Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quidem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
First 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2551-2560:


2551. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

destinata est. Hij quia firmiores creduntur, ac minus fugaces, a dominis ad ministeria castrensia assumuntur, libertas tum demum competit, ubi uel ipse annis inutilis potius reijcitur a domino quam dimittitur, uel ubi dominus in bello inter pericula mortis libertatem legarit. Matrimonia illis quidem permissa sunt, sed liberi eorum pro arbitrio domini distrahuntur, quae res sapientiores a nuptijs abhorrere facit. Alios qui circuncisionem repudiant, immaniter tractant: quam miseriam per tredecim annos expertus sum, nec ullis uerbis consequi possum, quid sit calamitatis in hoc genere


2552. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

placet, obducitur ad grauem seruitutem, ut uel arator, uel pastor sit, re duriora commemorem. Multa sunt ibi inaudita exempla miseriae. Caeterum homines iugo copulatos aratrum ducere nunquam uidi. Ancillae arctissimae habentur in perpetuis laboribus et extra conspectum uirorum, et ne cum conseruis quidem illis ulla confabulatio permittitur. Si quis cum uxore et liberis captus fuerit, hunc libentissime magnates emunt, et uillis praeficitur, ut curam uel aruorum, uel uinetorum, uel pascuorum agat, nati ex illis uernae fiunt. Si in Christiana fide perseuerauerint,


2553. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

MEMORIAM CHRISTI PAVlatim in prouincijs olim Christianis aboleri. SVpersunt adhuc aliqui, qui meminêre expugnationem Constantinopolis, et regna Graeciae, Albaniae, VValachiae, Seruiae quam Bosnam uocant Turcae, in prouincias redacta, illi quidem Christum tenaciter retinent, sed iuuentus dediscit, breuique futurum ut plena sit obliuio Christianitatis. Idem futurum in Croatia, Hungaria, Sclauonia, quae recentia additamenta sunt et auctaria Turcici imperij. QVAE


2554. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

regiam sobolem. Et quod nunc Vaiuodae filium apud se retinent, non alio consilio faciunt, quam si illis Hungaria adimatur, cum immittant ad res nouas moliendas: ubi illis securae possessio Hungariae fuerit, haud dubie e uita tolletur, nam Turcae in ea re nec generis, nec soceris, imo ne fratribus quidem parcunt. Clericos si non occidunt, omni fortuna et dignitate nudatos ad ludibrium et mendicitatem relinquunt. Campanas omnes et organa, et alia instrumenta Musica templis adimunt, imo ipsa templa prophanata suo Mehemmeto consecrant. Misera et humillima sacella


2555. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

capitationis, qua singuli quotquot sunt in una familia, singulos ducatos soluunt. Si parentes soluere nequeunt, ad liberos suos in seruitutem uendendos compelluntur. Alij in catenis uincti, ostiatim obambulant ad stipem emendicandum, quod si ne ita quidem soluendo fiunt, perpetuis carceribus mancipantur. Iam cum omnia officia praestiterint, adhuc semper ius est Turcae optimum quenque ex liberis deligere, quem circuncisum summotumque a conspectu parentum in militiam alit, nec unquam ad parentes redit: et primum, quia


2556. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hebdomadam singulis annis, at non semper eundem, sed si (uidelicet hoc anno) ieiunauerint Ianuarium, sequenti Februarium, pergentes serie, ita ut duodecim annorum decursu, unum et duodecim hebdomadas loco decimae offerant Deo. Cum ieiunant, toto die nihil gustant, ne panem quidem, aut aquam. Deinde uisa stella, licet illis omnia manducare, praeter suffocatum, et porcinas carnes. Suffocatum ab eis, MVRDAR, id est, cadauer siue immundum, et porcus DOMVZ uocatur. Quadragesimae peracta, Pascha celebrant, eorum lingua BAIRAM uocatum, magna cum solennitate per triduum,


2557. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

faciam. ieniemezum, id est, non possum uincere. gunglumi, id est, mentem meam. DE MONACHIS illorum. Non desint illis Monnachi DER VISLAR uocati, uarij quidem ac in primis triplicis ordinationis. Primus ordo talis est, qui nihil proprij habentes, quasi nudi incedunt, praeter pudenda pellibus ouinis tecta, et tempore frigoris ad cooperiendum dorsum similiter pelle, latus, manus, pedes, et caput nullo prorsus tegunt uestimento. Exigentes eleemosynam


2558. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

deinde Equites, qui uel singuli, uel terni tentorium habent: Etiam pedites habent propria tabernacula, id enim ex disciplina habent, ne quis sub dio cubet. Ituro exercitui stratores uiam faciunt, hinc inde collocantes aceruos lapidum, uel strues lignorum, ad indicium uiae, adeo ut ne in tenebris quidem facile erretur. Mouent se media nocte, et usque meridiem, sequentis diei in agmine sunt. Inter equitandum Rex in medio duorum BASSALARVM cum illo colloquentes incedunt, quos praecedunt aliquot IENITSERORVM ordinis milites, in equis, ferentes candelas ardentes: et hoc


2559. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

lector, de cultu et moribus Hismahelitarum, praeterea et multa uocabula, salutationes, responsiones, gratiarum actiones, ualedictiones, una cum numero linguae Persarum (quam nostri Turcicam appellant) magis cognitu necessaria. Nec te quoque latebit lingua Persica Turcas uti, quamuis corrupta, quod quidem perfecte intelligi potest, ex usu omnium colloquiorum. Nec certe operaepretium esse duxi, latius enarrando, laicorum nimirum rusticam consuetudinem et turpissimum cultum fidei, nostram chartam contaminare. Sed ob hanc causam potissimum uisum est nobis, haec pauca, omissis deterioribus (quae


2560. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

lectis, discernerent (maxime si qui extitissent eorum operum commendatores) quantum lux differat a tenebris, hoc est, quantum uera Christianorum religio, a nefandissima illa Barbarorum superstitione. Quare humanissime lector, meum conatum oro boni considas, si quid ex hac (uera quidem, sed incomposita) mea foetura uoluptatis aut iucunditatis hauries. Nam sancte deierare possum, nudam ueritatem me sectatum esse, nullo Turcicarum rerum scriptore inspecto. Iudicium ueritatis committo peritis linguae et nationis, deinde illis, qui diligentius euoluerint, quae de ritu et


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
First 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.