Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quidem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 13-31:


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

expoliatus ad diuersa metalla et ad fodiendas arenas exul patria dampnaretur. 2Itaque in diuersis mundi partibus iussit imperator ob augustalem memoriam multa edificia erigi. Ad quorum laboriosas operas dampnaticios quosque, maxime christianos, mitti precepit. Preter alia quidem multa edificia Rome fecit fieri termas. In Pannonie partibus in confinio Rutenie quoddam construxit edificium ex lapidibus porfireticis satis excellens, quod adhuc, licet dirutum, magnum tamen inde transeuntibus admirationis spectaculum prestat, sicut legitur in ystoria quatuor coronatorum.


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et populi, qui nunc dicuntur Chroate, dicebantur Curetes uel Coribantes, unde Lucanus: Illic bellaci confisus gente Curetum, quos alit Adriaco tellus circumflua ponto. Dicebantur uero Curetes quasi currentes et instabiles, quia per montes et siluas oberrantes agrestem uitam ducebant. Ex asperitate quidem patrie naturam trahentes armorum asperitatibus, inuasionibus, predationibus, ferino more gaudebant. Bellaces ualde et quasi pro nichilo ducentes se morti exponere, nudos se plerumque hostilibus armis obiciunt. Hi apud plures poetarum de quadam ridiculosa opinione notantur. Etenim quando luna


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Et quia testimonium habebat bonum ab omnibus, facile admissa est petitio eorum. Deditque ei summus pontifex licentiam transeundi mittens ei pallium dignitatis cum confirmatione priuilegiorum metropolice auctoritatis. 2Fuit autem Laurentius iste Dalmatinus origine, statura quidem pusillus, sed sapientia magnus. Cepit ergo sua uigilanti industria ecclesiam in temporalibus et spiritualibus subleuare, per totam prouinciam predicando discurrere et sicut bonus pastor super gregis sui custodia tota sollicitudine insistere. Et quia talis erat uir, in magna reuerentia


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ille benigne suscipiens, annuit omnibus petitionibus, quas Spalatenses fecerant pro pacis federe componendo. Facta igitur conscriptione omnium, que hinc inde fuerant ex beneplacito stabilita, iurauit rex cum suis principibus, omnia firmiter obseruare. Postera uero die iurauerunt Spalatenses, primo quidem maiores, deinde iuniores, postea uulgus omne, ut Colomanno regi et eius posteris, ac regno Hungarie subiecti et fideles omni tempore permanerent. Tunc rex ciuitatem ingressus, ualde honorifice a clero et populo susceptus est. Et ea die procuratione affluenter a comuni suscepta confectisque


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

aceruo lapidum dimitterent et abirent. 11Viri autem illi, qui presulem fuerant comitati, uidentes Sclauorum rabiem in eius fore mortem succensam, cucurrerunt ad ciuitatem tantum malum ciuibus nuntiantes. Ciues autem subitaneo rumore attoniti repente ad arma concurrunt. Et alii quidem per mare, alii per terram ad montem Crassum, ubi scelus perpetratum fuerat, uenire accelerant properanter. Ut autem peruenerunt ad locum, ecce pontifex miserandus sub illa lapidum congerie quasi tumulatus iacebat, hostes omnes recesserant. Tunc extrahentes eum nauique extincta imponentes


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Spalatensis, uoluit eam archiepiscopus sibi detrahere et in ea episcopatum facere metropoli Spalatine subiectum. Quod et factum est. Nam ex uoluntate cleri illius prouintie, qui ad synodum uenerant, ordinatus est primus episcopus Corbauie Matheus Maurute, canonicus ecclesie sancti Domnii, iuuenis quidem etate, sed honeste conuersationis et sobrie uite. Denique peracto synodali conuentu quecumque ibi statuta fuerunt, apostolicis sunt auribus intimata. Dominus uero papa aprobans uniuersa, pondus auctoritatis Romane ecclesie eis imprimens, confirmauit. 2Igitur Petrus


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

autem Andreas rex aliquantam moram faceret preparando nauigium, Bernardus archiepiscopus mortis debitum soluit. Sepultus uero est iuxta ecclesiam sancti Domnii. Protinus autem rex misit ad canonicos Spalatenses rogans et consulens, ut eligerent de clericis, qui circa ipsum erant, maxime quidem instabat pro quodam Alexandro fisico, qui erat uir litteratus et honestus, per quem ecclesie poterant multa commoda prouenire. Sed non fuit petitio regis admissa, quoniam aliorsum tendebat intentio seniorum. 4Interea rex naues ingressus dispositum arripuit iter.


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

patebat uia ad partem aliquam diuertendi. Descenderant autem iam securi et quiescebant in pratis. Ut autem uiderunt hostes sua uestigia insequentes, statim ascenderunt equos et sese ad pugnandum ordinare ceperunt. Nostri uero uidentes eos ad prelium preparari in se paululum substiterunt. Et primo quidem pauentes ancipiti se fato comittere cogitabant declinare potius quam pugnare. Quidam enim ex eis dicebant: Non consulte agimus, si propter modicam predam hanc nosmet ipsos ponimus in discrimen . Alias autem instante metu hostili difficilius uidebatur eis posse descendere, unde


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

propter modicam predam hanc nosmet ipsos ponimus in discrimen . Alias autem instante metu hostili difficilius uidebatur eis posse descendere, unde ascenderant, quia ita erat locus conclusus, ut nulla daretur tuta uia cedentibus. Erat autem uir ille, sub quo militabant equites comitis, monoculus quidem, sed ualde strenuus multumque exercitatus in armis. Is ergo, ut uidit agmen suum aliquantisper musitando cunctari, facta corona stetit in medio et dixit: Quid cunctamini, uiri prudentes? Ecce uictoria nobis in manibus est, si preliari uolumus, si uero declinare intendimus, spes nulla


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

qui licet esset etate maturus, crudis tamen erat moribus insuauis. Hic cum putaret sibi factam fore iniuriam a filiis Vitalis pro eo, quod in quandam eius ancillam manus iniecerant, indignum putauit adire curiam et iudicum sententiam expectare, sed iratus uenit cum duobus filiis suis et primo quidem uerbis agressus est predictos iuuenes filios Vitalis. Hi etiam, cum essent ad fatuitatem et superbiam multum precipites, noluerunt dare locum ire, sed procaci ore uerba tumentia responderunt. Sic post uerba tendunt manus ad uerbera, dehinc diabolo instigante tractis pugionibus iam res non


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

leta potiti uictoria, cum exultatione ad propria remearunt. 8Sed benedictus Deus, qui non in longum passus est tanti sceleris dormire uindictam, die namque tertia iterum multiplicatis suarum apparatibus copiarum exierunt ab Almisio et nauigauerunt ad insulas occupandas. Et primo quidem medio noctis tempore applicuerunt ad Bratiam et exeuntes de lignis optime se armarunt. Et exstruentes aties ascenderunt summo diluculo ex orientali capite et adhuc soporatis hominibus repente irruerunt in uicos capientes homines, predas rapientes, domos ignibus concremantes.


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

multos ex melioribus absque ullo uulnere iacentes exanimes inter uepres. Et hoc quasi miraculose contigit, ut absque humana percussione a sua nequitia perfracti iacerent. Nam et ex eis quidam, qui ad ligna confugerant, antequam applicarent ad terram, spiritum exhalarent. De nostris uero nec unus quidem occubuit. Cum autem nuntios ad ciuitatem misissent, triumphum uictorie referentes, non credebat Garganus pre gaudio, admirans quomodo fieri potuit, ut parua manus hominum et ipsa modicum bellandi exercitatione perita tantam potuit superare multitudinem, que frequenti inebriata cruore, pro


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ob rem diuertentes ab eis uniuersas septentrionales regiones pugnando circuierunt ibique uiginti et eo amplius annis demorati sunt. Postea uero multiplicatis legionibus exercitus sui ex gentibus precipue Cumanorum et ex multis aliis nationibus, quas deuicerant, reuersi sunt ad Rutenos. Et primo quidem ciuitatem maximam Christianorum, nomine Susdalium circumdantes obsederunt et obsessam diu non tam ui quam fraude ceperunt et destruxerunt regemque ipsius, nomine Georgium, cum magna multitudine sui populi neci dederunt. Inde autem uersus Hungariam proficiscentes obuia queque uastabant. Eo


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ex rerum copia immoderatis delitiis delectari. Quod enim aliud erat iuuenilis etatis studium, nisi polire cesariem, cutem mundare, uirilem habitum in muliebrem cultum mutare? Tota dies exquisitis conuiuiis aut mollibus expendebatur iocis. Nocturnos sopores uix hora diei tertia terminabat. Cuncta quidem sue uite tempora in apricis siluis et amenis pratis cum uxoribus transigentes non de bellorum strepitu cogitare poterant qui non seria sed ludicra cotidie contrectabant. At uero, quibus erat mens sanior, feralibus nuntiis excitati pestifere gentis metuebant incursum. Quam ob rem regem et


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

superbie maxime leuabatur et consiliis quorundam iuuenum usus nolebat declinare ad mitia, sed ingentia minabatur. 2Unde factum est, ut Spalatenses, preparata expeditione, exirent in multitudine classium, quas habebant, et uenerunt adnauigantes insule uersus Tragurium, non quidem pugnandi proposito, sed facta ostentatione animos hostium deterrere uolebant. Sed Tragurini uisa parte Spalatini exercitus, metu, quem habebant, paulatim exsufflato, ceperunt animis incalescere arbitrantes pulcrius mori per uulnera quam uite ignominiam sustinere. Et nullo premisso


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et comitatus, nec his contentus ad altiora semper et ditiora toto mentis desiderio hanelabat. Erat autem sanguinis nobilitate turgidus, iuuenili calore pomposus, stature proceritas et faciei uenustas, quibus ceteros precellebat, non permittebant eum mediocria de se sentire. Secularibus quidem negotiis totus intentus, ecclesiastica uelud superflua quedam et minoris cure indigentia segniter procurabat. Ita demum omnia studio mundane deditus cenodoxe, non sapientum, non relligiosorum appetebat consortia, sed armatorum circa se cateruas habere gaudebat. Verum cum pro militaribus


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de ipso sua spe fuere frustrati, nam cum putarent eum contra inimicos ciuitatis fortem ac bellacem futurum, ipse e contrario mitem et pacatum se gerens cum eis omnem austeritatis sue rigorem in ciues suos exercere uolebat. Erat autem bonis turbulentus et minax, prauis uero munificus et amicus. Ita quidem contigit, ut omnibus grauis et intolerabilis uideretur, ob quam causam ipse semper contra ciues et ciues contra ipsum maliuolentie suspitiones gerebant. Consecratus tandem, ut predictum est, misit prenominatum episcopum Seniensem ad domini pape Innocentii curiam, qui tunc manebat Lugduni,


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

facere, domos incendere, uineas et agros inuadere et cuncta, que possent, absque remedio deuastarent. 4 Spalatenses uero uidentes tam magnum sibi instare periculum ceperunt uigilanter ad custodiam ciuitatis insistere, armis se ac oportunis obstaculis premunire non foras quidem egredientes, sed ferro armati pro menibus excubantes. Post dampna uero multa, que sui exterius intulerunt, uidens regina, quod nil posset contra ciuitatem ex uiolentia proficere, ad uersuta se contulit argumenta. Finxit enim se iam fore placatam nichilque curare amodo de homicidio perpetrato


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

detinerent. Et sic captiui, qui per biennium fere in carcere non meritam luerant penam, liberati sunt et ad propria redierunt. 8Iam uero de transitu Rogerii archiepiscopi disserendum esse censentes ad narrationis ordinem redeamus. Prefuit autem annis fere sedecim. Ad ultimum quidem podagrico languore correptus toto pene bienio in doloris stratu decumbens, non nisi alienis manibus poterat se mouere. Intumuerant denique pedes eius et profluenti sanie tabescebant ita, ut membris omnibus destitutus solo lingue officio utebatur. Cum autem omnis spes salutis prorsus


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.