Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quidem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1779-1796:


1779. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

usurus sum censura. Vale. Ex quinto Commentariorum de temporibus Lodouici Ceruarii Tuberonis libro quae quidem historia incipit ab interitu regis Matthiae Chugniadis Coruini, persequiturque omnia memoratu digna, quae gesta sunt in circumistranis regionibus, atque in ea parte Asiae et Europae quae Turcarum imperio obtinetur.


1780. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

confirmari peterent. Rhacusani a rege comiter excepti omnibusque quae postulauerant impetratis munifice insuper donati ad suos remissi sunt. Caeterum, Rhacusanae ciuitatis admonitus mentione, quae quidem ciuitas Dalmatici nominis hac tempestate longe opulentissima est, aliquantisper a suscepto excedam negotio repetamque eius urbis primordia, et quemadmodum ea tandem, una cum reliqua Dalmatia, in Hungarorum regum


1781. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

uel ex uero hausta, uel quam simillima ueri in medium proferam, sequens in primis Docleatem authorem, qui incolumi adhuc Doclea, nobili Dalmatiae urbe, Slouinorum res excidiumque Epidauri et originem Rhacusanae urbis commemorauit. Cuius quidem authoris scripta, licet essent uetustissima specie, quum ad manus meas peruenere, non tamen multorum annorum tabe adeo corrupta erant ut legi non possent. Sed neque hanc digressionem nimis alienam existimari uelim, quandoquidem res


1782. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

urbe Rhacusa abest (incolae Grauosium a regionis quae portui adiacet asperitate lingua Epidauria nuncupant) se suosque exponit. Quos inter Romanici quidam, seu Romae nati, ex Illyrico tamen oriundi fuere, apud suos satis honesti, quorum quidem maiores, una cum Rhatislauo patria extorres, Romam sese recaeperant atque studio antiquae patriae repetendae una cum liberis ac coniugibus Belum in Illyricum proficiscentem sunt secuti. Eo loci a Ioanne Tribuliensium pontifice


1783. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ac Macedoniam inuadentibus, ultra Sauum sese recaeperant. Nam Dalmatae Bulgarorum uiribus ac nomine adiuti Slouinorum iugum excusserant libertate armis repetita. Quamquam sunt qui credant Bossinates et Slouinos eandem esse gentem: in quam quidem opinionem uix adducor quandoquidem lingua inter se haud parum differunt. Adeptus auitum regnum Polimirus conuocat ad se quos secum Roma in Dalmatiam uenisse demonstrauimus: sciscitatur in


1784. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ad cuius imperium id temporis Dalmatia spectabat, instauratam, asserentes una cum Epidauro ab iisdem hostibus dirutam fuisse. Addunt etiam arcem ipsam lingua Epidauria Lauusam, eo quod in praeruptis saxis posita esset, uocitatam; in quod quidem nomen totam mox urbem abiisse tradunt, Lauusa in Rhacusam mutata. Ductis deinde duobus muri utrinque brachiis, regionem, protensis munitionibus ad rupes zephyro obiectas, moenibus circumdant,


1785. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

coloniam, deducunt. Nonnulli a Rhadagaso, Slouinorum seu Gothorum rege, a quo Polimirus ipse urbis conditor uetustam ducebat originem, nuncupatam credunt. Alii, ut paulo ante dictum est, ab Epidauriis inditum arbitrantur, qui quidem eam a rupibus in quibus oppidum constructum est eorum lingua Lauusam appellarunt, paulatimque vulgo per linguae corruptelam literas immutante nomenque deprauante pro Lauusa Rhacusam esse nominatam.


1786. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

deprauante pro Lauusa Rhacusam esse nominatam. Satis enim constat Epidaurios, qui tunc patriae superstites erant, suasu maxime pontificis eorum, cuius nomen uetustate excidit, e Burno, quod quidem oppidum, ut demonstrauimus, instaurare coeperant, in nouam urbem commigrasse, in ciuitatemque recoeptos atque quosdam ex iis in patritios adscitos, quorum quidem sobolis plerosque hac quoque aetate Rhacusae superesse certum est. Nam


1787. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

maxime pontificis eorum, cuius nomen uetustate excidit, e Burno, quod quidem oppidum, ut demonstrauimus, instaurare coeperant, in nouam urbem commigrasse, in ciuitatemque recoeptos atque quosdam ex iis in patritios adscitos, quorum quidem sobolis plerosque hac quoque aetate Rhacusae superesse certum est. Nam Polimirus, constituto in urbe ab se condita senatu, quem ipse partim e suis comitibus crearat, partim ex Epidauriis ciuibus elegerat, eundem ibi honorem obtinere


1788. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

effoeminatis nihil fortitudinis inerat, non ausi per se tyrannum aggredi maluerunt externa ope aduersus illum uti quam propriis armis in libertatem sese uindicare. Itaque ueluti indigni qui suis legibus uiuerent id consilii coeperunt, quo quidem neque ipsi seruitutem effugerunt et patriam alienae ditioni subiicientes sibi pariter et posteris suis perpetuam inusserunt notam. Erat inclyta eo tempore Veneti populi, non tam imperii, quod


1789. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ipsi a se latas addiderunt. Itaque nihil ueriti Venetorum fraudem mandant Benessae ut praetextu negotiationis proficiscatur Venetias, auxilium a Veneto senatu aduersus tyrannum petiturus. Qui quidem amicorum opera in senatum introductus (erat enim illi cum plaerisque senatorii ordinis Venetis mercaturae commercio usus familiaris) ostendit se publice a Rhacusanis missum opem imploratum ad tyrannum e patria pellendum


1790. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

modo imprudenter, sed etiam non sine defectionis nota accepere, nihil enim consulto imperatore Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat, eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese quidem posset ab hostibus defendere, nedum sociis opem ferre, pacti sunt cum Venetis ut exturbato illorum ope tyranno praetorem singulis annis Venetiis peterent. Atque ita externae potestati fideique inexpertae sese commitunt ut magis


1791. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

praesertim uirili stirpe tyrannidem in suos exerceret. Sublato tyranno de medio bonisque eius in publicum redactis Rhacusani praetorem a Venetis ex pacto missum in urbem accepere, qui quidem princeps duntaxat in senatu Rhacusano esset, caeterum nullum ius in ciuem Rhacusanum haberet, suaeque leges, sui magistratus Rhacusanis essent. Igitur ciuitas ad insitam animis humilitatem sordidis Venetorum


1792. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

permotus non mediocrem his Staei agri partem dono dederit cum tota chersoneso a Rhataneo castello denominata. Distat autem Rhatanea chersonesus ab urbe Rhacusa, qua illa continenti adnectitur, triginta fere millibus passuum; qua quidem in fauonium excurrens, quinquaginta circiter millia passuum protenditur. Latere septentrioni obiecto Naresium efficit sinum, cuius os Phariam, seu, ut nunc dicitur, Lesinam excipit insulam; qua austrum spectat, ei Melyte et Corcyra


1793. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

famam est habita. Caeterum ciuitas Venetorum imperio liberata parum abfuit quin haud multo post quorundam adolescentium, leuitate animi et egestate, ut fit, uenalium, proditione diriperetur, quos quidem nominatim tradere familiae dignitas, in qua nati sunt, prohibet. Tulit enim ea domus uiros plures singulari facundia praeditos, patriae studiosos, multisque artibus ciuilibus claros. Hi igitur iuuenes a quodam regulo Bossinate, urbi


1794. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Quod autem Canalensis ager territorii Epidaurii fuerit, argumento est opus mirabili structura effectum, quo a uigesimo prope milliario aqua in urbem perducta est, partim subterraneo riuo, partim substructione, partim opere arcuato. Cuius quidem operis a Slouinis procul dubio euersi adhuc extant uestigia atque quibusdam in locis inscriptiones Latinis literis nomina curatorum indicantes. Per idem quoque tempus Sigismundus Augustus,


1795. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

inultam esse patiatur, suam operam aduersus communem inimicum et foeda libidine pollutum pollicentur. Tandem spe pecuniae illecto persuadent uti a parente ad Turcas desciscat patremque Turcarum incursionibus uexet. Ad haec, ne belli quidem iure seruato, licitati sunt hostis caput, pecunia percussori promissa. Nec ex altera parte Stephanus destitit externis auxiliis Rhacusanos oppugnare. Pactus est enim cum Venetis ut expugnata


1796. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

pene seruitutem redegerit. Nimirum, ita plerumque usu uenire solet ut qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem et ipse superetur, nec multo leuius uictori quam uicto accidat. Quod quidem patrum nostrorum aetate Illyricis, Thracibus, Macedonibus et Graecis, his uero temporibus Italis euenit. Quorum alii dum Gallorum ope, alii Hispanorum aduersarios suos oppugnant, omnes externum iugum subiere.


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.