Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quidem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
First 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2528-2550:


2528. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

cum eo fueris; et omnes omnium ordinum homines, ut idem faciant excitabis; et spem salutis communis nobis confirmabis. Quod quam honorificum tibi fuerit, non dissero; res ipsa per se, quae te gloria consequetur, quae commoda inde, et in nos, et Rempublicam nostram redundabunt, demonstrat. Et quidem vide, quam haec gloria Reipublicae nostrae tuendae, familiae vestrae propria sit. Fuerunt eo tempore, quo Tranquillus ad patrem tuum hanc orationem mitteret, clarissimi, rerumque gestarum gloria celebratissimi principes in hoc regno viri; omnibus tamen Andronicus, patrem tuum Andream


2529. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

equidem Illustrissime Comes ullum est regnum, vel Respublica ulla, quae tot viros nobiles, tam generosos, tam fortes, tantis viribus, tantis et animi et corporis dotibus instructos habeat. Nullum regnum est, cuius copiae, cum nostri regni copiis, si vir viro conferatur, comparari poterunt. Vincent quidem illi numero, et multitudine plebeia; viribus certe et nobilitate, animorumque ardore, pares nostris esse nequeunt. Quamque nec numero illis, non solum non cedimus, verum etiam, si ita usu poscat, ut numeroso exercitu utendum nobis sit, superiores fuerimus. Quis regum tot millia


2530. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

EPISTOLA TRANQUILLI ANDRONICI DALMATAE Ad Illustrissium et Magnificum Dominum Andream Comitem a Gorca, Castellanum Posnaniensem, ac summum Maioris Poloniae Capitaneum. etc. Illustrissime et Magnifice Domine, mea quidem sententia semper fuit, eos compendiario itinere ad gloriam incedere; qui vel conscriptis fidelissimis praeceptis hortantur ad virtutem, vel adiecerunt animum ad tuenda et augenda communia commoda. Quod genus hominum antiquitas plane gratior et liberalior divinitati consecravit. nec alia via


2531. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

commodis publicis pro virili consuluisse. Porro alii maiora aggrediantur, quibus amplior facultas et opes a natura atque fortuna suppeditantur: nos certe non poenitebit in hac ingenii fortunarumque tenuitate, quidquid diu experiundo salubre cognovimus, ad publicum usum per occasionem tradere. Quod quidem fecimus, et Posnaniae nuper abs te liberaliter accepti, quum quaedam de philosophia commentaremur, et proximis diebus in meo accessu ad Illustrissimum Ioannem Comitem a Tarnov Castellanum Cracoviensem omni genere laudis cumulatissimum, quem ego (nec me fallit amor) iudico cuivis


2532. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 22 | Paragraph | Section]

incolumitatem; unde spes omnium haud dubiae tanquam ex fonte quodam manantes, diductaeque per rivulos, in singulorum sedes et domicilia redundant. Siquidem ut per venas a corde (quam diu viget) sanguis et calor, spiritusque vitales profecti per omnia reliqua membra propagantur; et contra, eo quidem occumbente, neque commeante sanguine atque calore, spiritibusque penitus extinctis, languere caeteras partes corporis, ac tandem interire necesse est; ita florentes Respublicae, praesidiisque vallatae consilii atque prudentiae, sic serviunt commodis privatorum, ut etiam digniatem


2533. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 24 | Paragraph | Section]

alienarum a vestro dolore cladium, exitiique plurimarum gentium, quod ultro sibi mores profligatissimi accersiverunt. Unam tantum singularem infelicitatem huius seculi, ac insigne documentum varietatis et incostantiae rerum humanarum, maximeque ad vos pertinens breviter attingam. Quod quidem non sic tenue est, ut vos nulla eius commiseratio perstringat, non adeo vetustum, ut memoria tanti mali repente vobis exciderit. Itaque considerate mecum (si placet) viri optimates rem acerbam: proponite vestris animis, ac ex propinquo contuemini recentem ac miserabilem casum, funestamque ac


2534. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 24 | Paragraph | Section]

rem acerbam: proponite vestris animis, ac ex propinquo contuemini recentem ac miserabilem casum, funestamque ac plane Christianis omnibus deplorandam fortunam Hungariae Regni quondam florentissimi atque opulentissimi, vobisque tum foedere, tum necessitudine atque cognatione coniunctissimi. Quod quidem, dum in eo vigerent armorum studia, dum inter eos maius gloriae, quam divitiarum certamen esset, dum pluris bonam famam facerent, quam pecuniam, dum nemo partem ullam Reipublicae attingeret, nemo gereret Magistratum nisi ad publicam utilitatem, dum unanimi consensu in commune consulerent, ac


2535. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 24 | Paragraph | Section]

utilitatem, dum unanimi consensu in commune consulerent, ac decora et ornamenta patriae sua isporum insignia existimarent; erat celebre nomen Hungaricum et pervagatum: florebat gloria: fama impleverat exteras nationes: habebatur columem et propugnaculum universae Christianitatis. Et hostis quidem barbarus, tametsi praepotens et superbus, tamen Hungarorum virtutem et admirabatur et extimescebat. Proinde navabat operam per legatos; ut in eorum amicitiam insinuaretur: malebat callidus Tyrannus cum gente bellicosa, triumphorum avida, clarissimisque cumulata victoriis pacem


2536. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 25 | Paragraph | Section]

aetatis imbecillae Regis nondum pubescentis et inexperti, sed alioqui innocentissimi; quidam, qui se dici optimates, et custodes, defensoresque Regni volebant, homines cupidi, ambitiosi, vafri, quaestum sectantes, arripuerunt clavum Reipublicae inita nefaria inter se conspiratione non eius quidem conservandae, sed absumendae atque perdendae. vectigalia partim condonabantur, partim addicebantur minimo; in reliquias agebant praedas: ex tributis, in quibus consistunt ornamenta pacis, et subsidia nervique belli; ne numus quidem ad Regem perveniebat: saepe tanta Rex aegestate praemebatur,


2537. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 25 | Paragraph | Section]

clavum Reipublicae inita nefaria inter se conspiratione non eius quidem conservandae, sed absumendae atque perdendae. vectigalia partim condonabantur, partim addicebantur minimo; in reliquias agebant praedas: ex tributis, in quibus consistunt ornamenta pacis, et subsidia nervique belli; ne numus quidem ad Regem perveniebat: saepe tanta Rex aegestate praemebatur, ut (quanquam provinciis integris, nullaque prorsus Regni diminutione atque iactura) tamen ad quotidianos sumptus emendicata pecunia uteretur; quum superiores Reges Hungariae magnitudine opum aliis exterarum nationum


2538. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 27 | Paragraph | Section]

in eorum ipsorum cubiculis, per insidias oppressos et interemptos. Sed homines nefarii non coepere voluptatem ex tanto scelere diuturnam: nec diu potiti sunt fructu rapinarum: omnes una occidione occiderunt; quum hosti potentissimo per summam opportunitatem in Hungariam irruenti ipsi quidem improvisi imparatique, nec ducibus idoneis, nec milite, tumultuantes trepidique coacti fuissent occurere. Haec labes in reliquos Hungaros propagata nunquam extirpari potuit: ac nescio equidem, an unquam extirpabitur. Nam vulgus hominum facillime absque exemplo in vitia delabitur: quae ubi


2539. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 27 | Paragraph | Section]

vexatam domestico latrocinio, bellorum tempestatibus quassatam et collabentem, aegreque trahentem spiritum, vix in suis ruinis insistere. Haec tametsi commemorare non potui sine magno meo dolore, partim quod in ammissione Hungariae gravissimum vulnus Reipublicae Christianae inflictum sit, adeo quidem, ut altero pene oculo esse orbata videatur, partim quod adhuc ea integra, et postea rebus eius inclinatis, non postremam ipsius partem multos per annos curaverim, susceptis aditisque pro illius regni salute magnis laboribus atque periculis; tamen arbitratus sum, fore salubre


2540. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 33 | Paragraph | Section]

durat) paucas arces, quae adhaeserunt Regi Romanorum, exceptis Carnis et parte Liburnorum, qui principum Austriae imperata faciunt. Non connumeratis maritimis Dalmatiae civitatibus, quae proximo bello aegre defensae, ammissis tamen agris, aut evastatis in Venetorum potestate remanserunt. Ragusini quidem nec integra libertate potiuntur, nec omnino serviunt. Reliqua omnia nostri nominis, Scordiscos, Dardanos, Triballos, utraque Moesias, et Thraciam inter Aemum montem et Danubium, ac totum Illyricum Thurcus suae ditionis fecit: eisque superbe, avare, crudeliter imperat. Cum Ruthenis feliciter


2541. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 36 | Paragraph | Section]

agendi, laborandi, vigilandi, nullam intermissionem concessam esse: ut quum ipsi in negotiis, laboribus, excubiis fuerint, tum demum otium, quies, securitas populo, esse parta videantur. Porro ut haec omnia singularem prudentiam, assiduamque curam et cogitationem flagitant; ita quidem nihil actum esse domi videbitur, nisi parem solertiam animique robur ad cognoscendas res externas attulerint. Est enim eximiae sapientiae, summique consilii providere, ne quid extrinsecus detrimenti Respublica patiatur. Non parum interest gubernantium Rempublicam nosse aliorum formam


2542. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 40 | Paragraph | Section]

alloquerer, si causa, ut dixi, postularet, flagitaret necessitas, tempori et moribus, eorum conveniret. Sed nimirum hoc quoque supervacuum foret, quasi calcar addere sponte incitatis ad cursum. Nam quanto semper hic ordo flagravit armorum libertatisque retinendae studio, non obscurum est: ac mihi quidem videtur ad bellicam laudem et libertatem esse natus. Nec sane video, quo alioqui pacto, non dicam dignitatem hanc, sed spiritum et vitam, tam diuturnis temporibus circumfusi pene undique magnis hostibus, saepe etiam graviter oppugnati, retinere potuissetis. Alia quidem regna, vel montes


2543. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 40 | Paragraph | Section]

non obscurum est: ac mihi quidem videtur ad bellicam laudem et libertatem esse natus. Nec sane video, quo alioqui pacto, non dicam dignitatem hanc, sed spiritum et vitam, tam diuturnis temporibus circumfusi pene undique magnis hostibus, saepe etiam graviter oppugnati, retinere potuissetis. Alia quidem regna, vel montes asperi, vel circumiectarum silvarum densitas, vel praeruptae pręcipitium fluviorum crepidines, vel difficiles angustique aditus, vel munitae urbes ab hostili vexatione defendunt. Vos vero agentes in campis patentibus, ac omni ex parte perviis, nullis praeterea


2544. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 41 | Paragraph | Section]

Iam venio ad alteram partem consilii mei declarandam. In primis autem considerare debemus primam huius regni constitutionem, quanta aequitate fundatum, quam sanctissimis legibus communitum fit, nc propendens ad dominationem, nec habens quicquam affine impotentiae libidinique tyrannidis. Ac optima quidem ratione provisum fuit a vestris maioribus, quum ornassent regiam amplitudinem clarissimis insignibus, quibus digni veneratione plurimum inter proceres eminerent, authoritatem et dignitatem regiam egregie tuerentur; ut potestas deliberandi de Republica penes Senatum, qui legitur,


2545. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 42 | Paragraph | Section]

et dignitatem regiam egregie tuerentur; ut potestas deliberandi de Republica penes Senatum, qui legitur, ex optimatibus, reges, praesides, et authores legum et iudiciorum essent. Quoniam in consultationibus, ubi deliberatur a plurimis, qui se profitentur communium commodorum defensores, raro quidem accidit, quin eventus salutares consequantur. Nam pravitas et imbecille iudicium paucorum, quando eos contingit aberrare a formula recti officii, bonitate plurium, et gravitate consilii corrigitur. Satis autem vel ex eo iudicare possumus, vestros quidem maiores multum sapientiae


2546. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 42 | Paragraph | Section]

communium commodorum defensores, raro quidem accidit, quin eventus salutares consequantur. Nam pravitas et imbecille iudicium paucorum, quando eos contingit aberrare a formula recti officii, bonitate plurium, et gravitate consilii corrigitur. Satis autem vel ex eo iudicare possumus, vestros quidem maiores multum sapientiae praestitisse, quod in longa tempora, etsi mutationes rerum humanarum paterentur, in sempiternum incolumitati suae prospexerint, nec integram regibus potestatem permittendo, nec abrogando regiam authoritatem: nam quibus regibus licet facere quod concupierint; eorum


2547. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 43 | Paragraph | Section]

huius vicissim in illos indulgentia et aequitate. Quae cuncta vobis rara felicitate video accidisse. Is enim Princeps dono quodam providentiae huic regno datus est; quo neque meliorem, neque sanctiorem, neque cui fortuna indulgentius magnis in rebus aspiraret, nemo sanae mentis, ne optare quidem a diis immortalibus possit. Quae olim singula quosdam reges illustres habuisse dicuntur eminentissima, ut Caesarem memorant clementia, Augustum felicitate, bonitate Traianum praestitisse; in hoc rege concurrentibus clarissimis virtutibus ad eum ornandum, cumulata omnia existunt.


2548. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 44 | Paragraph | Section]

Deum iustum remuneratorem humanarum operum, propter aequissimi mitissimique regis excelsas virtutes, animumque gerentis adversus cupiditates, et fortunae blandimenta semper invictum; et dedisse vobis clarissimas victorias de hostibus, et hanc diuturni otii peperisse huic regno tranquilitatem. Quod quidem vobis non magis fructu, quam recordatione iucundum esse debet. Quum enim terrae mariaque per hos annos armis streperent, quum arderent bello in Europa regna omnia, quum furor Martius ubique grassaretur, sola Polonia secura bellorum profunda pace fruebatur. Sed quoniam rerum


2549. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 47 | Paragraph | Section]

obiicitur; non debet quenquam offendere, si quis vel ab extremis terrae partibus quippiam animo iuvandi res vestras in memoriam vobis revocet: magis habenda est illi gratia, quod voluit prodesse. Nam in vestra situm est potestate, admonitionem eius vel sequi, vel non admittere. Tametsi consilia quidem non perinde probantur a sapientioribus eorum causam, qui ea dixerunt, atque propter suam ipsorum gravitatem, a quocunque authore profecta sint. Nec Mosem virum sanctum, et plenum Deo ferunt erubuisse, quaedam, ex sententia Ietro, quamquam soceri sui, sed profani dogmatis, in civili


2550. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 49 | Paragraph | Section]

in partes corporis intimas: tamdiu medullas et viscera populatur, donec totum corpus conficiat. Itidem morbus iste civilis, de quo sermonem instituimus, postquam inter cives inveteraverit, nullis deinde remediis expugnabitur, nec ante conquiescet, quam omnem Reipublicae flatum evertat: eo quidem nondum invalescente, ac mox de sedibus animorum et conversatione publica sublato atque depulso; nihil est, quod posthac quieti metuatur, praeter externam violentiam fatique necessitatem: contra quam nemo sapit: cui superi quoque cedere dicuntur. Hoc igitur diligenter intuebimur, hoc


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
First 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.