Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quidem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1746-1776:


1746. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

MARCVS MARVLVS THOMAE NIGRO, SCARDONENSI EPISCOPO, SALVTEM PLVRIMAM DICIT Audio Te ad episcopalis dignitatis culmen ascendisse. Gaudeo quidem de honore, sed nisi Te satis in omnibus circumspectum nossem, timerem de periculo. Grauius enim elidi necesse est, cui de ęditiore loco ruere contigerit. Te tamen ita officio isto perfuncturum confido, ut adhuc sublimius prouehendus uideri poteris. Interim, ut fauor et gratia Domini


1747. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Quis ergo tibi illorum cęteris omnibus uidetur pręferendus? POETA: (Hercules) Absque ulla controuersia Hercules ipse, utpote ob res pręclare gestas in deos relatus, opinione eorum, qui olim ante nos in terra uixere. Et quidem plura magisque admiratione digna de illo narrantur quam de ullo alio ex iis, quorum tibi retuli nomina. THEOLOGVS: Vellem certe abs te audire, quid ille in uita egerit quibusue rebus gestis prę omnibus apparuit commendabilis, ut tantum uirum et ipse


1748. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

aliqua non inutili confabulatione neque iniocunda. POETA: Longa est historia, longę ambages, sed summa sequar fastigia rerum, et quę plenius explicare angustia temporis non patitur, summatim perstringam. Hercules, Iouis ex Alcmena filius, Iunoni quidem inuisus, quia de pellice genitus, sed Ioue patre nequaquam indignus, siqua fides habenda est hiis, quę de illo memorantur. (Dracones) Puer adhuc duos dracones, cuiuis hominum horrendos atque graues, a Iunone ad se perdendum missos, per collum


1749. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

fuerat, adduxit Euristeo. (Stymphalides V) Idem Stymphalidas aues in Achaia, quę neque telis neque clamoribus multorum abigi poterant, et cum uolarent, ueluti nubes late effusa cęlum obscurabant, ipse ęreę tabulę graui sonoroque tinnitu perterritas fugauit. Qua quidem in re illum, qui corporis uiribus omnes antecesserat, sagacitate quoque ingenii, quod rarissimum est, pręstare apparuit. (Augei stabulum VI) Huc accedit, quod Augei, Epiorum siue Elidensium regis, plenum sordium spurciciarumque stabulum purgare iussus,


1750. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

formam adamatum, a Creta ad Peloponessum aduexit Euristeoque obtulit. Sed inter uehendum plurima immensi cuiusdam roboris animique inuicti ędidit argumenta, de quibus postea dicemus, si te iuuabit etiam illa audire. THEOLOGVS: Tametsi cuncta hęc quidem fabulosa et a priscis uatibus conficta esse rear, patienter tamen te et attente audiam. PQETA: Sicut scripta reperi, ita narro. Si ficta sunt, illis, quęso, uitio uertas, qui scripsere, non mihi. THEOLOGVS: Immo etiam tibi, si uera


1751. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Omitte quęrere, sed tantum, si talis fuerit uir ille, qualem ueterum testantur monumenta, quanti ab omnibus ęstimari debuit, perpende. THEOLOGVS: Age iam cetera suo ordine prosequere! POETA: Accipe his quidem, quę modo diximus, magis fortia magisque miranda. (Diomedis equi VIII) Vt satis Euristei faceret imperio, Diomedis, Thracum regis, equos, quos ille hospitum carnibus alebat — neque enim minor tyranno sęuitia quam armentis eius ferocitas inerat — captos abduxit, cum iam illum


1752. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

uirtutis decus atque gloriam. (Cerberus XI) Aiunt pręterea, si credere dignum est, eundem ad inferos descendisse canemque tricipitem, quem Cerberum uocant, raptum ad superos tulisse, umbris hominibusque terribilem, cuncta Cociti loca latratu replere solitum et tunc quidem magis quam unquam antea in rabiem uersum atque ringentem. Quis facere hoc auderet aut, si auderet, posset, nisi cui diuina inesset uirtus firmitasque animi humana maior? (Mala Hesperidum XII) Postremus labor fuit, ab Euristeo illi iniunctus, quando in Lybiam


1753. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

suspicere, quorum gloriam nulla tacebit posteritas, nulla delebit obliuio. Sed te nescio cui cogitationi intentum admodum uideo; ita suspensa fronte nihil adhuc respondes. THEOLOGVS: De his profecto, quę abs te hactenus dicta sunt, meditabar. Ea mihi quidem, ut concedam uera fuisse, mira prętermodum stupendaque uidentur, non tamen tam multi neque tam magni, ut tu censes, ęstimanda. POETA: Serione an ioco istud abs te audio? THEOLOGVS: Scies postea. Interim his,


1754. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

THEOLOGVS: Scies postea. Interim his, quę dixisti, addas oro et illa, quę restant. Nam ubi cuncta herois huius gesta recitaueris, quid de ipsis ego sentiam, disces. Coeptum ergo sermonem prosequere! POETA: Prosequar certe, et eo quidem lubentius, quod sciam te non nisi de omnibus recte sensurum. Quando quidem illam profiteris doctrinam, quę de rebus pertractat diuinis et cęlestis arcani abdita rimatur, nisi frustra theologum te uocant. Theologi enim proprium est uerum uestigare et, cum inuestigauerit, docere. Hic


1755. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

addas oro et illa, quę restant. Nam ubi cuncta herois huius gesta recitaueris, quid de ipsis ego sentiam, disces. Coeptum ergo sermonem prosequere! POETA: Prosequar certe, et eo quidem lubentius, quod sciam te non nisi de omnibus recte sensurum. Quando quidem illam profiteris doctrinam, quę de rebus pertractat diuinis et cęlestis arcani abdita rimatur, nisi frustra theologum te uocant. Theologi enim proprium est uerum uestigare et, cum inuestigauerit, docere. Hic igitur Ioue natus, haud contentus tantummodo imperata facere, fecit etiam quę


1756. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

omnia non tam multi neque magni facienda esse, quanti a me ęstimantur. Pręclara enim et miraculorum plena arbitror neque adduci queo, ut rear contraria cuiusquam dissertatione extenuari posse ac diminui, ne tanta uideantur. THEOLOGVS: Non eo inficias ea quidem hominum admiratione digna esse et omnium heroicorum gestorum maxima. Sed quid dices, quid respondebis, si tibi nostris temporibus fortiora, excelentiora, magnificentiora his omnibus agi gerique ostendere? POETA: Fama hoc profecto prius quam tu


1757. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ueritati nullo modo contradicere. THEOLOGVS: Gaudeo certe et exulto, quod ita habeas in animo tuo constitutum. Sic enim spero tibi facile persuasum iri, quod proposui. POETA: Age iam quod uis dicere incipe! Ego quidem et dicta excipere paratus sum et tibi interroganti ingenue respondere nihilque, quod nosse potero, dissimulare. THEOLOGVS: Decet sane ita paratum esse eum, qui uera cupit discere. Primum quęro abs te, Dei an hominum iudicia


1758. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

POETA: Certe, quę Deus. Primo quippe concesso, necessarie id sequitur. THEOLOGVS: Sed ex his, quę Deo teste probantur, nonne alia magis, alia minus laudanda? POETA: Ita mihi quidem uidetur. Neque enim illis assentior, qui omnes uirtutes pares esse dixerunt. THEOLOGVS: Qua autem ratione discrimen istud nobis constabit? Nonne dicendum illis plus laudis deberi, quibus plus proponitur pręmii ab ipso bonorum omnium ęstimatore ac


1759. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

laborarunt, quam nouissimi qui postmeridiana hora uocati minus operis exhibuerunt. Sed cum parabola illa iis prędicetur, qui ecclesiam Dei ędificant pie recteque uiuendo, denarius ęque singulis datus non merita respicit, sed boni nunquam finiendi ęternitatem. Nam in cęlesti patria aliud quidem minus pręmium, aliud maius habetur, omnium tamen pręmia nullo fine claudentur, nullis unquam temporibus deficient. Vel si denarium hunc beatitudinem interpretari uolumus, tam illis datur qui in iuuenta quam qui in senectute ad Deum conuersi fuerint. Omnibus pariter dictum est:


1760. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

atque conueniens esse reor. THEOLOGVS: Cęterum, cum te Christianum esse noueram, non dubito, quin scripturis diuinis nobis datis plus fidei pręstes quam illorum fatuitati, qui non unum Deum esse arbitrati sunt, sed plurimos, quibus ne ipsi quidem gentiles philosophi assentire poterant, cum omnium, quę sunt, unum principium esse oportere deffinirent. POETA: Christianum quidem me esse non diffiteor, et diuinę scripturę autoritati spondeo me nequaquam refragaturum.


1761. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quam illorum fatuitati, qui non unum Deum esse arbitrati sunt, sed plurimos, quibus ne ipsi quidem gentiles philosophi assentire poterant, cum omnium, quę sunt, unum principium esse oportere deffinirent. POETA: Christianum quidem me esse non diffiteor, et diuinę scripturę autoritati spondeo me nequaquam refragaturum. Nisi enim ei crederem, Christianus non essem. Nec ob hoc tamen mihi interdictum puto, ne priscorum magnifice gesta uirtutemque mirer. THEOLOGVS: Et nos quidem,


1762. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quidem me esse non diffiteor, et diuinę scripturę autoritati spondeo me nequaquam refragaturum. Nisi enim ei crederem, Christianus non essem. Nec ob hoc tamen mihi interdictum puto, ne priscorum magnifice gesta uirtutemque mirer. THEOLOGVS: Et nos quidem, qui theologiam profitemur, non minus quam tu, qui poeta es, quęcunque a queuis homine laudabiliter facta fuisse constat, probamus, prędicamus et dignis prosequimur pręconiis. Porro, cum inter nos conueniat Dei iudicium hominum iudicio pręferri oportere et maiorem esse uirtutem, cui


1763. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

maximus fuit, gesta diligenter excutiamus. Ea singilatim explicando ostendam tibi nostri temporis homines, qui Christi religionem profitentur, Herculem ipsum, qui omnes superabat, superasse. POETA: Impossibile monstratu hoc mihi uidetur, quando quidem experimento discimus posterioris sęculi homines semper imbecilliores nasci et senescente mundo corporum quoque sensibilium naturam degenerare, hebescere ac prorsus minui. Minus uiuimus, minus animi, minus ingenii, minus uigoris roborisque habemus quam, qui olim pręcesserunt, habuisse


1764. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

THEOLOGVS: Ego sane tibi non dico prisci, sed pręsentis ęui uiros ostendam, si audiendi patientiam mihi pręstiteris, fortiores, pręstantiores, clariores, laudabiliores his quos commemoras, nedum pares. POETA: Gestio id quidem audire. Incipe iam! Attentum habebis docilemque auditorem. THEOLQGVS: Herculis acta nunc mihi rite atque ordine sunt digerenda et cum nostris conferenda, ut, utra alteris pręstent, cognoscamus. De Sansone autem alias uidebimus, si uidere


1765. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

est, dixisti duos dracones a Iunone ad Herculem adhuc puerum destinatos fuisse, quos ille ceruicibus pugno constrictis extinxit. Quanuis a poetis plurima fingantur, sub quibus alegoriam latere uolunt siue naturę siue morum siue etiam adumbratę circa rem gestam significationis. Propterea quidem Herculis pueritiam integre ętatis initium possumus intelligere, in qua sentire incipimus pugnam carnis et diaboli aduersus spiritum, dum ei dominari atque imperare moliuntur. Et quoniam horum tentamenta uincere, in ea pręsertim ętate, quę ad hauriendas


1766. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

mercedem, reprehendendi magis quam commendandi, qui terrenę glorię cęlestem postponere non dubitamus. Ad hęc longe satius est animas de manu diaboli erruere, quod nostri faciunt prędicatores, quam corpora iugo humanę seruitutis oppressa liberare, quod Herculem autumant egisse. Si quidem illis ipsis, quos sibi comites elegerat Christus, Dominus noster, ut uiam ueritatis gentes docerent, iniunxit, ostendens eum, qui hoc officio fungitur, multam quidem non in terrena, sed in cęlesti patria recepturum mercedem. Ait enim: Qui fecerit et docuerit sic, magnus uocabitur in


1767. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quod nostri faciunt prędicatores, quam corpora iugo humanę seruitutis oppressa liberare, quod Herculem autumant egisse. Si quidem illis ipsis, quos sibi comites elegerat Christus, Dominus noster, ut uiam ueritatis gentes docerent, iniunxit, ostendens eum, qui hoc officio fungitur, multam quidem non in terrena, sed in cęlesti patria recepturum mercedem. Ait enim: Qui fecerit et docuerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum. Cum ergo multo pręstantius sit exhortando, monendo, docendo peccatorem de diaboli tyrannide liberare quam tyrannum occidere, nonne hac etiam in parte a


1768. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

apud Deum inuenies quam apud Euristeum Hercules. Neque enim monstrorum domitoribus cęlum promittitur, sed uitiorum. Quid pręterea hic heros tuus? (Aper) Aprum Archadicum cuncta in agro uastantem comprehendere iussus captum Euristeo obtulit uiuum. Mirum id quidem rudi popello uidetur, sed sapientię disciplina instructi uiri nihil satis magnificum iudicant ex his, quę nobis cum bestiis sunt communia. Robur, pernicitas, agilitas, forma bonum corporis sunt, in quo a brutis uincimur. Animi uero bonum proprium hominis est. In hoc excellere pręclarum


1769. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

aues strepitu ac fragore repulisse, quanta, putas, animi solertia fuerit, cum uideamus hoc ipsum qualibet ęstate a frugum custodibus factitari? (Stabulum) Stabulum denique a spurciciis non manu, sed aquis purgatum, quale inuenti huius acumen fuisse dixerim, quando quidem nemo est, qui nesciat mapparum quoque aliorumque utensilium squalorem aquis elui? Si tamen ista non mediocris, sed prope singularis argumenta solertię fuisse putas, accipe, qua ratione a nostris, quam egregie talia cuncta superantur. Ille ceruę pernicitatem laqueis impediuit et ea


1770. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

qui in Christo credunt, non modo non commendandus appareat uerum etiam contemnendus. Illud autem, quod taurum, cuius amore Pasiphe capta fuerat, a Creta ad Peloponessum aduexerit obtuleritque Euristeo, si rem spectes, nihil est, quod magnopere laudes, sin rei mysterium inspicias, haud parum id quidem iuuabit ad uitę morumque institutionem. Tale autem commodum ut sequatur, ita interpretari nobis conueniet: taurum uidelicet corpus nostrum esse, Pasiphen animam, Herculem rationem, Euristeum Deum. Corpus suum anima nostra tunc nimium diligere uidetur, cum eidem in hauriendis


1771. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ueram solidamque laudem quęrendam esse, sed animi sapientia ac sanctitate. Alioquin elephanti, leones, ursi, camelli, equi, tauri alięque belluę, quę nos ferocitate, alacritate, ui ac robore antecellunt, plus sibi laudis, plus meriti uendicarent quam homines ipsi. Et quoniam non parua quidem afficior lętitia rem hanc abs te me didicisse, cum philosopho tum theologo, quem te esse profiteris, dignam, gratissimum mihi erit, si reliqua simili ratione discutere et enucleare pergas. THEOLOGVS: Quando ita persuasum habes, ęquum est me obsequi


1772. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

profiteris, dignam, gratissimum mihi erit, si reliqua simili ratione discutere et enucleare pergas. THEOLOGVS: Quando ita persuasum habes, ęquum est me obsequi tibi, eadem breuitate uel magis perstricta in his exponendis utens. Igitur, Herculem ipsum alia quidem iussum, alia sua sponte fecisse ais; illa necessario, hęc uolens ac lubens peregit, quo magis immontalitate se dignum pręstaret. Hoc idem certe Christianis nostris, sed felicius ac beatius contingere scias uolo. Ille Euristei imperata fecit. Nostri autem Dei


1773. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

consilio, non diuino. Nostris ergo nulli nisi Deo adherentibus posthabendus erit, sicut iussis obtemperans, ita et sponte aliquid agens. Hoc te fateri necesse est, cum in initio disputationis nostrę persuasum habueris Dei iudicia Deique consilia humanis esse certiora et homines quidem falli decipique posse, Deum nequaquam. POETA: Ita est certe. Sed iam perge, quęso, reliqua ista explicare, ut huic tam salutiferę disciplinę, quam te instruente percepi, cumulum aliquod addam. THEOLOGVS:


1774. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

sapientię professor est. Cęterum, sacrę Scripturę autoritati semper magis credere expedit quam philosophorum ueritatem implicantium sophismatis atque pręstigiis. (Centauri) Hercules semiferam etiam Centaurorum gentem in Thessalia pręlio superauit. Et nostri quidem semiferas diaboli confringunt uires neque terrore eius perculsi neque blanditiis deliniti. Talibus autem uictis Centauris, non in terra, sed in cęlo triumphant plaudentibusque angelis atque lętantibus ęterni regis aulam ingrediuntur. Confer nunc cum hac


1775. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

in egenorum usum erogatis uictu tantum necessario contentus in paupertate Deo seruit. Neleus itaque uiuus necessarium uitę sustentamentum est. Abiectis autem his, quę superuacanea erant, auaritię euersum est regnum, quę in illos dominatur, qui plura quam necesse est concupiscunt. Propterea quidem, quod in Hercule tuo scelus fuit, in Christiano uera est uirtus. (Euritus) Postremo loco dixisti, o poeta, quod Euritum, Oechalię regem, liberosque eius inuadens interfecerit et Iolen sibi sponsam, quam illi tradere nolebant, raptam


1776. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

sępius repetere, quod semper plurimum prodest obseruare. POETA: Recreasti me oratione tua, o theologe, ita ut, si optio mihi detur, multo malim me esse Christianum quam esse Herculem. THEOLOGVS: Neque id immerito quidem. Nam uides fortia eius facta et cuncta, quę de illo prisci uates fabulantur, longe inferiora esse et pene nihil prę illis, quę a religionis nostrę cultoribus factitari audis. POETA: Certe illi, ut iam uideo, ignorantes uerę uirtutis uiam, aiunt


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.