Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quidem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
First 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2496-2527:


2496. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii_v | Paragraph | Section]

negotiis plurimum occuparetur, atque hic omnia fere symposiis definirentur, nolui bonas horas, quae superabant male collocare. Itaque dederam primos dies continuos lectioni Platonis et Aristotelis, vt aliqua ex parte reuocarem in memoriam studia philosophiae longissimo tempore intermissa. Quo quidem opere districtum vir quidam eximius, et in literis non mediocriter versatus, quum saepe inuisens ex officio reperisset, tandem pro amicicia conatus est ab instituto abducere. Atque illo negante philosophiam anteferri debere viuendi rationibus, me autem affirmante, orta est non leuis


2497. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4v | Paragraph | Section]

imprudentem similis error per imbeciliorem aetatem inuoluerat: agitabar insanis cupiditatibus adipiscendae sapientiae, ac vt verum fatear, inanis cuiusdam gloriolae stulta libidine vexabar. Credebam fretus huiuscemodi praesidio, me celebre nomen summamque authoritatem esse consequuturum: adeo quidem, vt principes consilio meo magnis in rebus tanquam oraculo delphico vterentur. Itaque quo celerius ad optatum finem pertingerem: dederam me inusitatis laboribus: dies noctibus ac diebus noctes euoluendis libris iungebantur: nulla erant quietis interualla, Inquies igitur animus assiduis


2498. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4v | Paragraph | Section]

libris iungebantur: nulla erant quietis interualla, Inquies igitur animus assiduis cogitationibus affixus paulatim succumbere, ac interdum non constare sibi caeperat: pallor quidam lethalis et macies totum corpus occupauerant: et quum adesset certa pernicies animi atque corporis, sapientia quidem necdum in vestibulo apparebat, Quo in discrimine constitutus (eo enim iam ventum erat vt si paulum adhuc immorati fuissemus in illis vanis occupationibus, ne ipsa quidem sapientia, si forte venisset, habuisset quo diuerteret) anceps tamen eram, prosequerer ne susceptum opus, quod tanto


2499. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4v | Paragraph | Section]

pallor quidam lethalis et macies totum corpus occupauerant: et quum adesset certa pernicies animi atque corporis, sapientia quidem necdum in vestibulo apparebat, Quo in discrimine constitutus (eo enim iam ventum erat vt si paulum adhuc immorati fuissemus in illis vanis occupationibus, ne ipsa quidem sapientia, si forte venisset, habuisset quo diuerteret) anceps tamen eram, prosequerer ne susceptum opus, quod tanto studio eram aggressus (adhuc enim aliquem scintillae rationis extabant) an vitae consulerem. Siquidem et timebam leuitatis argui, vetusque illa doctrinarum


2500. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b_v | Paragraph | Section]

capio voluptatem ex tuo sermone, sic enim confirmauit meum consilium, vt deinceps poenitere me facti non possit. Sexcenties animam exhalauissem, (in tantum rei magnitudinem, ac vix quatuor hominum aetatibus perdiscendam extulisti) antequam peruenire liceret eo, quo tantopere contendebamus: ac tibi quidem magnopere cogitandum est, quo te periculo isto eximas: quippe tam peruicaci studio vehementer immutatus es: curae atque vigiliae, et ipsa pertinax mentis intentio exorbent internum humorem, spiritusque vitales penitus exhauriunt: nisi recaeptui mature cecineris, vereor ne tibi propediem vel


2501. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b_v | Paragraph | Section]

spiritusque vitales penitus exhauriunt: nisi recaeptui mature cecineris, vereor ne tibi propediem vel ab helleboro petendum auxilium, vel cum pestiferis morbis de vita dimicandum sit. Hic ego subridens, num tibi videmur minus capris circa propriam salutem sapere? illae quidem grauatae nimia pinguedine palpebras in aliquem rubum impingunt, ac missione sanguinis grauedine leuantur. Nos uero cauere a perniciae manifesta nesciemus? Non agnoscimus inquit istam sagacitatem in facie squallore situque pene confectam: saepe vsu venit vt ii, qui


2502. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

animi (deum immortalem) quantum hae prae illis vilescent, nec digne videbuntur ut veniant in lucem et sermonem hominum. corporis uoluptates vna cum ipso corpore consenescunt atque commoriuntur: raro tamen sit quin sexagenarios, quibus lege Papia fibula imponitur, deficiant. Si quidem arescente corpore nullus amplius voluptati locus relinquitur, ac earum sacietas est, saepe dolore atque penitudine comitante: magna enim inter voluptatem, et maerorem cognatio intercaedit, atque adeo iunctae sunt, vt altera ex altera profluere videatur. Vnde apparet hactenus permissum esse


2503. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii | Paragraph | Section]

queant. Quid autem iucundius inueniri potest vita mortalium possessione pietatis, iusticiae, sanctitatis, quae hauriuntur ex intimis fontibus sapientiae? Qua re demum propius ad summum bonum, hoc est ad deum opificem accedimus, eique tanquam in vite palmites inserimur? difficile quidem dictu est quanta delectatione animus eorum perfruatur, qui huiusmodi sacris initiati sunt: cunctis enimuero vacui perturbationibus veri custodes alumnique pietatis et iusticiae tum iucundissimam vitam agunt, tum diem fatalem securi expectant, cum exploraturum habent, se ad meliora


2504. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4v | Paragraph | Section]

syderumque cursu et aspectu: hae siquidem artes maxime oculorum sensu percipiuntur. Dum igitur homines palantes et vagi primaeuis illis temporibus, seorsum quisque incertis sedibus per siluas et campos agerent, parum differre a bestiis credebantur, quod sicut illae solum ventrem curarent, de recta quidem institutione viuendi nulla inter eos ratio extaret: sed postquam natura instigante, quae semper ad optima ocultis quibusdam igniculis hortatur, coeperunt habere congressus, miscere colloquia: coetus facere: coepere quoque paulatim etiam feros mores exuere, deinde aedificatis succaessu


2505. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c | Paragraph | Section]

libidine haurirent. Nam vnius hominis memoria tot res tam diuersas complecti non potest, si vel cornicis aetatem superaret. Haec est illa commoditas ex studiis philosophiae ad veram normam viuendi, de qua paulo ante loquuti sumus. Et nimirum haud obscuris rationibus ad ea natura inclinamur, cui quidem parere imprimis tutum atque honestum est. Quare tametsi naturae magnam vim esse non ignoramus, tamen sine praeceptis philosophiae, quae literis tradita sunt, constat debilem et mancam esse ad ineundae uiae rationes, qua recta ducimur ad beatam uitam. Nec propterea mireris, quandoquidem non


2506. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii_v | Paragraph | Section]

quod plane molestum ocium tantumque ad mulieres pertinens aeque animo atque corpori noxium pestiferumque medicamentum est: Vt aquae segnes immotaeque facile computrescunt: ita corpus ommissis exercitamentis, quae bonam valetudinem et vires praestant, haud difficulter in tabem deuoluitur: nulla quidem corporis maior labes existimatur nimia copia ocii, quo et animi quoque vis et acies vehementissime labefactatur et obtunditur, et quasi rubigine quadam obducitur, stuporemque contrahit: haud aliter ac neglectus et incultus ager, qui sentes et spinas noxiasque solet herbas producere. Et mens


2507. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii_v | Paragraph | Section]

quidem corporis maior labes existimatur nimia copia ocii, quo et animi quoque vis et acies vehementissime labefactatur et obtunditur, et quasi rubigine quadam obducitur, stuporemque contrahit: haud aliter ac neglectus et incultus ager, qui sentes et spinas noxiasque solet herbas producere. Et mens quidem ita se habet ad perturbationes, vt arx ad hostes: Nam et ab illis facillime irrumpitur in animum stupentem desidiaque corruptum, et ii absque negotio arcem neque custodiis, neque vigiliis munitam occupant. Iam plane inquit intelligo te dicturum remedia compescendis


2508. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii_v | Paragraph | Section]

facillime irrumpitur in animum stupentem desidiaque corruptum, et ii absque negotio arcem neque custodiis, neque vigiliis munitam occupant. Iam plane inquit intelligo te dicturum remedia compescendis perturbationibus a philosophia petenda esse. Tum ego, recte tu quidem iudicas, neque aliunde queri oportere ne tu ipse quidem inficiaberis: quippe ridiculus haberetur, si quis aedificaturus domum a sutrina peteret adiumenta, non autem ab architectura, quae propria est illius, facultatis. Nemo autem dubitat, qui vel modice literas attigit,


2509. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii_v | Paragraph | Section]

corruptum, et ii absque negotio arcem neque custodiis, neque vigiliis munitam occupant. Iam plane inquit intelligo te dicturum remedia compescendis perturbationibus a philosophia petenda esse. Tum ego, recte tu quidem iudicas, neque aliunde queri oportere ne tu ipse quidem inficiaberis: quippe ridiculus haberetur, si quis aedificaturus domum a sutrina peteret adiumenta, non autem ab architectura, quae propria est illius, facultatis. Nemo autem dubitat, qui vel modice literas attigit, philosophiae munus praecipue versari circa iustum et


2510. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4v | Paragraph | Section]

is, qui honestatem vtili anteponit? Hic et fortunae insultus atque varietatem, et iniurias hominum ac temporum, omnes denique casus externos floccifaciet: vtpote qui cunctas res humanas se ipso ducit inferiores, omniaque sua, non in cuiusquam praesidiis, sed in suaipsius virtute collocauit. Tanta quidem reuerentia sapientiae non priuatim modo, sed publice quoque habet, vt nullus mortalium, quantumuis audacia opibusque polleat, possit tamen conferri cum illius authoritate. Accaepimus saepe inter ciues grauiter tumultuatum factis interdum secessionibus. Ceterum interuentu atque adeo conspectu


2511. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d | Paragraph | Section]

et sensitiuam in natura, sed propter diuersas operationes, nominibus etiam appellari diuersis, sicut dicimus vnum eundemque esse qui Penum gubernat: sed cum promit, aut condit, ita promum condumque variae solemus appellare: neque alium dixeris hominem dum ridet, alium dum lachrimatur: vna quidem his origo est, sed causae diuersae: siquidem vt afficimur, modo in gaudium soluimur, modo declinamus in luctum. Quod si recipimus inquam necesse est confiteri totius hominis generationem nihil discrepare a caeteris animantibus, ac vtrorumque simul cum corpore interire omnia.


2512. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii | Paragraph | Section]

igitur tuo arbitratu. Conuenit, inquam, inter omnes animam vegetatiuam, vt in plantis sic in corporibus quoque humanis existere, quia haec augmentum prestare dicitur: attamen neque sensum neque rationem posse appellari, vtroque enim caret ac penitus ab vtroque seiuncta est. Patet quidem cum vegetali non transfundi simul per expulsionem seminis animam sensualem (nam de intellectuali postea dicetur) quum semen nil aliud sit quam excrementum alimenti mutati, nec posse fieri vt actu insit in eo vis sentiendi, sed eam tempore procaedente recipi: Cuius rei


2513. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii_v | Paragraph | Section]

de intellectuali postea dicetur) quum semen nil aliud sit quam excrementum alimenti mutati, nec posse fieri vt actu insit in eo vis sentiendi, sed eam tempore procaedente recipi: Cuius rei veritas aliquot manifestis signis colligitur; sed erimus contenti vnum exposuisse. Tradunt quidem cum infans in utero mouetur, minime autem sentit, atque etiam, quod multo est admirabilius, non viuit animalem vitam. Quonam inquit istud argumento? Quemadmodum animal ex attractione aeris et respiratione viuit, hausto subinde ac reddito spiritu, ita si illi adimas potestatem spirandi, non


2514. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii_v | Paragraph | Section]

per saepta secundae, vegetari pariter atque spirare, quod plane cognosci non potest ex sectionibus Anatomiacis. Quamuis enim cibatur infans per insertionem vmbilici, quasi radicem in vterum agentis: quippe fistulosum est, aptumque ad sugendum subtilius alimentum. Caetera quidem obuolutus membrana sic iacet, vt nullae venae, arteriaeque, non dicam ad os, sed ne ad vllam quidem partem corporis pertingere queant. Apparet autem laxos liberosque meatus esse debere, per quos recaepto puriore aere inspiratio et respiratio per os fiat. Siquidem compertum est vel acino


2515. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii_v | Paragraph | Section]

ex sectionibus Anatomiacis. Quamuis enim cibatur infans per insertionem vmbilici, quasi radicem in vterum agentis: quippe fistulosum est, aptumque ad sugendum subtilius alimentum. Caetera quidem obuolutus membrana sic iacet, vt nullae venae, arteriaeque, non dicam ad os, sed ne ad vllam quidem partem corporis pertingere queant. Apparet autem laxos liberosque meatus esse debere, per quos recaepto puriore aere inspiratio et respiratio per os fiat. Siquidem compertum est vel acino vuae passae, vel alia re minima intra epiglotim in arteriam incidente, et ob id intercluso


2516. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii | Paragraph | Section]

necesse est a deo veniat vel per creationem, vel inspirationem, vel alio modo, vt melius ipsi deo visum fuit, Num te non afficit haec ratio? An aliquid certius expectas? Sane inquit non inepta mihi videtur, sed vellem quippiam subtilius afferri. Tum ego, n e istud quidem, quo tibi mos geratur, conari negligam. Haud existimo te latere in plantis terrestribusque pariter et aquaticis animantibus perpetuum servari naturae ordinem, ac secundum cuiusque potentiam seminis partus similes in eodem genere forma et virtute gigni, nec vnquam variari


2517. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii_v | Paragraph | Section]

salubres ex pestiferis, nec stolidis filiis assequentibus acumen parentum, et ex mentibus obtusis plaerumque nascentibus praeclaris ingeniis. Idcirco diuinus quoque poeta dixit. Egregia est soboles scelerato nata parente, Sed crebrius cernitur degenerari a melioribus, ab optimis quidem creberrime, Nam et prouerbio iactatur, Heroum filii noxae. Nec audiendi sunt astrologi authoritatem arti suae aucupantes, transferentesque causam huiusmodi varietatum in coelestium corporum potestatem, quam sine dubio licet quotidie intueri maximam in


2518. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4 | Paragraph | Section]

et ingeniorum existere, nullo pacto cum veritate consentit. Nam si vera esset astrologorum affirmatio, nonne stellarum influxus eosdem vel etiam maiores effectus aederent in vitam reliquorum animalium, eorumque sensus in diuersa distraherent, cum ille vt haec, ex materia compactae sunt, ratio quidem et intellectus corporis omnino expertes? Quo fit vt cum anima multo praestet nobilitate stellis, regaturque a semetipsa. Siquidem anima, vt tradit Pythagoras, numerus est se ipsum mouens, caelorum potestatem nullam esse in animam rationalem existimemus: nam contra naturam est, vt ignobilius


2519. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4v | Paragraph | Section]

impium ac scelestum est credere. Igitur deus primus ille motor, et Architectus vniuersi causaque rerum primaria, et ens sempiternum, quum creasset animas ad omne genus virtutis aptas, ut diximus, aequales immortalitate. Sed intellectus et rationis capacitate nonnihil diuersas: has quidem his, alias vero aliis secundum diuitias gratiae suae fecit aptiores, est autem infaelicis artificis semper simulare cupressum , vt ait Poeta. Quid vero de Deo sentiendum, cuius sapientia omnem cogitationem exuperat? quippe magnitudo diuinae mentis ex incredibili varietate


2520. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii | Paragraph | Section]

anima nascuntur, idemque cum anima sunt nec ab ea separantur, perinde atque lumen et calor a sole. Ergo inquit: Medici fomenta occipitio temere apponunt, vt laesae memoriae opitulentur, cui certam sedem in capite statuerunt? Anima inquam delatas quidem ad se notiones et mente conceptas adnotat quasi in membrana scriptoria, seponitque in intimo capitis loco, vt illis tutius sit ab externa iniuria: atque inde, quum opus est, depromit tanquam ex thesauro. Non magis enimuero turbat animum corrupta sedes memorie, quam Economum, si quis deleat


2521. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii | Paragraph | Section]

capitis loco, vt illis tutius sit ab externa iniuria: atque inde, quum opus est, depromit tanquam ex thesauro. Non magis enimuero turbat animum corrupta sedes memorie, quam Economum, si quis deleat eius Ephemeridas. Sed quamdiu adest intellectus, caetera omnia corrigi atque instaurari possunt, eo quidem abeunte, subleuandis imaginariis memoriaeque partibus incassum conabere. Iste locus de contemplatione naturae amplissimam praebet materiam ad disputandum, Caeterum et nox appetens, et sermo prolixior, vrget vt festinem ad calcem, neque licet vno die omnes Phisicorum et Medicorum scholas


2522. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii_v | Paragraph | Section]

ad eorum vsum: hominem vero torqueri velit aethernum cupiditatibus immodicis aestuantem? at quia dei sumus imago, consentaneum est, maiorem illi de homine curam esse, qui brutis imperat. An requiremus in deo prudentiam, quod aliquid magnis in rebus temere fecerit, qui ne in minimis quidem quicquam absque summa ratione atque sapientia facit? Proinde credendum est deum non fuisse passurum, appetitum quoque rationalem hominis extendi in immensum, nisi proposuisset illi finem, quem adeptus, vltra non angeretur. Quidnam inquit appetimus cum ratione?


2523. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii | Paragraph | Section]

exercendo ingenia, vt exculto animo virtutibus partim quietam et laudabilem vitam agerent, partim ad exemplar sui alios docendo, hortando, consulendo, ad mutuam charitatem et iustitiam, vnica vitae humanae precia atque ornamenta prouocarent: alios vero deterrerent a scelere atque iniuria. Et reges quidem sapientes, et respublicae bene institutae, et leges diuinae voluntatis interpretes numquam istam aequalitatem probauerunt, sed improbitas multabatur, virtutem laus sequebatur. Atque ea regna, vbi haec immutata sunt, audacibusque et nefariis honores et magistratus deferri caepti sunt, constat


2524. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4 | Paragraph | Section]

cum migrasset in caelum ad patrias sedes, nondum rediit neque redituram esse hoc rerum statu censeo. Quid igitur inquit dicemus prouidentia regi mundum absque iustitia? Intuendum est inquam, quia duabus tanquam naturis constamus, anima et corpore: animae quidem Deum agere curam, vt quae ab ipso profecta est, eiusque similima ratione et immortalitate: corporis vero, vtpote rei vilis et momentaneae gubernationem iniunxisse ministris, siue caelum id sit, siue stellae: siue fatum, fortunamue libet appellare. Itaque coeca quadam libidine, Iudicioque


2525. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4 | Paragraph | Section]

non ageretur cum deterrimo quoque egregie, et cum optimo quoque pessime. Etsi deus generatim citra omnem controuersiam prouidentia mundum gubernant, tamen viliores quasdam partes caelestibus globis, qui mouent ad ipsius primi motoris imperium, permisit speciatim gubernandas. Luna quidem accepit potestatem vegetandis rebus, Sol vero generandis: Ac caeteri orbes alia huiusmodi sortiti sunt, legeque immutabili ac ordine sempiterno diuinae voluntatis munus exequunt. Quare nil manifestius esse potest nec tamen oculis cernitur, sed manibus quoque tractatur.


2526. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f | Paragraph | Section]

operum esse recepturas: necesse enim est vt virtus aliquando praemium reportet. Est autem palam omnibus, non fieri iudicium de recte improbeque factis, tantisper dum corpori sumus alligati: nihil igitur restat, nisi vt credamus rationem ab vnoquoque reposci post mortem, ac iustos quidem manere vitam deorum beatam, iniustos vero supplicia aetherna. Fuerat nobis propositum loqui de philosophia, sed coactus sum respondere ad tuas interrogationes, tametsi nihil decaessimus ab instituta disputatione. Immo quasi consentientes circa bonum philosophiae in arcana et intima


2527. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f | Paragraph | Section]

quasi consentientes circa bonum philosophiae in arcana et intima philosophia versati sumus, Haec enim pars eius tanto praeclarior est iis, quae de moribus et dicendi ratione tractant: quanto excellentior est vis et magnitudo naturae cuncta feliciter gignentis ingenio inuentisque hominum. Mortales quidem propter particulam diuini luminis mentibus eorum insitam, aemulantur naturam quoad eius fieri potest: Nam eius assequi potentiam vel in minimis ludentem nullae vires humanae quaeunt. Porro quum naturae vnumquodque opus admirandum esse videatur, nosque allicere debeat ad illud contemplandum:


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.