scelerum peruentum sit. Quod cum acciderit, nihil reliquum est, nisi ut funditus euertatur gens illa et pereat, quę ab eo, cuius nutu cuncta sustentantur, derelicta erit. Sunt pręterea qui discere quidem uellent, sed non est qui doceat. esuriunt et sitiunt iustitiam, quam ut Domini sui mater sit, et hoc quidem non uiolata uirginitate sed sanctificata, ut purius niteat in foecunda | quam nitebat in sterili. De hvmilitate Christi. Caput XXIV


1414. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

diuinitati unita unus Christus et Deus esset et homo, sedens ad dexteram Patris, a spiritibus angelicis omnium-que sanctorum coetu uenerandus, mortuos et uiuos iudicaturus in eadem humanitate, in qua uoluit ab homine iudicari. tunc humilis quidem nunc gloriosus, tunc mortalis nunc immortalis et impassibilis, tunc seruus nunc dominus, tunc infirmus nunc ponens inimicos scabellum pedum suorum in uirga uirtutis suę. Tunc non erat ei species neque decor, nunc dicitur: ps. 44


1415. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

glorię Domini nostri, cuius humilitatem in terra fuerimus imitati. De hvmilitate vitiosa. Caput XXV Sciendum tamen esse alias quasdam humilitates, ex quibus alię quidem nihil ad hanc pertinent de qua locuti sumus, alię uero ipsam reddunt uitiosam. Quid enim ad uirtutem illa humilitas, qua obscuro loco natos designamus, humiles appellando demissi generis in plebe uulgari


1416. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

horridi, inculti, squalentes, illuuiosi, inter loquendum suspirant, ingemiscunt, fatentur se esse peccatores, crebro ad orandum procumbunt. sed intus uel inanis glorię cupidine flagrant | uel quęrendę pecunię cura solicitantur, sepulchris dealbatis similes, foris quidem mundi puri-que sed intus pleni sordibus atque spurcicia. Perniciosa est ergo humilitas | fingere quod non es, et esse quod non debes. Nam licet callida simulatione


1417. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

licet callida simulatione falli possint homines, Deus tamen nunquam fallitur: omnia nuda et aperta sunt oculis eius | ipse cordis et renum scrutator unicuique reddet iuxta opera eius | quę tunc quidem iudicanda exponentur, cum nihil erit occultum quod non sciatur, neque absconditum quod non reueletur. uitio,


1419. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

nisi cum desierit esse peccator. Peccata tamen quę plus in se superbię habent, hęc sunt: sui confidentia, inanis glorię appetitio, aliorum contemptus, de se iactatio ostentatio-que, neminem pati sibi superiorem | et ne ęqualibus quidem facilem se pręstare. Pręterea gestus habitus-que corporis immodestus, proterua atque aspera uerborum prolatio | temeraria-que confidentia actionum, errecta ceruix, contumax aspectus, lentus tardus-que incessus


1420. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

enim oculi iam ad inferos damnatorum quod eos delectet uidere poterunt, sed cuncta tristia et acerba miseri illi et cernere et pati compellentur. qui-que se olim supra homines esse arbitrabantur, sub immundorum spirituum potestate erunt. Quod quidem metuens Iesus Sirachi filius orabat dicens: Ecclesiasti. 23. Domine pater et Deus uitę meę extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. hoc est, ne permittas | ut me superet superbia | et me


1421. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nisi ratione coerceatur, irarum austros proflabit | et obuium quenque maledictis petulanter lacesset. Vnde alibi dicitur: Prouerb. 13 Inter superbos semper sunt iurgia. In tantum quidem superbi iurgiis assuescunt, ut ipsa iurgia superbiam appellet psalmista dicens: ps. 13 Os eorum locutum est superbiam. Superbi erant Iudei, ideo neque contra Deum murmurare timuerunt


1422. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

reg. primo 12 Me-ne ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Vir arrogans igitur et inani gloria tumens dum persuadere nititur se esse quod non est, siquis contradixerit, impatiens irę ne manibus quidem temperat | nihil-que pensi habet meliores se atque honorabiliores afficere iniuria. Ioab Dauidici exercitus ductor non potuit pati pręfecture honorem laudem-que militię cum aliis partiri, et Amasam collegam


1423. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Siquis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit et non in altero. Illi quippe in altero habent gloriam, qui malunt laudari ab hominibus | quam a Deo probari. His quidem non tam uirtus ipsa placet | quam umbra quędam simulatio-que uirtutis, non habentes curę ut boni sint, sed ut esse uideantur. Et hoc quidem in causa est, ut se aliquis arroganter iactet | et alios contemnat | et parui reputet. Sed talem condemnat propheta dicens:


1424. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gloriam habebit et non in altero. Illi quippe in altero habent gloriam, qui malunt laudari ab hominibus | quam a Deo probari. His quidem non tam uirtus ipsa placet | quam umbra quędam simulatio-que uirtutis, non habentes curę ut boni sint, sed ut esse uideantur. Et hoc quidem in causa est, ut se aliquis arroganter iactet | et alios contemnat | et parui reputet. Sed talem condemnat propheta dicens: Esa. 33 Vę qui predaris, nonne et ipse predaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris?


1425. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esset, ob superbię fastum ita deiectus est, ut ab hominum quoque coetu pulsus cum bestiis in solitudine uitam ageret. Postea uero humiliatus Deo miserante regnum recepit | pristinę-que fortunę restitui meruit. Quamobrem in hoc uno quidem perspicue discimus, tum quantum displiceat Domino nostra arrogantia, tum rursum quantum placeat humilitas. de quibus in Euangelio dicitur: Luc. Omnis uallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur.


1426. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam a quibus consumptus est. C. Cęsar Gaius Cęsar (ut Iosephus refert) cultum sibi tanquam Deo exhiberi iussit, statuam in Capitolio posuit | se Ioui parem dictitans | deinde in senatu interemptus Deus esse desiit, ita ut ne hominis quidem in eo facies aliqua superesset toto tandem in cineres conuerso. Talibus imprecatur Ecclesiasticus dicens: Eccli 36 Contere Domine caput principum et inimicorum


1427. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nihil aliud habemus, quod non sit cum brutis commune pręter ipsam animi rationem atque sapientiam. Difficile est tamen nequando in ipsam labamur mentis elationem | ne-ue aliqua laudis cupiditate interdum perstringamur, quando quidem sanctissimis quoque uiris hoc contigisse | Scripturarum monumenta nobis testantur. reg. 2 23 Dauid Peccaui inquit Dauid ualde in hoc facto, cum numerare iussisset Israhelem et Iudam |


1428. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erga Deum pietate notissimus | eleuatum est cor eius, postquam graui obsidione Assyriorum fuit liberatus | additi-que sint uitę suę quindecim anni, dato ne id futurum dubitaret signo per decem horarum spacium retro ducti solis. Et tunc quidem iactabundus regis Babylonii legatis ostentauit omnem domus suę opulentiam. propterea per prophetam audiuit diuitias illas ad Babylonem transferendas una cum liberis nepotibus-que suis. Sed quoniam submisit se Domino, dilata est calamitas ad regni successores. Ipse uero mali huius


1429. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cęlo puriora nobis apparent. ideo sub hac metaphora signatur locus in cęlesti gloria cęteris purior atque sanctior, in quo summę maiestatis principale habitaculum est. Illo igitur mens elata et temeraria cogitabat ascendere. Quamobrem ne ibi quidem ubi erat quiuit permanere . Ad ima terrę corruit, dum se ad fastigia usque cęlorum extendit. dicitur-que ei: Quomodo cecidisti de cęlo Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram . hoc in Euangelio testatur Dominus dicens:


1430. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

relinquent in te lapidem super lapidem. Babylon (!) Quem arrogantem non pauefecit Babylon a Medis Persis-que destructa? quod quidem immanitate eius atque superbia offensus Dominus futurum prędixit, cum ait: Hier. 25 Visitabo super regem Babylonis | et super gentem illam iniquitatem eorum, et super terram Caldeorum, et ponam illam in solitudines


1431. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

5 Contempserunt apostoli impiorum contumelias, uerbera, minas omnes, et cum compellerentur ne Christum prędicarent responderunt | Deo magis quam hominibus obedire oportere. Et nisi Domino nostro obedierimus, ne diligere quidem illum conuincemur. Io. 14 Si diligitis me inquit mandata mea seruate. et iterum: Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est qui diligit me. Idem rursum ait:


1432. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

obtemperet. Satis est enim si malum non est quod iubetur. Bonum autem etiam si iussum non fuerit, agere expediens erit. Bene enim agendo mala iubentem poteris contemnere. Vis inquit non timere potestatem? bene fac. Fieri quidem potest, ut potestas male officio suo fungens aduersus innocentem sęuiat, sed Dominum audimus dicentem: Mat. 10 Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere | sed eum potius timete, qui potest corpus et


1433. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quoniam autem nihil mali est, quod lex diuina non prohibeat, neque boni quod non imperet uel pręcipiat, omnium prorsus abstinentia uitiorum | omnium-que exercitatio uirtutum obedientia est. Ita ut ne fidei quidem sacramenta proderunt nobis, nisi ipsam obedientię coluerimus uirtutem. Vnde gentium apostolus Paulus: Ad Cor. prima 7 Circumcisio inquit nihil est, et pręputium nihil est |


1434. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quoniam obedientes mandatis non perturbantur animo, sed semper in spe futuri boni conquiescunt. ac tanto magis iustitię operibus proficiunt, quanto minus pręsentibus bonis deliniuntur. Longęuitas etiam promissa est dicto audientibus. quam quidem beatioris uitę ęternitatem interpretari possumus. Nulla enim felicitas est | in hac lachrymarum ualle diu commorari. Illa ergo dierum longitudo quę finem non habet, ipsis qui obediunt proponitur. dicente ad Salomonem Domino: reg. 3. 3


1435. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prouerb. 21 Vir obediens loquetur uictoriam. Porro pręstantissima uictoria illa est, qua spiritales prosternuntur nequitię, caro inimica spiritui | et utrique diabolus | a quibus uinci perniciosissimum quidem est. Cęterum hos etiam facile subiugabimus, si obedientię sanctę armis muniti fuerimus. (!) Discant nunc reges terrę, cui et ipsi parere debeant.


1436. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel. Magis tamen necessarium est hominis regnum | nosse seipsum regere | et animi motibus cum ratione imperare. Nec mirum quod obedientię merito regna conseruentur, quando quidem nihil est, quod obedientium precibus denegetur. In psalmo legimus: ps. 118 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui


1437. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sint uiris suis. Hester 1 Certe non aliam ob causam ab Assuero, Persarum rege, Vasthim repudiatam legimus, nisi quia per internuncios ab illo uocata uenire contempsit. et hoc quidem egit ille sapientum consilium secutus, ut omnes mulieres discant deferre honorem uiris | et non minus obedientiam quam fidem pręstare. Quod si omnium de quibus locuti sumus, iussioni ac mandatis nos parere atque obsequi diuina


1438. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mulieres discant deferre honorem uiris | et non minus obedientiam quam fidem pręstare. Quod si omnium de quibus locuti sumus, iussioni ac mandatis nos parere atque obsequi diuina lex iubet, profecto qui illis non obedierit, ne Deo quidem obedisse conuincetur. et cum dictum sit: Si uis ad uitam ingredi serua mandata, nonne obedientiam minus seruans ingredietur ad mortem | et uitę expers in interitum corruet sempiternum? Quid est


1439. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 134r | Paragraph | SubSect | Section]

si nunc de patientię uirtute uerba fecerimus. Patientia est animi quędam constantia, quam nec iniurię irritare | nec incommoda queunt frangere. Patientia semper iuncta fortitudini est, ita ut mutua inter se ope connexę et iniurias quidem submisse ferant | et aduersa alacriter tolerent. Hoc totum autem qualecunque sit, uni nunc concedamus patientię. Quando quidem tam hominum iniurias | quam casus aduersos pati dicimur, cum acciderint.


1440. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 134r | Paragraph | SubSect | Section]

semper iuncta fortitudini est, ita ut mutua inter se ope connexę et iniurias quidem submisse ferant | et aduersa alacriter tolerent. Hoc totum autem qualecunque sit, uni nunc concedamus patientię. Quando quidem tam hominum iniurias | quam casus aduersos pati dicimur, cum acciderint. Primum igitur ut in omnibus patientiam conseruemus, meminerimus | nullum omnino ea in re malum esse, qua non offenditur animus noster.


1441. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 134r | Paragraph | SubSect | Section]

Solum ergo peccatum cauendum nobis erit, quia malum est. Cętera quęcunque contigerint, ęquo animo ferenda, quia nec bona | nec mala sunt, sed inter bonum malum-que media. Quibus si applicueris uirtutem, bona erunt. sin uitium, mala quidem. Veluti aquę potus cum uinum additur sapit, cum uenenum interimit. Ita sane aduersis rebus quoties animi patientiam accommodauerimus, non solum non nocebunt, sed etiam proderunt, ita ut


1442. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et ait: ibidem. Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? Patienter ille quidem talia pertulit pro Christi nomine, nunc cum Christo bonis fruitur sempiternis. Quid ergo tam graue, tam triste atque acerbum esse potest, quod non sit libenter subeundum proposito tanto pręmio?


1443. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fuerat, lepra exhulceratam sanitati restituit. reg. primo 10.11. Saul Imitemur Saulis ęquanimitatem, qui iam rex creatus cum ab inuidis probro afficeretur, dissimulauit se audire | et stipatores suos qui ulcisci uolebant iniuriam, prohibuit quidem | abstinuit-que uindicta. reg 2. 16 dauid. Imitemur et Dauidis humilitatem, qui Semeim non modo maledictis, uerum etiam lapidum ictu se prouocantem lędi uetuit | atque inoffensum dimisit. Cum enim filii Absalonis premeretur seditione:


1444. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dauid. Porro quando inimici inuidia uitę tuę insidiatur, propone tibi illam erga Saulem regem Dauidis patientiam. Sępius ab ipso ad necem petitus fugiendo declinabat periculum. Bis quidem potuit capitalem inimicum sua interimere manu, sed noluit. Qua constantia dignissimus uisus est, qui ei in regno succederet. Vnde confidenter postea locutus est: ps.17. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis


1445. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eo-que facillime inclinatur, quo malarum uoluptatum appetitus impellit. At uero in calamitatibus anxia solicitudine excussus animus, ignauię abiiciens caliginem sapientię luce incipit illustrari, et quo magis premitur, eo magis quidem ad sobrietatem rationem-que sese transfert. Tunc et fragilitatem nostram plenius recognoscimus | et summi Dei potentiam sublimius contemplamur. Ex rebus autem prospere fluentibus plerunque supra humanę conditionis uires efferimur , et dum plagas non


1446. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Christi milites perferre multo grauiora quam tyrannorum impietas excogitare poterat, parati erant. Promissis etiam ingentibus ad sacrificandum solicitabantur opum, honorum, dignitatum. Sed qui suppliciorum terrificationibus non cędebant, nec pollicitationum quidem magnitudine moueri poterant. Itaque in proposito perstantes non modo imperata non fecerunt, uerum etiam Christum suum liberius confidentius-que prędicarunt, palam docendo hunc quidem Dei ueri esse filium | et idola uana non deos esse,


1447. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terrificationibus non cędebant, nec pollicitationum quidem magnitudine moueri poterant. Itaque in proposito perstantes non modo imperata non fecerunt, uerum etiam Christum suum liberius confidentius-que prędicarunt, palam docendo hunc quidem Dei ueri esse filium | et idola uana non deos esse, sed malorum demonum inuenta, ut homines impię credulitatis laqueo captos in barathrum traherent perditionis. Cum-que post multos corporis cruciatus ad necem damnarentur, fine uitę intrepidi expectabant. magis-que timebant ne


1448. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exustiones | fidelis militię insignia existimabantur | et inuictę uirtutis certissima testimonia. Atque ita Romani principes omnium potentissimi, urbium, prouinciarum, regnorum uictores a solis Christi seruis et inermibus et paucis et mori uolentibus uicti sunt. quando ne unum quidem ex his qui constanter Christum confitebantur, in suam trahere sententiam totis imperii uiribus potuerunt. Postremo ut omnibus pateret ipsos esse superatos, manus dederunt his quos persequebantur, et abiecto falsorum deorum cultu, pro


1449. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui ideo nos torques, ut a Christo auertas | et ad deorum quos palam contemnimus, cultum compellas. Et cum hoc quod maxime cupis perficere in nobis minime ualeas, nonne superatus es nostra constantia, nostra pro Christo fide, quos ne interficiendo quidem ut tibi assentiamus potes inducere? Citius saxa scopulos-que et montes de loco suo mouebis | quam nobis fidem a Christo datam erripies. Non tamen stabilitatis nostrę nobis laudem damus.


1450. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in sententia ueritatis perseueramus. Tota autem perseuerandi ratio est, quia post laborem in illo requiescere speramus, semper beati futuri, qui semper usque in finem fuimus fideles, nec uicti sęuitia tua sed probati. His quidem et huiusmodi uerbis illos uel locutos | uel loqui potuisse quis dubitat? nisi qui Euangelio non credit, et peruersę mentis aure non admittit ueritatem. Ipsorum enim omne studium fuit |


1451. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

disputando, scribendo | omnes quos erroribus implicitos cernebat, ad uiam ueritatis reuocare. ut-que illos quos ad Christum conuerterat, in fide solidaret, sęuissimi Neronis furorem contempsit. Suo igitur exemplo monstrauit | tunc quidem mortem non esse timendam, cum prospiciendum est saluti aliorum. tunc uero fugiendam, cum magis expedit ut fugiamus quam ut comprehendamur. exempli gratia: Inter hereticorum turbam fideles-que persequentium occulte christianus es;


1452. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mature ab ingenitę proteruię uitio se submoveat | et iracundię motum pro uiribus compescere assuescat. Minoribus igitur delictis obstaculum faciat, ne ad maiora prorumpat. quando ne minima quidem hinc decedentium impunita erunt, nisi ante pro illi poenitudinis opera labore-que satisfactum fuerit. Matth. 20 Hoc tibi in Euangelio operariorum uineę parabola testatur, qui inuidię a


1453. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

turbari ac furere | et esse domum super harenam fundatam, quam uentorum euertit flatus, uel arundinem illam, quam etiam leues aurę grauiter exagitant et percellunt. Vix quidem ulla in re modestiam seruabit, qui cohibere nescit iracundiam. Salomonis ista sententia est dicentis: Prouerb. 29 Qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum procliuior.


1454. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

contemplatione auertit | et ęterni boni reddit negligentem. Impatientia enim tota de rebus terrenis est. a quibus certe quanto secedimus longius, tanto proximiores Deo efficimur. Cui quidem si iungi uolumus, humilitate opus est | et patientia et omni mansuetudine, non supercilio, non indignatione neque ira, quę Deus odit et execratur. Post hęc mentem quoque hominis excęcat impatientia | et quę recta uera-que


1455. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quis insanus unquam in alterum foedius desęuit | quam in seipsum irę impatiens Achitophel? Recte itaque dicitur: Iob. 5 Stultum interficit iracundia. quando quidem eo usque insaniunt, ut nec suę uitę parcant, et dum in alterum sęuiendi negatur facultas, in semetipsos grassantur. maledicti in sanctos Sunt pręterea qui irati sanctos maledictis lacessant, sed cum


1456. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Reg. quinto 24 Igitur non multo post urbs euersa, ipse cum populo adductus est Babylonem catenis uinctus | atque in captiuitate periit. lib. 18 ca. 14 Herodis tetrarchę exercitum parua quidem Arabum manu ad internicionem pene cęsum ideo fuisse quibusdam ex Iudeis uisum est (ut Iosephus refert) quia Ioannem Baptistam precipuę sanctitatis uirum interficere ausus fuerit, ut liberius sceleratis nuptiis, quas ille arguebat, abuteretur.


1457. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

remissionem subministrant, ęgrotantibus assistunt, mortuos efferunt, pro elatis Deo supplicant? nunquid redditur pro bono malum, ut his infensi simus, quibus pro beneficio parem gratiam referre non possumus? Quod autem ne illis quidem qui tecum seculo seruiunt hostiliter irasci debeas, audi ueritatis Magistrum in Euangelio dicentem: Matt. 5 Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. qui autem


1458. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fratri suo, reus erit iudicio. qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio. Qui autem dixerit fatue, reus erit gehennę ignis. Nemo igitur non reus est, qui fratri irascitur. Vitio fratris irasci rationabile quidem est, fratri autem irasci rationi contrarium est. Ex odio enim proficiscitur, quicquid mali in personam tantum confertur. Disce itaque tres esse male irascendi gradus | alium alio nequiorem.


1459. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sit, bonis inuidet | et iratus nos deiicere nititur de altitudine uirtutum. notandum Prouerb. 27 Dei autem ira percutit ut sanet, mortificat ut uiuificet | et meliora quidem uulnera sunt diligentis | quam fraudulenta oscula odientis. Hic pręterea qui diligendo uulnerat, interdum odiendo lędere desinit. unde loquitur: Osee 4 Non uisitabo super filias


1460. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et nolite peccare. Irascitur et non peccat, qui non odio mouetur hominis cum indignatur, sed criminis, qui punit, non ut lędat, sed ut lędendo emendet. quod quidem opus non inimicicię est, sed beniuolentię et dilectionis. De remediis iracvndiae. Caput XXVII Non possumus efficere, quin aliquando plus etiam quam oportet irascamur.


1461. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non inimicicię est, sed beniuolentię et dilectionis. De remediis iracvndiae. Caput XXVII Non possumus efficere, quin aliquando plus etiam quam oportet irascamur. Quando quidem id sanctitate quoque pręditis hominibus interdum contigisse satis constat. Moyses Exo. 32 Moyses iratus pręuaricationi plebis uitulum adorantis | tabulas Legis digito Dei scriptas confregit.


1462. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bene irasceris tu? Quis autem excusare illum audet, qui increpatione accusatur diuina? Apostoli Quid de apostolis dicam? et his quidem a Sapientia Dei electis? Mar. X nonne indignati fuisse memorantur, cum a filiis Zebedei principatum peti audissent? Sed quemadmodum illi ab ambitione ad humilitatem | et ab


1463. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erga omnes humanitatem animi-que mansuetudinem benedicentię linguam assuescere | ac semper ueluti immane pręcipitium sic euitare maledicti uerbum. Omnibus benedicere | et ne maledicentibus quidem maledicta referre | magnę constantię | magnę-que tolerationis indicium est. Benedic liberis tuis. quia scriptum est: eccl. 3. Benedictio patris


1464. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

frugum hubertate, de corporis incolumitate, de honoribus, de uictoria subiugatione-que inimicorum | et aliis huiusmodi, quę in Leuitico promittuntur obseruatoribus mandatorum Dei. quaestio. Qua in re quidem quęri potest, Cur multi prophetę sancti-que Legis, qui pręceptis diuinis pro sua uirili semper obtemperabant, egestates, angustias, persecutiones passi sint | et post illos apostoli Christi, martyres alii-que fideles? Quia certe illa terrena bona ciuitates,


1465. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

constantes, quam firmi sint in contemnendis omnibus quę diu stare nequeunt, et in illis quę eterna sunt diligendis, necesse est aduersitatibus erumnis-que probari. Neque ideo fit illis iniuria siue dolus, quod terrenis bonis minus abundent, quando ea ipsimet quidem prę cęlestium desyderio contemnunt atque aspernantur. malunt-que in aduersis experiri | quam in prosperis ocio torpescere. Prospera enim plerunque ad ignauiam compellunt, aduersa magis incitant ad


1466. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ultra non poterunt, cum corruerint in interitum sempiternum. quaestio. (!) Quęris quare in prophetis et in psalmis leguntur maledictiones. illę quidem non ex odio execrantis, sed ex uaticinio futurum prędicentis ęditę sunt. et cum sanctorum in Scripturis maledicta iudicis Dei sententię sint, nobis qui futurorum ignari sumus maledicere minime licet. nisi forte cum hereticos impiis assertionibus Ecclesiam perturbantes apostolica


1467. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lucem ueritatis reuocari cupimus et precamur. Maledictio uero quę illis infertur, qui maledicendi non sunt, plerunque diaboli suggestione fit. Balaam. Numeri 22 et tunc quidem imitandus nobis erit Balaam ariolus, qui (ut in Numeris legimus) a Balach Moabitarum rege conductus, ut malediceret Israhelitis, et e contrario a Domino iussus ut benediceret, maluit Deo quam regi obtemperare | atque pro maledictione intulit benedictionem.


1468. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in ignem deiicies eos; in miseriis non subsistent. per carbones et ignem et miserias poenę designantur inferni, cęteris atrociores. Luc. XVI quales reor et ille diues patiebatur, totus quidem ardens, linguę tamen magis sentiens ardorem. quam solam refrigerari frustra petiit. Ex quo apparet quam graue peccatum sit detractio, quę talem meretur animaduersionem.


1469. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

conatur, quam qui bona diripit | et innoxios exuit opibus? Vnde idem dicit: Prouerb. 24 Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. Et hunc quidem ueluti pestem quandam nos fugere suadet dicens: Prouerb. 24 Cum detractoribus non commiscearis. quoniam inquit repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis nouit? Periculosa est enim cum


1470. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

enim ea quoque malignitas est, ut ubi uera crimina quę deferant desunt, falsa confingant | et mentes nimis credulas mendacio peruertant | et ubi quietis ac pacis triticum satum est, superseminent zizania tumultus et dissensionis. et hi quidem prophetico ore condemnantur, cum dicitur: ps. 11. Labia dolosa in corde et corde locuti sunt | disperdat Dominus uniuersa labia dolosa. In corde et corde loquitur delator, quia duplex est.


1471. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pue. 17 Qui meditatur discordias, diligit rixas, et qui exaltat os suum, quęrit ruinam. Interdum de re leuissima inter se dissidentes ad maximos furibundi prorumpunt clamores. inde ne manibus quidem temperant. De uerbis enim ad uerbera facile peruenire proprium contentiosorum est atque contumacium. Cum-que diu obstinatis animis fuerit altercatum, sanguine et cędibus pertinax finitur contentio | vsque adeo noxium esse solet | nolle linguę moderari | et superbię uitio ab


1472. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

potest etiam freno circumducere totum corpus. Potest ergo omnibus corporis sensibus imperare, qui sic linguę suę fungitur officio, ut non delinquat. Recordare etiam ideo duas quidem te habere aures et os unum, ut multa audias | et pauca loquaris. Lingua si bene uteris iuuat, si male, perimit. Salomonis hęc sententia est dicentis: pue. 3. Qui custodit os suum,


1473. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

complectimur, illis quę omnem sensum superant, nullo modo ualent comparari. Nihil igitur uobis ad summam felicitatem defuturum speretis, si non defuerit uirtus. Cuius quidem leges atque pręcepta in his libris satis (ut reor) abunde-que a me relata sunt. non ea inquam pręcepta, quę homines qui errare possunt tradant, sed quę ipse hominum angelorum-que conditor Deus, in quo solo nullus omnino cadere potest error, tribuit nobis.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.