Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quidem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
First 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2819-3400:


2819. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1 | Paragraph | Section]

Alphabetico ordine explicatur. Opus, et maximo annorum aliquot labore ac studio, multisque vigiliis, atque fide singulari confectum: et maximam quoque S. Theologiae studiosis commoditatem, quicunque candide ac dextre uti eodem voluerint, allaturum: ut simile, in hoc quidem argumenti genere, nullum unquam esse editum, re ipsa facile sint deprehensuri. Accessit vocum ac phrasium, item locorum S. Scripturae obiter explicatorum, denique Rerum, etc. Trigeminus INDEX. BASILEAE, Ex officina


2820. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

Scripturam esse obscuram, ambiguam, non etiam sufficientem ad plenam institutionem hominis Christiani ad salutem: denique esse literam mortuam, et librum haereticorum, unde omnes haereses ac errores exoriantur: Verum huiusmodi adversariorum innumera blasphemaque dicta, copiose, et quidem ad verbum ex istorum scriptis desumpta, recensui in eo libro, quem inscripsi: Norma simul et praxis Synodi, etc. Contra quoque, veram et divinitus traditam normam cognoscendae veritatis, esse solam sacram Scripturam in Protestatione contra Conciliabulum plenissime ac


2821. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

Contra quoque, veram et divinitus traditam normam cognoscendae veritatis, esse solam sacram Scripturam in Protestatione contra Conciliabulum plenissime ac evidentissime demonstravi. Quam tractationem perinde hic repetitam cupio, ac si inserta foret. ¶ At obiiciunt illi, de Textu quidem ac libris Sacris convenire, sed tamen de sensu ac intelligentia litem esse. Eam igitur illi volunt ex patribus peti oportere. At contra Augustinus et Hilarius contendunt, ex collatione ipsius Scripturae loca aut dicta obscuriora esse illustranda. Quod sane etiam ipsemet Christus tum exemplo,


2822. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

quod nulla regula sit tam exacte vera, quin aliquam exceptionem admittat. Non unius hominis industriam ac laborem haec materia exigit, sed multorum ac praestantium virorum: quae profecto multo iustius decemviratum flagitaret, quam olim decem veteris Rom. iuris Tabulae: quando quidem et tractatio ipsa est multo per sese difficilior quam illa, et non ex alienis voluminibus (sicut illa ex Graecorum legibus) transumuntur: et denique, hic non de terrenis vilibusque quibusdam bonis negociisve agitur, sed de summis illis, nempe de gloria Dei, et humani generis aeterna salute.


2823. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

sententiolas scriptorum citent: eoque remisso Sacrarum literarum studio, Patrum lectioni vacant: cum tamen contra, plus sit solidae ac vere eruditae Theologiae in unico aliquo Sacri Codicis libello, quam in omnibus hominum scriptis, sive Patres, sive filii, fratres aut praeceptores vocentur. Non quidem nego etiam illis aliquid temporis dandum esse, sed Sacrae potissimum literae sunt versandae ac terendae diurna simul ac nocturna opera. Omnes ergo qui volent vere eruditi esse ad regnum caelorum, dent omni studio operam, ut utrunque Testamentum nocturna diurnaque manu versando,


2824. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

ἀντίστροϕον aut correspondens huic opus Compendiariae expositionis aut Glossae (uti vocant) supra totum Sacrum codicem, absolvere liceat. Sane praeclare eis organis ac operibus candidati Theologiae sublevarentur, et iuvarentur. Hac enim ratione, dum hic quidem singulae quaedam voces ac phrases, atque adeo etiam sententiae et variae dicendi rationes, plenis explicationibus, regulis ac tractatib. exponuntur: illic vero perpetuus contextus illustraretur: necessario sacer ille textus dilucidissimus redderetur, pauperiores magnitudine sumptuum


2825. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

inter homines, veram pietatem sectando. Abiectio. Psalm. 22, et Thren. 3. in Vulgata versione ponitur Abiectio plebis, sed in Hebr. est aliud verbum בזוי bezui. significat autem rem contemptam extreme, ac ab omnibus reiectam. ABIRE, habet quidem aliquos idiotismos, non tamen adeo obscuros, ut eos prolixe explicari sit necesse Abire in consilio impiorum, Psal. 1. pro, impia consilia sequi. De quo loco infra in voce Consilium. Abire post idola post deos gentium, post vanitatem, etc. significat falsas


2826. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

significat abolitionem peccatorum: tum eam quae fit imputatione, quae idem est cum iustificatione: tum etiam inhaerentium sordium aut malitiae, quae fit reali renovatione. Isa. 4, Cum abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem eius laverit de medio eius. 1. Corinth. 6. Et hoc quidem aliquando fuistis, sed abluti estis. Hebr. 10. Abluti corpus aqua munda Ablue peccata tua, Act. 2. id est, patiare ea sanguine Christi ablui. Verum de hoc composito, in simplici verbo LAVARE. ABNEGARE, vox in sacris usitata, significat in genere repudiare, relinquere, aut


2827. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

Abnegare nosmetipsos, ac nostra, qui pie vivere et Christum sequi volumus, Matth. 16, Lucae 9. id est, ita penitus nos addicere Christo, et toto pectore regnum caelorum quaerere, ut eius gratia parati simus quidvis ferre, facere ac pati, sive in bonis, sive in corpore, tanquam si iam nec pili quidem nos nostraque omnia faceremus. Tit. 3, iubemur abnegare impietatem et secularia desideria: id est, penitus illis, totoque pectore valedicere. Simile huic est verbum Abrenuncio, quo in renunciando satanae ac mundo in Baptismo utimur. ABOMINATIO, et Abominor, vox composita


2828. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

Daniel cap. 9. Sic et Christus Matth. 24, et Marc. 13. Nec tantum ei hoc abominationis nomen tanquam maxime genuinum tribuit Propheta, sed etiam addit, Abominationem desolationis, id est, idololatriam horribiliter Ecclesiam ac regnum Christi desolantem et vastantem. Fuerunt quidem et aliae abominationes ac idololatriae innumerae omnibus temporibus: sed quae tantum damni regno Christi dederit, ut haec, nulla unquam fuit, nec erit. Aliae enim haereses plerunque vel singulos errores, vel certe paucos habuerunt, et brevi tempore duraverunt. At haec est cloaca aut sentina


2829. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

copiose demonstravi. ABSORBERE idem quod devorare, seu subito ac prorsus perdere, per Metaphoram. Ierem. 51. Absorbuit me rex Babylonis, quasi draco. 1. Corinth. 15. Absorpta est mors in victoria: id est, prorsus ac perfecte est perdita et devastata. ABSQUE: Varia quidem sunt et adverbia et praepositiones, negationis vim in Sacris literis habentes: sed tamen nos nunc de hac una dicamus, qua Vetus testamentum plures diversasque Hebraeis exprimere solet, Isaiae 54. Congregando congregabit se populus absque me: pro, sine meo iussu. Sic Absque corde et corde.


2830. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

Eadem phrasis est et sequenti capite. Sic Isaiae 58. An istud vocabis ieiunium, et diem acceptabilem Domino? Acceptum aliquid alicui ferre, aut referre, est, illi imputare. Sumptum autem est a mercatoriis ratiocinationibus, quia ibi omnia tum accepta tum data in libros referuntur. Et quidem alicui, seu sub alicuius certi hominis nomine referuntur, eique tanquam imputantur seu adscribuntur, tanquam ab eo accepta, aut in eum absumpta, eive data vel danda, sive ab eo revera dependente data receptave sint, sive ab alio nomine ipsius: sive ex misericordia, et condonando acceptumque


2831. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

debitum remittit debitori, dicitur illi acceptum ferre. Unde verbum Iuris dimanavit ACCEPTILATIO, ubi scilicet debitor, qui non est solvendo, interrogat creditorem suum, utrum acceptum habeat quicquid illi debebat: hoc est, pro accepto et soluto deputet? Tunc enim, si creditor respondeat, Habeo quidem, acceptumque tibi fero: remissio illa etc condonatio dicitur Acceptilatio, quae eregione opponitur iustae solutioni. Pulcherrima ergo hic ACCOMMODATISSIMAQUE ORATIONE explicat Paulus tum id quod dixerat, REPUTATUR FIDES ad iustitiam: tum clarissime RATIONEM nostrae


2832. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut Paulus dicit, se docendo Evangelion colere Deum, aut servire ei in spiritu, Romanis primo Distinguunt vero recentiores Theologi Adorationem istam religiosam, in Duliam, Hyperduliam, et Latriam: quo scilicet sic suam idolomaniam conficta distinctione excusare queant. Dicunt enim, Sanctos quidem colendos esse Dulia: divam vero Virginem, et humanitatem Christi in hac vita, seu quam diu hic vixit Hyperdulia: et denique Deum, Latria. Verum Scriptura haec discrimina ignorat. Quin et ipsemet Eckius in suis Locis, in fine Capitis de Sanctorum veneratione, clare confitetur, nusquam


2833. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

testamenti praecipere invocationem aut adorationem sanctorum Augustinus in Quaestionibus super Exodum, dicit, etiam Duliam Deo deberi: sicut et Paulus ubique testatur, se Dei, non hominum δοῦλον aut servum esse. Libro decimo de Civitate Dei, distinguit quidem hosce cultus, sed loquitur de cultu hominum viventium: et interponit praeclaram sententiam, quae cultum sanctorum penitus damnat ac tollit: Fidenter (inquit) audemus dicere, religionem non esse nisi Dei cultum. Ludovicus porro Vives in suis Annotationibus super eum librum, facit mentionem


2834. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

commodissimo, et contrâ tibi ad tuenda tua incommodissimo. AETERNITAS, ut definiunt communiter, est tempus quod initio et fine caret: eaque aeterna dicuntur, quae sine initio et fine fiunt, semper fuerunt, et erunt. talis est solus Deus. Perpetuam porro vocant ea, quae certo quidem tempore coeperunt, sed fine carebunt. Verum vox Aeternum non raro etiam alias significationes habet in sacris literis. Vertunt autem hoc Latino nomine nonnunquam Hebraeum Olam, quod tamen aliquando etiam seculi voce exprimitur. Quare in voce PERPETUI et SECULI, plura de hisce vocibus


2835. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

revera non possunt, siquidem aeque ut in caeteris locis in Salomone pro iuvencula virgine ponitur, quod per hoc quartum indicare voluerit affectum illum et ardens studium viri virginem depereuntis ac ambientis: quod perinde equidem absconditum, ac cognitu difficile est, ut reliqua tria. Atque haec quidem sententia ac expositio, ut simplex est, et vera, ita plane nihil habet absurdi, aut obscoeni. Et pluraliter elamoth Psalm. 68, Praecedunt cantores, subsequuntur musici, in medio autem adolescentulae cum tympanis. Cant. 1. Propterea adolescentulae dilexerunt te. Hactenus ille. Quod ad


2836. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitiae mutare in Absynthium, Amos 6, significat tum politicam iustitiam ac iudicium, tum et Ecclesiasticam, commutare in summam et hominibus perniciosam iniustitiam. Sic et Isaias cap. 5 inquit: Vae vobis, qui mutatis dulce in amarum, et amarum in dulce: id est, qui veram quidem doctrinam damnatis, falsam autem laudatis ac defenditis. Apocalypsis 10, dicitur liber a Ioanne devoratus, in ore quidem ei fuisse dulcis, sed in ventre amarus: quo significatur, gustum gratiae ac Christi sua quidem natura dulcem esse, sed postea habere comitem nimis acerbam crucem. Vide


2837. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

in summam et hominibus perniciosam iniustitiam. Sic et Isaias cap. 5 inquit: Vae vobis, qui mutatis dulce in amarum, et amarum in dulce: id est, qui veram quidem doctrinam damnatis, falsam autem laudatis ac defenditis. Apocalypsis 10, dicitur liber a Ioanne devoratus, in ore quidem ei fuisse dulcis, sed in ventre amarus: quo significatur, gustum gratiae ac Christi sua quidem natura dulcem esse, sed postea habere comitem nimis acerbam crucem. Vide de hac voce aut phrasi in voce FEL. AMBULARE, per metaphoram significat vivere, tenere aliquod certum curriculum


2838. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

Vae vobis, qui mutatis dulce in amarum, et amarum in dulce: id est, qui veram quidem doctrinam damnatis, falsam autem laudatis ac defenditis. Apocalypsis 10, dicitur liber a Ioanne devoratus, in ore quidem ei fuisse dulcis, sed in ventre amarus: quo significatur, gustum gratiae ac Christi sua quidem natura dulcem esse, sed postea habere comitem nimis acerbam crucem. Vide de hac voce aut phrasi in voce FEL. AMBULARE, per metaphoram significat vivere, tenere aliquod certum curriculum vitae, sive in communi vita, functionibus aut sententiis, seu in fide. Sicut et via, vitam,


2839. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit. Putant vero aliqui esse vocem origine sua imperativi modi Niphal, ubi sic scribitur האמן Heamen, et ה h literam, aut potius tenuem spiritum, initio propter multum usum in pronunciando evanuisse. Christus ea, et quidem repetita, saepe utitur, pro certa asseveratione, ferme iuramenti loco: ac significat ei idem quod Vere ac certe. Sic et Paulus 1. Corinth. 1, videtur eam accipere, cum dicit: Promissiones Dei esse Nae et Amen: id est, certas, veras et ratas: posito adverbio pro nomine adiectivo. Sic et


2840. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

sacrarum literarum aliquo modo eo tendentia, tamen admittenda non est, sed sensus illorum locorum diligentius est inquirendus. ANATHEMA. Distinguit Budaeus inter ἀνάθεμα et ἀνάθημα: quod posterius quidem tantum donarium divis dicatum: prius vero rem sacram, execrandam, devotam aut detestandam significet. Sed Chrysostomus pro eodem accipit, quem et nos sequemur, simpliciter de hac voce agentes. Monet alioqui multa Budaeus de hoc nomine utiliter, in secunda parte Annotationum super Pandect. et


2841. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

vero rem sacram, execrandam, devotam aut detestandam significet. Sed Chrysostomus pro eodem accipit, quem et nos sequemur, simpliciter de hac voce agentes. Monet alioqui multa Budaeus de hoc nomine utiliter, in secunda parte Annotationum super Pandect. et in Commentario Graecae linguae. Hieronymus quidem monet, hanc vocem aut rem ratione originis propriam Hebraeis esse, eosque eam pro extrema execratione aut detestatione habere. Sed nos moti etiam ipsa vocis etymologia, potius eam a Graeca significatione et communi omnium gentium more deducemus. Primum venit haec vox a superponendo, aut


2842. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

ab sumebant, in eosque sua scelera et poenas, ut ipsi somniabant, congerebant, ac diis manib, devovebant et mactabant. Tales farme fuerunt duo Decii et Curtius, quorum apud Livium fit mentio. ANCILLA, alias conditionem, alias humilitatem ac promptitudinem in serviendo significat: et quidem nonnunquam iunctim ponuntur. Ruth. 2, Quod consolatus sis me, et loquutus ad cor ancillae tuae: Et ego non sum sicut una ex ancillis tuis. priore loco est humilitatis, posteriore conditionis. Sic et 1. Sam. 25, Abigail inquit ad Davidem: Ecce ancilla tua in ancillam ad lavandum pedes


2843. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

14, sepulchrum ab inferno separat. Contextus porro cum ista versione pugnat, quia Petrus ibi clare tribuit Christo cruciatus mortis, ex quibus tunc demum sit liberatus, cum est resuscitatus: ut descensus ad inferos et sensus illorum dolorum non recte tribui queat Christo ante passionem, quando quidem eos Petrus proxime ante resurrectionem ponit, eosque resurrectioni opponit, ita ut resuscitatio sit ea ipsa liberatio et eductio ex illis cruciatibus. Reclamat et in eo contextus, quod clare Petrus ibi duas diversas partes hominis Christi facit, ac de eis separatim pronunciat, dicens:


2844. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

Os aperire, est dare facultatem loquendi: sicut aperire aures et oculos, restituere auditum et visum. Sic Luc. 1. de Zacharia legimus: Apertumque est os eius illico, et lingua eius, et loqueb atur, etc. Vulvam aperire, est primo genitum edere. Exodi 13. et 34. Numer. 18. et quidem in Hebraeo est Apertio vulvae, abstractum pro concreto seu participio: id est, pro aperiente vulvam. Aliquando etiam sola vox APERTIO habetur, ut Exodi 13. Significat igitur non raro Apertio vulvae, primogenitum. Liberationem aliquando Apertio significat: quia captivi carceribus


2845. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

testarentur, et legatione pro Christo fungerentur ad omnes gentes, quo se paterentur cum Deo reconciliari. 2. Cor. 5. Dominus dicit Io. 20. Sicut misit me pater, ita et ego mitto vos: ut ipse Dominus IESUS fuerit aliquo modo Apostolus, missus aut ablegatus, sicut et vocatur Hebr. 3. Dicit quidem Scriptura, mitti doctores etiam in Veteri testamento, ut in Exodo inquit Moyses: Mitte quem missurus es. Et Isaias, Domino dicente, Quem mittam? sese sponte offert, ac dicit, Mitte me Domine. Item in Hieremia: Currebant, et non mittebam eos, etc. Achias propheta 1. Reg. 14,


2846. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

Illic ergo sunt istae superiores aquae. VII. Quia id agit Moses, ut nobis describat creationem rerum visibilium, quibus uti ac frui quotidie cogimur: non eorum quae nobis et occulta et inutilia sunt. ideo etiam nihil de angelorum caelestium, paradisi aut inferni creatione scribit, imo nec de lapsu quidem angelorum: quae nobis minus necessaria, aut etiam possibilia scitu sunt. Quae ergo esset ista imprudentia Mosis, si omissis istis utilissimis et miraculosissimis aquis mediae regionis, illas ignotas ac inutiles crystallinas, super omnes sphaeras existentes, describeret? VIII. Quia cum Deus


2847. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioachimus autem Camerarius, vir eruditissimus (quem, sicut debeo, honoris causa nomino) in libello quem inscripsit de Graecorum ac Latinorum numismatis, se didicisse scribit de Graecorum commentariis, singula ἀργύρια valuisse minam Atticam: quod ego quidem optarem idonei alicuius scriptoris authoritate confirmatum. Solet enim Iosephus ἀργυρῶν appellatione Siclos intelligere, ut liquet ex lib. 9. cap. 2. si conferantur, quae illic commemorat de fame quae in Samaria erat, cum


2848. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

et ἀργυροῦς distinguere: quod vellem a Camerario copiosius explicatum. Haec illi de argenteis dicunt. Ego contra habeo graves causas, cur nequaquam assentiri queam, tanti precii fuisse illos argenteos. Primum enim necesse est fuisse monetam, et quidem argenteam, quod ipse numerus discretus, et vox materiae indicat. Oportet etiam fuisse eam ipsam monetam tractabilem. At si unus argenteus minam, centum denarios, aut 10 coronatos valuisset: sequeretur, illius monetae pondus fuisse talerorum 14. nam olim aurum maiore quantitate argenti


2849. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

aurum maiore quantitate argenti commutatum est, quâm nunc: quod pondus non tam moneta aut numisma fuisset, quam rudis et intractabilis massa. Secundo apparet passim ex historiis Biblicis, fuisse communem ac valde usitatam monetam. At tanta massa non posset valde usitata esse, ne in metallicis quidem locis: nedum apud illos, ubi nullae fodinae fuerunt. Non enim quivis communis homo tantum pecuniae habere potuit. Solet quoque moneta applicari ad emptionem quotidianarum rerum. At quae tandem res quotidianae, ac pervulgata emptione, decem coronatis emuntur? Abrahamo donat Abimelech oves,


2850. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

eius subiecto ponant: ut senecta pro sene homine, aut senibus. Sic igitur et Iuventus aut puericia, pro pueris aut iuvenibus accipitur. AZYMON. Vide in voce FERMENTUM. B BAAL, apud Haebraeos originaliter dominum, aut maritum significat: et quidem de austeriori ac tyrannico dominio accipitur. Verum de verbis Hebraeis nunc ex professo non agimus. Fuit etiam hoc nomen Baal, Bel, aut Belus, cuiusdam regis Assyriorum, qui primus consecrata ei statua coli coepit: quod quasi initium idololatriae fuisse dicitur. Iam incertum est,


2851. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

baptizati? Quamvis.n. εἰς pro ἐν saepe usurpetur, tamen haec enallage (meo iudicio) nullo modo huic loco convenit. Neque enim puto quaerere Apostolum, aut a quo, aut quomodo, aut quorrum sint baptizati. Denique ne hoc quidem puto rogare an sint baptizati: sed cum illi dicerent, se nescire an sit Spiritus S. ac proinde ostenderent, se ignorare totam Ecclesiae Christianae rationem, qui tamen se discipulos dicebant: credo sciscitari Paulum, cur igitur doctrinae nomen dederint, et quales se esse profiteantur. Utitur


2852. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

dum erant prorsus abolitae. Discrimen porro aut convenientia baptismi Christi, et Baptistae, tractatur in Theologia: nunc tantum breviter de ea re moneo, ipsum Baptistam Matt. 3. ac Luc. 3, et Iesum Act 1, sic distinguere, tanquam baptismum ministri et domini ipsius, quod minister proprie quidem tantum exterius lavet: sed Christus tunc, ac in eodem Sacramento, interius mundet. seu, Iohannem et alium quemvis Apostolum aut doctorem esse tantum administrum externi operis: sed Christum esse authorem internae efficaciae, sive exterius ipse baptizet, sive quispiam alius minister.


2853. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

Beneplaciti, aut bonae voluntatis: tametsi etiam plures specialiores istis subdivisis reperiri queant. Diligentissime autem duo illa hic expendantur et observentur: de quibus forte postea aliquid in voce VOLUNTAS addam. Nunc aliorum quoque de hisce vocabulis sententiam adscribam, ac primum quidem ex novo Testamento haustam, deinde ex veteri, ubi simul etiam ipsae originales voces Graeca et Hebraea explicabuntur: tametsi non ita perspicue hasce duas significationes distinguant ac explicent. Sentit igitur Hieronymus, εὐδοκίαν esse Graecis


2854. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

quia sic fuit bona voluntas coram te. sic enim vertit Hieronymus. Eadem vox est, qua usi sunt angeli nunciantes pacem in terris in hominibus bonam voluntatem: qua significatur gratuita benevolentia favorque numinis erga mortales. Et in Epistol. ad Rom. cap. 10. Voluntas quidem cordis) ἡ μὲν εὐδοκία, quod significat, aliquid animo gratum et acceptum. Aurelius Augustinus explicans carptim aliquot huius Epistolae quaestiones, legit pro εὐδοκία, bona voluntas, quemadmodum


2855. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

pacem a Deo contingere, postremo vicissim ipsorum bona voluntas seu fides, erga tantum thesaurum divinitus oblatum requiritur, aut etiam hominum acquiescentia in eo ac fruitio denunciatur. Iam audiamus explicationem cuiusdam Hebraeae linguae probe gnari, ex veteri Testamento sumptam, quae quidem erit magis exemplorum citatio, quam ipsarum significationum accurata aut illustris tractatio. Facient tamen ista ipsa exempla plurimum cum ad declarationem, tum et ad confirmationem veritatis eorum quae supra disservi. Sunt igitur apud Hebraeos duo potissimum verba,


2856. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

Atque ex Matthaei 14, et Marc. 6, omnino apparet, eum esse ingressum navim, et sedata tempestate ab iis adoratum, qui una vehebantur. Ergo illa interpretatio non videtur convenire, quae scilicet videtur innuere, ipsos quidem paratos fuisse illum excipere, sed navim statim appulisse: quod non convenit cum aliorum Evangelistarum narratione. Puto igitur, verbum Voluerunt opponi illi quod ante dixerat, eos fuisse perterritos. Ex quo scilicet intelligitur, ipsos fuisse eum aversatos. Nunc igitur agnita eius voce,


2857. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

Bestia quippe est daemon, bestia illius perfidiae imitator homo. Bestia tandem is est, qui cum multa pollicitus sit Deo, fregit fidem. Aretas Caesarien. super Apocal. Deus enim dedit in corda eorum, ut dent regnum suum bestiae, etc. Varia est bestiae significatio. nam alicubi quidem Antichristus hac appellatione designatur: alias vero ipse satanas. Quare Antichristi bestiam vide supra in ANTICHRISTO. Variae bestiae in Scripturis, variis translationibus et collationibus serviunt: de quibus suo loco in Alphabetica hac serie dicitur. Bestia, pro Romano imperio, per papam


2858. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et de meretrice Apoc. 18 habetur. Apoc. 19, in meliorem partem de spirituali ornatu accipitur: Et datum est sponsae agni, ut amiciatur bysso puro ac splendido. Byssus enim sunt iustificationes sanctorum. C CABALA, vox Hebraea, quae in sacris quidem literis non reperitur, sed tantum apud Iudaeorum Rabinos, a recipiendo venit. Similis autem significationis et etymologiae est leca, itidem ab accipiendo dicta: quia vera doctrina a Deo quidem traditur, sed ab hominibus accipitur. De qua re ac voce forte aliquid plenius in vocabulo


2859. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctorum. C CABALA, vox Hebraea, quae in sacris quidem literis non reperitur, sed tantum apud Iudaeorum Rabinos, a recipiendo venit. Similis autem significationis et etymologiae est leca, itidem ab accipiendo dicta: quia vera doctrina a Deo quidem traditur, sed ab hominibus accipitur. De qua re ac voce forte aliquid plenius in vocabulo Traditionis dicetur. CABUS, mensurae genus est, 2. Reg. 6. Quarta pars cabi stercoris columbarum 5. argenteis emitur. Alioqui in Scripturis non reperitur. CABUM autem volunt interpretes


2860. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

impios cum furore. Quae loca de spirituali victoria et conculcatione necessario sunt intelligenda. Calcantium vocem tollere, Esaiae 16. et Ierem. 25, est, tum penuriam vini efficere, tum et extremam solitudinem. Non dabo calcationem pedis, Deuteronomii secundo: id est, nec vestigium quidem soli huius tibi largiar, quantum solis plantis calcare queas. CALCANEUS, posterior pars plantae, Genes. 2, videtur significare tum omnes pios, tum et ipsam Christi humanitatem, quam satan afflixit, sicut et adhuc pios infestat. Calcaneum observare, significat observare


2861. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

negligentes doctores, Esa. 56 Ibidem: Canes impudentes nescientes saturitatem. de avaris sacrificis. Sic et Phil. 3. Canes, malos operarios significat. Hinc oriuntur variae locutiones: ut, Comedi a canibus, 1. Reg. 16, est non sepeliri, sed iacere ut alia brutorum morticinia. Nec canis quidem mutivit, Exod. 11: id est, omnia fuere tranquillissima et pacatissima. Canis ad vomitum, de redeuntibus ad sua peccata dicitur. Proverb. 16, Ut canis revertitur ad vomitum, sic stultus iterans suas stulticias. Sic et 2. Petr. 2. Canem apprendere auribus: id est, sibi attrahere


2862. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

capitis, Matth. 10 Luc. 12. pro, omnia nostra, etiam minima, fide summa ac optima a Deo custodiri, et conservari, nedum maiores et preciosiores partes. Eadem ratione dicitur, non casurum aut periturum capillum alicuius: 1. Sam. 14. et 2. Sam 14 1. Reg. 1. et Luc. 21: id est, ne minimam quidem eius partem laedendam esse, nedum maximam. Simili occasione aut natura capillorum dicitur Matth. 5. Non potes unum capillum facere album: id est, ne minima quidem nostra recte mutare possumus, nedum maxima. In hisce ergo omnibus loquutionibus, capilli pro quavis ignobilissima hominis parte


2863. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur, non casurum aut periturum capillum alicuius: 1. Sam. 14. et 2. Sam 14 1. Reg. 1. et Luc. 21: id est, ne minimam quidem eius partem laedendam esse, nedum maximam. Simili occasione aut natura capillorum dicitur Matth. 5. Non potes unum capillum facere album: id est, ne minima quidem nostra recte mutare possumus, nedum maxima. In hisce ergo omnibus loquutionibus, capilli pro quavis ignobilissima hominis parte ponuntur. Porro funda iacere ad capillum Iud. 20, est directissime ac certissimo ictu scopum tangere, Psal. 40 et 69. a numerositate loquutio


2864. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

est: ut, Sensus carnis inimicitia est adversus Deum, Rom. 8, id est, totus homo, praesertim anima rationalis, seu mala mens et malus animus, exercet hostilitatem cum Deo. Sic forte et Gen. 6, Quia caro est. In carne seminare, id est, carnalibus aut corruptionis desideriis indulgere. Habet quidem haec significatio aliquid vicinitatis cum quarta, sed tamen ibi vires hominis per sese: hîc vero quatenus corruptae sunt, significantur. In hac significatione admodum crebro ei opponitur spiritus: ut Ioh. 6. Caro non prodest quicquam, spiritus est qui vivificat. Iohann. 3, Quod natum


2865. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

opera mirari, aut etiam carnali affectu. Potest enim secundum carnem intelligi de carne vel agniti, vel agnoscentis. Quod ergo Paulus 2. Cor. 5. negat, se quen quam nosse secundum carnem: intelligit, se nullius hominis dotes, autoritatem aut dignitatem mirari. Quod porro addit, se ne Christum quidem nosse secundum carnem, tametsi eum viderit: intelligit se non tam eius miracula ac corporalem conversationem admirari, quam verbo eius adhaerere, et spiritualem eius praesentiam intueri: adhaec, nihil se carnale ab eo quaerere, sicut Iudaei ex suo Meschia, et ipsimet Apostoli initio


2866. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

et denique filialitatem et felicitatem aeternam educere aut gignere conantur. Verum de hoc loco agitur in voce Voluntatis, quam supra in Beneplacito exposui, et postea etiam in Nascor aliquid dicam. In carne esse, et tamen non secundum carnem ambulare, 2. Cor. 10. pro, in corporali quidem vita vivere, non tamen corruptae carnis cupiditates sequi. Prius caro significat corpoream istam vitam, aut corpus ipsum: posterius, inhaerentem pravitatem. Carnem crucifigere cum suis concupiscentiis, Galat. 5. est suum veterem Adamum, nativam corruptionem, et pravas eius cupiditates


2867. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

carnis cupiditates sequi. Prius caro significat corpoream istam vitam, aut corpus ipsum: posterius, inhaerentem pravitatem. Carnem crucifigere cum suis concupiscentiis, Galat. 5. est suum veterem Adamum, nativam corruptionem, et pravas eius cupiditates mortificare. Carneaeres plerunque quidem in malam partem dicuntur, et vel imbecillum quid, vel etiam extreme malitiosum sonant: sed tamen cor carneum Ier. 31. Ezech. 11. et 36 in meliorem partem accipitur, et lapideo opponitur, cum Deus dicit, se excisurum illorum cor lapideum, et daturum illis carneum ac novum. Carnem Christi


2868. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

autem aliquando simplicem narrationem, sed tamen crebrius inculcatam. ut Act. 21. Ut sciant nihil eorum esse verum, quae de te κατήχηνται, audiverunt. Aliquando autem pleniorem institutionem, praesertim in elementis religionis Christianae: et quidem talem, quae fiat voce, atque adeo subinde reposcente praeceptore aut doctore ab auditore, ea quae antea illi tradiderat. Venit autem a κατὰ et ἦχος, quasi dicas personare aut circumsonare, quod talem


2869. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

non falsam doctrinam aut opiniones docuit ac disseminavit: qui iam est summus gradus hominum, et primarius fons omnium malorum, cordis et manuum seu operis. Moveor autem non tantum ordine rerum, sed et verbis, ut sic eum locum intelligam. Nam et consilium iam quaedam practica sententia est, et quidem ad hoc ipsum proposita, ut secundum eam sic aliterve aliquid agatur: est (inquam) quaedam praeceptio aut sententia de individuis. Tum porro Ambulare, metaphora ab iter facientibus sumpta, significat plerunque progressum in actionibus, et externas operationes, seu quotidianam vitam. Sic et


2870. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. id quod de doctrina, et nova luce in corde, quam accendit, intelligendum est. Iohan. 1. Ut testimonium perhiberet de lumine. Iohannis duodecimo: Dum lucem habetis, credite in lucem. Simeon praedicat eum esse lumen: et quidem explicationem subiicit, Ad revelationem gentium. Allusum autem est ad prophetiam Esaiae nono. Et citatur Matthaei quarto: Populus qui ambulat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Rex a Magis appellatur, Matthaei secundo.


2871. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

et contumeliam gloriae Dei. Verbum Graecum alioqui venit a plus habendo, quoniam is qui alterum defraudat, plus iusto aut aequa parte habere conatur: Germanice admodum commode dicitur, uberfortheilen. CISTERNA, explicabitur in voce PUTEI. CITHARA, instrumentum musicum, et quidem notum est. saepe autem Psaltes iterat, laudandum esse Deum in cithara. Intelligit autem de omni modo ac ratione. Iob 30 accipitur pro omni genere laeticiae. inquit enim, Versa est in luctum cithara mea. CIVITAS, est frequentia diversorum hominum, una certis legibus habitantium,


2872. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquos excommunicant. Dicuntur et pharisaei ac seductores claudere regnum caelorum, cum veram doctrinam impediunt aut corrumpunt. Claudere igitur et aperire, significat functionem administrare: quia oeconomus cogitur claves gestare, et subinde aperire et claudere varia receptacula. et alia quidem depromere in quotidianos usus, alia vero recondere: sicut et Paulus suam functionem vocat oeconomiam. Et Christus, omnem functionem et vitam hominum in hoc mundo, cum oeconomia aut villicatione comparat. Apocal. 8. Haec locutio non oeconomicam aut inferiorem functionem, sed summam


2873. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

utriusque vocis propria et figurata in Sacris literis. COARCTARE, est tum moerore afficere, tum et alioqui molestare aut affligere alium, quoquo modo. Iud. 10. Deuter. 28. sed de hac voce in verbo Dilatandi. COCCUM vermiculi, et Vermiculus cocci, significat proprie quidem purpurae tincturam: sed tamen accipiuntur et pro panno aut lana, tali colore tincta. Exod. 25, Levit. 14, Afferes coccum, etc. Coccinus color peccatorum immundiciem significat. Esa. 1. Si fuerint peccata vestra tanquam coccinum, veluti nix albescent. Quae locutio infra in


2874. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

accipitur. Secundo, valde usitate significat etiam regionem elementarem, quae supra nos, seu proxima terrae et aquae est, idque aliquando coniunctim cum aetherea, aliquando et sine ea. Hoc an proprio, an catachrestico fiat sensu, dubitatur. cuius dubitationis causa est, quia etymologia quidem ab aquis sumpta, maxime pro prie videtur aeream regionem indicare. Sed contra communis quaedam opinio magis hanc vocem de aetherea regione semper intelligit. Verum quoquo modo proprie aut figurate accipiatur haec vox, nunc recitabimus exempla significationis, notantis totam hanc molem supra


2875. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

Haec sane metaphora manifesta ac palpabilis est. Iohann. 3. Qui de caelo venit. Et 6 Panis de caelo descendens: id est, ex spirituali cohabitatione et favore Dei. Panis enim simul ibi et filium Dei, et eius beneficia complectitur. Luc. 10. dicitur satan veluti fulgur de caelo cecidisse: qui quidem non per locum cecidit, sed per gradus dignitatis: nempe ex illa summa iustitia, favore Dei, spiritualique beatitudine, in summam iniustitiam, et poenas aut calamitates aeternas ac spirituales. Sic impii dicuntur Os ponere in caelo, Psalm. 73, id est, maledicere, ac impia loqui de Deo et


2876. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 82 | Paragraph | SubSect | Section]

ferme significat quod Ecclesia, quare ibi aliquid de ea dicetur. Ezech. 13. In coetu populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur. COGITATIO, est quaedam intellectus actio, qua verum a falso, utile a noxio honestum a turpi disquirimus ac discernimus. Eius causae quidem sunt difficultates nos urgentes, et inde ortae curae ac sollicitudines: effectus vero, reperta consilia ac conatus. Hinc igitur variae significationes, vel retro se recipiente hac voce in causas, vel ad effectus a propria significatione progrediente, oriuntur. In propria significatione


2877. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 82 | Paragraph | SubSect | Section]

In multitudine cogitationum mearum, in intimo meo: pro, dum multa mecum tacitus reputo aut cogito. Sic Dan. 2. Tu rex, cogitationes tuae ascenderunt: id est, coepisti cogitare, quid nam esset post te futurum. Eze. 16. Nec fecisti cogitationem super omnibus iniquitatibus eius: id est, nec semel quidem expendisti iniquitates tuas. Pro causa cogitationis: id est, cura, sumitur in hisce exemplis, Lucae 9. Intravit etiam cogitatio in eos quis nam esset maior inter ipsos. IESUS autem videns eorum cogitationes, etc. id est, invasit cura et ambitio primatus eorum corda. 1.


2878. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

disperdere cum aliquo. Matth. 7. 12. et Luc. 12. Qui non colligit mecum, dispergit: id est, qui non promovet veram religionem et regnum Dei. Colligere pedes in lecto, Gen. 49, est in lecto decumbere, et mori. COLLIGARE, et COLLIGATIONES, exponentur in verbo Ligare: quando quidem similem vim habent. COLLUM, nota pars corporis animalium est: inde quoque aliquot figuratae locutiones trahuntur: Nam primum, cum equi et boves collo iugum ferant, et onus trahant fit, ut hinc servitutis descriptio sumatur. ut Esaiae 10. Excutiam iugum eius de collo tuo. Et


2879. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

potest. CONCUBINAS habuisse in veteri Testamento etiam sancti leguntur: quod eis Deus singulari quadam dispensatione, potissimum propter duriciem cordis eorum, ac ne quid deterius accideret, concessit: ut Christus ipse testatur. Sunt quoque tum ipsae concubinae pro honestis, et quidem uxoribus habitae: tum earum filii legitimi iudicati, non tamen plane haeredes. Concubinae nomine Hebraeis ancilla intelligitur, viro in concubitum absque scripto et legitimis ceremoniis addita. Et proles ex tali nata coniugio non succedit patri in haereditatem, sed munerib, tantum aut


2880. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

praecedens comma dicit, quod et consequens: Tua cupiditas aut appetitus sit viro subiectus, et Ipse dominetur tibi: sic et in altero dicto, Peccati cupiditas sit tibi subiecta, aut sit sub te: et, Tu domineris illi. CONCUTERE, vehementer commovere aut conturbare significat, proprie quidem de rebus corporalibus: sicut Terent. in Eunucho, Qui templa caeli summo sonitu concutit. Sic saepe Deus dicitur concutere fundamenta et columnas terrae, item montes. Iob 9. Qui commovet terram loco suo, et columnas eius concutit. Sic et Esa. 14 et 24. Per metaphoram de animi


2881. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

calamitatum. Confundi aliquando est agnoscere iustam reprehensionem, et suam confusionem. Ierem. 8, confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. id est, non puduit eos suorum facinorum et iustae reprehensionis. Ezech 36, Confundimini et erubescite super viis vestris. Confunduntur quidem impii semper de suis sceleribus, vel Deo puniente ac redarguente eos, vel etiam piis doctoribus illos refutantibus: sed confusionem suam agnoscere non volunt. perfricta enim fronte et indurata conscientia resistunt. Sed quoniam in Hebraeo proprie est pudefieri, sicut et in Graeco


2882. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

Dicite mihi, qui sub lege esse vultis, legem non auditis? Scriptum enim est, quod Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla, alterum ex libera. Sed is qui ex ancilla fuit, per carnem natus est: qui vero ex libera, per promissionem. Quae allegoriam habent. nam hae sunt duo illa testamenta: una quidem quae est Agar, a monte Syna generans ad servitutem. Syna enim figura Agar, est mons in Arabia, coniunctus (vel Coniuncta) est praesenti Hierusalem, servit vero una cum filiis suis. Sublimis vero vel caelestis illa Hierusalem libera est, quae est mater omnium nostrûm. Scriptum enim est:


2883. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

et filium eius. non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Nempe nos, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. ¶ Huius loci summa aut scopus hîc esse videtur, quod sicut olim unus Abraham habuit duas uxores, Agar et Saram: et duplices filios, Ismaelem et Isaacum: quorum quidem prior carnalibus viribus sit procreatus, posterior vero ex gratia et promissione: sic etiam Deus duas quasi uxores et matresfamiliâs in mundo habeat, ex quibus gignat: nempe duo testamenta, aut duas doctrinas, legem videlicet, et promissionem aut Evangelium. Quarum duarum uxorum una venerit


2884. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

haberi. Hoc argumento conatur Paulus retrahere Galatas a Lege ad promissionem aut Evangelion, si haeredes ac salui esse velint. Ostendit enim, iam tum esse latam sententiam de praesenti controversia, quae inter se ac ipsos eorumque Pseudapostolos agitetur. Quare nihil prorsus dubii superesse. Et quidem eos hanc sententiam Dei de praesenti controversia in ipsomet Mose ac lege reperturos, si diligenter attendant, et audiant, quam isti eis tantopere commendent. ¶ Haec, ut opinor, summa ac scopus eius totius loci est. Nunc propius ad textus expositionem, et quorundam vocabulorum declarationem


2885. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

allegoriae, de duabus Abrahami uxoribus repugnare videretur: ubi fundamentum totius ratiocinationis, duas uxores Abrahae, liberam et servam, earumque duos filios collocavit. Quod si legamus, montem Syna significatum per Agar; esse coniunctum in eadem serie, aut coincedere Hierosolymae: tum sensus quidem eôdem redibit: sed allusio erit vel ad longissimam seriem montium, qua a mari rubro per Syna versus Hierosolymae colles Cosmographi extendunt: nel etiam ad seriem viae alludit id verbum, quod ex Aegypto eunti, versus terram Canaan (ubi tum Abraham olim plurimum versatus est, tum Israelitae


2886. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 96 | Paragraph | SubSect | Section]

quae non simpliciter sunt imperatae, sed nobis permissae: ut, contrahere coniugium, aut non. 1. Corinth. 7. de quo Paulus affirmat, se non habere mandatum, sed tantum dare consilium. Similia forte quamplura in rebus Adiaphoris reperiri ac nominari queant. Scholastici plura consilia numerant, et quidem eiusmodi, quae partim sunt severissime mandata a Deo: ut, non irascendum, non iudicandum, et similia, partim quae sunt electicia, quaedam ex rebus indifferentibus, ut Mendicitas: quae illi dicunt esse perfectionis Evangelicae, perniciose opera cum Evangelio commiscentes: de quibus forte


2887. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

affecti, et perterrefacti accusatione legali. Herodes dicitur Matth. 14, et Marc. 6, contristatus, quod iuraverat filiae se ei daturum quicquid illa petierit, et quod ea postulaverit caput Iohannis. Videtur autem simulata contristatio fuisse. Praecedit enim clare in Matthaeo, quod voluerit quidem eum interficere, sed metuerit vulgus, magnifaciens Baptistam. Verum de eo loco vide caput de Synecdoche aut Metalepsi, in Regulis generalibus. Aliquando de tristicia cum scandalo coniuncta accipiendum est, ut Rom. 14: Si frater tuus propter cibum contristatur, non amplius secundum


2888. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

ardentes ac operosas esse: alio qui eas docere, illas speculativas noticias etiam tantum hypocrisin quandam et labialem cultum aut honorem. Ut vero declararetur haec summa coniunctio affectuum et practicarum noticiarum, adduci posset erudita disputatio Aristotelis Ethic. 6, quod speculativas quidem noticias, ut sunt Mathematicae, non corrumpant affectus aut habitus mali: at practicas, et prudentiam ipsam, totamque cognitionem gubernatricem et consultatricem vitae prorsus evertunt: ut si quis semet prorsus dedat pravis voluptatibus aut cupiditatibus, is mox amittit pia praecepta de


2889. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

aut vocatione. Cogitationes ascendere in cor, supra in vocabulo Cogitationis expositum est. Scriptura passim, praesertim in novo Testamento, dicit de purificatione cordis. Et Christus dicit, Beatos esse mundos corde, quia ipsi sint Deum visuri. Est vero triplex mundicies cordis. Prima quidem, et praecipua, cum per remissionem peccatorum liberantur aut lavantur corda ac conscientiae nostrae ab omni culpa praeteritorum peccatorum. Sic Act. 15 dicuntur fide corda nostra purificari. Secunda, cum etiam renovantur ac mundantur corda nostra abscisso praeputio aut mortificato


2890. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, exaudiri, Psal. 119. Hic sensus saepius exprimitur pro In conspectu, ut supra monui. Voculae aut phrases istae, Ante, Coram, In conspectu, In oculis, admodum crebro concurrunt significationibus. CORONA, ornamenti gratia capiti in omnibus gentibus imponitur, alibi quidem tantum solis regibus, alibi etiam sponsis, alibi denique omnibus virginibus, omnique virili aetati. Hinc igitur fit, ut corona et coronare primum significet ornare. Proverb. 4. Sapientia dabit capiti tuo augmentum gratiae, corona decoris tradet tibi. Sic mulier industria dicitur esse


2891. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

capite egi: sicut et Lutherus annotat. Solent enim Hebraei quasuis maiores calamitates, Mortes vocare. Corpus aliquando pro solo cadavere ponitur. Lucae 7. Ubi est corpus, ibi congregantur aquilae. Corpus aliquando veterem corruptumque hominem notat, sicut Spiritus novum. Rom. 8. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam: id est, novus homo iustificatione vivificatur. Cum corpore ingredi et egredi. Exodi 21. Si cum corpore suo egressus fuerit, cum corpore suo exibit. pro, si solus fuerit sine uxore ac liberis, cum factus est servus,


2892. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

Corruptor, saepe simpliciter, sine omni transitione, in neutra significatione sacrae literae ponunt, quod homines corrumpant aut sint corruptores: sed multi subintelligunt viam suam, aut Dei. Corruptio etiam sepulchrum non raro significat, et porro per metaphoram infernum, quod in sepulchro quidem corpora hominum computrescant, in inferno vero etiam animae ipsae aeterno exitio intereant. CRAS, adverbium temporis, praeter propriam ac notam significationem, omne sequens tempus significare solet: sicut Hodie praesens, et Heri ac Nudius tertius proxime praeteritum. Exempla


2893. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt passim obvia. Cras respondebit mihi iustitia mea, Genes. 30. Cum interrogaverit te filius tuus cras, Deut. 6. Aliquando etiam tantum vicinum, aut iamiam imminens tempus denotat, perinde ac cito. ut Esa. 22. et 1. Cor. 15. Edamus et bibamus, cras enim moriemur: id est, citissime, ut quidem nos prophetae stulte territant. Iosuae 22. Cras dicent filii vestri filiis nostris: pro, paulo post. Sic, Nolite esse soliciti de crastino: id est, de mox sequente ac imminente tempore, Matthaei 6. Dicetur de hac vocula etiam in Hodie. CREO, verbum plerumque ac maxime


2894. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

CRESCERE verbum nihil admodum peculiare habet in Sacris literis, prae Latino sermone. Nam et res corporeae crescere dicuntur quantitate, tum continua, tum discreta: et per metaphoram etiam de reb. incorporeis dicitur, ut honos ac nomen alicuius. Sic Baptista dicit Iohan. 3, Oportere Christum quidem crescere, se autem imminui: non quod Baptista praesentia Christi minor fieret: sed quod praefulgens gloria Christi, ipsum veluti solis splendor lunam aut stellas obscurabat. Quod porro in Genesi dicitur Crescite et multiplicamini, et replete terram: ibidem abunde exponitur. Tria enim illa


2895. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

accipies de marito adulterae, qui rivalem interficere crudeliter solet: quod ibi Salomon adultero iuveni minitatur. Iob 30. Mutatus est mihi in crudelem. Et Proverb. 17. Angelus crudelis mittatur contra eum: id est, acerbissimus hostis. CRUX, notum instrumentum supplicii est olim quidem Romanis, Graecis ac Iudaeis valde usitatum in puniendis facinorosis: sed in novo testamento, ob reverentiam passionis Christi abolitum. Per quandam catachresin autem significat omnis generis calamitates piorum, praesertim veritatis gratia toleratas. Credo id ideo fieri, quia Christiani suis


2896. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

Diaboli. Nunc pauca adiiciam. Credo gentiles ideo diabolos vocasse Daemonia, a sciendo: quia viderunt saepe illos spiritus futura praescire, ac praenunciare. Quod etiam Plato in Cratylo, et Lactantius lib. 2, testantur. Aliquando tamen Daemones dicti sunt gentilibus, Deorum filii: corpora quidem, sed tamen immortalia habentes, ut ipsi eos esse confinxerunt. Hoc sensu Act. 17 philosophi et alii Athenienses dicunt, Paulum annunciare novos daemonas: id est, quosdam recens natos deorum filios. Doctrina porro daemoniorum. apud Paulum, est doctrina a diabolis excitata, ac in mundum et


2897. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

quod nomen tuum ob praestantiam, felicitatem, ac pietatem eius gubernationis, tum et ob promissionem illi de Meschia factam, saepe ipsummet Christum Dominum ac servatorem significat. ut Ierem. 30. legitur: Et servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem eis excitabo. DE, habet quidem varia significata in Sacris literis: sed quarum pleraque etiam in Latina lingua sunt usitata ac nota, ut inde iudicari ac intelligi queant. DEALBARE, et DEALBATUS, primum per metaphoram hypocritas significat, ut Christus pharisaeos


2898. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

ac nota, ut inde iudicari ac intelligi queant. DEALBARE, et DEALBATUS, primum per metaphoram hypocritas significat, ut Christus pharisaeos vocat sepulchra dealbata: quod sicut sepulchra foris quidem pulchre cemento sunt candidata ac ex ornata, cum interim intus sint plena cadaveribus, vermibus, ac horrendo foetore: sic et illi foris fulgere sanctitate in gestu, vestitu, victu ac sermone videantur, cum interim corda eorum tum naturali aut innata corruptione, tum et actualibus peccatis


2899. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

Ita et Agamemnon sibi decem Nestores, pro multis, exoptat. Non raro etiam Hebraei decem millia, pro ingenti, et veluti infinito numero ponunt: sicut et Graeci suam myriada. Quare Hebraei eum numerum nomine a multitudine sumpto notant, nempe Rebaba. DECIPERE, et DECEPTIO, quantum quidem ad propriam usitatamque significationem attinet, notissimae voces sunt: sed in locis quibusdam Scripturae in quodam proprio ac obscuro sensu aut significatione usurpantur. ut Ierem. 20 legimus: Decepisti me Domine, et deceptus sum: Fortior me fuisti, et praevaluisti: Factus sum in


2900. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

proposui, quod videlicet saepe voces rerum, aut res, pro noticia aut indicatione earum ponantur. quem idiotismum Linacer, factum pro dicto vocat: sicut et contra dictum pro facto, non raro ponitur. Ostendit autem peccatum per legem, deceptionem Pauli, hoc modo. Paulus antea studiosissimus quidem legis erat, eique obedire sedulo conabatur, nec etiam dubitabat se illi pro sui ingenii cordisve bonitate satisfacere abunde posse, atque adeo ipsi plenam obedientiam praestare, eoque modo omnino iustum esse: verum non satis intelligebat vel genuinum legis sensum, vel suam extremam cordis


2901. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

haec vox non raro cum confessione coniungitur, quod nos celebrando Deum talia ei quasi ornamenta aut vestimenta merito appingimus, aut attribuimus. Adorare Deum in decore sanctitatis, valde usitata phrasis est. Psal. 29. 96 1. Par. 16. et 2. Par. 20. Significat autem proprie quidem, pulcherrimum illum ornatum vestium sacerdotalium, in quibus divinum cultum peragebant. Per metaphoram autem, istum spiritualem ornatum contriti, et Deo fidentis cordis. Eadem etiam phrasis est Psal. 110, Populus tuus spontaneus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum,


2902. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

Postremo, vox Defectionis cum singulari quadam emphasi 2. Thessal. 2 ponitur, cum dicit Paulus, Ultimam diem aut iudicium non venturum, antequam veniat ἀποστασία, aut defectio, et revelatus fuerit homo peccati. Quam vocem Defectionis alii quidem intelligunt de politica gentium defectione ab Imperio Romano Alii vero, et quidem rectius, de spirituali defectione a regno Christi: de qua spirituali ἀποστασία non tantum hic, sed et 1. Tim. 4 agit, eam diserte praedicens, quod quidam


2903. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

cum dicit Paulus, Ultimam diem aut iudicium non venturum, antequam veniat ἀποστασία, aut defectio, et revelatus fuerit homo peccati. Quam vocem Defectionis alii quidem intelligunt de politica gentium defectione ab Imperio Romano Alii vero, et quidem rectius, de spirituali defectione a regno Christi: de qua spirituali ἀποστασία non tantum hic, sed et 1. Tim. 4 agit, eam diserte praedicens, quod quidam deficient a fide: et de spirituali verae religionis corruptione exponens. Cui etiam illud


2904. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

hithanag super Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui: pro, acquiesce certa fiducia et amore in Domino, tanquam re tibi longe suavissima et salutarissima, inde omne bonum ac commodum expectans. Psal. 147, Neque in tibiis viri delectatur. Aliud quidem verbum in Hebraeo est, sed idem pene sensus. Testimonia tua sunt delectationes meae, et viri consiliarii mei: Psal. 119. Iterum in Hebraeo nova vox est, sed significatio valde prioribus vicina. Planta delectationum, Isaiae 5. Et puer delectationum, Ieremiae 31: pro


2905. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

penatibus. Proverb. 3, Viae eius viae delectationum sunt: pro, efficientes aut praestantes singularia oblectamenta: tametsi hic iterum diversa a prioribus vox sit in Hebraeo. Deus non delectatur fortitudine equi, nec in tibiis viri beneplacitum habet: Psal. 146. Delectatur quidem Deus omnibus suis creaturis, teste Genesi: Vidit Deus, et ecce omnia quae fecerat erant valde bona. delectatur igitur ut suis creaturis: non delectatur autem, cum nos in eas fiduciam ponimus: non delectatur etiam ita, ut ad eas vim efficaciamque suam et victoriam alliget. DELEO,


2906. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

NUDITAS, aliquid dicetur. DEORSUM et SURSUM, adverbia motum loci significantia, probe nota sunt: sed per metaphoram etiam felicitatem aut infelicitatem alicuius significant. Deuter. 28 bis simul ponuntur: Ascendet super te sursum sursum, tu autem descendes deorsum deorsum: pro, Ille quidem crescet, tu autem diminuêris in omnibus commodis. Esdr. 9. Cum tu Deus prohibueris ne essemus deorsum propter iniquitates nostras: pro, non voluisti nos ita puniri, et inimicis nostris subiici, ut iniquitates nostrae meruerant. Iosuae 2. Deus facit mirabilia in caelo sursum, et in terra


2907. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

18. Deprecationes loquetur pauper, dives autem respondebit aut loquetur dura. Quid proprie sit Deprecatio, dicetur postea forte in voce Orationis, aut Precationis. Oecumenius ita distinguit super illud Pauli. Adhortor igitur ut fiant ante omnia deprecationes, etc. Deprecatio quidem est illa obsecratio, quae pro liberatione a tristib. offertur: Obsecratio autem, bonorum appetitio Interpellatio autem, eorum est accusatio qui iniurias inferunt. DEPREHENDERE, valde significans est verbum: et significat, quasi in ipso scelere aut malo aliquo facinore reperire.


2908. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

in Sacris literis est, et significat non istam vulgarem aut (ut ita dicam) morionicam derisionem: sed plerunque istam perditam et propudiosam hominum malitiam, qua simul Deum et homines suis cogitationibus, actionibus, et vita rident, nulla praecepta, nullum verbum Dei curantes, quin nec carnalis quidem aut externae istius honestatis amorem ullum habentes. De illis dicitur Psal. 1. quod beatus sit qui in cathedra derisorum non sederit. Potissimum autem, meo iudicio, falsos doctores notat: quia doctores in cathedris sedent, illi sciunt se errare ac seducere, et nihil omnius in


2909. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

derisorum tum politiae, tum Ecclesiae sunt refertae. Disputatio Vinariensis abunde illustre exemplum aut specimen unius proponere potest: qui cum manifesto Dei verbo esset captus, convictus, et constrictus, tamen in summo mysterio corruptionis humanae ad sophismata philosophica confugiebat, cum quidem etiam confiteretur se non posse suam sententiam ex sola Scriptura tueri. DESCENDERE verbum non paucos Hebraismos efficit. Nam primum non raro humano more dicitur Deus descendere, cum aliquid vult gravius in humano genere agere. Sic dicitur Gen. 11, descendere ut videat


2910. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

DESERTUM, vox nota, sed in Sacris literis varie usurpatur. Nam cum varia circa Israelitas fuerint deserta, variae etiam huius vocis significationes inde exortae sunt. Primum igitur, Desertum significat solitudines, prorsus hominibus carentes, et incultas. Secundo, significat loca non plane quidem solitaria, sed tamen. incultiora, minusque frequentia quam reliqua erant. Unde Ios. 15, tribui Iuda sex civitates cum suis pagis in deserto attribuuntur. Quod observandum est, ne quis a vero sensu aberret, cum audit in deserto nominari habitationes et opera hominum. In tali deserto Iudaeae


2911. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

duae quaestiones cohaereant, postea in voce RESURRECTIO docebo. Talem respectum in voce Deus et Psal. 95 testatur, cum inquit: Quoniam ipse est Deus noster, nos autem populus pascuae eius. Ponitur porro vox Dei אלהים Elohim, aliquando, et quidem valde crebro in Sacris literis, in plurali numero Dii, pro uno vero Deo. Quod proculdubio indicium est pluralitatis personarum. nam aliquando etiam verbum pluralis numeri ei nomini adiungitur. ut Gen. 1. Et dixit Dii, FACIAMUS hominem ad imaginem nostram, et similitudinem nostram. Huic


2912. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

spes, robur, fortitudo: item omnipotens, Deus deorum, Dominus dominorum, Deus ac Dominus caeli et terrae, etc. Sed haec potius pro epithetis, dignitatem, potentiam, et admiranda Dei effecta, illustri quadam ratione describentibus, quam pro nominibus propriis accipi convenit. Quo quidem pacto dicere possemus, Cneum et Cornelium, et Scipionem, propria esse nomina eiusdem personae: at Tribunus, Imperator, victor, triumphator, gloria Reipub. et quae huiusmodi sunt, agnoscentur sane eiusdem personae appellationes, sed minus propriae, atque propter externas causas ascititiae.


2913. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

quos regit: Creator, propter creaturas quas admirabili potentia condidit: Gubernator, quod easdem sua sapientia conservat, gubernat, moderatur. Tertio, Quaedam nomina tantum signant aliquid consequens naturam aut operationem Dei, veluti haec: Iustus, sanctus, bonus sapiens, potens: quae natura quidem et operationem Dei consequuntur (ex effectis namque ipsius Dei sumpta sunt) minime tamen substantiam ostendunt. Quarto, Quaedam denique significant rationem quandam accidentariam, quae a natura, aut ab operationibus Dei derivatur, cuius generis sunt haec: Protector, defensor, clypeus, petra,


2914. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic recte dicimus nunc, Iudaeos et Turcas (quantumvis clamitent se verum Deum creatorem caeli et terrae colere) tamen eos colere idolum ac figmentum cordis sui, cum negent Patrem domini nostri IESU CHRISTI esse verum Deum. Verissimum enim est, quod qui non habet aut honorat filium, is nec patrem quidem habeat aut honoret, teste ipsomet Christo unico praeceptore. Sic intelligunt aliqui illud Exod. 32, Isti sunt dii tui Israel, quasi dixisset Aaron: Ista est vera ratio colendi eum ipsum Deum, qui nos eduxit ex Aegypto. Verisimile sane est, eos non tam propalam a Deo ipso, qui eos ex


2915. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

Iehova Elohim. Genes. 4. Acquisivi virum a Iehova, Domino. Item: Cain offerebat de fructibus terrae (la Iehova) Domino. Item: Respexit Iehova ad Abel, et ad munera eius, etc. Capite 8. Recordatus est Iehova (Dominus) Noah. Item: Odoratus est Dominus odorem suavitatis. Et quidem Iehova appellatio toti Trinitati tribuitur: id quod satis evidenter probatur ex Genes. 11. ubi est, quod Iehova descenderit: et tamen sequitur, Venite descendamus, et confundamus lingnas eorum. Cap. 12. Abram invocavit nomen Iehova. Similiter in cap. 13.


2916. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus quod despiceret Liam. Cap. 39. Erat Iehova cum Ioseph. Exodi 4. Dixit Iehova. Capite 6. Et locutus est Elohim ad Mosem, dicens: Ego Iehova, qui apparui Abraham, Isaac et Iacob in (El Schaddai) Deo omnipotente, et nomen meum Iehova non indicavi eis. Hoc est: Patriarchae quidem bene Deum cognoverunt: verum eiusmodi publica, et vulgo etiam nota concio de Deo nondum fuerat exorta, quemadmodum nunc per Mosen sonare atque inclarescere debebat. Habes hic tres appellationes Dei, Elohim, El, Iehova. Creberrime autem postea occurrit, Dixit Iehova. Cap. 12.


2917. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

si nobis sint scandalo: quibus verbis, sumpta locutione a re usitata vult indicare in genere, omnia charissima esse aeternae vitae postponenda. Similis plane figura locutionis est in sequenti capite, cum iubet ita clam ac sine omni ostentationo et ambitione fieri eleemosynam, ut ne sinistra quidem resciscat, quid agat boni dextera. Psal. 91 dicitur, quod multi cadent a dextris et sinistris pii, sed ad eum calamitas non sit perventura: id est, in comuni clade Deum esse protecturum et liberaturum pium, ita ut pereuntibus innumeris circa ipsum, solus eripiatur. Dextera


2918. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

praecipit. DICERE, verbum amar אמר, λέγειν, quantumvis notum, tamen non paucos Hebraismos in Sacris literis efficit. Quomodo differat â verbo Loquor, infra in LOQUOR dicemus. Nunc quaedam eius obscuriora significata recensebimus, quae quidem multa ac varia sunt. Alias igitur significat solam cogitationem, seu idem quod intra sese deliberare et statuere. Et quidem aliâs addit Scriptura hanc circumscriptionem interni dicere, alias non. Deuteron. 7. Si dixeris in corde tuo, etc. Sic et Matthaei 9. Dicebant enim


2919. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen non paucos Hebraismos in Sacris literis efficit. Quomodo differat â verbo Loquor, infra in LOQUOR dicemus. Nunc quaedam eius obscuriora significata recensebimus, quae quidem multa ac varia sunt. Alias igitur significat solam cogitationem, seu idem quod intra sese deliberare et statuere. Et quidem aliâs addit Scriptura hanc circumscriptionem interni dicere, alias non. Deuteron. 7. Si dixeris in corde tuo, etc. Sic et Matthaei 9. Dicebant enim intra sese, Hic blasphemat: pro, cogitabant taciti. Et haemorrhousa ibidem dicebat intra se, Si modo tetigero fimbriam


2920. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

in Ecclesiis Galatiae et Achaiae, ut in prima die Sabbathi eleemosynas conferrent. Sic Actorum vigesimo. Primo autem die Hebdomadae aut sabbathi coactis discipulis ad frangendum panem: id est, ad communicandum. Aliquando Dies significat quasi commodum quoddam tempus, aut occasionem: quando quidem dies actionibus destinata est, et nox quieti, omniaque rectius interdiu aguntur. Sic dicit Christus Iohannis 9, Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. id est, donec adest tempus et commoditas divinitus ad hoc ordinata, aut donata. Prorsus simili figura dicitur,


2921. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, poenae tempore. Roman. 2. Coacervant sibi iram in die irae. id est, in illud momentum quo eos Deus horribiliter puniet. Dies Madian, Isaiae nono, significat diem caedis Madianitarum. Dies Domini, aut Dei, plerunque diem divini iudicii et gravissimarum poenarum significat: alias quidem illam extremam diem, ac iudicium: alias autem, etiam alias subinde accidentes castigationes. Actorum secundo: Priusquam veniat dies Domini. Sic, Irreprehensibiles in die Domini, 1. Corinth. 1, de extrema die intelligendum est. Et 1. Corinth. 5. Ut spiritus servetur in die Domini. 1.


2922. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

de gestu irrisionis, quod Latini dixerunt pinsere ciconiam, aut vulgo aures asini indicare. Digito aliquid tangere: pro, vel pauxillum laboris in ea re suscipere. Christus accusat pharisaeos Matth. 23, quod importabilia onera legalium observationum imponat hominibus, cum ea ipsi nec digito quidem attingere vellent: pro, nihil prorsus eorum ferre, aut observare. Minimum enim quod externo opere aut labore fieri potest est, tantum digito aliquam rem attingere. In Isa. 40 cap. dicitur, quod Deus tribus digitis appendat terram, ut sane vulgata versio habet Quod alludit ad


2923. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

dicetur. Porro illa Latinis usitata huius nocis significatio, cum virorum potentum, praestantium aut nobilium, seu qui amplissimos magistratus gesserunt, dignitatem, praestantiam, amplitudinem, et veluti maiestatem significat, minus est in Sacris literis recepta. DIIUDICARE, proprie quidem significatrem aliquam ita diligenter expendere ac considerare, ut eam ab omnibus vicinis, aut etiam falsis distinguas. Sic Christus dicit Matth. 16, Iudaeos posse faciem caeli diiudicaret id est, signa aut indicia futurarum tempestatum in caelo. Sic Paulus 1. Corinth. 14, iubet unum


2924. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

utraque sit quaedam institutio auditoris: tamen doctrina veniat ex scientia, prophetia autem percipiatur ex revelatione. Verum adscribam integrum locum ipsius: A doctoribus autem prophetae differunt, quod doctores quae per scientiam consecuti sunt (quae et ipsa tamen donum Spiritus est, quando quidem omnia in omnibus operatur, 1. Cor. 12 ) Ecclesiae tradent: prophetae, quae per revelationem. Id praeter locum 4. Moysae 12, supra adductum, atque exempla omnium prophetarum quos Scriptura celebrat, et illud probat 1. Cor. 14. Nunc autem fratres, si veniam ad vos linguis loquens, quid


2925. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

qui Evangelion suum neque ab homine accepit, neque didicit, sed per revelationem IESU Christi illud consecutus fuit, perpetua quadam prophetis, non doctrina praedicavit. Gal. 1. Caeterum et Corinth. 12 et Ephes. 4, Paulus alios prophetas, et alios doctores facit. Illic scribit: Et alios quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, deinde Prophetas, tertio doctores, deinde potestates, etc. Hic: Et idem dedit alios quidem Apostolos, alios vero Prophetas, alios autem


2926. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 137 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetas, et alios doctores facit. Illic scribit: Et alios quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, deinde Prophetas, tertio doctores, deinde potestates, etc. Hic: Et idem dedit alios quidem Apostolos, alios vero Prophetas, alios autem Evangelistas, alios autem pastores et doctores, etc. Ubique prophetas eos dicit, qui per instinctum et afflatum Dei docentur, quae doceant, quaeque ad aedificationem Ecclesiae loquantur. Doctores vero, qui eruditi sunt per homines, et


2927. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

eo indiget. Proverb. 3. Ne prohibeas bonum â domino suo, cum id praestare possis pro, succurre egentibus, cum potes. ¶ Hactenus de significationibus ac phrasib. vocis Domini cum ponitur pro Hebraeo Baal. Nunc de eodem nomine, posito pro Adonai. Tribuitur hoc nomen Domini, aut Adonai, alias, et quidem crebro, ipsimet Deo et quidem aliquando etiam duplicatum, Dominus dominorum: Psal. 137, ut indicetur ille esse summus omnium aliorum Dominus. Quare Christus vocetur Dominus, declaravi supra in voce DEI. Venire in nomine Domini: id est, eius iussu ac benedictione: idque


2928. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

bonum â domino suo, cum id praestare possis pro, succurre egentibus, cum potes. ¶ Hactenus de significationibus ac phrasib. vocis Domini cum ponitur pro Hebraeo Baal. Nunc de eodem nomine, posito pro Adonai. Tribuitur hoc nomen Domini, aut Adonai, alias, et quidem crebro, ipsimet Deo et quidem aliquando etiam duplicatum, Dominus dominorum: Psal. 137, ut indicetur ille esse summus omnium aliorum Dominus. Quare Christus vocetur Dominus, declaravi supra in voce DEI. Venire in nomine Domini: id est, eius iussu ac benedictione: idque ita, ut eius tantum, non tuam


2929. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi ac satanae indicat, tum etiam summam potentiam huius regis, qui etiam inter impios ac persecutores suam Ecclesiam habere solet. Aliqui de plenitudine dominii intelligunt: sicut est illud Vergilianum, Danai media dominantur in urbe. Sic Christus inter homines plene dominatur, dum alios quidem ad se convertit, alios vero pertinaciter adversantes tam quam testacea vasa ferreo sceptro comminuit ac contundit. Dominari sibi, Isaiae 40. Ecce Dominus, Dominus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur sibi. id est, suo arbitrio, seu in suum commodum aut gloriam. Dominari


2930. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

metas significantibus. Aliquando hoc idem adverbium significat Potius, aut quid simile. Matth. 5. Donec praeterierit caelum et terra, iota unum et apex unus non peribit. id est, potius interibit caelum et terra, quam iota unum de Scriptura. DONUM, rem donatam significat, et alias quidem eleemosynam. 2. Cor. 8. Ut in hoc quoque dono abundetis. Alias ipsam iustificationem, Rom. 5, Donum per gratiam. Nam etiamsi aliqui ibi per donum intelligant Spiritum sanctum: tamen Paulus mox manifeste ostendit, se loqui de iustitia. ut cum dicit: Donum vero ex multis peccatis ad


2931. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

resurrectionis habemus, sicut dormientes evigilandi. Sic enim Augustinus hunc tropum exponit Epistola 120, ad Honoratum. Hinc toties, Dormire cum patribus. 1. Reg 1. Cum dormierit dominus meus rex. Isaiae 14. Universi dormierunt cum gloria. Sic apud Paulum saepe. 1. Corinth. 15. Non omnes quidem dormiemus. 1. Thessal 4. Nolo autem vos, fratres, ignorare de dormientibus. Sic Lazarus et puella Christo dormit. Addit aliquando Scriptura, Dormire in morte, Dormire somnum sempiternum: sicut Homerus. Dormire somnum aereum. Eidem figura significat etiam ociosum esse. Sic saepe ipsemet


2932. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesias et Agoras: ac plerunque nomen Ecclesiae significavit conventum totius populi ordinatum, ac per suos ordines evocatum: contra autem Agora, confusam promiscuamque congregationem. Sumpserunt ergo Apostoli illud melius nomen ad significandam Ecclesiam, ut ostenderent politiam populi Dei esse quidem Democraticam, sed tamen non confusam, verum ordinatam: utque habeat suum regem Christum, et suam Aristocratiam doctorum ac praecipuorum membrorum: quem ordinem aut harmoniam etiam Paulus Roman. 12, et 1. Corinth. 12, ac Ephes. 4. describit. Opinor autem vocem Graecam Ecclesia non solum


2933. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

Electis omnia cooperantur in bonum. Petrus inquit: Studete facere firmam vestram vocationem et electionem. id est, pia vita apud omnes obsignate et confirmate, vos vere a Deo vocatos et electos. Prior quidem est ordine electio, quam vocatio: sed hic postponitur, tanquam quiddam maius, efficacius, ac nobilius. Electio alicuius rei: pro electa et praestante in suo genere ponitur, ut alibi dixi: ut, Electio sepulchrorum, pro electis sepulchris, Gen. 23. Electio Principum Pharaonis, Exodi


2934. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

impii Pharisaei omnia sua peccata expiare potuissent, et nos nunc queamus. Nam (ut alia loca omittam) in Decretis de poen. dist. 1. ita hunc locum ex Chrysostomo exponunt: Medicamentum fortius, quod maxime operatur in poenitentia, hoc est eleemosyna. Sicut in praeceptis medicinae, medicamentum quidem herbas multas recipit, unam autem dominantissimam: sic et in poenitentia, dominantior ista herba et potentior est, et universum ipsa efficit. Audi enim quid dicat Scriptura divina: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, etc. Quare ut hoc quoque telum de manibus


2935. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

beneficia Dei de instaurato templo et conservato ministerio, denique etiam de patefacta et defensa doctrina caelesti, praedicata sunt. Observat id festum una cum Iudaeis Christus, ut Iohan. 10 scriptum est. EO verbum, additum alteri, plerunque augmentum eius actionis significat. et quidem aliquando duplicatur, ut Gen. 8. A quae ibant, et decrescebant. pro, subinde magis magisque decrescebant. Sic Iud. 4 Ibat manus Israel eundo, et dura erat contra Iabin. Ionae 1. Mare ibat et intumescebat. pro, magis ac magis crescebant undae. 2. Sam. 15 Ibat David eundo et crescendo.


2936. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Isa 38. Quam praedicabo, et dixit mihi, et fecit. pro, quam praedicabo quod dixit mihi et fecit. Sic posses exponere illud dictum Lucae ultimo, Tu ne solus peregrinaris, aut commoraris in Ierusalem, et haec ignoras? pro, quod haec ignoras, cum sint talia ac tam nota? quasi diceret: Videmus quidem te peregrinum hominem esse, et forte paschatis tantum gratia paucis diebus hic Hierosolymae versatum: sed vehementer miramur, te hisce diebus solitarium hic victitasse, ut res tantas ac tam celebres actiones e nemine audire ac cognoscere potueris. Cum rationale, vel Quando quidem:


2937. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Videmus quidem te peregrinum hominem esse, et forte paschatis tantum gratia paucis diebus hic Hierosolymae versatum: sed vehementer miramur, te hisce diebus solitarium hic victitasse, ut res tantas ac tam celebres actiones e nemine audire ac cognoscere potueris. Cum rationale, vel Quando quidem: Genes. 18. Nunquid celabo Abrahamum, etc. et Abraham omnino erit. pro, cum sit futurus. Genes. 34. Et ego homines numeri. pro, cum ego paucos mecum habeam, qui perfacile vinci extinguique possint Exodi 6. Quomodo audiet me Pharao, et ego sum incircumcisus labiis. pro, cum


2938. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

et offeret hircum. Et ego non sum sicut una ex ancillis. Ruth. 2. pro, cum non sim ut minima ancilla, 1. Sam. 28. Angustiis afficior valde, et Philistaei pugnant contra me. pro, cum Philistaei pugnent. Gen. 24. Nolite me detinere, et Dominus prosperavit iter meum. pro, cum vel quando quidem Dominus prosperaverit. Cum temporis: Marci 15. Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. pro, cum crucifixerunt. Genes. 38, Et multiplicati sunt dies, et mortua est pro, cum multiplicatae essent dies, mortua est. 1. Sam. 25. Et benefaciet Dominus domino meo, et recordaberis


2939. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

pro tota doctrina Legis et Evangelii. ut Marc. 1. Venit IESUS in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei, et dicens: Impletum est tempus, instatque regnum Dei: Resipiscite, et credite Evangelio. ubi vox Evangelii, prius quidem in genere pro tota doctrina, posterius autem pro sola promissione accipitur. Caeterum Romanis 2, videtur ferme solam legem significare, cum dicit, Deum in extrema die iudicaturum homines secundum Evangelium. ¶ Nonnunquam Evangelia vocantur quatuor illae historiae aut libri Matthaei,


2940. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

fidem quae est in Christum. Hisce omnibus et haec adde. Evangelion Odor vitae et mortis dicitur: Odor mortis est iis qui morti destinati sunt, et odor vitae iis qui ordinati sunt ad vitam. 2. Corinth. 3. Quia Christiani suavis odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: his quidem odor mortis in mortem, illis vero odor vitae in vitam. In quem locum sic quidam adnotat: Qua metaphora aptaverat Christi noticiam, nunc ad personas Apostolorum transfert, scilicet eadem ratione. Quemadmodum enim lux mnndi vocantur, quia facem Evangelii praeferendo homines illuminent, non


2941. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

torqueantur, facilem habent sensum: nempe quod Evangelii sui veritatem Deus consignaverit inter Corinthios, ut certior fieret. Dupliciter autem id fieri potuit: vel per miracula, vel per interius Spiritus sancti testimonium. Videtur Chrysostomus de miraculis accipere. Sed latius patet. Ac primo quidem certum est, confirmari Evangelium proprie apud nos fide: quia dum fide recipitur a nobis tunc demum testamur Deum esse veracem. Et si autem miracula valere ad eius confirmationem debent, altius tamen petendum est exordium, nempe quod Dei spiritus arrha et sigillum est. Possunt itaque haec


2942. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

montibus aut collibus extructa, ubi aut non verus Deus, aut non vera ratione, idque sine mandato Dei, ab idololatricis Israelitis cultus est. Ea mox post mortem Salomonis coeperunt extrui, et longissimo tempore etiam sub bonis regibus perdurarunt, de quibus toties legitur in libris Regum, quod pii quidem fuerint, et quae recta sunt egerint, idololatriasque passim aboleverint, et verum cultum instauraverint, veruntamen excelsa non aboleverint. Fuerunt nihilominus quaedam excelsa etiam ante Salomonem. nam Salomon initio sui regni profectus est in illud excelsum, quod erat in Gabaon. 2.


2943. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

quam in ea quae sunt ante pedes: et cogitatione quaevis potius expendant et curent, quam ea quae ad ipsos pertinent quaeque eis maxime sunt necessaria, quaeque potissimum eis agenda essent. Indicat ergo, esse tragos mente, et oculis totoque vultu ac gestu. Extremitas fratrum aut populi, alias quidem exponitur de quovis ex ea multitudine, alias de vilissimis aut ignobilissimis: ut Genesis 47, De extremitate fratrum suorum accepit: id est, quosdam. Et 1. Reg. 12. Fecit de extremitatibus populi sacerdotes excelsorum qui non erant de tribu Levi. Quod exponunt aliqui, de extremis


2944. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

gestivit videre diem Christi. Tali laeticia aut gaudio vult Deus nos gaudere de suo favore, promissionibus ac beneficiis. Deus laeticiae et exultationis meae, Psalm 43 quod suo spiritu et beneficiis nos solide exhilaret. Basilius Psalm 32, super Exultate iusti in Domino, scribit: Consueta quidem ac familiaris est vox Exaltationis in Sacris literis, clarissimum quendam ac laetissimum in rectis animabus statum significans. Quod quid sit. non facile divinaveris, adeo generaliter loquitur: et fuerunt Patres omnes sermonis sacrarum literarum longe negligentissimi. Omnino exultare et


2945. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

aut facie ad faciem Moyses sit cum Deo loquutus: de qua phrasi dicetur in fine huius vocis. Sed Exodi 33. negat ei visionem faciei, et tantum tergum suum se illi monstraturum pollicetur: ubi forte illam summam agnitionem ei negat, qua in altera demum vita fruemur: de qua Paulus dicit, quod nunc quidem eum agnoscamus velut in speculo, sed in altera vita simus eum a facie ad faciem visuri, aut (sicut Iohannes dicit) sicut est. Aliqui tamen locum Exodi interpretantur de imperscrutabili Dei essentia, de qua etiam plerique intelligunt illud dictum Dei: Non videbit me homo, et vivet. Simili


2946. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

populum Israeliticum: ubi credo necesse esse intelligi ipsum filium Dei, qui solus fuit illa petra, comitata Israelitas per desertum, teste Paulo 1. Corinth. 10: quique non tantum ideo sic vocatur, quod sit patri intimus, sed etiam quod sit imago substantialis invisibilis patris. Vident quidem, teste eodem Domino, omnes angeli, etiam minimorum pusillorum custodiae deputati, faciem patris: sed tamen non proprie referunt faciem patris, non sunt eius imago, splendor, character, lumen de lumine. Possis etiam intelligere de effectu aut patefactione, quia solus ex sinu patris nobis


2947. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

Facere aliquo foetere, Gen. 34. pro, infamem aut exosum reddere. Facere misericordiam aut beneficentiam, Genesis 24. pro, solidam, sinceram, ac veram beneficentiam: de qua phrasi in voce MISERICORDIA, et VERITAS. Facere iudicium et iustitiam, videtur esse phrasis forensis: et prius quidem significare veram ac legitimam cognitionem controversiarum inter partes, quam iudex ordine matureque facere debet, et non impedire aut differro litigantes, aut etiam pati involui imperitiores: posterius vero, constantem et maturam exequutionem. Porro ex foro ad communem vitam et cuiusvis


2948. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

ille nunquam peccaverit, aut absolutissime omne perfecerit: sed quod plerunque recte egerit, et certe stadium ac desiderium recte agendi habuerit. Sic quoque quod aliquis fecerit legem et praecepta, 2. Reg. 18. 10. 22, Eodem referatur et loquutio, Facere voluntatem patris: quod cum de Christo quidem dicitur, plenissimam obedientiam significat: cum vero de piis, tum tantum stadium conatumque obediendi Deo. Contra autem, Facere malum, significat non tantum peccare, sed etiam studium male agendi habere. Facere cum Deo, 1. Samuelis 14. id est, Deo regente et perficiente. Cum Deo


2949. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

venti multum, lucis autem parum introiret. FERO, in verbo PORTO explicabitur. FERAE, sunt animalia sylvestria: crebro tamen tantum maiora et noxia hac voce indicantur. Sicut Iacob dicit: Fera pessima devoravit filium meum. Per metaphoram vero, aut parabolam, animalia quidem mansueta gentes mansuetiores et cultui divino deditas: contra autem ferae sylvestres, impias, et a vero Deo alienas denotant. FERIAE, Latinis diem festum, quo a servilibus operibus ocium agere cogimur, significat. In Ecclesia vero postea dies hebdomadae feriae vocati sunt: hinc


2950. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

profluens aut enascens. Valde igitur apposite ad expositionem huius etymologiae convenit illud, quod Simplicius dicit super 3 de Anima: διότι τέλος μεν πιστει ὁδὸς δὲ ἐπὶ ταύτην τὸ πείθεσθαι. id est, Finis quidem aut scopus est fides, via autem eo tendens est suaderi aut doceri. Docendo enim et suadendo, in corde hominum fidem excitare conamur. Unde cernimus non tantum originariae vocis cum derivata consonantiam, sed etiam ipsius actionis cum suo effectu harmoniam ostendere, fidem esse quandam


2951. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

πάσῃ μεν δόξῃ ἀκολουθεῖ πίστις, πίστει δὲ τὸ πεπεῖσθαι. πειθοῖ δὲ λόγος. τῶν δὲ θηρίων ἐνίοις φαντασία μεν ὑπάρχῃ, λόγος δὲ οὐ. Quod est. Verum opinionem quidem sequitur fides: quippe cum fieri nequeat, ut hisce quisquam non credat, quorum habet opinionem. Bestiarum autem fides quidem nulli, imaginatio vero compluribus in est. Praeterea fides omnem opinionem sequitur, persuasio fidem, ratio persuasionem. Hinc igitur licet animadvertere, fidem etiam


2952. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

δὲ λόγος. τῶν δὲ θηρίων ἐνίοις φαντασία μεν ὑπάρχῃ, λόγος δὲ οὐ. Quod est. Verum opinionem quidem sequitur fides: quippe cum fieri nequeat, ut hisce quisquam non credat, quorum habet opinionem. Bestiarum autem fides quidem nulli, imaginatio vero compluribus in est. Praeterea fides omnem opinionem sequitur, persuasio fidem, ratio persuasionem. Hinc igitur licet animadvertere, fidem etiam Ethnicis significare quandam noticiam, et quidem vehementem, ex alieno sermone conceptam, eamque persuasione ac fiducia non


2953. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

ut hisce quisquam non credat, quorum habet opinionem. Bestiarum autem fides quidem nulli, imaginatio vero compluribus in est. Praeterea fides omnem opinionem sequitur, persuasio fidem, ratio persuasionem. Hinc igitur licet animadvertere, fidem etiam Ethnicis significare quandam noticiam, et quidem vehementem, ex alieno sermone conceptam, eamque persuasione ac fiducia non carentem. Hactenus igitur de voce Fidei, ex prophanorum authorum scriptis aut sententia disservi. Nunc ergo de eadem ex Sacris literis, unde maior aliqua certitudo peti potest, agamus. Dixi vero valde prolixe et


2954. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

nomino tantum eam, quae conditionem plenissimae obedientiae ad salutem exigit. Alioqui lex omnem fidem etiam Evangelicam praecepit, sed plane per circumstantias declarare non potest, ut haec alibi plenius exponuntur. Possis et cognatam huic fidem generalem nominare, cum aliqui in genere, et quidem vere credunt, Deum non tantum iustum, sed et misericordem ac beneficum esse, suumque filium ad redemptionem generis humani misisse, ut omnes credentes salvet: sed sibi in specie aut individuo remissionem applicare nequeunt. Talem mancam ac generalem fidem, plerumque desperantes habent. Talis


2955. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

9. Et cum toto hoc percutimus fidelitatem cum Deo nostro; pro, pangimus foedus. Fidelis Deus saepe dicitur, id est, verax, ac constanter benefaciens. Haec hactenus: nunc denuo de ipsa voce Fidei agamus. Verum enimvero ad consensum veris ac novi Testamenti valde utile esset scire, cur in illo quidem magis urgeantur ac inculcentur verba Fidere, confidere, sperare, ac expectare Deum et talibus hominibus iustitia ac vita promittatur, qui fidant, confidant, sperent, expectent, etc. contra vero in Novo inculcentur fides, et solum credentibus omnia bona offerantur ac


2956. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

utrumque ex Sub et Sto) ita etiam significatione, in hac parte. Utrumque enim saepe significat, aliquid magnum ac periculosum audet deliri, sive recte sive prave: et simul magnam quandam audaciam aut fiduciam, vel etiam confidentiam animi in se complectitur. Omnino potest vox Hypostasis in hac quidem significatione, luculentissime ex isto Germanico verbo, sich etwas understehn, declarari, et illustrari: quantumvis rem vocemque non intelligentibus aut expendentibus mirum videatur, quomodo vox Hypostasis fiduciam declarare possit. Sed de significatione Graeci verbi ac nominis, vide


2957. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]


Non post prima lates vexilla. Sed hactenus isthaec
Dicta satis fuerint, pueri, ne sicut inertes,
Commoda inutilibus perdamus tempora dictis. Ex hac igitur quoque descriptione fortis aut animosi, et contra timidi ac trepidantis, manifestum est, fortitudinem quidem a fiducia, timiditatem vero a diffidentia proficisci: quare etiam fidem, cui Scriptura audaciam aut fortitudinem tribuit, necessario simul esse confidentiam aut fiduciam: incredulitatem vero, eius contrarium esse diffidentiam. Huc percommode quadrat Aristotelis dictum, qui affirmat, fiduciam


2958. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

quod Christus vel non possit, vel non velit eum servare in tantis periculis? Circumspiciens enim mare, ventos et undas, incoepit diffidere de ope divina in tanto periculo. Igitur vel ex hoc solo exemplo liquidissime cerni potest, fidem impetrantem iustitiam, et alia omnia bona, esse fiduciam, et quidem sola tali fide aut fiducia nos ea impetrare: sicut Petrus sola tali fiducia in aquis contra pericula, et suam propriam gravedinem, a Christo sublevatur ac servatur. Sic et de diffidentia Apostolorum Matth. 16. ob non acceptos panes, dicere quis posset: quos ob illam diffidentiam


2959. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

plane huiusmodi dicit. nam nec dicit charitatem esse causam, aut quoddam antecedens fiduciae, ad extremum iudicium necessariae: multo minus, charitatem ad talem fiduciam aut iudicium necessario requiri, aut impossibile esse sine ea quenquam servari, aut ullum unquam servatum esse. Ac nec ipsum quidem Graecum textum iste eximius Rabbivel mediocriter expendit: quod explicatis ordine singulis eius vocibus liquido ostendemus. Nam ἐν τουτῳ τετελείωται, non est nomen τελεία, aut participium


2960. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei, et similibus. In quibus omnibus exemplis, illud In hoc, idem valet ac Ex hoc, per hoc, hinc. Et indicat illud In hoc, fontem, causam aut originem sequentis actionis aut motus, unde veniat illa cognitio, manifestatio, absolutio dilectionis, aut quae eius sit causa vel scaturigo. Quod hic quidem solo pronomine In hoc, aut HINC, indicatur, sed mox integra oratione describitur. Sensus autem ac propria versio huius loci et prioris membri est: Hinc, ex aut per hoc, est expleta aut integra facta charitas nobiscum: perinde prorsus ac si diceret, Oritur, perficitur, aut absolvitur nostra


2961. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

sortem Ecclesiae ac verae religionis: vel etiam corruptelarum patronos, atque adeo hunc ipsum coram Deo totaque Ecclesia accusare, quod tam temere atque adeo sacrilege ausit dicta Spiritus sancti, nihil prorsus pro ipso facientia, corrumpere, et inde tam horrendos errores extruere, quos nec ipsi quidem Papistae nunc audent asserere, sed in solum Christum omnem fiduciam collocandam esse docent. ¶ Haec iam paulo prolixius de nomine ac verbo Fidei et coniunctis loquutionibus, non exclusa etiam omni rerum tractatione, disservi, cum ut pio Lectori gratificater: tum etiam, ut ipsam rerum


2962. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

Corinthiorum tertio: Ne spectarent finem eius, quod aboletur. id est, ne agnoscerent Christum. tametsi possis exponere, ne animadverterent legem abolendam esse. Alii exponunt, Christum hoc modo esse finem legis, quia id afferat quod lex dare conatur ac promittit: nec tamen revera potest, non quidem suo vitio, sed ob imbecillitatem carnis nostrae, nempe iustitiam et vitam, Legis enim finis ac scopus hic esse debebat, ut nobis obedientibus iustitiam ac vitam afferret. Hoc cum illa non posset ob nostram inobedientem corruptionem praestare, Deus misit filium in carnem, ut obediendo et


2963. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

crebro in Sacris literis ponitur pro ipsis inflictis plagis, sive sint externae calamitates, sive internido lores, tentationes, ac vexationes Satanae. Quod inde fieri credo, quod calamitates non sponte aut temere veniunt ut homines de physicis causis somniant: sed a Deo, castigante pios quidem ut sanet, impios ut perdat. Sic accipitur Marci tertio: Accedebant ut attingerent eum, quicunque habebant flagella: id est, morbos. Sic etiam 5 eiusdem dicit, Saneris a flagello tuo. Sed nihilominus crebro et pro ipso cast gationis organo aut medio sumitur: metaphorice tamen translata, vel


2964. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

ut dolore et desperatione non obruamur: ita etiam vicissim gaudendum, ut non penitus nos laeticiae dedamus, veluti si hic nostrum paradisum habeamus instar impiorum. FLOS, propter suas quasdam proprietates, aliquas loquutiones explicatione indigentes efficit. ut primum, quia flos habet quidem aliquam elegantem et magnum quid pollicentem speciem, cum sit extreme fragilis ac caduca: ideo pingit ac exprimit nobis imbecillam hominum sortem, qui recte bulla dicuntur. ut Psal. centesimo tertio: Homo est sicut gramen, et sicut flos agri florebit: cum pertransierit eum


2965. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

Novi ac Veteris foederis divinitus conscripti, deque illis duabus pactionibus agentes, dividantur in duo foedera aut testamenta. Quomodo vero etiam tria foedera sint, Abraamicum aut promissionis, Mosaicum aut legis, et Christi aut exhibitionis, in voce TESTAMENTI plenius dictum est. Hebraea quidem vox ברית citra omnem dubitationem propriissime Foedus, et non Testamentum significat: quare et Aquila eam, teste Hieronymo, per συνθήκην


2966. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

porro etiam a Patribus, multum celebraretur. Nec parum eandem istam vocis istius catachresin promovit, quod ad Hebraeos nono, clare foedus nostrum cum Deo pro Testamento ponitur. Loquitur enim de morte testatoris: et quod tunc demum testamentum sit ratum, cum ille id sua morte confirmavit. Quo quidem et Paulus Galatis tertio respexisse videtur. Caeterum tum vox, tum res ipsa, multo melius intelligetur et explicabitur, si pro foedere, quam si pro testamento accipiatur. Nam revera pactio quaedam est, qua certa quadam ratione duae diversae partes conveniunt, et inter sese per certum


2967. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

dicuntur rupti aut aperti fontes abyssi magnae in diluvio: id est, ingentia stagna, quae in subterraneis locis sunt, eruperunt super terram. Iosuae decimo quinto fit mentio fontium superiorum et inferiorum: id est, fontium de superiori loco rivos emittentium, et puteorum in planicie habentium quidem scaturiginem, sed tamen non emittentium rivum. Fons conculcatus aut turbatus, et vena rupta, iustus cadens coram impio: Proverbiorum vigesimoquinto. pro, cum pius labitur, insultant ei impii, tanquam extreme scelerato: sicut si limpidus fons in turbidam, putridam et foetidam lacunam esset


2968. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

dicetur etiam in Signo et Imagine, quae itidem rem ipsam saepe notant. Quod autem dicit formam, intelligitillam gloriam ac maiestatem Dei, omnia regentis, et omnibus terribilis, quam veluti repressit aut occultavit, et sponte quasi deposuit, dum formam ac speciem servi suscepit Divinitatem quidem nullo modo deposuit: sed illum ineffabilem splendorem ac gloriam divinae maiestatis quasi sponte suo quodam modo exuit, dum servus, ac etiam peccatorum totius mundi reus, iraeque Dei ac omnium tristissimis poenis subiectus fuit, et denique nihil eo hic in terris imbecillius et


2969. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

mihi, ne forte irruatis in me: pro, quod non irruetis in me. Et Numeri vigesimo: Non transibis per me, ne forte cum gladio egrediar in occursum tui: pro, alioqui armata manu te repellam. FORTIS, et ROBUSTUS, alias ponitur in bonam partem, et quidem tum de Dei fortitudine, tum de hominis. Duplex porro hominis fortitudo est: alio in spiritualibus ac internis, alia vero in externis operibus peragendis. Iosuae primo, Sis fortis et robustus pro, fide Deo, et age constanter ac graviter. 1. Corinth.


2970. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

servitute colligarant, ut agricolae equos aut boves solent alligare suo aratro. Sic Iob 30: Funem meum soluit Deus, et afflixit me Dei mei potentia. Sic possis interpretari et illud Psal. 18, Circumde derunt me funes mortis, item funes inferni. Aliqui malunt dolores, quando quidem hevel utrunque significat. Sed rectius funes: sicut mox sequitur, Laquei mortis. Sic et Iob 36 legitur irretiri funibus paupertatis. Funibus hominis trahi aliquem: id est, humaniter aliquo perduci, Oseae 11. Funibus hominum traxi eos, funibus charitatis: pro, summa humanitate ac


2971. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit: Induti pro galea spem salutis. Quoniam non constituit nos Deus, ut nobis iram concitemus: sed ut salutem consequamur per Christum, qui mortuus est pro nobis. Galeam sicutet alia arma, contra aliquam civitatem ponere, significat eam obsidere: Ezech. 23. GALERUS, communiter quidem pileum, munientem nos contra pluviam ac solis aestum, significat: sed Exod. 39, est proprium quoddam genus tegminis, quod summo sacerdoti imponebatur. Dicit igitur ibi, Decora galerorum faciet. GALLINAM Dominus nobis non tantum pro symbolo materni affectus, sed suae etiam erga


2972. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

aureas, aut argenteas fingunt. Sic Exod. 1, dicitur mortuus Ioseph, et universa illa generatio, Ezech. 1. Generatio labitur, generatio advenit Sic Homerus: Qualis generatio foliorum talis et hominum. ubi proprie ipsam procreationem ac interitum hominum denotat. Tertio, significat homines non quidem eodem tempore viventes, sed tamen simili ingenio praeditos. Sic dicitur Generatio iustorum, Psalm. 14. Item, Generatio quaerentium Deum, Psal. 24. et contra Generatio iniustorum. Ubi homines, ob morum et naturae similitudinem habentur pro una generatione, etiamsi


2973. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Gentiles iudaizare. Gentilis natura et Iudaeus natura, pro natus gentilis aut Iudaeus: Rom. 2. Gal. 2. Indicabant igitur Iudaei hac voce omnes alias gentes, sicut Graeci et Romani voce Barbari. 1. Cor. 5, simpliciter pro impiis accipitur, cum dicitur talis scortatio nec inter gentes quidem nominari: id est, inter nondum conversos, seu in gentilismo. Alioqui ipsi Corinthii maxima ex parte gentiles genere erant. Ex hac significatione, cum gens significat alienos a Iudaismo, oritur disputatio de Vocatione gentium, cum olim Iudaei, et etiam ipsi Apostoli dubitaverrunt, vel potius


2974. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 194 | Paragraph | SubSect | Section]

et exultat gloria mea. LXX γλῶσσα μου, lingua mea: forte autem rectius, anima. Psalm. 108, etiam pro anima accipitur, cum dicit: Paratum est cor meum, canam, psallam etiam, gloria mea. Gloria pro ornamento crebro reperitur. Sic 1. Cor. 11, gloria quidem mulieris dicitur esse coma, gloria autem viri mulier, et gloria Dei vir. Gloriosum enim est Deo, quod talem subditum habeat, qui eum ut viva imago referat, celebret ac colat. Sic et viro ornamento est, quod talem quasi subditum, eumque se honorantem, ac pro suo Domino agnoscentem habeat:


2975. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

et da ei confessionem, et indica quid feceris. id est, agnosce et fatere eum omnia scire, esse iustum merito nunc irasci, et te punire: tuamque culpam confitere, ac damna. Sic et Pharisaei dicunt ad caecum natum, Ioan. 9. Da gloriam Domino, nos scimus quod hic homo peccator est. id est, agnosce quidem et celebra hoc Dei beneficium, sed nequa quam illud isti seductori tribueris, eumve propterea excusaveris, sed soli Deo. Abramus quoque dicitur dedisse gloriam Deo, credendo ei: Roman. 4. id est, agnoscendo, certo statuendo, ac celebrando Deum, qui talia promiserat, quod sit et verax et


2976. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

dicunt sacerdotes Uziae, volenti sacrificare: Non erit tibi in gloriam a Domino. id est, Deus te ob hoc factum puniet, et ignominiosum efficiet. Sic Isaiae 4 inquit: In die illa erit germen Domini in gloriam et decorem. id est, gloriosum et inclytum. Gloria et gloriatio duplex est: alia quidem primaria ut summi gradus, alia vero secundaria, ut et aliae multae res duos quosdam gradus habent. Nam Gloriari de aliqua re, aut facto, est, alicuius sui boni magnitudinem agnoscere, de eo sibi placere, seque beatum putare, et insuper id ore apud alios depraedicare. Sic alius gloriatur


2977. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

a Deo castigentur, tamen id fit summa quadam moderatione, ut etiam in ira Deus recordetur suae misericordiae, utque ea ipsa castigatio eis in bonum cedat. At impii ita ab irato Deo castigantur, ut funditus intereant, utque nec vestigia quidem amplius eorum reperire queant, sicut nec glumae a vento abreptae. Hac igitur similitudine utitur Scriptura in describendis temporariis poenis impiorum. Psal. 1. 35. Isaiae 17, 29. Oseae 13. Zephoniae 2. GRADIOR verbum, non simplex ambulare, sed plerunque cum quadam


2978. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

esse Gratia plena: ut Christus profecisse aetate, gratia et sapientia, Luc. 2. id est, quotidie factum gratiorem et acceptiorem. Sic Luc. 4. Omnes mirabantur sermones gratiae, qui procedebant de ore eius. id est, quod sermo eius esset adeo suavis, gratiosus, et acceptus. Sententiarii quidem plures Gratias faciunt: ut gratiam gratis dantem, et gratis datam: gratiam praevenientem, et subsequentem: gratiam gratis datam, et gratiam gratum facientem: operantem, et cooperantem: gratias variorum donorum, etc. Sed omnia illa eorum commenta tandem eo redeunt, quod gratia


2979. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

gratuiti favoris aut misericordiae Dei, gratis ex immensa gratia peccata condonantis. Evidens quoque ac irrefragabile testimonium veritatis est, quod Apostolus in hac tam accurata tractatione Gratiae et Iustitiae, nullam plane partem renovationi aut bonis qualitatib. tribuit, ac nec mentionem quidem eius facit. Cur ergo contra adversarii omnia in renovatione, aut infusa gratia ac iustitia collocant? III. Denique quid sit, Hominem Gratia iustificari, disertissima periphrasi aut paraphrasi Apostolus ibidem exponit. dicit enim esse idem quod non ex merito, sed ex


2980. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

ideo etiam ibidem vocat thronum gratiae. id est, favoris aut gratuitae misericordiae, non sane novitatis nostrae. Eodem modo et Ephes. 1, Gratia fit causa remissionis peccatorum. Est autem proprie gratuitus favor aut misericordia, causa condonationis culpae ac poenae, ut et prius dictum est. Et quidem additur ibi Dives gratia: qualis non nostra renovatio, quae in hac vita tantum tenues primitias spiritus complectitur, sed tantum ingens Dei erga nos favor est. X. Eodem capite ad Ephes. 4 inquit Paulus: Qui praedestinavit nos, ut adoptaret in filios per IESUM CHRISTUM, in sese,


2981. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

ait Apostolus, reliquias et electionem ex gratia factam esse. Quid ibi aliud Gratia est, nisi gratuitus favor, sicut toto 9, capite prolixe disseruit? Et mox addit: Quod si ex gratia, non iam ex operibus quandoquidem gratia iam non esset gratia: quod si ex operibus iam non ex gratia, quando quidem opus iam non esset opus. Ubi opera et gratiam inter se opponit, tanquam invicem sese destruentia. Quod ipsum de Gratia renovationis nequaquam intelligi potest, quae est bonis operibus coniunctissima. Solus autem gratuitus Dei favor cum bonis operibus, eorumve merito, quando utrunque pro


2982. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

Davidem, ut esset super vos. id est, ut regnaret super vos, semper antea optastis, et id egistis. Heri et hodie, Hebr. 2. Christus est heri et hodie: id est, perpetuo. HIERUSALEM, ratione etymi significat idem quod Videbunt pacem. Quod nomen ideo ei impositum est, quod antea quidem tum peregrinationibus, tum et bellis turbabantur, nec vel politia, vel religio ac Ecclesia satis erat constituta ac ordinata. Sed Deus promittebat tantum, se locum ministerio et doctrinae esse delecturum ubi quietem aliquam et stabilem sedem essent habituri. Quare


2983. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

montem, et civitatem Dei viventis, Hierusalem caelestem. De hac caelesti Hierusalem plane a Christo exaedificatam, traductis eo in extrema die omnibus piis, prophetizant Ezechiel et Apocalypsis, eamque valde gloriose depingunt et exornant. Habet vero Hierusalem varia synonyma in Sacris: quando quidem multus eius vocis ac urbis usus est, tum in propria significatione acceptae, tum et in figuratis. Ea synonyma et periphrases ascribam, ut eo facilius multa scripturae loca intelliguntur. Hierusalem nomina sunt haec. Civitas Dei, resque eximii, appellatur


2984. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

ac instauratum hominem significat. ut cum Paulus ait Rom. 7, se condelectari legi Dei secundum internum hominem. et Eph. 3. Deus det vobis iuxta divitias gloriae suae, ut fortitudine corroboremini per Spiritum suum in internum hominem, ut inhabitet Christus in cordibus vestris per fidem. Hanc quidem reperio significationem interni hominis sed ubi externus veterem aut carnalem significet, non reperio. tantum enim (ut supra dixi) brutam partem indicat. Nam Paulus 2. Cor. 4, senescere externum hominem pro re non bona, seu pro incommodo ponit, quod tamen incommodum multipliciter


2985. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

15. Sed ibi Spiritualis ferme de Christo tantum intelligitur. Verum 1. Cor. 2, de quovis renato accipitur. inquit enim: Animalis autem homo non percipit ea quae Spiritus Dei sunt: stulticia siquidem ei sunt, nec potest agnoscere quae spiritualiter diiudicantur. At spiritualis diiudicat quidem omnia, ipse vero a nemine diiudicatur. Ubi spiritualis dicitur, qui Spiritu Dei est renovatus, et ab eo regitur, spiritualibus rebus vacat, et Deum in spiritu ac veritate agnoscit ac colit. Caeterum Animalis homo is est, qui sola anima ac ratione sua corrupta gubernatur, ne micam quidem


2986. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem omnia, ipse vero a nemine diiudicatur. Ubi spiritualis dicitur, qui Spiritu Dei est renovatus, et ab eo regitur, spiritualibus rebus vacat, et Deum in spiritu ac veritate agnoscit ac colit. Caeterum Animalis homo is est, qui sola anima ac ratione sua corrupta gubernatur, ne micam quidem spiritus Dei habens. Similis plane phrasis est, cum vocatur Carnalis. Istae enim sunt duae primariae partes hominis: Caro aut Corpus, et Anima. Sic etiam hominem terrenum et caelestem clarius ac


2987. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

sed etiam odio quodam, veluti tyrannicae crudelitatis audaciaeque usurpatur, ut sit cum quodam odio aut fastidio vox Homo pronuncianda. ut Psal. 10: Exurge Domine ne invalescat homo. Non raro et in malam partem accipitur, perinde ferme ut si dicas mendax vel impostor, quando quidem homo talis est natura. ut Eph. 4. Per imposturam hominum. Iacobi 2: Vis scire homo vane. Col. 2. Secundum mandata ac doctrinas hominum. Sic et Tit. 1. Aliquando et ipsum cacodaemonem indicat. ut Matth. 13, Inimicus autem homo supersevit zizania. Homo aut Vir Dei, alias


2988. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

hominis Christus se schemate Scripturae admodum frequenter identidem appellat, et vere cum sese deiicit, suamque humilitatem praedicat. Est autem omnino id quod Paulus ait, In similitudine hominum factus: id est, perinde ac quisque e vulgo hominum, verus nimirum homo, et nihiloplus apud mundum quidem, quam quisquam ex infima plebe. Hebraeis enim, filius Adam vel hominis nihil aliud sonat, quam homo. Hominem autem vocari, in Scriptura humilitatis est: quod omnis homo mendacium sit, et vanitas. Neque vero consistit quod quidam commenti sunt, filium hominis IESUM dictum quod tantum


2989. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioh. 2. Filioli novissima hora est. i. postrema sunt tempora aut secula. Sexto, Hora saepe ponitur pro fatali momento, cum est moriendum. Ioh. 13. Sciens IESUS quod venerit hora eius. Sic etiam 7 et 8. Septimo, Ad horam, significat idem quod ad breve tempus. Gal. 2. Quibus nec ad horam quidem cessimus, ut veritas Evangelii apud vos maneret. 2. Cor. 7. Etiamsi illa epistola ad horam vos contristavit. Ad Philemonem: Forte ideo servus ad horam discessit. Horae porro veterum Hebraeorum, Graecorum et Romanorum, quarum in Sacris literis, et etiam


2990. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

interficiunt humero: sub intelligitur uno. id est, unanimiter. Humerus Sechen, significat etiam partem. Sic Psalmo 21. Pones eos humerum aut partem: id est, seorsim, tanquam scopum, et dirges in eos sagittas. HUMILITAS vox plura significata habet. Nam primum humilitas nunc quidem, et etiam olim. Theologis plerunque significavit virtutem, quam vocant modestiam. At vera erus nocis significatio est vilitas pravitas. aut infima sors aut conditio, ad quam sis deductus vel generis ignobilitate ac paupertate, vel donorum dotiumque tenuitate, vel denique casu aliquo adverso


2991. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

illuc, scilicet in terram aut sepulchrum. Psalmo 133, Illic praecepit aut promisit Dominus benedictionem: id est, ubi sunt fratres ita pie concordes in Domino, ibi Deus solet felicem rerum et conatuum successum clementer largiri. ILLUCERE, alias significat erudire: alias, et quidem plerunque, tempestive opem ferre. Sic Psal 118, Fortis Dominus, et illuxit nobis. Sic 2 Cor. 4 dicit Paulus. Satanam tenere captiva corda impiorum, ne in illis illucescat lumen Evangelii. et contra ait, Deum illuxisse in cordibus nostris ad gloriae eius cognitionem. Alibi


2992. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

patris, quia qui videt eum, videt et patrem. Et nemo venit ad patrem, nisi per ipsum: ipse quippe est ostium ad patrem. Quare et Paulus 2 Cor. 4, et Col. 1. cum filium dicit esse imaginem Dei, potissimum ad istam patefactionem patris, aut noticiae de patre respicere videtur. Nam in priori quidem loco dicit: Excaecatus est a Satana sensus impiorum, ne agnoscerent lumen Evangelii gloriae Christi: id est, de gloriosa noticia Christi. Ac mox subiicit, Qui est imago Dei: ut ostendat clare, se loqui de agnitione Dei quae fiat per Evangelium Christi, non de internis discriminibus trium


2993. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

opes ac glorias. Sic et Paulus vocat 1 Corinth. 7, totam hanc vitam cum suis commodis ac pompis schema, figuram: et dicit eam pertransire veni rem evanidam, nihilque stabile habentem. Vicina huic signficatio est, quod Deus dicit Num. 13, se aliis appaere in similitudine. i. aliqua visibili quidem, sed tamen evanida specie. Non raro etiam imago significat ipsas visibiles, aut materiales imagines, ad repraesentandum aliquem hominem factas: sicut dicit Paulus gentiles confutasse gloriam Dei in similitudinem imaginis hominum et bestiarum. De alia maxime propria


2994. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

23. Marc 10, et Luc. 18 disserit Primum. n. dicit, esse difficile: deinde addit, esse impossibile: declarans insuper eam impossibilitatem praedura similitudine, cameli foramen acus transituri. Nec incommoda sane esset illa ipsa Christi interpretatio etiam in loco Hebr. 6, quod apud homines quidem sit difficile, atque adeo impossibile, sed Deo sint omnia possibilia. Sicut Christus etiam Mar. 9 dicit, esse impossibile illud daemoniorum genus aliter quam per ieiunium et preces eiicere: et tamen ipse mox solo mandato eiicit Loquitur igitur tantum de eo, quod hominibus, et communi


2995. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

soli Deo esse possibile tales convertere: hominibus vero esse prorsus impossibile. sicut ipsummet Dominum diximus istum nodum aut contradictionem dissolvere, Mat. 23. Lu. 18. Similis plane significatio vocis impossibile est etiam 1 Iohan. 3. quod Qui ex Deo est, non peccet, ac nec possit quidem peccare: ubi itidem non est ea vox ita accipienda, quasi doceat, talem et tantam impossibilitatem peccandi renatis inesse, ut nec accidat, nec acciderit, nec omnino fieri queat ut talis aliquis labatur, etiam gravissime, atque adeo prorsus deficiat: sed quod id non


2996. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

ac consensu transferre. Sed cum fides dicitur nobis imputari ad iustitiam, tum significat idem quod pro iustitia haberi, vel iustitiae loco, suo quodam modo, esse: ut mox clarius dicetur. Vel etiam dicamus duplicem esse imputationem: primum, rei aut mercis: deinde, precii, seu dignitatis eius. Rei quidem, cum res eadem ab alia persona ad aliam, non realiter aut essentialiter, sed sola cogitatione aut ratione transfertur. Sic imputatur nobis Christi iustitia, et vicissim ei nostra iniustitia. Precii vero imputatio est, cum rei precium aut valor ab alia re ad aliam ita transfertur sola


2997. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

hac acceptilatione liberaris. Sed discriminis aliquid, idque non parum est, quod iuridica Acceptilatio sit revera prorsus quaedam imaginaria solutio, primum ratione causae, quia nulla plane rei essentialis translatio, aut iustae firmaeque causae interventio accidit: sed in acceptilatione nostri, quidem ratione, seu a nobis nulla solutio fit, aut intervenit: verum interim ab alio nostri causa fit, quae nobis acceptilatur. i. perinde ac fi nostra esset, coram Deo valet, nobisque accepta fertur. Praeterea ista divina acceptilatio, aut imaginanae solutionis acceptio, debitique cassatio aut


2998. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

est aut
Personalis, cum quaepiam bona aut etiam mala res ab alia persona ad aliam sola cogitatione aut decreto transfertur, sic a Christo iustitia eius ad nos, et vicissim a nobis iniustitia ad ipsum sola imputatione transfertur: seu nobis quidem eius iustitia, ipsi vero nostra iniustitia imputatur.
Realis, cum dignitas, valor aut preciositas alterius rei ad aliam sola cogitatione transcribitur: seu alia res alterius locum cogitatione, voluntate ac decreto hominum supplet. Sic


2999. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

primum decreto aut obligatione, deinde et reipsa transferuntur: fitque ipsum illud benedictum semen maledictum, ut nos a praedicta maledictione liberemur: et vicissim praemium eius iustitiae obedientiae ac passionis debitum, nempe aeterna vita ac gloria, seu eius benedictio in nos perditos quidem in hac vita, imputatione, decreto aut iure, in altera vero etiam reipsa ac reiipsius veritate transfertur. Sic propter peccata impiorum parentum, posteri etiam pii interdum puniuntur: ut precante losia. Deus non vult remittere poenam Israelitico populo, ob peccata Manassae. Sic olim


3000. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

ac obediendo praestitissemus: sic vicissim Christus sua manu aut instrumento, nempe supplici intercessione apud patrem obtinuit, ut nostra peccata poenaeque ipsi imputentur, in ipsum transferantur, ipseque nostris illis horrendis sordibus iniustificetur ac contaminetur, seu iniustus fiat: non quidem reipsa, sed tantum imputatione, decreto aut statuto Dei. Qua ratione ipse tum peccatum, tum et maledictum factus est: et nos contra tum iustitia, tum benedictio, seu iusti ac beati. Ita videmus, tum causam formalem imputatae nobis Christi iniustitiae, aut potius iustificationis, optime


3001. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatum, et vicissim nobis eius iustitiam: tum etiam causae instrumentalis aut medii apprehendendi utranque: illud inquam hasce duas collationes praeclarissime confirmat, praeter plurima Scripturae testimonia, quod revera quasi mercatoria quaedam commutatio facta est inter nos et Christum, primum quidem iustitiae et iniustitiae aut peccati, seu meriti ac culpae, deinde etiam mortis ac vitae seu poenae: dum nos quidem illi iniustitiam seu culpam pro iustitia ac merito imputative, mortem vero ac poenam pro vita et praemio suo realiter damus et obtrudimus. Optimo ergo iure nostra datio aut


3002. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

inquam hasce duas collationes praeclarissime confirmat, praeter plurima Scripturae testimonia, quod revera quasi mercatoria quaedam commutatio facta est inter nos et Christum, primum quidem iustitiae et iniustitiae aut peccati, seu meriti ac culpae, deinde etiam mortis ac vitae seu poenae: dum nos quidem illi iniustitiam seu culpam pro iustitia ac merito imputative, mortem vero ac poenam pro vita et praemio suo realiter damus et obtrudimus. Optimo ergo iure nostra datio aut obtrusio pessimarum mercium, confertur cum eius vicissim erga nos facta largitione summorum bonorum, optimarumve


3003. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

malaeve sunt praestitae, aut restant praestandae, quae alievi imputantur, seu in rationes ei computantur. Sunt porro etiam aliae imputationes tum bonarum, tum malarum rerum, non ex iure manifesto aut debito, sed ex arbitrio imputantis, et aliquo etiam consensu eius cui imputantur factae. Quarum quidem bonae ex gratia imputantur, malae vero ex odio, aut etiam alio qui alia ratione, praesertim si accedat consensus eius cui malum imputatur. ut Paulo imputantur a Philemone, iniuriae ac furta Onesimi, non ex odio, sed consensu ac sedula flagitatione Pauli, illo tristi onere Onesimum liberare


3004. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

docuisse, dum primorum parentum tristissimam foeditatem ac nuditatem ovillo vellere contegit, eoque fovet: indicans nimirum, nos ita demum coram Deo recte constitutos, si pelle solius agni Dei peccata mundi auferentis, tom tegantur sordes nostrae, tum nos ornemur sique facta commutatione nos quidem importabilem sarcinam peccatorum iniustitiaeve in ipsum per imputationem reiiciamus, et vicissim eius aureum vellus iustitiae ipsi detractum ad nos per imputationem transumamus, eoque nos tegamus, ornemus, ac in conspectu patris conlestis ostentemus, ut ille nos pro pulcherrimis habere,


3005. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

mendicat, et necessaria acquirit, ei loco iusti operis, aut rationis honeste acquirendi victum, est: sic etiam nobis nostra precaria apprehensio et acquisitio alienae persolutionis nostri debiti, est loco propriae persolutionis: perindeque nos liberat, ac si nun quam quicquam debuissemus: non sua quidem natura aut essentia persolutionem debiti explens aut efficiens, sed alienam persolutionem apprehendens, et creditori offerens: sic nostra fides apprehendens et nobis approprians aut applicans Christi iustitiam aut persolutionem, nobis loco propriae iustitiae, aut a nobis exactae per legem


3006. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

debiti explens aut efficiens, sed alienam persolutionem apprehendens, et creditori offerens: sic nostra fides apprehendens et nobis approprians aut applicans Christi iustitiam aut persolutionem, nobis loco propriae iustitiae, aut a nobis exactae per legem obedientiae et poenae est, non quidem sua natura vel essentia, quatenus quaedam preciosa virtus aut bonum opus est, sed quatenus est instrumentum aut mendica manus, nobis Christi meritum iustitiamve, et Dei misericordiam impetrans, et propriam faciens. Quo vero tanto clarius appareat, quid sit imputativa iustitia, et quomodo


3007. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

sum conferre cum illis mercatoriis imputationibus, illustrandae huius vocis eiusque phrasium gratia. Deinde, quod varias imputationes sive ex communi vita sumptas, sive etiam ex Papistica abominatione petitas, cum hac sacrosancta ac ingentium mysteriorum plenissima imputatione contuli. Quod quidem eo consilio feci, ut tum illustrarem communibus notisque rebus, tam abditam ac mysticam rem imperitioribus: quo consilio et Christus ipse plurimum parabolis ac similitudinibus ex communi vita, humanisque rebus petitis usus est: tum porro ideo sumpsi ex Papisticis abominationibus exempla


3008. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 231 | Paragraph | SubSect | Section]

qui attigerit ipsam in mori ipsa. id est, cum, vel postquam mortua fuerit: quod ibidem bis legitur. 2. Samuesis 22. Locutus est verba Cantici huius in die, qua liberavit eum Dominus ab omnibus hostibus eius. Post. In multis diebus: pro, post multos dies. Ecclesiast. 11. Quod, vel quando quidem, Apprehenderunt angeli manum Loth in misericordia Domini super eum pro, quandoquidem Deus eius misertus erat, volebatque eum vel invitum ex incendio Sodomorum liberare. ut est Genesis 19. Exodi 16. In audiendo eum murmurationes vestras, id est, quandoquidem. Cum, temporis. Vel in


3009. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

Rom. 2, et alibi. Incircumcisis auribus a Hieremia dicuntur carnales, aut etiam prorsus acerbi adversarii veritatis, Hier. 6. Incircumcisa est auris ipsorum, neque poterunt attendere. Stephanus dicit Actor. 7, Iudaeos semper fuisse aurib. et corde incircumcisos Hier. 9 dicit, alias quidem gentes esse incircumcisas praeputio, sed Iudaeos esse incircuncisos corde. Denique incircuncisus simpliciter aliquando impium denotat. Sic Ezech. 28 et 31 dicitur, mortib. incircumcisorum moriemini, et in medio incircumcisorum cadetis. Vicina est haec secundae supra positae significationi.


3010. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

aliqua singularia probra aut incommoda terrae Canaan multitudini narrarunt, et persuaserunt. INFANS, exponetur plenius in voce PUER, ac PUSILLUS. Nunc tantum locum Isaiae 65 breviter attingemus. Non erit (inquit) ultra infans dierum, et senex qui non expleverit dies suos. Videtur quidem de longaevitate loqui, tanquam quorum infantia morietur: sed forte accipiendum est de profectu, quod omnes ad plenam cognitionem regni Dei pervenient: et quod etiam senes infantes, id est imperiti, deposita inscitia veluti morientur, aut renunciabunt suae infantiae. Contrarium autem est,


3011. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

deriserant: sicut et dives ille, qui verbis Lazari aut piorum doctorum credere noluerat, reipsa in Inferno experiebatur: eamque experimentalem concionem aut institutionem fratribus suis, misso eis illinc legato aut concionatore, communicari cupiebat, et a patre Abrahamo petebat. Sensus ergo (meo quidem iudicio) praedicationis huius est, quasi Christus suo descensu praesentiaque potius realiter quam verbaliter haec sequentia illis incredulis animabus dixerit: En vos infideles et genimina serpentis, probe meministis, quam opportune et importune vobis olim meus ille octavus gratuitae


3012. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

literis, ut verbalis praedicatio aut institutio pro reali quadam rei effectione, operatione ac energia ponatur. Sic sanguis Abelis dicitur clamare: sic Abel, Hebraeo. 11, per fidem adhuc loqui dicitur, dum nimirum nos suo exemplo verae fidei, ac doctrinae salutis et martyrii adhuc quotidie, non quidem verbaliter, sed vere ac realiter, atque efficaciter loquendo docet. Posses et hunc Hebraismum ad illam generalem regulam referre, quod saepe dictum pro facto aut re, et contra ponatur. Alius quidam vir doctus acute et erudite tractans hunc locum, eo sensum eius trahit, quasi diceret Petrus:


3013. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

tenerentur. Verum omnia ferme verba ei propalam reclamare videntur. Nam spiritus vivificatus mortificatae carni oppositus, omnino ipsam sanctam Christi animam proprie significat. Est vero hic diligenter observandum, quod non dicit a carne mortificatum, aut a spiritu vivificatum: sed in illa quidem sui parte mortificatum, in hac vero vivificatum, ut supra exposui. Deinde animam Christi descendisse ad inferos, articulus fidei est: quantumvis eum ille, cum suae farinae sodalibus astuta quadam interpretatione plane tollat. Praeterea vox Profectionis, multo melius animae Christi in


3014. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

Profectus, utens dicit, eum hinc in caelum abiisse, et ibi ad dexteram Dei consedisse. Tertio, Scriptura prorsus arcte coniungit passlonem cum illa profectione ac praedicatione, quasi Christus mox a passione profectus sit ad praedicandum spiritibus: non ita longissime distrahit, quasi nunc quidem sit passus, olim autem praedicaverit. Quarto, Scriptura Noachi praedicationem proprie Spiritui S. non secundae personae, clare ibi tribuit, dicens: Non litigabit Spiritus meus, etc. sicut et tota Scriptura tertiae personae doctrinam ac ministerium praedicationis adscribit, quod


3015. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

inferos, quia patri Scriptura resuscitat ionem Christi solet tribuere. Sexto, est sane prorsus violenta interpretatio, quod mortificatus carne, et vivificatus spiritu, exponit, a spiritu: et mox per Spiritum intelligit virtutem. Scriptura enim ibi quasi duas quasdam partes Christi facit, in quarum quidem priore sit mortificatus, in posteriore vero vivificatus. Denique ne in re evidenti plura congeramus, participium ἀπειθήσασι, qui non obedierant, omnino ostendit, illam inobedientiam longe antecessisse hanc praedicationem. Sic etiam vocula


3016. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

divinitas olim praedicaverit incredulis hominibus prisci mundi. Hoc enim ad istius scriptoris sensum exprimendum prorsus suffecisset. Remoratur aliquos etiam locus sequentis cap. eiusdem Epistolae, ubi inquit Petrus: la hoc quoque mortuis praedicatum est Evangelion, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem iuxta Deum spiritu. Sed sensus est: Praedicatum esse Evangelion hominibus, qui olim quidem ante adventum Christi vixerunt, tempore autem Petri iam mortui erant. Mortui ergo ratione temporis vitae Petri dicuntur, non ratione eius temporis quo praedicatum


3017. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

Remoratur aliquos etiam locus sequentis cap. eiusdem Epistolae, ubi inquit Petrus: la hoc quoque mortuis praedicatum est Evangelion, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem iuxta Deum spiritu. Sed sensus est: Praedicatum esse Evangelion hominibus, qui olim quidem ante adventum Christi vixerunt, tempore autem Petri iam mortui erant. Mortui ergo ratione temporis vitae Petri dicuntur, non ratione eius temporis quo praedicatum est illis Evangelion. Sic etiam in extrema die dicuntur iudicandi vivi et mortui, non quod tunc sint ulli futuri mortui, quando


3018. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem ante adventum Christi vixerunt, tempore autem Petri iam mortui erant. Mortui ergo ratione temporis vitae Petri dicuntur, non ratione eius temporis quo praedicatum est illis Evangelion. Sic etiam in extrema die dicuntur iudicandi vivi et mortui, non quod tunc sint ulli futuri mortui, quando quidem ibi omnes resuscitati coram tribunali Christi comparebunt: sed quod antea mortui fuerint, priusquam ad extremum iudicium resuscitarentur. Sic igitur tum illi qui nunquam fuerunt mortui, sed vivi in extrema die deprehendentur, tum et illi qui fuerant mortui, tunc autem resuscitati et


3019. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

Act. 2 coniungit animae infernum et periculum corporis corruptionis. Corruptionis autem seu putrefactionis periculum ei imminuit, cum esset in sepulchro. Verum Deus eum non tam diu ibi iacere passus est, donec fieret putrefactio. Sic 1. Pet 3 facit Petrus descensum Christi, postquam corpore quidem fuit mortuus, sed Spiritu aut anima vivens seu vivificatus. Ad haec et symbolum Apostolorum, quod ordine doctrinam, et quasi etiam historiam Christi complectitur, ponit descensum ad inferos post mortem. Quarto quaeritur, qualis fuerit descensus Christi ad inferos: num gloriosus


3020. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

animadvertitur, eum gloriam ascensionis cum ignominia aut exinanitione descensionis per antithesin conferre. Item Psalmus cum dicit, Non deseres animam meam in inferno, testatur eum non bene ibi habuisse. Non enim is alicubi deseritur. qui numquam ibi fuit: nec is quoque alicubi deseritur, qui est quidem in eo loco, sed tamen ibi bene habet. Petrus quoque, cum Act. secundo inquit, Deum excitasse Iesum, solvendo ὠδῖνας, id est, gravissimos cruciatus mortis, clare ostendit, Christum usque ad resurrectionem fuisse vinctum acerbissimis doloribus


3021. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

2 non dubitem gravissimos dolores mortis significare idem, quod Gehennae cruciatus. Accedit porro et tertia ibidem vox: Non fuit possibile eum κρατεῖσθαι, detineri. Dicit, non fuisse possibile a morte Christum detineri. Indicat igitur Petrus, captum quidem fuisse Christum a morte, vinctum etiam vinculis acerbissimorum dolorum: sed Deum in illis vinculis ipsum non deseruisse, ut alios sub maledicto legis existentes: sed solvendo ipsum ex tam tristibus vinculis excitavisse, et glorificasse. Tum porro et ex corporis ignominia, in qua interim in


3022. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

sensum et Germanica Lutheri reddidit. Hoc enim vult Moyses ibi indicare, Innocentiando non innocentiabit: id est, Deum neminem hic in terris iudicare esse innocentem, et impunitum abire debere, quantumvis sit alioqui innocens, nempe suo aut etiam aliorum homuncionum iudicio ac opinione: quando quidem ille ipsum cor scrutetur, non tantum externam laruam actionum iustarum. Ipsum igitur conclusisse per legem omnes sub peccatum, omnes ab eo accusari et argui: et eum tantum salvum fore, cuius ipse misertus fuerit: quia nemo, quantumvis coram hoc mundo innocens, coram Deo sit innocens: in


3023. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

משכיל Maschil et Nabon, in Sacris literis dicitur de eo, qui in communibus rebus sapit, ac prudenter agit. ut Proverb. 14, Scientia intelligenti facilis est. Isaiae 10. In sapientia mea feci, quia intellexi: id est, intelligens fui, dicit rex Assyrius. Alias, et quidem frequentius, intelligens is dicitur, qui in rebus divinis vere ac pie res considerat, ac consideranter agitut Psal. 32. Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus: id est, cognitio Dei, et eius voluntatis. et Psal. 40. Beatus qui intelligit


3024. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

fratri eam vendat. Inter aliquando videtur idem valere, ac indiscriminatim. ut Levit. 27 Aestimabit illud sacerdos inter bonum et inter malum pro, sive bonum sive malum sit, quale sit, non habitatione vel praestantiae, vel etiam vilitatis. INTERFECTUS, et Interfectio, per se quidem nihil admodum habet idiotismi: et quod habet, exponetur in verbo Occido: sed tamen ratione constructionis aliquid difficultatis parit ut Iosuae 13, Beor divinatorem occiderunt, una cum aliis interfectis suis. refer ad Beor, non ad interficientes: id est, cum aliis caesis de populo, aut


3025. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

— Ira brevis furor est. Contravero Ephes. 4 θυμὸς videtur nominari illa prima commotio, aut (ut Cicero vertit) excandescentia: ira vero, iam plenus affectus. Nam ibi quasi gradus quosdam commotionis constituere Apostolus videtur, primum quidem amaritudinem aut dolorem animi, quo offensus cruciatur: deinde incandescentiam: tertio plenum affectum irae, qui tandem erumpit in clamores et maledicta, atque adeo verbera. Alias ita connectitur nomen irae Furori, quasi ira sit quaedam proprietas aut natura furoris, sicut ille ait, ira


3026. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

Pharaonis. Irarum brevis et longus: pro iracundo et clementi dicitur. ut Proverb. 14, Brevis irarum facit stulticiam, id est, iracundus, aut qui cito irascitur, facile patrat aliquid valde reprehensibile. Longus irarum, pro tardo ad iram, valde crebro reperitur. ut Numer. 14, Nahum 1: et quidem non raro hoc praestans epitheton aut singularis virtus Deo tribuitur. Ioel 2, Longus irarum et multae misericordiae Iehova. Eadem proprietas et Exodi 34, in descriptione Dei ponitur, pro tardus ad iram. Prover. 14. Longus irarum aut clemens est multus intelligentia. i valde


3027. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

ut constituat iudices, qui iudicent populum. Sic Psal. 1. Non consurgent impii in iudicio. i. non dominabuntur, ut aliqui exponunt: vel potius, Deo eos iudicante peribunt. Septimo, significat executionem, quoniam ea vel maxime ad iudicem pertinet et primum quidem in bonam partem. Sic dicunt nuncii Evangelizantes Davidi victoriam de Absalone, Dominus te iudicavit de hostib. tuis: 2. Sam. 18. Et Psal. 35. 43. Iudica me Domine, et age causam meam contra gentem non sanctam, ab homine iniquo et doloso eripe me. Gen. 30. Iudicavit me


3028. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

adventu venerit non ut iudex ac damnator sontium, sed ut liberator eorundem. Significat tamen et absolutionem aliquando, ac veluti collaudationem. Nam iudex sicut sontem damnat, ita insontem absoluit, eique testimonium innocentiae dat. Sic videtur ferme accipi, quod Paulus Rom. 14 dicit: Alius quidem iudicat diem prae die. i. aliam diem alii, ut sanctiorem, praefert: veluti hanc a prophanitate absolvens, illam vero prophanitatis damnans. Alius porro, inquit, iudicat omnem diem. i. perinde vel prophanam vel sanctam iudicat unam diem ut aliam. Ita et illa Pauli sententia, ex natura


3029. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

Redemptor eorum fortis, iudicando iudicabit iudicium eorum. Sic et accipitur, Facere alicuius iudicium: Psal. 9. Laetabor, quoniam fecisti iudicium meum, et causam meam. Iudicaturus dicitur Christus inter gentes, et coarguturus populos multos: quod a iudice politico sumptum, primum quidem significare videtur, diiudicatis causis componere dissidia gentium, atque ita pacem inter eas constituere: sed ibi proprie per metaphoram dicitur, quod Meschias eis spiritualem pacem cum Deo et corde ac conscientia passione sua parabit. Ad iudices applicare: id est, ad iudices aut


3030. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam Iustitiam in iudicio, aut contra et aliis modis. Accipitur autem primo civiliter. Ut enim iudicii alteram iudicii partem significat, qua rei et nocentes damnantur ac puniuntur: ita iustitia est absolvere innocentes, eosque iuris beneficio defendere ac tueri a malorum iniuria: quod quidem aliud est nihil, quam iuris beneficium impartiri, et benefacere iusto. 2. Sam. 8, Et faciebat David iudicium et iustitiam omni populo [?: s- ] Prov. 2, Tunc intelliges iustitiam et iudicium. Porro utrunque iudicis officium esse executum Salomone, testatur Historia illa


3031. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

tuo verbo praescriptam sedulo colamus. Ponere iustitiam ad [?: trut- ] , et iudicium ad lineam, supra in voce Iudicii exposui. significat autem, veram et incorruptam iustitiam ac iudicium, secundum veram normam verbi Dei exercere: non ea quae secundum falsam regulam directa, nomine quidem iustitia vocatur, re autem ipsa summa est iniustitia. [?: Sic- ] narrant Fridericum Electorem Saxoniae, aliquando [?: ] paupere quadam vidua compellatum, ut sibi esset [?: adi- ] mento zu dem Rechten recht, ad verum ius ac iustitiam, admirabundum


3032. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

Enumeravi hactenus pleraque significata vocis Iustitiae: ex quibus et contrariae vocis, nempe Iniustitiae, vis ac veriae rationes intelligi possunt, sicut et phrases eius aliis verbis ac vocib. coniunctae: ut plane superfluum sit, eadem de Iniustitia seorsim inculcare. Restat adhuc una, et ea quidem primaria, maximeque controversa vocis huius significatio: nempe, quid sit Iustitia, qua coram Deo iustificamur, aut quid Paulus in talibus locis vocet Iustitiam. Hoc enim vel maxime ad intelligendum sermonem Sacrarum literarum, et praesertim Pauli, facit, eoque nequaquam a nostro instituto


3033. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

maximeque controversa vocis huius significatio: nempe, quid sit Iustitia, qua coram Deo iustificamur, aut quid Paulus in talibus locis vocet Iustitiam. Hoc enim vel maxime ad intelligendum sermonem Sacrarum literarum, et praesertim Pauli, facit, eoque nequaquam a nostro instituto alineum est. Dixi quidem hac de re prolixe in scriptis contra Osiandrum, in libello de Fide et alio de iustitia. Verum nunc aliquan to magis Grammatice de eodem disseramus, ut et Phrases huc pertinentes illustrentur, et dogma ipsum gratuitae iustitiae sit aliquanto ex ipso Scripturae sermone notius. Quod


3034. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacris literis afferri, [?: ] sertim autem eius quam Lutherus p. m. sequutus est, quarum nonnullas recensebo. Cum Iacobus dicit, Ira viri iustitiam Dei non operatur: loquitur quidem de nostra obedientia, aut operum iustitia: sed tamen non potest commodius exponi, quam iustitiam a Deo requisitam, aut Deo probatam ac placentem. Placet vero etiam operum aut novae obedientiae iustitia Deo, suo quodam modo et gradu, non temere, ita ut per eam proprie coram Deo iustificemur


3035. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

id valere: cur non liceret eam eodem modo etiam in Paulinis Epistolis exponere, praesertim cum id multo magis iustitiae imputativae conveniat, ut coram Deo valere dicatur, quam illi inchoatae aut novae obedientiae? Non sine causa Paulus Rom. 4. duas Abrahami iustitias ita distinguit, ut alteri quidem virtutum, aut operariae, id epitheti tribuat, quod tantum coram hominibus valeat, ac ab hominibus tantum laudetur, probetur, ac pro vera iustitia habeatur: alteri vero, seu fidei aut Evangelicae adscribat, quod coram Deo valeat. Recte ergo exponitur locutio illa Iustitia Dei iustitia


3036. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

4. Qui passus est in carne, is est liberatus a peccato, ut reliquum tempus vivat Deo, non cupiditatibus. Eadem plane res utrobique agitur, et Phrases sunt valde similes. Confer ea duo loca, Roma. 6. et 1 Pet. 4. Est ibi πέπαυται, quod quidem plerique vertunt neutraliter, per Desiit peccare: sed certum est, activum παύω plurimum active accipi, et significare etiam libero: ut apud Xenophontem, ἐπανε τῶν ἐπιθυμιῶν τοὺς


3037. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

quid aliud est, quam merito sanguinis Christi a peccatis absolui? Et Roman. 6. Qui mortuus est, iustificatus est a peccato: hoc est, liberatus et absolutus est a peccati imperio, ne huic amplius ad serviendum sit obstrictus. Roman 8. Quos vocavit, eos (inquit) et iustificavit. Simpliciter quidem utitur hic iustificandi verbo: verum probabilius est ut intelligamus eo sensu, quo usus est illo in tota praecedenti disputatione, quam diverso. Et eodem cap. Deus est qui iustificat, quis est qui condemnet? Ipsa iustificationis et condemnationis antithesis satis evincit, Deus


3038. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

et iustos pronunciat. Et 1. Corinth. 4. Nullius mihi conscius sum, sed per hoc non sum iustificatus, hoc est, non ideo iustus habeor a Deo, quod nullius mihi sum conscius. Iustitia mea non constat propria innocentia, sed gratia Dei per Christum. Et cap. 6. Atque haec fuistis quidem, verum abluti estis, verum iustificati estis, verum sanctificati estis per nomen Domini IESU, et per spiritum Dei nostri. Haec omnia referenda sunt ad remissionem peccatorum, quam per nomen Domini IESU et operationem Spiritus sancti credentes fuerant consecuti. Ob hanc gratiam dicit eos a


3039. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

] aeternam. 1 Iohannis 3. Translati sumus de morte ad vitam. Synecdochicos enim, effectus pro toto actu iustificationis ponuntur. Sanctificare etiam interdum iustificare significat. Ephes. 5. Semetipsum tradidit pro ea, ut sanctificaret eam: scilicet Ecclesiam 1 Corin. 6 Haec eratis quidem, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis per nomen Domini Iesu, et per spiritum Dei nostri. Videntur enim hic abluere et sanctificare iustificare, synonyma esse. Hebr. 10, Per quam voluntatem sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel peractam.


3040. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

ἀνθρώπους, εἰς κατάκριμα, οὕτω καὶ δι' ἑνὸς δικαιώματος εἰς παντας ἀνθρώπους εἰς δικάιωσιν ζωῆς. Hoc loco Adam et Christus opponuntur: et ostenditur alterum quidem, scilicet Adam, attulisse omnibus hominibus condemnationem et mortem suo peccato, quod δικάιωμα regulam divinae iustitiae est transgressus: alterum vero. s. Christum, attulisse omnibus hominibus iustificationem vitae, hoc est, absolutionem a


3041. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 267 | Paragraph | SubSect | Section]

Iob 16, significat loqui: tametsi de matre Samuelis paulo aliter accipiatur. Labia extraneae favum stillans, Prover. 5. pro, extreme blandiuntur, seu, suavissime et mellitissime loquuntur. Assumere per labia, Psal. 16, Non assumam nomen eorum in labiis meis: pro, nec nominabo quidem eorum nomina. adeo odi idola et sectatores eorum: vel etiam in meis sacrificiis non celebrabo ea, nec pro idololatris orabo. In labiis esse diffusam alicui gratiam: pro, gratiosissime loqui, Psal. 45 de Christo dicitur. Etsi autem testentur Evangelistae, Christum


3042. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 267 | Paragraph | SubSect | Section]

Prohibetur. n. ibi Propheta lugere uxoris mortem: ac, inter alia luctus signa, quae ei interdicuntur, etiam hoc numeratur. Et porro praedicit occasionem, et veluti omine ac similitudine suae cladis et inhibiti luctus destructionem templi, et totam vastationem populi, ut prae nimio dolore ne flere quidem possint. Quam rem declarare potest historia Aegyptii regis apud Herodotum, qui a Cambyse oppressus, et cum suis captus, cum videret filios ad caedem trahi, et filiam serviliter tractari, tacitus, sine lachrymis quievit. Sed aliquanto post, ubi vidit amicum mendicantem, flere coepit.


3043. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

Aegypti, et negociatio Aethiopiae super te, vel ad te transibunt. Labor, et dolor aut vanitas saepe coniunguntur, praesertim in Prophetis: ut Psal. 10 Maledictione os eius plenum est, dolis ac fraude, et sub lingua eius labor et vanitas. Quae locutio videtur indicare primum quidem laborem. i. molestam ac laboriosam actionem, aut etiam ipsam molestiam ac dolorem: deinde etiam carentiam omnis fructus. Haec igitur dicuntur esse sub lingua impii, quia impius talia incommoda aliis gignit, aut efficit. Psal. 90 dicitur, quod id tempus quod est ultra 80


3044. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

noctem. Eandem adversorum et dolorum copiam exprimit Psaltes etiam, illa huic vicina locutione, Madefacere lectum lachrymis, Psal. 6. Humecto per totam noctem stratum meum, et lachrymis meis lectum meum madefacio: pro, tot malis, dolorib. ac moerorib. excarnificor, ut nec noctu quidem in lecto, a luctu lachrymisque abstinere possim. Contra quoque, Amovere lachrymas ab aliquo, est eum liberare calamitatib. ac dolore. ut Psal. 116. Eripuisti oculum meum a lachrymis. Et in Apocal. 17 et 21 habetur, quod Dominus absterget omnes lachrymas a piorum oculis.


3045. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

In laeticiam esse, Hierem. 17. Fuit mihi verbum tuum in gaudium et laeticiam: pro, causa gaudii et laeticiae, et materia etiam laeticiae seu res de qua laetatus sum. Laetari ad laeticiam, aut exultationem. Hortatur Hoseas, ne vel in summis festis, vel occasionibus gaudii laetetur, quando quidem deseruit Deum: quae ingens culpa ei merito ubique cristas deprimere deberet. Laetari in aliqua re, aliquando significat ea suaviter perfrui, posito effectu pro sua causa. Iudic. 9. Laetemini in Abimelech, et ipse in vobis: id est, si recte egestis, laeti fruamini mutua benevolentia,


3046. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

Dicitur denique idem Servator lapis [?: ] dali, eo quod multi in eum offendant, corruant ac pereant. Locus prolixus harum metaphorarum est 1. Pet. 2, quem adscribam. inquit enim: Siquidem gustastis quod benignus sit Dominus: ad quem accedentes, qui lapis est vivus, ab hominibus quidem reprobatus, apud Deum vero electus ac preciosus: ipsi quoque veluti [?: ] lapides aedificemini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, ad offerendum spirituales hostias, acceptabiles Deo per IESUM Christum. Quapropter et [?: continet ] Scriptura: Ecce pono in Zion


3047. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

proprietates. Nam et ab hoste, aut quae ante alterius exitium, ut a venatore, struitur, et occultum quid et fraudulentum est, et sûbitaneum, et veluti optivum faciens, aut tenens illaqueatum, et denique [?: exi-ale ] . Ex hisce tam variis veluti proprietatibus laquei, valde multa non quidem prorsus ac extreme diversa, [?:-d ] tamen nonnihil differentia significata exoriuntur, [?: ] quibus quoad potero ordine dicam. Laquet mortis, Psal. 18, videntur significare dolores mortiferos, aut le [?:-es ] . Exponit enim ipsemet


3048. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

locutiones [?: ha- ] quarum nonnullas commemorabo. Isaiae 66. Superlati portabimini, et super genua laetificabimini. Praedixit Propheta summam felicitatem piorum, veniente [?: ] schia: et alludit ad morem, quo infantes a matre autem tricibus gestari solent in pectore quidem, sed tamen [?: ] sus dextrum latus, reclinati in dextrum brachium: [?: ] lentque reclinari in genua aut sinum sedentis, [?: qu- ] cum eis lusitant suavius et ociosius, eosve laetificant aut exhilarant. Lateri spinae, aut in lateribus spinae, aut in


3049. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

et humilitatem eius notat. Nam lavare pedes, et officium est charitatis, et valde servile opus. Christus quoque lavit suis Apostolis pedes in postrema coena, Ioh 13, non tam officii illius gratia, quod eo tunc valde indigerent, quam docendi causa. Tria autem eos eo facto docere voluit, quae quidem clare ex textu habentur. Primum, iustificatos, aut sanguine Christi ablutos, adhuc quotidie in hac vita vivendo, quam Hebraei metaphora ambulationis et viae denotant, incidere in varia peccata tum omissionis, tum commissionis, de quibus sit necesse eos subinde petere condonationem, et


3050. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

] excellenti virtute praedito, optimeque merito adhibitae. Quartum quoque hisce tribus addi solet, Claritas tum in prophanis, tum et in Sacris literis: quam Seneca ita a gloria distinguit, quod gloria quidem multorum iudiciis ac laudibus constet, sed claritas bonorum. Haec quidem de hisce tribus aut quatuor vocibus ac rebus maxima ex parte ex prophanorum scriptorum usu annotavimus. Sed tam en in Sacris eodem ferme modo in genere ac plerunque usurpantur. Quare iam ad ipsa idiomata Sacrarum


3051. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

excellenti virtute praedito, optimeque merito adhibitae. Quartum quoque hisce tribus addi solet, Claritas tum in prophanis, tum et in Sacris literis: quam Seneca ita a gloria distinguit, quod gloria quidem multorum iudiciis ac laudibus constet, sed claritas bonorum. Haec quidem de hisce tribus aut quatuor vocibus ac rebus maxima ex parte ex prophanorum scriptorum usu annotavimus. Sed tam en in Sacris eodem ferme modo in genere ac plerunque usurpantur. Quare iam ad ipsa idiomata Sacrarum literarum in verbo ac nomine Laudare et Laus accedamus. ¶ Laudare


3052. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

loci, ao quietis, aliquando aliquid indicat. Dominus confirmet aut fulciat eum in lecto doloris sui, universum lectum eius vertisti: id est, Dominus eum corroboret in omnibsuis difficultatibus. Lectum madefacere lachrymis, perpetuum ac gravem moerorem ac luctum denotat, qui nec in quiete quidem nocturna cesset. Super lectum ascendere, est, incidere in morbum: contra, descendere est convalescere. Ideo dicit Helisaeus de rege Israel: De lecto quem ascendisti, non descendes pro, hoc praesenti morbo morieris. Lectus aliquando significat thorum coniugalem: ut cum dicitur, Super


3053. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

et servire deberent, calceis nos feriunt. Psal. 41, Etenim homo pacis meae, in quo sperabam, qui edebat panes meos, magnificavit aut levavit contra me calcaneum suum. Levare animan: ad aliquid, est, id summo voto ac desiderio expetere. Hos. 4. Levare oculos ad aliquid, proprie quidem significat aliquo prospicere: sed figurate significat aliquid boni alicunde expectare, aut saltem desiderare: quia expectantes alicunde aliquid boni, crebro eo prospiciunt, visuri an id iam veniat, quod illi tanto desiderio inde expectant. Sic Psal. 121. Levavi oculos meos ad


3054. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

cultuum, et munus docemndi attinet. Etsi autem tota illa Levitarum turba plerunque occupata sit in sacrificiis peragendis, hominibus mundandis, cantionibus canendis, et musicis melodiis, quia hoc et facile et lucrosum fuit: tamen revera praecipuum eius munus fuit docere populum Dei, per legem quidem moralem agnitionem peccati, per promissionem autem seu Evangelion agnitionem unici illius agni Dei, suo tergo peccata mundi tollentis, et genus humanum sanguine suo mundantis ac expiantis: ac denique ostendere, quod omnes illi sacrorum ritus instrumenta ac ceremoniae, vel moralem legem et


3055. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

per sanguinem secundum legem mundantur. Heb. 10, Umbram habens lex futurorum bonorum. Aut de statutis forensibus. Act. 23. Tu sedes iudicans me secundum legem, et contra legem iubes me percuti? Rom. 7. Mulier vivente viro alligata est legi. Aut de praeceptis legis Moralis, seu Decalogi: qua quidem significatione omnium creberrime in Apostolorum scriptis legitur, ut patet ex testimoniis quae paulo post de lege Morali recitabuntur. Interdum vero speciem, aut potius individuum aliquod legis, hoc est, sententiam aut decretum peculiare significat: ut Iohan. 19. Habemus legem, secundum


3056. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

lex in mentibus nostris seu peccatum inhabitans vocatur. ¶ Appellationes etiam Legis, et periphrases multas novum Testamentum, praesertim autem Apostoli habent. Lex Dei, Rom. 7. Condelector legi Dei. Item, Mente servio legi Dei. Rom. 8. Legi Dei non est subiecta, nec potest quidem. Lex mandatorum in decretis sita: Eph. 2. Lex mandati carnalis, Hebr. 7. Lex regia et liberta [?: ] Iacobi 2. Praeceptum: Rom. 2. Lex ipsa quidem sancta, et praeceptum sanctum. Hebr. 7. Abrogatur quod praecessit praeceptum propter imbecillitatem. Sermo vivus. Act


3057. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

habent. Lex Dei, Rom. 7. Condelector legi Dei. Item, Mente servio legi Dei. Rom. 8. Legi Dei non est subiecta, nec potest quidem. Lex mandatorum in decretis sita: Eph. 2. Lex mandati carnalis, Hebr. 7. Lex regia et liberta [?: ] Iacobi 2. Praeceptum: Rom. 2. Lex ipsa quidem sancta, et praeceptum sanctum. Hebr. 7. Abrogatur quod praecessit praeceptum propter imbecillitatem. Sermo vivus. Act 7. Moyses, etc. accepit sermonem vivum, ut daret vobis. Sermo per angelos dictus, Hebr. 2. Paedagogus, Gal. 3, [?: ] , Act 15. Ut imponatur


3058. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

2. Hebr. 5. Administratio mortis et condemnationis, 2. Cor. 3. Litera, 2. Cor. 3. Chirographum, Coll. 2. Deleto chirographo quod erat contrarium nobis per decreta, et illud sustulit e medio, etc. Testamentum, a monte Syna in servitutem generans, Gal. 4. Hebr. 8. Apostoli quidem non utuntur his appellationibus, lex moralis, caeremonialis et forensis: sed tamen in eas species legem Mosaicam eos distribuere inde patet, quod interdum sigillatim quarundam ad illam distributionem pertinentium legum meminerunt. Autor epistolae ad Hebr. 9 Legem Moysis partitur in


3059. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

Hierosolymitano, cum viris 4 votum habentibus. Paschatis mentio fit Actor. 2. 1. Cor. 5. Hebr. 11. Ad leges de discrimine potus et cibi, dierum festorum et novilunii et sabbatorum respexit Paulus Coll. 2. inquiens: Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu, etc. Heb. 7. Ii quidem qui quod sunt de numero filiorum Levi, sacerdotii functionem sumunt, praeceptum habent ut decimas accipiant a populo iuxta legem. Et ibidem: Lex homines constituit pontifices habentes infirmitatem. Et


3060. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

Pet. 1. 1. Iohan. 2. 3. 4. 5. Rom. 10. 12. 13. Gal. 5, Iac. 1. 2. 3. 4, et in aliis locis. Constat etiam illa partitio legum ex Apostolorum scriptis, quod alia sit lex divina et scripta, alia lex naturae, alia civilis, aliae traditiones humanae. nam singillatim harum specierum meminerunt. Legis quidem naturae, Rom. 2. Nam cum gentes, quae legem non habent, natura quae legis sunt fecerint, eae legem non habentes sibi ipsis sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, simul attestante illorum conscientia, etc. Verum de hoc Pauli loco, eiusque vera


3061. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

Quandoquidem igitur hae duae doctrinae adeo a sese invicem diversae sunt, ut etiam ex diametro inter se invicem pugnare, ac se mutuo destruere videantur: facile est anima duertere, quanta sit necessitas eas a se invicem exacte et rite separare, alteramque ab altera procul removere, ut unam quidem (sicut toties Lutherus inculcat) veluti supra in summo caelo ponas, alteram vero in ima terra. Id enim tum ipsius rei veritas ac doctrinae natura, tum conscientiae nostrae ratio ac animae salus, tum denique et ipsa Dei gloria ac tota vera pietas extreme flagitant. ¶ Duae igitur sunt in


3062. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

iustificari: et iustificationem esse gratuitam iustitiae imputationem, esse remissionem peccatorum. Auget quoque vehementius hanc separationem iustitiae gratuitae ab omnibus bonis operibus, dum Romanorum decimo dicit, istas duas iustitias, imputativam et operariam adeo esse diversas, ut altera quidem plenissimam obedientiam flagitet, altera vero tantum credentibus contingat. quin etiam adeo eas inter se pugnare affirmat, ut qui legis aut operae iustitiam quaerant, iustitiam Dei aut fidei reiiciant et in sequenti docet, quod operum et gratiae iustitia [?: ] invicem


3063. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

adhibitis propriis distinguit, ut leges vere sic dictam, adiuncto proprio operum notet: Evangelion vero, legê aut doctrinam fidei nominet. Quod vero dicit, non per legem excludi gloriationem, sed per Evangelion, recte intelligendum est. Utraque enim doctrina excludit, sed diversa ratione: Lex quidem, dum obturat omne os, omnes concludit sub peccatum et iram: et dum cognitionem peccati, extremeque nostrae foeditatis nobis in faciem obtrudit. Evangelion autem, dum gravitam, precariam, aut (ut indicam) eleemosynariam tantum iustitiam nobis offert, exclusa prorsus meritoria. De hac igitur


3064. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

esse in Ninive, eorum qui nequeant discernere inter dextram et sinistram:) ibi minus grave est peccatum, contra eam aliquid egisse: ideoque servus [?: ] ignorantiam peccans, minus vapulabit. Huc pertinet disputatio, quatenus ignorantia excu set peccatum. Ergo contra ubi est lex, et quidem nota, tanto maius et intolerabilius est regnum peccati. Verum Paulus in hisce tribus dictis loquitur potissimum de agnitione peccati, de eius vexatione conscientiae, et irritatione pravarum cupiditatum, quae absente aut ignorata lege non accidunt. sic ipsemet sine lege vixit. De quo eius


3065. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

haec duo capita simpliciter et recta asserere humanas vires, omnino sit postea necessarium ex tanta verborum amplitudine et emphasi concedere prorsus Pelagianam libertatem virium humanarum. Quem horrendum errorem ut vitemus, adhibeamus interpretationem horum locorum fidei analogam. Quae quidem etiam nativa ac genuina huius loci esse deprehendetur, et non vel violenta, vel aliunde importata, sed ex ipsis verbis ac sermone, doctrinaque Pauli sua sponte nata, et inde accepta, ut mox cupidis veritatis liquido patebit. In primo cap. teste Augustino, Hieronymo, Ambrosio,


3066. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

alia esse per se, suave natura, alia nobis nota. Nam multa sunt sua natura perspi [?:-ua ] , ad quae nos (quod etiam Philosophi olim confessi sunt) sicut vespertiliones ad claram lucem caecutiamus. Et sic sane Paulus ipse exponit Ethnicorum noticiam Dei. Act. 14 et 17. affirmans Deum quidem ita de se manifeste testari, dando pluvias, vices temporum ac fructus, et variis ac quotidianis beneficiis cor nostrum re [?:-lendo ] , ita etiam nos totos in eo vivere, esse ac moveri: ita denique eum nobis prope esse, ut illum ferme manibus palpare possimus: sed nihilominus


3067. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

palpare possimus: sed nihilominus ipsum et illis eruditissimis Atheniensib. et toti humano generi [?: ma-ere ] ignotum Deum, totumque mundum usque ad illud tempus errasse idola sectando. Sic igitur omnino (si quis locum diligenter expendat) et hic Paulus loquitur. dicit enim, Deum quidem semet nobis revelasse, et posse [?:-um ] ex operibus suis, ut praestantem quendam artificem perspiciac cognosci: verum nihilominus cor nostrum per se manere non intelligens, ac etiam quotidie magis magisque obtenebrari, nosque per nostras ratiocinationes tandem in extremam


3068. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

sit adversus liberum arbitrium, cernitur ex illis verbis, quod Paulus dicit, cor hominum esse ἀσυνετον, id est, non intelligens, eosque per suas proprias ratiocinationes, per quas conantur veritatem scrutari, etiam magis vanos fieri ac obtenebrari: cum quidem [?: ] Deus ubique in suis operib. obvium, et quasi palpabilem praebeat. Non igitur hic nostri ingenii intelligentia [?: sunt ] acumen, sive quod ad prima principia attinet, sive quod ad ratiocinationem aut experientiam, sed Dei [?: e-dens ] ac prompta


3069. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

inciderunt, aut etiam impegerunt: sed mox inde oculos, aciemque mentis suae ad res terrenas, imo et ad dubitationem, errores, ac stultas opiniones, idololatriamque averterunt. Secunda est literae, aut pharisaica, seu hypocritica, quae ex doctrina de Deo et miraculis sine spiritu habetur: quae quidem est aliquanto clarior ac plenior priore, sed et ipsa admodum iustabilis, maleque fixa, radicata, aut fundata in nobis, et denique admodum ociosa et sterilis, tantum in speculatione consistens, excepta ista ieiuna ac arida carnis iustitia aut disciplina, quae aliquando ab aliquib. eiusmodi


3070. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

sed Factores legis iustificabuntur, usque ad finem huius capitis, manifestum est Ibi enim est propositio huius loci, ut mox dicetur. Ut autem id luculentius efficere possit, producit in theatrum duos diversissimos homines aut populos, Iudaeum legis auditorem, et Ethnicum factorem legis: illum quidem ornatum pompa externae sanctitatis, corde autem inobedientem, seu sepulchrum dealbatum: hunc vero cordis obedientia aut circumcisione praeditum, sine ulla externa specie caeremoniariae pietatis. Ait ergo: Quod si forte aliqui Ethnici tales existerent, quales ibi depinguntur, nempe qui essent


3071. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

pietatis ac iustitiae tribuere, quantam verba quaedam eius loci male intellecta sonare videntur? Secundo, in proxime praecedentibus eodem plane modo sub specie assertionis conditionaliter est locutus, ut cum dixit Deum in extremo iudicio unicuique secundum opera sua daturum esse: illis quidem qui per patientiam boni operis quaerunt gloriam ac immortalitatem, daturum esse vitam aeternam. Item fore, ut honor, gloria et pax contingat omni operanti bonum, Iudaeo simul et Graeco. Ubi enim usquam aliquis mortalium [?: ] lis est aut fuit, cui haec tanta bona, nempe ipsa vita


3072. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur hic ὅταν pro ἐὰν Cum pro Si: Si omnia faceretis, adhuc deberetis agnoscere vos servos inutiles esse, nihilque esse meritos, sed tantum debitum praestitisse: quanto magis nunc, cum parum praestetis? In veteri quidem Testamento innumeris pene vicibus Cum pro אם SI ponitur, ut Exod. 22. Cum vir furabitur bovem: pro, Si quis furabitur. Aliquoties in eo cap. talis catachresis voculae Cum est Sic et Levit. 5. Deut. 4. habetur: Invenietis Dominum, cum ex


3073. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

noticiam una cum ipso opere ac voluntatis bonitate clare complectitur: opus legis nequaquam solam speculativam et ociosam noticiam significat. Quin addit etiam, eos esse sibiip sis legem. Quis vero est tanta luce praeditus, ut sibimet lex esse queat? Vix id vere renatis tribuere audemus, nec quidem omnino audemus. Quare necesse est, ista tam significantia dicta Pauli conditionaliter, non assertive intelligi. Octavo ait, quod tales factores legis excusabit conscientia in extremo iudicio. Quis vero talis est, aut unquam fuit a lapsu Adami, quem sua conscientia in extremo iudicio.


3074. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

excusabit conscientia in extremo iudicio. Quis vero talis est, aut unquam fuit a lapsu Adami, quem sua conscientia in extremo iudicio. excusare possit? Conditionaliter ergo tantum ista, et non simpliciter ac assertive dicuntur a Paulo. Nono, iam ferme ad conclusionem tendens dicit, Circumcisio quidem prodest, SI legem facias. Quod SI legis transgressor es, tua circumcisio versa est in praeputium. Unde itidem manifestum est, tum hic conferri caeremoniariam iustitiam cum reali, seu circumcisionem cordis cum externa aut legali: et affirmari, quod vera obedientia aut circumcisio cordis, non


3075. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

Ethnici, divina quadam natura praediti, qui legem inscriptam habuerint, sibi ipsis lex fuerint, et natura quae legis sunt fecerint: num propterea ea quae de illis paucis et eximiis dicuntur, toti naturae humanae, eiusque noticiis conveniunt? Non valet ista ratiocinatio, ne in philosophia quidem, a selectis ac divinis quibusdam ingeniis (paucorum qui sane vitiisque iocisque Altius humanis exeruere caput) ad omnes homines communis sortis ac naturae. Et verum sane est, Deum quosdam singulares Heroas ac instauratores orbis mirificis donis ornasse, non tamen carentia originalis


3076. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 293 | Paragraph | SubSect | Section]

duos populos aut genera hominum conferens, auditorem et factorem legis. Secundo exponitur posterius membrum: nempe, quod solum legis factores sint iusti, etiamsi essent alioqui Ethnici sine caeremoniis Moysis. Tertio explicatur prius: nempe quod Iudaei sint nihil aliud quam auditores, et ne micam quidem legis servent, eoque sint iniusti. Postremo est conclusio, ubi Apostolus utrumque memorum collationis simur coniungit, et summam praecedentium institutamque sententiam colligens concludit. Sequitur nunc ipsa distinctio textus per suas partes. 1. Propositio conferens dues populus, aut


3077. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 293 | Paragraph | SubSect | Section]

α. β. Non enim α qui audiunt legem, iusti sunt `apud Deum. Sed et qui legem factis exprimunt, iust, habebuntur. Propositio est, qua Paulus duos populos conferens, Iudaeum auditorem et Echnicum factorem legis, priori quidem iustitiam adimit, et posteriori eam soli tribuit. Id autem ideo facit, ut ostendat, adeo Iudaeos ob [?:--iam ] circumsionem, auditionem legis, et caeremoniorum observationem iustos non esse, sicut ipsi alio qui opinabantur, ut si Ethnicus homo omnibus illis carens vere legem


3078. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 293 | Paragraph | SubSect | Section]

caeremoniorum observationem iustos non esse, sicut ipsi alio qui opinabantur, ut si Ethnicus homo omnibus illis carens vere legem moralem praestaret, esset futurus iustus. Ut autem duos populos breviter in hac propositione con [?:--rt ] , ita idem mox membratim prolixius agit: primum quidem de posteriore, nempe de Ethnico factore legis: postea de Iudaeo auditore agens, quod itidem per [?:-otas ] α. β. indicavimus, ut expositio propositioni responderet. II. Expositio posterioris membri.


3079. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 293 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] qui dicis non adulterandum, adulterium committis: [?: ] execraris simulacra, scrilegium admittis: qui de lege gloriaris, per legis transgessionem Deum [?: dehone-s ] . Ninomen Dei propter vos male audit inter gentes: quaemadmodum scriptum est Nam circumcisio quidem [?: pro-st ] si legem servaveris: quod si transgressor fueris, circuncisio tua in praeputium versa est. III. Hic prius membrum illustrat ostendens Iudaeos esse tantum auditores, vel doctores, habere legem solum in libris et ore ac aurib. nec vel minimum


3080. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 293 | Paragraph | SubSect | Section]

doces: qui praedicas non furandum furaris: qui dicis non adulterandum, adulterium committis: qui execraris simulacra, sacrigelium admittis: qui de lege gloriaris per legis transgressionem Deum dehonestas. Nam nomen Dei propter vos male audit inter gentes, quemadmodum scriptum est, Nam circumcisio quidem prodest, si legem servaveris: quod si transgressor legis fueris, circumcisio tua in praeputium versa est. b Factor. Nam CUM gentes, quae legem non habent, natura quae legis sunt fecerint: eae legem non habentes, sibi ipsis sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis,


3081. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

de uno Deo concionetur, ut Actor. 14. 16. et Romanorum primo, ac alias, et petat argumenta undecunque potest, ex creatione, ex quotidianis beneficiis Dei, denique et ex poetis ipsorum, ac etiam inscriptione illa arae cuiuspiam: nusquam tamen dicit de principiis eorum menti de Deo innatis, cum quidem nihil aptius ac utilius fuisset Paulo quam proponere eis librum ipsorum propriae [?: mentis ] ac principiorum (quae illi, et semper philosophia, maximi faciebant) et dicere. Enlegite ipsimet vestrae mentis librum, reperietis ibi meae philosophiae doctrinam, quod sit unus verus


3082. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

reperiri et depromi apud tales homines, et in tali theatro potuisset. Extende vero hoc argumetum et per totam Scripturam, in qua cum Spiritus sanctus saepe ab effectibus aut operibus Dei, et ex aliis indiciis argumentetur, ac probet esse unum Deum sapientem et omnipotentem: nusquam tamen ne gry quidem de primis principiis ac innatis noticiis unius Dei et eius providentiae, nusquam eis librum mentis ipsorum legendum proponit. Unde apparet, Spiritum sanctum istam recentem Sophistarum sapientiam de innata Dei luce, plane ignorasse. At contra obiicitur: Philosophi et Poetae non raro dixerunt


3083. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

in posteritate Adae: omnes statim animadvertissent finalem et efficientem causam: id est, Deum ipsum: de quibus nunc NIHILO PLUS scimus, quam ipsae PECUDES, etc. Hactenus Lutherus. Aliqui tamen boni ac docti viri putant, esse omnino adhuc aliqua principia in homine de Deo. Non dicunt quidem illi de uno Deo, multo minus de vero Deo: sed tantum quod sit aliqua divinitas, et aliqua potentia supra hominem. A quibus quidem mea sententia non ita multum discrepat. Respiciunt enim illi, ut opinor, ad illud quod Paulus affirmat, inter opera carnis esse idololatriam: quod etsi ad pravas


3084. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

scimus, quam ipsae PECUDES, etc. Hactenus Lutherus. Aliqui tamen boni ac docti viri putant, esse omnino adhuc aliqua principia in homine de Deo. Non dicunt quidem illi de uno Deo, multo minus de vero Deo: sed tantum quod sit aliqua divinitas, et aliqua potentia supra hominem. A quibus quidem mea sententia non ita multum discrepat. Respiciunt enim illi, ut opinor, ad illud quod Paulus affirmat, inter opera carnis esse idololatriam: quod etsi ad pravas ratiocinationes et prophanam audaciam, quidvis in religione temere fingentem, ut modo ab uno veroque Deo discedat, referri posset,


3085. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo discedat, referri posset, (ad quem fontem et Paulus reducit idololatrias hominum, Romanorum primo:) tamen per me licet cuivis sentire, esse adhuc in homine quoddam perversum ac distortum lumen (ut supra in Libello de Originali peccato et libero arbitrio prolixius disseruimus) quod verum quidem Deum, eiusque religionem ut extremam stulticiam damnet, falsos vero deos ac cultus pro veris monstret: ut sicut olim imago Dei tantum verum Deum monstravit, ac repraesentavit, ita nunc contra haec praesens Satanae imago idola ac falsas religiones, ipsosque diabolos monstret, ac colendos esse


3086. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 296 | Paragraph | SubSect | Section]

Citant aliqui etiam pro primis istis principiis, illud Epicuri ex Ciceronis 1. de Natura deorum: Omnibus esse innatas noticias aut προλήψεις, quod sint dii, et quidem beati, quodque humanam formam habeant. Non admodum sane repugnaverim, talem quamdam plenam errore ac impostura noticiam esse in homine natura, aut certe facile percipi posse, quae et plures deos pro uno monstret, et eos similes hominibus forma essentiave fingat et denique a rerum humanarum


3087. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 296 | Paragraph | SubSect | Section]

ut indicetur, quod et Deus talis sit vigilans et probe memor iudex ac gubernator. Tales vero, qui in tali speciali cura, aut (ut Christus alia phrasi inquit) in manu Dei sunt, nemo facile perdet, laedet, aut ex eius manu extorquebit. Quare tales dicuntur salui fore, Dan. 12. et Apoc. 21: non quidem ob aliquam immotam Parcarum fatalitatem, sed ob singularem curam, benevolentiam ac misericordiam Dei [?: ] ga eos ob Christum. Eadem vis est locutionis. Nomina vestra sunt scripta in caelis. Contraria autem prorsus locutio est, Scribi in terra: ut habet Hieremias. Sed de


3088. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 296 | Paragraph | SubSect | Section]

in cor Prophetae affert, ac si librum de eo dogmate conscriptum [?: devora-- ] Sicut et Hieremias ita primo et secundo dictat fullyphetiam Barucho, ac si eam illi de libro legeret: non sicut si suas conciones meditaretur, aut recordaretur. Quod autem in Apoc. dicitur is liber primum quidem [?: ] [?: ] ro dulcis fuisse, postea autem in ventre amarus: figurantur, primum quidem rerum divinarum cognitionem et suavem, postea autem multitudine tentationum et [?: ] eam fieri abunde amaram. Librum aperire, est etiam istam phrasis, quam peculiaris


3089. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 296 | Paragraph | SubSect | Section]

ita primo et secundo dictat fullyphetiam Barucho, ac si eam illi de libro legeret: non sicut si suas conciones meditaretur, aut recordaretur. Quod autem in Apoc. dicitur is liber primum quidem [?: ] [?: ] ro dulcis fuisse, postea autem in ventre amarus: figurantur, primum quidem rerum divinarum cognitionem et suavem, postea autem multitudine tentationum et [?: ] eam fieri abunde amaram. Librum aperire, est etiam istam phrasis, quam peculiaris quaedam figura, [?: a- ] ra. Apocal. 5. qua indicatur solus agnus Dei aut Christus dignus esse,


3090. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

multipliciter abutuntur. Sic et homines abusui et tyrannidi diaboli ac veteris Adami, ut servi subiecti sunt: sed tamen incipiunt per Christum paulatim liberari, et in altera vita perfecte liberabuntur. LIBERUM arbitrium, vox in Sacris literis non reperitur, ac nec apud Latinos quidem in hac significatione sed in Ecclesia aut Theologicis scriptoribus in crebro multoque usu est. Reperitur quidem in Livio, liberum suarum rerum arbitrium alicui facere: pro, eius voluntati ac potestati sese suaque subiicere. Sic in vitis post Suetonium scriptis legitur, liberum arbitrium


3091. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

sed tamen incipiunt per Christum paulatim liberari, et in altera vita perfecte liberabuntur. LIBERUM arbitrium, vox in Sacris literis non reperitur, ac nec apud Latinos quidem in hac significatione sed in Ecclesia aut Theologicis scriptoribus in crebro multoque usu est. Reperitur quidem in Livio, liberum suarum rerum arbitrium alicui facere: pro, eius voluntati ac potestati sese suaque subiicere. Sic in vitis post Suetonium scriptis legitur, liberum arbitrium mortis permittere: Id est, potestatem deligendi genus mortis. Sic Curtius 4. Liberum mortis arbitrium occupare.


3092. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

quia revera servit regnanti peccato et Satanae, qui tenet hominem captivum, ad arbitrium suum, ut sessor equum sicut et August. hanc appellationem correxit. De hac igitur quoque voce aliquid breviter adiiciemus. Ista igitur nimis superba appellatio liberi arbitrii, Latinis vocib. constans, in hac quidem significatione pro virib. humanis, Latinis usitata non fuit. Venit autem in hunc usum ideo, quod Latini vocem Arbitrium, tum pro sententia, tum pro velle alicuius, tum denique pro iure, potestate et facultate usurparunt, ut Suo arbitrio aut alieno vivere, In a bitrio alicuius aliquid esse


3093. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut et Latini Liberum arbitrium. Est ergo Liberum arbitrium (ut nos quoque hac appellatione pro communi usu nunc utamur) ea vis, facultas, aut potentia intellectus, voluntatis, et affectuum, qua homo hanc vitam rationalem regit, praesertim quo ad religionem attinet. Haec vis fuit in integra quidem natura perfecte ad imaginem Dei expressa aut formata: in natura vero corrupta, est ad imaginem Satanae transformata: in renatis denique incipit renovari ad pristinam integritatem, ita tamen, ut ingens vis huius diabolici veneni nihilominus in vetero homine, seu quatenus homo instauratus aut


3094. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

Scrip ] tio igitur, Paulum ibi duplicem distinctionem respicere: alteram, quod quaedam per se licent concessaque [?: ] adeo etiam pia sunt, quae interdum ob circumstantias aliquas, et quasi per accidens fiunt illicita et non [?: ] da: ut, litigare in foro illis per se quidem licebat: fas quoque per se erat in idoli templo versari, et de [?: sacrifi- ] idoli comedere: sed quia id fiebat cum scandalo proximo non licebat, non conducebat aut aedificabat: quin [?: poti- ] non tantum proximum destruebat, sed etiam ipsum [?: ]


3095. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

similia innumera: quae etsi usque ad aliquem gradum a Deo nonnihil tolerantur, tamen culpa omni reprehensioneque non carent. De tali licentia, iure, ac permissione, credo in illis locis Paulum loqui. Duplex igitur distinctio rerum in hoc textu consideretur: Quod videlicet res aliquae vel per sese quidem sunt licitae, ut tamen interim ratione circumstantiae alicuius, et veluti per accidens fiant illicitae, vel sunt licitae in illo infimo gradu iuris permissionis, aut tolerantiae tantum cuiusdam: ut cum in communi vita dicitur, Feras, non culpes, quae mutare non potes. Qualia sunt plurima,


3096. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

Ideo dicit Deus Hosae 13, se in ira sua et dedisse et abstulisse eis regem: et adhuc carnibus eis datis in ore existentibus, eos punivisse. Tale credo esse etiam illud Paulinum, non aedificans [?: ] non conferens, sed sub alienum iugum trahens licitia culpa circumstantiarum, non quidem per sese. Hic [?: ] infimus aut pessimus licitorum gradus. Primum [?:-tem ] et optimum licitorum gradum faciunt Papistae [?: ] , qui est rerum non mandatarum a Deo: sed quae [?: ] Deus (ut ipsi somniant) consuluit, ut paupertas,


3097. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

scriptor aliqua annotavit, quae licet non purissima sint, tamen ad declarationem horum vocabulorum et rerum, si cum iudicio legantur, nonnihil facere possunt, ea quoque hic adscribemus. Quid voces PERMITTERE, INDULGERE et DISPENSARE significent. ¶ Aliquando autem, et quidem saepius, concedere significat, tolerare, sinere, non impedire. Haec sane significatio huc demum pertinet, siquidem hoc modo permittit Deus, permittit homo, permittit lex divina, permittit lex humana. Deus sane, tametsi prohibuerit mala, praeceperit bona, consuluerit meliora, multa tamen


3098. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

demum pertinet, siquidem hoc modo permittit Deus, permittit homo, permittit lex divina, permittit lex humana. Deus sane, tametsi prohibuerit mala, praeceperit bona, consuluerit meliora, multa tamen misericorditer, plura longanimiter, nonnulla aegre et non sine magna indignatione permittit: mala quidem omnia, quae fiunt, tolerando: minora autem bona concedendo, interprohibita vero nonnulla indulgendo, etc. Valla, Indulgere (inquit) est concedere, et (ut sic dicam) obsequenter et quasi delicate tribuere. Optime ille: significat enim peramantem et facilem concessionem. Verum


3099. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

primo de communibus permissionibus deinde de illis quae concedendo, indulgendo aut dispensando fiunt, in sequentibus dicemus, etc. Eamque ob causam doctores posuere plures modos permittendi: videlicet per meram tolerantiam, per concessionem, per indulgentiam, per dispensationem. Primo quidem modo permittit Deus omnia mala, prout in superiori cap. ostensum est. Secundo vero modo permittit, id est concedit minora bona. Quoties enim maius bonum non est praeceptum, sed tantum odo consultum, toties minus eiusdem generis permissum intelligitur. Matrimonium est permissum,


3100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 300 | Paragraph | SubSect | Section]

ac mysterium quod Deus in eo facto significatum voluit. Dispensavit itaque Deus in lege communi, qua dictum fuerat, Et erunt duo in carne una: non, tres aut quatuor, quinque aut sex. Licitum quippe bifariam dicitur: aut quia non obviat legis rectitudo, aut quia non obviat iuris punitio. Atque hoc quidem modo licitum erat repudium uxoris, secundum legem Moysi: quia in lege nulla erat poena repudianti constituta, modo conscripto et porrecto libello repudii legitime fieret: non autem illo modo, quo repugnat lex naturae et rectae rationis dictamen. Haec ille. LIGARE, notae


3101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 302 | Paragraph | SubSect | Section]

apud Israelitas: cum contra, ob caedem primogenitorum esset in gens ululatus et lamentatio futura apud Aegyptios. Ratio loquutionis est, quia etiamsi alia omnia sint quietissima, tamen plerunque aliquis canum latratus auditur parvo strepitu excitatus: ut summam quietem esse oporteat, cum nec illi quidem exaudiuntur. LIQUESCO, aut Liquefio, per metaphoram significat debilis ac languidus fio, perterresio, aut etiam plane absumor ac pereo. vide supra Dissoluo. LIQUATOR. vide Probator. LIS est contentio, aut controversia, praesertim coram iudice agitata.


3102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 303 | Paragraph | SubSect | Section]

recte habebat, nisi quod anceps est, et saepius ad tolerantiam corporis quam ad animi lenitatem pertinet. Alius quidam super 18. Caput Matth. inquit: Differ iram erga me, μακροθύμησιν ἐπὶ ἐμοὶ, Θυμὸς hoc loco iram significat, et quidem praecipitem, quam Galenus proprie ὀξυθυμίαν appellat: irae acerbitatem et praecipitationem dicere possumus, quod Cicero excandescentiam commodissime interpretari videtur: animum autem Horatius, in illo versiculo. Ira furor brevis est,


3103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 305 | Paragraph | SubSect | Section]

aut sonum, sed etiam mentem aut sententiam loquentis in sermone cernat ac intelligat. Non ergo hoc discrimen linguae et mentis, ratione dicentis accipiendum est (nam proculdubio etiam linguis loquentes, sunt simul mente seu ex animo lo quuti, sicut inquit Paulus de loquente lingua: Tu bene quidem gratias agis Deo, sed alius non aedificatur) Sed ratione audientis, quia (ut dictum est) imperitus mentem loquentis peregrino sermone non pervidebat: quin nec ipsius quidem sermonis mentem, sensum aut sententiam: erat ei sonus sine mente. Sed intelligibili sermone loquentis mentem quoque,


3104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 305 | Paragraph | SubSect | Section]

proculdubio etiam linguis loquentes, sunt simul mente seu ex animo lo quuti, sicut inquit Paulus de loquente lingua: Tu bene quidem gratias agis Deo, sed alius non aedificatur) Sed ratione audientis, quia (ut dictum est) imperitus mentem loquentis peregrino sermone non pervidebat: quin nec ipsius quidem sermonis mentem, sensum aut sententiam: erat ei sonus sine mente. Sed intelligibili sermone loquentis mentem quoque, non tantum sonum, in oratione perspiciebat. Sed de voce Mentis, infrâ suo loco. Loqui Deum in prophetis ad homines, Hebr. 1. plerique ibi putant esse quendam


3105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 305 | Paragraph | SubSect | Section]

verba mea loquentur: i. puram et solidam veritatem loquar. Loqui verba cantici: pro canere, psallere. 2. Sam. 22, Locutus est David verba cantici huius Domino: i. canatavit Domino. Loqui in verbis alicuius, est idem quod Latini dicunt, Meis verbis ei salutem dices. id est, meo nomine et quidem iisdem verbis, quibus ego tibi iniungo. Ezek. 3. Vade, et loquere in verbis meis: pro, hunc ipsum sermonem eis propone, quem ego tibi. Loquendo loqui sicut et aliae huius modi repetitiones, emphasim habent. Exod. 4 Non'ne frater tuus Aaron, scio quod loquendo loquetur: id est quod


3106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 306 | Paragraph | SubSect | Section]

quam דבר Loqui sonat: ita vicissim דבר dabar nomen, aliquid firmius quam אמרה: ut illa duo verba quasi commutasse inter se sua nomina aut derivata ceu liberos videantur, si quidem significationem contempleris. Sed de nomine Verbum, vide suo loco. LORICA, vide Thoracem. LUBRICUS locus, pro periculoso, et quidem etiam quovis periculo crebro poni solet: quae metaphora nec Latinis quidem usquequaque ignota est. Psalm. 73, Profecto in locis


3107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 306 | Paragraph | SubSect | Section]

אמרה: ut illa duo verba quasi commutasse inter se sua nomina aut derivata ceu liberos videantur, si quidem significationem contempleris. Sed de nomine Verbum, vide suo loco. LORICA, vide Thoracem. LUBRICUS locus, pro periculoso, et quidem etiam quovis periculo crebro poni solet: quae metaphora nec Latinis quidem usquequaque ignota est. Psalm. 73, Profecto in locis lubricis prosuisti eos, corruere facis eos in desolationes. Ierem. 23, Erit via illorum sicut lubricitates. Psal. 35. Sit via illorum tenebrae et


3108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 306 | Paragraph | SubSect | Section]

inter se sua nomina aut derivata ceu liberos videantur, si quidem significationem contempleris. Sed de nomine Verbum, vide suo loco. LORICA, vide Thoracem. LUBRICUS locus, pro periculoso, et quidem etiam quovis periculo crebro poni solet: quae metaphora nec Latinis quidem usquequaque ignota est. Psalm. 73, Profecto in locis lubricis prosuisti eos, corruere facis eos in desolationes. Ierem. 23, Erit via illorum sicut lubricitates. Psal. 35. Sit via illorum tenebrae et lubricitates, et angelus Domini persequatur eos. LUCEO, et


3109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 306 | Paragraph | SubSect | Section]

est. ei semen genitale aut vis procreandi a Sacris literis tribui tur, forte etiam propter adiunctos renes. Gen. 35 Deus dicit Iacobo, quod reges de lumbis eius exibunt: i. quod generabit tales posteros, qui regnaturi sint. Videtur synecdoche esse, quod lumbos pro toto homine ponit, quando quidem ex omnibus partib. corporis se men proveniat, sicut ibidem antecedit: Cresce et multipliceris, gens et coetus gentium ex te erunt. Sic Petrus dicit Actorum 2, Deum iurasse Davidi, quod velit de fructu lum borum eius dare Meschiam, qui sedeat in throno eius. In lumbis etiam robur hominis


3110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 307 | Paragraph | SubSect | Section]

conclusis intra septa pecudibus. Hab. 1, Velocior lupo vespertino. Ier. 5, Lupus ad vesperam vastabit eos, tametsi possis vertere etiam, Lupus solitudinum, aut e solitudine veniens, qui nimirum magis ferus ac ferox est. Lupi rapaces. Matth, 7, Christus dicit occultos seductores foris quidem vellere mentiri ovem, sed intus esse lupos rapaces: id est, saevissimos, et praedae cupidissimos. Sic Paulus Act. 20 seductores vocat lupos graves, non parcentes gregi. Ezec. 22, Principes eius sunt in medio eius, sicut lupi rapientes rapinam, et effundentes sanguinem: id est, simul et


3111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 309 | Paragraph | SubSect | Section]

significat alias certas ac veras noticias, praesertim de Deo, seu doctrinam caelestem. Significat et quamvis rem eximiam, salutarem ac iucundam. Porro crebrae admodum sunt tales amplificationes in Sacris literis rerum secundarum et adversarum, beneficiorum et castigationum divinarum: ut tempore quidem benedictionis ac beneficentiae divinae dicatur Sol et Luna cum stellis futurus valde lucidus: contra in adversis tenebrosus: sicut supra in voce Lucis, de cap. 5 Amos. dixi. Talis amplificatio est illa Isaiae capite trigesimo: Eritque lux Lunae sicut lux Solis, et lux Solis


3112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 310 | Paragraph | SubSect | Section]

perdere, Hier. 21. Perdam ab eis vocem molae, et lumen lucernae: pro, redigetur omnis ista terra in desolationem. Per metonymiam, Voxmolae, et lumen lucernae, significant [?: cul- ] loci, seu hominum praesentiam. ubi enim ista duo [?: ] sunt, ibi nec homines quidem esse oportet, qui sine isti vivere non possunt. Lucernis scrutari aliquem locum, [?: Zoph- ] In tempore illo scrutabor Hierusalem lucernis, et [?: ] tabo viros, et c.i. diligentissime omnium vitam ac peccata investigabo, expendam simul ac puniam. Similando aut


3113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 310 | Paragraph | SubSect | Section]

iusto ei tribuerunt, eumque Meschiam, aut aliquem ex illis magnis veteribusque Prophetis esse putantes, sperasse futurum, ut ille eos liberate a Romanorum servitute, ac in summam quandam [?: ] citatem perduceret. Qua inani spe dementatos [?: ] curasse verum Meschiam, cum quidem ille eos suo testimonio ad hunc unicum agnum, verumque ac plenum [?: ] men ablegaverit. Mat. 6, et Luc. 11, dicit Dominus, oculum esse lucernam corporis: et quod, si oculus sit [?:--dus ] , tum et totum corpus fore lucidum: si oculus [?: ] nebrosus,


3114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 310 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: mi- ] dominum in nuptiis existentem aut convivantem [?: ] licite expectant accensis luminibus, ut eum mox [?: ] mensa surrexerit, et abire voluerit, recta domum [?: ] cant, nec sit opus ipsum illos quaerere aut expectare donec accendant lucernas. Alii quidem aliud interpretantur per lucernas ardentes: sed vera ac maxime propria est ista generalis expositio, quod iubeantur [?: e- ] rati: sicut ibi saepius Dominus repetit hanc [?: moni- ] veluti primariam propositionem, Vigilate. Nec enim est necesse in Parabolis singulas


3115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 311 | Paragraph | SubSect | Section]

voce Romani non tantum pro loco venditarum carnium, sed etiam aliorum obsoniorum usi sunt. Verum satis ex ipso contextu apparet, Paulum loqui tantum de sacrificatis carnibus, et macello, ubi illae tunc promiscue cum prophanis aut non sacrificatis vendi solebant. MACTATIO, significat quidem ipsam actionem mactandi: sed tamen ob Hebraeum verbum צבח zabach, quod per Latinum Macto aliquando verti solet, significat etiam sacrificationem, quia animalia sacrificanda mactabantur. unde dies mactationis Iacobi 5, significat diem sacrificii, aut


3116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 313 | Paragraph | SubSect | Section]

valde magnifice, vel splendide extructa est. MAGIS, Μᾶλλον adverbium, non semper auget: sed aliquando tantum corrigit. 2. Pet. 1, Magis satagite fratres firmam reddere vocationem vestram: pro, potius. Non ergo semper ita comparat, ut aliquid quidem utrique tribuatur, alteri tamen magis quam alteri: sed nonnunquam simpliciter rem totam ab altero transfert in alterum. Qui Hebraismus diligenter observandus est. Exempla eius sunt haec quae sequuntur. Iohannis tertio: Sed dilexerunt homines μᾶλλον


3117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 314 | Paragraph | SubSect | Section]

professores se quoque hoc honesto nomine orare praesumpserint. Quare nomen Magi, aut Magiae, capit significare curiosam istam scientiam divinandi et [?: in-randi ] , non sine commercio ac ope cacodaemonum agitat solitam: quam etiam ipsi Ethnici plerunque improbaverit. In Sacris quidem literis varia vocabula hac voce interpretes verterunt ferme: semper tamen res artesque malas illicitas, ac divinitus prohibitas ea notarunt: sicut Scriptura omnes divinatorum et divinationis species [?: dam- ] solique Deo futurorum praescientiam et piam patefactionem tribuit. In


3118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 317 | Paragraph | SubSect | Section]

noces, κακὸν et πονηρὸν, quorum utrunque per malum exprimitur: tametsi sit et tertia φαῦλον. Dicunt ergo, κακίαν significare quidem omnia vitia, sed vel ex negligentia vel petulantia profecta: verum πονηρίαν indicare simul venenatam illam ac plane diabolicam malitiam, quae id studio agit, ut plurimis obsit: sicut videmus quosdam homines, qui gratis sunt mali, et sine omni


3119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 317 | Paragraph | SubSect | Section]

ab omni malo. Sic Isaiae 45, et Amos cap. 3 dicit. Deum facere omne malum in civitate: id est, omnis generis afflictiones immittere [?: ] poenam peccatorum. In Esaia est: Ego sum qui facio partem, et creo mala. Hoc enim genus mali seu poenae saepe, [?: ] quidem rectissime tribuitur Deo, ut iudici totius munndi alterum vero illud culpae soli homini ac diabolo. Huius significationis sunt pene innumerae variationes [?: ] phrases, quas aliqua ex parte percurram. ¶ Quiesce [?: ] [?:-more ] mali, Proverb. 1.


3120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 318 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacris literis usitatum et notum, ac ex suo primitivo iudicari potest. MAMMON vox tantum in novo Testamento reperitur, idque solum Matth. 6. et Lucae 16. Videtur autem omnino in utroque loco divitias significare. Dicit enim Christus, neminem posse simul Deo et Mammonae servire. et quidem id tum concludit, cum in praecedentibus disseruisset, non esse colligendum thesaurum in terris, propterea quod ad se cor etiam nostrum omnesque cogitationes rapiat, atque adeo totos captivos detineat: sicut non male poeta inquit, Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.


3121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 321 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Dominus dicit, Neminem pios rapturum ex manu sua, et Dei. Sic et Isaiae 3 dicunt Iudaei, perditis suis rebus, ad quemvis mediocris sortis hominem: Sis princeps noster, sit haec ruina sub manu tua. id est, tu suscipe curam afflictissimi huius regni, et reduc omnia in meliorem statum: quando quidem habes opes, quibus alas exercitum, aliosque necessarios sumtus facies. Matth. 4, et Psal. 91 dicitur, quod angeli pios in manibus portabunt. id est, singulari cura tuebuntur. 1. Sam. 17, Dereliquit vasa desuper se super manum custodis vasorum. id est, tradidit curae


3122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 323 | Paragraph | SubSect | Section]

ego vidi, quod omnis vir habet manus suas super lumbos, sicut parturiens, et conversae sunt omnes facies in pallorem. Percutere manu, aut infigere, pro promittere, et etiam spondere, valde crebro accipitur: ut Proverb. 6 17, et 22. quia promittentes solent id data dextra confirmare, et quidem aliquando etiam cum impetu quodam, illidendo suam manum in illius cui aliquid promittunt: sicuti et Germani dicunt, Er hat mirs in die hand geschlagen. Tales ergo manu percutientes aut spondentes vituperat Salomon, et a fideiussionibus aut sponsionibus pro aliis omnes dehortatur. Manus


3123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 324 | Paragraph | SubSect | Section]

vox, sed etiam brutis, atque adeo mortuis: ut 1. Paralip. 29, per manus instrumentorum Davidis: id est, cum instrumentis musicis a Davide inventis. Sic Heb. 2, Ut libereris a manu mali. id est, a malo et calamitate. Viri manus Dei, Psal. 17. A` viris manus tua eripe me. Alii quidem intelligunt, A` viris, quibus tanquam manu aut organis ad castigationem aliorum uteris. Alii autem, A' viris quibus imminet tua castigatio. iuxta illud: Durum est incidere in manus Dei viventis. Sunt igitur illi viri manus Dei viventis. Sunt igitur illi viri manus Dei, id est divinae


3124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 325 | Paragraph | SubSect | Section]

Thren. 5. Aegypto dedimus manus, ut saturaremur panibus. id est, illi consensimus, nos dedimus, aut supplices facti sumus. 2. Par. 30, Date manum Domino: id est, obtemperate. Dare manum etiam iurare data manu significat. Ezech 17. Sprevit iuramentum, et ecce dederat manum: pro, cum quidem illud data manu corroborasset. Dare manum suam sub aliquem, est ei subiici, obtemperare. 1. Par. [?:-9 ] . Omnes quoque filii regis David dederunt manus sub Salomone: id est, agnoverunt Salomonem pro suo domino et rege. Manus alicuius est in aliquem, aut contra aliquem,


3125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 327 | Paragraph | SubSect | Section]

medium maris, idem [?:-me ] valere videtur quod Latini dicunt Caelum [?: rue- ] aut caelum terrae milceri. Psal. 46, Propterea non timebimus, si moveatur terra, et si montes ruant in cor maris. Deus dicitur compescere procellas maris: quod alludit quidem ad subitam tran quillationem maris. sed significat, Deum furores impiorum et persequutorum uno momento comprimere: ut de Christo Evangelista narrat, quod increpuerit mare et ventos. Sic igitur inquit Psal. [?: ] Tu dominaris impetui maris: cum elevat procellas


3126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 327 | Paragraph | SubSect | Section]

A` mari ad mare: id est, latissime. Psal. 72 dicitur de imperio Meschiae: Et dominabitur a [?: ] ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae: id [?: ] a sinu Arabico usque ad mare mediterraneum, quod [?: ] etiam termini terrae vocantur. Et quidem eo usque in extensum regnum Salomonis, de quo primario aut [?: ] verbum ille Psalmus compositus videtur. Eadem [?: ] , ac in eodem sensu et materia est etiam Zach. 9 Ezech. 47. Revera autem significat, Meschiam (qui [?: ] Salomon, id est, rex pacificus


3127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 328 | Paragraph | SubSect | Section]

MATRIX, 2. Reg 19, et Isaiae 37. Filii venerunt usque ad matricem, et non est vis pariendi. alii, ad confractionem, nempe cum foetus pervenit iam ad exitum, ubi frangitur hymen, aut etiam ipsa ossa claudentia corpus, et mater prorsus viribus in conando et pariendo destituitur: cum quidem eam tunc vel maxime niti conarique oporteret, ut foetus ederetur, ubi tum partus, tum mater in praesenti periculo mortis versatur. Significat autem ista proverbialis locutio, rem aut homines esse deductos in summum et praesentissimum discrimen, unde sine singulari ope Dei effugere nequeant.


3128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 332 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic est vir, qui se iactat de dono mendacii. Dextra mendax quid sit, Psal. 144 supra, in voce DEXTRAE dictum est. Panis mendacii: Proverbior. 20, Suavis est homini panis mendacii, sed postremo replet os lapillis: id est, panis aut quoduis lucrum fraude partum, primo quidem est valde gratum, sed postremo est noxium. Sermo mendacii ponitur pro falso sermone, aut etiam pro falso iudicio: Exodi 23. Sic spes mendacii; est vana et irrita spes: Isa. 28. Facere mendacium, Hierein. 6. A propheta usque ad sacerdotem, omnes faciunt mendacium. i. vacant fraudibus


3129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 332 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] pars rationalis renovatur. Contra autem, quatenus [?: ] renovatus est, vocatur Corpus, et Lex membrorum. Rom. Congratulor legi Dei secundum interiorem hominem: [?: sed- ] deo aliam legem in membris meis, rebellantem legimentis meae. Et mox, Ego ipse quidem mente servio legi DEI, carne autem legi peccati. Dixi rationem supra, [?: ] mens vocetur ille novus homo. Sed posset et ea causa esse, quod sicut in quovis homine nobilior pars vocatur mens, ignobilior autem caro aut corpus: ita eadem vocabula per metaphoram in pio homine, ad


3130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 336 | Paragraph | SubSect | Section]

semen suum: et redeuntes redibant ei iubilo, portantes manipulos suos. Christus in alia [?: ] am metaphorica significatione hisce vocibus usus est nam messis ei significat homines cupidos verae religionis, et quasi maturos ad conversionem. Matthaei nono et Lucae decimo: Messis quidem multa est, operari [?: ] tem pauci. Orate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in suam messem. Regiones albae sunt ad [?: ] , Ioan. 4. id est, homines sunt iam cupidi purioris [?: ] onis, et idonei qui convertantur. Ibidem citator prouerbium, Alius


3131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 338 | Paragraph | SubSect | Section]

domui internicionem, solent dicere, Nou relinquam mingentem ad parietem. Primo Samuelis vigesimoquinto, dicit iratus David: Sic faciat Deus hostibus David, et sic addat, si residuum fecero ex omnibus quae sunt Nabalo usque ad mane mingentem ad parietem. id est, adeo omnia perdam, ut ne canibus quidem parcam. Sic et primo Reg. decimoquarto. Excidam de Ieroboam mingentem ad parietem ad parietem: id est, omnia perdam, etiam canes ipsos interficiam, multo magis homines. Eadem locutio repetitur etiam primo Reg. decimosexto, et secundo Regum nono: Est tamen quaedam hyperbolica formula


3132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 339 | Paragraph | SubSect | Section]

operibus usurpatur, ut ex sequentibus exemplis [?: li-bit ] . Mirabile interdum ponitur pro impossibili re et opere: ut Genesis decimo octavo, Num quid erit mirabile â Domino verbum, dicit Deus de risu et [?: in- ] delicate Sarae, non credentis se parituram. Erat quidem illud opus Dei mirabile per se, sed non erat mirabile aut impossibile Domino. Mirabilia facere, est talia operari, quae creaturarum vires et captum superent et de quibus merito homines mirentur. Psalmo 72, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Mirabilia Dei


3133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 340 | Paragraph | SubSect | Section]

impellit ad succurrendum illi. Differt porro a beneficentia ac benignitate, quod illa magis subitum affectum, haec autem magis habituale quid, et tam affectum quam virtutem quandam sonat: qua non tantum miseris, sed et omnibus hominibus recte benefacimus, et benefacere studemus. In Hebraeo sunt quidem duo distincta vocabula חסד Chesed quod magis benignitatem ac bonitatem quandam sonat: et הנם Chanam, quod proprie misericordiam et misereri exprimere videtur: sed tamen saepisime


3134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 342 | Paragraph | SubSect | Section]

LXX per vocem iustitiae. ut Genesis vigesimo et trigesimo secundo. Quin et Paulus 2 Corinthiorum nono, loquens de eleemosyna Corinthiorum, inquit: Dominus fructus augeat iustitiae vestrae. id est, beneficentiae. Et Vulgata versio Matthaei sexto inquit, Cum facis iusticiam: cum quidem proprie loquatur de eleemosyna, aut etiam de quavis beneficentia. Quare Isaias aut praecursor Domini praedicto loco totam iustitiam hominis condemnat. Miserationes, οἰκτιρμοὶ, plerunque significantius est quam ipsa misericordia. Graeci versores


3135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 342 | Paragraph | SubSect | Section]

gratiari aut gratis defigere in dilecto. Sed de harum vocum vicinitate ac differentia, etiam supra aliquid dictum est, et postea Deo volente aliquid dicetur. MINCHA Hebraice, proprie munus, significat etiam prophanum. Crebro vero usurpatur de [?: ] quadam oblatione. Fuit quidem usus huius vocabuli in Sacris, etiam ante Mosen: et Abelis et Caini oblationes vocantur Mincha. Sed postea Moyses vocabulum Mincha potissimum oblationes ex puriore farina, [?: ] similam vocant, factas. Varia vero fuerunt [?: sacrif-- ] inter alia etiam fuit unum


3136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 343 | Paragraph | SubSect | Section]

in Christianos sunt grassati. Mites vero non dicuntur in Sacris literis isti molles et ignavi, praesertim in rebus ad publicam utilitatem et gloriam Dei pertinentibus iudicandis. Quo titulo nunc sese subtiles quidam Epicurei venditant. Videmus enim Mosen, mansuetissimum hominem, patienter quidem ferre iniurias sibi privatim illatas, sed in asserenda gloria Dei et vera religione longe acerrimum et austerissimum esse. Verum non est iam nostri instituti, de rebus ipsis accuratius disserere. MITTERE aliquem, sicut et Vocare, est, alicui aliquam functionem demandare.


3137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 344 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] cum Scriptura vocet modestum ταπεινὸν et [?: modes- ] ταπεινοφροσύνην: tametsi ταπεινὸς non semper, nec in [?: S- ] quidem, in virtute ponatur, sed aliquando [?: significa-- ] humilis aut afflictae sortis hominem. Aliqui paulo [?: ] rabilius, per Moderationem eandem vocem reddiderit. MODICUM, Iohan. 16, pro brevi tempore omnes accipiunt: Modicum non videbitis me, et


3138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 346 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, verbis suum amorem et lenitatem simulant, cum in corde pessima meditentur, et moliantur. Contra Iob 40 dicitur de illa feroci belua Leviatan, Non loquetur tibi mollia: id est, non blandietur tibi prae metu. Aliquando tamen mollis sermo accipitur etiam in meliorem partem, cum vera quidem ac utilia dicuntur, sed tamen verbis lenioribus et citra asperitatem ac contumeliam. Proverbiorum 15, Responsio mollis frangit iram. Et 25, Lingua mollis frangit ossa: id est, sermo lenis et prudenter adhibitus flectit iratos, et diluit gravissima crimina aut causas irarum, ipsosque


3139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 347 | Paragraph | SubSect | Section]

dicat, sita est in Syone. Posset autem [?: u-deri ] per metaphoram dici, Ecclesiam esse fundatam super fundamenta montium ac petrarum, seu firmissima: seu super fundamentum Apostolorum et prophetarum, sicut Paulus dicit. Super montes stant aquae, Psal. 104. Posses quidem intelligere de nubibus: verum ibi de creatione agitur, ac indicatur species mundi secundae diei. inquit enim: Abysso veluti vestimento operuisti terram, super montes stant aquae, ea loca quae mox fuerunt montes. Mox sequitur opus tertiae diei, cum aliis terrae partibus elevatis, et aliis


3140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

circumferente, quam hactenus depinxi, nempe originali corruptione, aut imagine diaboli, perpetuo in me contra Deum, eiusque legem tumultuante? Ubi longissime aberrarunt, qui id de communi morte acceperunt: ut Erasmus vertit, Miser ego, quis me eripiet ex hoc corpore mortis obnoxio? Nec illud quidem recte factum est, quod pronomen τούτου huius, ad corpus transtulerint: cum Paulus eo monstret illam mortem, de qua ibi toto capite agit, nempe corruptionem originalem Simili ratione accipit et Paulus mortem, pro quovis maiori malo et periculo, 1


3141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

de arbore scientiae boni ac mali, morte morieris: quod aliqui declarant, mortalis eris: sed hoc dictum praesentem, et ( [?: ] ita dicam) actu ibi existentem mortem indicat. Complectitur ergo omnes praedictas mortes, praesertim rituales. Harum multiplicium mortium vox ista, alias quidem aliam in Sacris literis significat, alias autem plures, alias etiam omnes: sicut in praedicto loco Genes. 2 Indicabo autem aliquot Scripturae loca, ubi mors in specialibus significationibus usurpatur. Privatione alienarum virium, aut imaginis Dei, praesentiamque ac regnem imaginis


3142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen ibi simul etiam mortem reatus. Sic etiam Rom. 7, Paulus mortem vocat illud triste ac contra Deum furens malum innatae com--ptionis, aut reliquiarum imaginis Satanae, hocque peculiari quadam emphasi, ut prius dixi. Qui locus diligenter observandus est propter synergistas, qui mortem quidem reatus concedunt, sed liberi arbitrii non concedunt. Verum Paulus voce Praeputii diserte illam ipsam mortem notat. Mortem iniustitiae aut reatus, Ephes. 2 aliquoties inculcat, inquiens: Vos cum essetis mortui offensis et peccatis. Et mox, Cum essemus per offensas mortui, vivificavit nos


3143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 349 | Paragraph | SubSect | Section]

Alias mortuum esse peccatis, in ablativo, significat idem quod spiritualiter mortuum ac perditum in vel ob peccata. Significat enim ibi peccato aut peccatis, causam efficientem, vel ferme instrumentalem. Peccato enim veluti quodam gladio Satan hominem iugulavit: quae mors vere mala est, et quidem aeterna simul. Prioris seu bonae mortis ac significationis exempla sunt Rom. 6. Quid igitur dicemus? permanebimus ne in peccato, ut gratia abundet? Absit. Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in eo? saepius idem in eo capite, idque variis phrasibus repetit. ait enim, nos


3144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 349 | Paragraph | SubSect | Section]

Absit. Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in eo? saepius idem in eo capite, idque variis phrasibus repetit. ait enim, nos sepultos esse cum Christo per baptismum. Item, nostrum veterem hominem esse crucifixum cum Christo, ut aboleatur corpus peccati. Et mox, Reputate nos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Christo. Item, Peccatum vobis non dominabitur. Item, Liberati a peccato, mancipati estis iustitiae. Et, Cum servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae, seu a iustitia, et nunc liberati a peccatis. Hoc mori peccato, Petrus dicit pati in carne: 1. Pet. 4.


3145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 349 | Paragraph | SubSect | Section]

Legi mori est Primum, ab eius accusatione ac damnatione liberari, quandoquidem habemus qui illi pro nobis satisfecit. Secundo, legi mori est, eam non posse in nobis excitare pravas cupiditates, languefacto veteri Adamo. Tertio, legi mori est, non amplius esse sub eius paedagogia: quando quidem ea usque ad Iohannem regnavit, qui nos ad verum praeceptorem deduxit. Quarto, legi mori est, non quaerere ex ea iustitiam, cognito quod ea impossibilem iustitiam flagitando, nos salvare non possit. Sic Paulus per legem legi mortuus est. Quinto, mortuus est legi,


3146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 351 | Paragraph | SubSect | Section]

alio qui supra, mortes interdum dici quasvis maiores calamitates aut plagas. Sensus ergo praedicti loci Isaiae est quod Iesus perinde coram Deo ac hominibus reatum, ac etiam supplicium ignominiosissimum pertulerit, ac si esset unus de numero impiorum usurariorum, aut rapacium tyrannorum: quo quidem ingens magnitudo humiliationis et exinanitionis Christi, ob imputationem nostrae iniustitiae aut peccati, descripta expressaque est. Hic sensus optime sequentibus convenit, ubi vera eius innocentia asseritur. [?: in-uit ] enim, Cum tamen nihil iniquum fecerit, nec fuerit dolus


3147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 351 | Paragraph | SubSect | Section]

Davidem, et Semei male dicente illi: Quare hic canis mortuus maledicit Domino meo regi? Transibo et auferam caput eius. Mori sicut homines, Psal. 82: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi vos omnes: sed utique sicut homo moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis, id est, ego quidem vos divino officio et honore orno praeficiens vos caeteris mortalibus eaque propter et vos deberetis vos sancte gerere in vestro munere, et ego vobis longe honestissimum exitum largiri. verum ita vos male geritis, ut merito ignominioso exitio instar facinorosorum aut tyrannorum a me


3148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 352 | Paragraph | SubSect | Section]

et anima sentiunt. Patres vestri comederunt manna, et mortui sunt: Si quis ex hoc caelesti pane comedet, non morietur in aeternum, Ioann. 6. id est, Manna illud mirificum tantum corpus ad hanc vitam satiavit et sustentavit, contra mortem aeternam nihil prorsus iuvare quenquam potuit, ac nec quidem contra temporarias huius vitae poenas, aut iram Dei eos in deserto perdentem: quare innumeri ex illis vestris maioribus qui manna comederant, aeterno exitio perierunt. Sed beneficium corporis ac passionis meae, fide perceptum, liberat tum a morte aeterna, tum etiam a temporariis poenis, ac


3149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 352 | Paragraph | SubSect | Section]

octavo: id est, mortifera, pestilens, exitialis, Sic illud Pharaonis intelligi potest, Liberer ab hac morte: id est, ab hoc pestifero malo. Si Christus est in nobis, corpus est mortuum propter peccatum, spiritus autem est vita propter iustitiam, Romanorum octavo id est, corpus nostrum debet quidem mori propter reliquias peccati in nobis existentis, sed renovatus [?: sp-- ] tu Dei homo vivet propter iustificationem, qua gratia est iustificatus: sed nihilominus etiam hoc ipsum mortuum ac resolutum corpus, denuo gloriose resuscitabitur et vivificabitur, ut ibidem mox


3150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 352 | Paragraph | SubSect | Section]

ipso fine baptizantur, ut sint Christo coniuncti ac salvi corpore et anima: sed illorum corpus iamiam [?: resolve--- ] , ut non sperent se amplius in hac vita corpore Christi [?: s-ruituros ] , aut eius membra futuros. Igitur aut frustra est talis baptismus, qui ad corpus quidem [?: att--- ] , et suo fine destituitur: aut certe corpus eorum [?: inst--rari ] oportet per resurrectionem. Si unus fuit mortuus pro omnibus nempe omnes mortui fuerunt: 2. Corinthiorum quinto, id est, vetere Adamo efficacia Christi mortificato, Satanae, peccatis et


3151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 352 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: inst--rari ] oportet per resurrectionem. Si unus fuit mortuus pro omnibus nempe omnes mortui fuerunt: 2. Corinthiorum quinto, id est, vetere Adamo efficacia Christi mortificato, Satanae, peccatis et mundo renunciarunt Ibidem 6 Ut morientes, sed ecce vivimus. id est, subinde quidem periclitamur, veluti iamiam [?: pen---- ] sed tamen Deus nos se vat. Si per legem iustitia [?: ] igitur frustra Christus est mortuus: Galatis ecundo. id est, aut passione ac obedientia Christi iustificamur, ut ego doceo: aut nostris operib. ac obedientia legi


3152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 353 | Paragraph | SubSect | Section]

quantitatem, sed obedientiae intensionem notat. Peccatum patratum gignit mortem, Iacob 1. id est, efficit ut Deus nobis irascatur nosque puniat: ac quirit patranti stipendium mortis. Christus stetit ad dexteram Dei, deglutiens mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur: 1. Pet. 3, ut quidem habet, Vulgata. id est, Christus moriendo mortem destruxit, sublata nempe iniustitia, quae est causa mortis: et contra praestita iustitia, ac obedientia. Non adsunt haec in Graeco praeter primas 4 voces. Significat autem, ut dixi, quod Christus vicerit Satanam, aboleverit peccatum et iram


3153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 353 | Paragraph | SubSect | Section]

perdere. Sic et in novo Testamento nonnunquam accipitur. ut: Castigamur, sed non mortificamur, θανατούμενοι. id est, non prorsus interficimur. Sic Roman. 8. Tota die mortificamur, reputati sumus ut oves occisionis. Item 1. Pet 3. Mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu: id est, Interfectus ac privatus hac mortali vita. 2. Corinthiorum quarto Paulus ait, Mortificationem Domini IESU ubique circumferentes. id est, ubique propter Christum graviter affligimur. Secundo, Mortificare et Mortificatio significat ipsius veteris


3154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 355 | Paragraph | SubSect | Section]

mulieribus ad orationem ac sacrificia ventitantibus. Mulier venabitur animam preciosam viri, Proverb. 6. id est, adultera aut scortum, dum suis blanditiis pellicit hominem in turpitudinem, simul ei crebro est causa extremi exitii. Allusio est ad studium ambitionemve amatoriam. q. d. Adultera quidem videtur captare iuvenem ad voluptatem, sed revera venatur eum ad extremum exitium. Mulier servabitur per procreationem liberorum, si permanserit in fide: primae Timothei secundo id est, sexus muliebris servari potest in coniugio, quantumvis in maledictione gravato, si modo perrexerit


3155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 359 | Paragraph | SubSect | Section]

aeterna. ¶ Paulus Rom. 4 dicit, Abraham et semini eius factam esse promissionem per [?: ] , non per legem aut opera, quod sit futurus haeres mundi. ubi quaeritur, quid vox Mundi significet, et [?: quomodo ] Abrahamus fuit haeres mundi, qui nec vesti [?: ] quidem soli habuit, praeter speluncam emptam [?: ] suis in sepulchrum. Quidam doctus argute eô [?: ] hunc trahit, quod Abrahamus dicatur haeres [?: ] non active, quia ipse haereditabit mundum: sed [?: ] , quia haere ditabitur a toto mundo: seu


3156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 362 | Paragraph | SubSect | Section]

quae sentiunt, dici, id quod est in poculis et patinis, rapinam esse, et de eo dandam esse eleemosynam. non enim vult Deus sacrificium de rapina. Nec est quod quis hunc locum ex Matth. 23 exponere velit, et intelligere de iis in eleemosynam dandis, quae erant in poculis. Nam illa quidem concio fuit ab hac diversissima, et facta est coram multitudine: haec vero in convivio. praeterea haec in multis verbis ac sententiis ab illa differt. Praeterea negari non potest, τὰ ἐνόντα, quae intus sunt, respicere ad illud praecedens,


3157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 362 | Paragraph | SubSect | Section]

quae qualis sit, et quomodo contingat, alibi exponitur plenius. Satan invenit domum, ex qua exierat, scopis mundatam et ornatam, etc. id est, ad se hospitaliter excipiendum exornatam, sibique ad inhabitandum praeparatam. Sic enim solent hospitibus domus praeparari, ut primum quidem purgentur, postea vero insuper ornentur, et necessariis omnibus instruantur. Nihil igitur necesse est in expositione huius loci scrupulosius quaerere, quid significet domum purgari aut ornari. MUNITIO, id est, locus munitus: Psal. 89, Posuisti munitiones eius


3158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 365 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] Christi corpus esse condîtum myriha et aloe a losepho Arimathiensi et Nicodemo, Iohan. 19 cap. legitur. Augustinus dicit, significari huius aromatis amaritudine, afflictiones et crucem carnis. MYSTERIUM, Graeca vox, aut certe illis usitata, tametsi nec Latinis quidem plane ignota, utpote quae etiam a Cicerone sit usurpata. Posset non tantum a Graeco verbo Μύη deduci, sed etiam ab Hebraeo Satar: unde habent illi nomina, Myster, Mystor, et Master, pro re [?: se-eta ] : unde et Saturnus, id est,


3159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 366 | Paragraph | SubSect | Section]

in naribus tuis, et chamum meum in ore tuo, et reducam te per viam qua venisti. Allusio est ad bubalos, quibus solet poni circulus in naribus, ut possint regi ac duci quo opus est. Prov. 11 dicitur, Monile aut circulus aureus in naribus suis, est mulier formosa carens intellectu: quod ornatus quidem ille pulcher est, sed perpetuo foedatur, eoque minime ei conveniat. Tribuitur id subiecto, quod est accidentis. debebat enim dicere, Sic est pulchritudo in muliere stulta. NARRARE, ספר Sipper, verbum aliquanto latius in Sacris literis, quam


3160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 367 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudaei, et non ex gentibus peccatores: id est, qui nati sumus Iudaei, non sumus proselyti, etc. Natura dicitur a Philosophis esse optima vitae magistra: id est, naturalis conditio, vis ac proprietas nostra. Sic Paulus dicit 1 Cor. 11, An non ipsa natura vos docet, comam decere quidem mulierem, dedecorare autem virum? id est, ipsa forma, conditio ac nativa vis utriusque sexus, diversam speciem ornatumque postulat. Natura videtur aliquando ipsam rei existentiam aut essentiam significare. Gal. quarto. Servivistis iis qui non erant natura dii: id est, reipsa non erant


3161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic feceritis, me sectando. 1 Regum 22, Ne dixeritis, rex sic: id est, absit ut sic pergat rex sentire de Propheta Dei. Talia sunt et illa Virgilii:
Non nostrum, inter vos tantas componere lites. et Aeneid. 2,
Non sic, etc. NEBULA, differt quidem a nube, quod haec in sublimi, in media nempe regione aeris esse solet: illa vero in hoc proximo nobis aere existat, et terrae incumbat. Sed tamen non incommode, simul cum Nube, in voce NUBIS, postea explicabitur. NECESSARIUM definiunt id esse, quod aliter se habere non potest: vel


3162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

vel potius, quod vi aliqua urgente fieri necesse est, aut etiam omnino opus est. Dividitur autem multipliciter. ut primum, aliud esse necessarium consequentis seu absolutum, aliud consequentiae. Consequentis seu absolutum necessarium est, quod sua natura tale est: consequentiae, quod per se quidem est non necessarium, sed tamen ratione cohaerentiae connexionisve cuiusdam cum alio, quod cum praecesserit, hoc necessario consequatur. Consequentis necessarium est duplex: vel quia sic ab aeterno fuit: ut Deus est unus essentia, trinus personis, bonus, iustus, sapiens et omnipotens,


3163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo suam superioritatem non adimit, qui sistit aut retrahit solem, et impedit ignem ne urat: sed ut ab eo venit, ita quoque ex eiusdem arbitrio nutuque dependet: sed ratione communis cursus nobisque creaturis necessitas quaedam est ac dicitur. Consequentiae porro necessarium id dicitur, quod sua quidem natura erat contingens, sed ratione alicuius antecedentis, cui necessario cohaeret: si illud praegressum est, hoc necessario sequitur. Sic necessariae sunt poenae et praemia, ob praecedentem culpam et meritum. Utrumque quidem hominum est contingens: sed tamen ita illa duo sunt inter sese


3164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

est ac dicitur. Consequentiae porro necessarium id dicitur, quod sua quidem natura erat contingens, sed ratione alicuius antecedentis, cui necessario cohaeret: si illud praegressum est, hoc necessario sequitur. Sic necessariae sunt poenae et praemia, ob praecedentem culpam et meritum. Utrumque quidem hominum est contingens: sed tamen ita illa duo sunt inter sese necessario vinculo colligata, ut praecederet culpa, necesse sit sequi poenam. Hinc necessitas morborum et mortis, variorumque quasi fulcrorum [?: ] mediorum huius caducae vitae. Hoc modo etiam sententiae sunt


3165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

debent enim accommodare se ad res, et ex illis pendent. Nec tamen haec necessitas Deo, eiusque Evangelio, suam superioritatem aut ius dispensandi adimit. Hac necessitate sunt etiam ipsa peccata et scandala necessaria, [?: sal---- ] quoad genus, non etiam quoad singula facta. Quando quidem tanta est potentia Satanae, et malitia eius, tanta etiam corruptio hominis ei servientis, ut necesse sit venire peccata ac scandala. Est iam, teste Christo, veluti Physica quaedam necessitas, ut haec mala arbor malos fructus ferat, et ex malo cordis thesauro tantum pessimae opes proferantur.


3166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

esset Graecus, non fuisse coactum circumcidi: non est accipiendum de conatu, qui ibi valde violentus aderat, sed de exitu aut eventu. Testatur enim Paulus, se in ea re etiam Apostolorum iudicio victoriam obtinuisse. Ideo inquit, de falsis fratribus eum ad circumcisionem cogentibus, nec ad horam quidem cedere voluisse. De eventu et illud Actorum ultimo accipiendum est, coactus sum appellare ad Caesarem. quasi dicat, non tantum urserunt [?: ] ad id sua iniustissima accusatione, sed etiam tandem perpulerunt eo me invitum plane. Sic secundae Corinthiorum duodecimo: Vos me


3167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

annotatis non ita valde aliena est. Sic igitur ille libro primo de Partibus animalium scribit: Necessitas vero non aeque in rebus naturae omnibus inest, ea videlicet, ad quam omnes fere authores rationes referre tentant, prius quam doceant quot modis accipi Necessarium debeat. In est idipsum rebus quidem aeternis simplici absolutaque ratione: sed caducis etiam gignendisque omnibus ex suppositione tribuitur: quomodo in artificiosis, ut aedibus, et quibusvis aliis generis eiusdem. Materiam enim talem adesse necesse est, si domus, aut quivis alius finis futurus sit: atque etiam fieri, moverique


3168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

nam et ipsum necessarium aut agere aut pati tunc dicitur, cum non contingat propter illud quod vim infert, secundum propositum fieri, tanquam illa existente necessitate, propter quam non contingit aliter: et in eis quae concausae vivendi et boni sunt, similiter. Cum enim non contingat, hic quidem ipsum bonum, hîc vero ipsum vivere et esse sine quibusdam, haec necessaria: et haec causa, necessitas quaedam est. Item demonstratio necessariorum est: quoniam non contingit aliter se habere, si similiter demonstratum est. Huius vero causae ipsa prima, si impossibile est aliter se habere,


3169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 370 | Paragraph | SubSect | Section]

necessarium ad saturationem. ¶ Haec iam devoce Necessarii dixisse sufficiat: nam reliqua significata et exempla facile ex Latino sermone et iam dictis intelligentur. NEGLIGERE, ponitur aliquando pro odisse. Hebraeorum octavo: Ego neglexi eos, dicit Dominus: id est, odi eos, quando quidem non perstiterunt in foedere. In Hebr. Hieremiae trigesimo primo est, Ego dominatus sum eis: id est, duriter eos tractavi. Sic negligere sapientiam, Proverbiorum primo, pro despicere, aut etiam odisse: et Hebraeorum duodecimo, Negligere disciplinam. Contra quoque verbum Odi ponitur


3170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 372 | Paragraph | SubSect | Section]

Huc facit, quod capite decimo [?: ] dicitur pater Hevilah et Nimrod: cum certum sit [?: ] in Chaldaea et Assyria regnasse, et a Chus et [?: ] verisimile aliquas vicinas regiones nominatas: [?: ] procul filium a patre disgregatum, ut alter quidem extrema India, alter vero in Aethiopia sedes fixerit [?: ] quoque eodem Capite alterius viri Ephyla mentio, [?: ] fuerit frater Ophyri, a quo denominata est regio, [?: ] ius aurum in Sacris literis celebratur, et ponitur in Arabia. Quare verisimilius


3171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 375 | Paragraph | SubSect | Section]

] meam religionem, admiscendo tam horrendos abusus, et veluti quaedam diabolica fermenta aut [?: vene- ] , vel etiam stercora. Nomen Domini venit de longin quo, [?: ] . 30. i. vos Assyrii putabatis eum procul esse: ecce ergo exillo ipso longinquo loco subito advenit, et quidem valde iratus ac terribilis. Videtur alludere ad communem opinionem aut cogitationem removentium [?:-eum ] a cura rerum humanarum, sicut Homer. suum [?:-vem ] ablegat convivatum ad Aethiopas. Nisi quis [?: ve-- ] dicere, ideo ex longinquo dici, ut eum


3172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 375 | Paragraph | SubSect | Section]

indicari videtur, quod nunc exponam. Quandoquidem citra omnem controversiam angelus ille fuit Christus ipse, tria haec (ut opinor) per nomen suum residens in medio eius, Deus denotare voluit. Primum, quod ipsa res aut essentia sui erit in eo: seu quod erit vere Deus, patri consubstantialis: quando quidem nomen saepe pro ipsa re ponitur. Secundo, quia nomen continet similitudinem, imaginem, noticiam, et quasi quandam picturam rei (sicut et Philosophi de cogitationib. ac sermone pronunciant, quod sint ὁμοιώματα, similitudines rei.) Ideoque hac


3173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 382 | Paragraph | SubSect | Section]

usurpatur. Ezech. 23. Novissimum tuum gladio cadet: id est, infima plebs, cum optimates captivi abducentur. Sic Ezech. 33, Et tulerit populus virum unum de novissimis suis. Sic et Latini novissimos, pro infimae sortis dicunt. Cicero pro Roscio: Itaque perbrevi tempore qui ne in novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit comoedos. Sic Lucae 14, Novissimus locus, pro infimo ignobilissimoque. Et 1. Corinth. 4, Puto quod Deus nos Apostolos novissimos designarit: id est, infima ignobilissimaque et miserrima sorte collocavit, cum nemo non praenobis infletur, sibique


3174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 384 | Paragraph | SubSect | Section]

praevaricationes tuas, et sicut nebulam peccata tua. Isaiae 44 elegans aptaque similitudo est. Nam et deformat nubes ac nebula caelum, aerem ac terram, et impedit oculos hominum, et nihil videtur ea firmius. Sed uno momento Deus utramque dissolvit aut fugat, et ita prorsus abolet, ut nec tenue quidem vestigium eius usquam appareat. Sic et peccata nostra Deus condonando adeo prorsus in profundum maris abiicit, ac si nunquam admissa fuissent. Elevare dicitur Deus nebulas (ut Vulgata habet: aut nubes, ut aliae) ab extremitate terrae, Hier. 10. Quod dicitur ob illas nubes, quas aut


3175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 387 | Paragraph | SubSect | Section]

Isaac ad Esau: Ecce consenui, nec scio quando moriar: et NUNC accipe arma tua, et abi venatum, ac para mihi coctionem. ut tibi benedicam. Et mox dicit Rebecca ad Iacobum: Audivi patrem tuum dicentem talia ad Esau, etc. Et NUNC audi fili vocem meam, etc. Id est, Quando quidem ita sese res habet, igitur hoc aut illud faciendum est. sic Psal. 2. Nunc sapite reges, et erudimini iudices terrae. Quare nunc in talibus loquutionibus, non tam tempus quam ipsas circumstantias,


3176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 388 | Paragraph | SubSect | Section]

aut prorsus aut penitus indicabimus. Utrumque sane ibi significat, et certitudinem facti, et (ut ita dicam) totalitatem, quod et indubitanter et integre omnia indicare debeant. Annunciare in auribus al cuius, Hierem 36, Et nunciaverunt in auribus regis omnia verba haec, pro, coram, et quidem ipsometrege suis auribus, non per alios audiente, indicaverunt omnia. NUTARE, vel MOVERE potius: Psal. 26, Iehovae fisus sum, non nutabo: pro, spe mea non excidam, vel alioqui consistam firmiter in meo statu ac conditione. Moveri, ut supra indicatum est,


3177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 389 | Paragraph | SubSect | Section]

quem dedit Deus obedientibus ipsi: ubi vox Obedientibus, idem plane valet quod credentibus Christo. Nequaquam sane significat perfecte obedientibus omnibus mandatis Dei, quod nemo praestat, testante id etiam ipsa experientia. Quamprimum enim convertebantur ad Christum, in eumque credebant, cum quidem essent iniustissimi, et iamprimum remissionem omnium suorum peccatorum scelerataeque vitae quaererent et acciperent, donabantur visibiliter dono Spiritus S. Sic mox sequenti cap. dicitur magna turba sacerdotum obedivisse fidei. id est, doctrinae de fide, seu credidisse


3178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 389 | Paragraph | SubSect | Section]

Roman. 16. Sic ad Galat. 3 et [?: ] , et 1. Petr. 1, accipitur Obedire veritati. et 2. Thessal. 1 obedite Evangelio: pro, credere verae et Evangelicae doctrinae, [?: eamve ] accipere ac sequi. Eadem ferme significatio est, cum Paulus Roman. 6 inquit: Fuistis quidem [?: ferui ] peccati, sed obedivistis ex animo in quem traditi estis typum doctrinae. id est, conversi estis ad eam doctrinam, ei credidistis, et vosmet addixistis. Posset ni-lominus aliquando non incommode exponi Obedientis fidei, de ea obedientia quae fidei praestatur Deo


3179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 391 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] immemores beneficiorum nominant. Confusionis adolescentiae tuae oblivisceris. Sic consolatur Deus suam Ecclesiam Isaiae 54, tantam fore futuram felicitatem eius, veniente Meschia, ut omnium praeteritorum malorum obliviscatur. Oblivisci quae a tergo sunt: Phil. 3. Unum ago, ea quidem quae a tergo sunt obliviscens, ad ea vero quae a fronte sunt contendens. Comparatione cursorum, declarat suum studium in propagando Evangelio ac regno Christi. Sicut enim illi nihil cogitant de iam confecta meta, sed de ea potius quae adhuc con Scienda restat, in quam intenti sunt, sollicite


3180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 392 | Paragraph | SubSect | Section]

incedant, ac moesti. Eadem locutio, ac in eodem usu est, et Psalmo trigesimooctavo, et 42. Contra, serena facies apud Latinos pro laeta accipitur: sicut apud Hebraeos, Lumen vultus. et, Illumina vultum tuum super nos: hoc est, exhilara, de quo alibi. Obscura facies, alias, et plerunque quidem, tristiciam indicat, aliquando etiam iracundiam: de qua utraque significatione supra in voce. Faciei, Luminis et Lucis dixi. Sic vero etiam Christus dicit Matthaei sexto, de pharisaeis et hypocritis, quod obscurent facies suas, ut videantur hominibus ieiunare. Verisimile est, eos non


3181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 392 | Paragraph | SubSect | Section]

violentiae. Non obscurabuntur tenebrae a te, Psalmo centesimotrigesimonono. id est, tu omnia cernis ac perspicis, ac omnia attingis. Indicans enim se praesentiam ac omnipotentiam Dei evadere non posse, inter alia inquit: Dixi, tenebrae occultabunt me: sed nox quasi lux erit circa me, si quidem non obscurabuntur. Portas obscurari in terram, Ierem. decimo quarto: Luxit Iehuda, et portae eius desolatae sunt, obtenebratae sunt usque ad terram, et clamor [?: ] rusalem ascendit. Describit ingentem luctum Iudaeorum, ob summam annonae penuriam. Obscurari [?: ]


3182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 393 | Paragraph | SubSect | Section]

custodias, primo Paralipomenon vigesimotertio: Ut observent custodias, aut observationes tabernaculi conventionis, etc. id est, diligenter praestent ea omnia, quae ibi statis temporibus divino mandato ordinata praeceptaque sunt. Nox ista est observabilis Domino: Exod. 12, ut quidem Vulgata vertit. Sed in Hebraeo est, Nox observationum. Idem autem ferme sensus est: nempe, quod illud tempus, et certi in eo ritus observandi sint. Ibidem est, Observabitis infermentata: id est, ritum edendi panes azymos. Locus Lucae decimo septimo, Regnum Dei non venit cum observatione:


3183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 399 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, Si dixerit auditor, quia ego non sum doctor, ergo non sum de Ecclesia. Egredi oculos prae adipe, de superborum et potentum elatis oculis dicitur: sumpta similitudine a praepinguibus hominibus, quorum oculi turgent. Illumina oculos meos, ne forte obdormiam in morte: significat quidem haec loquutio restitutionem valetudinis, aut [?:-nationem ] , ut supra dixi. Sed hic per metaphoram significat illuminationem spiritualem, ne a verbo [?: aber-- ] , et moriatur morte spirituali. Contra dicitur Psalmo 69, Obscurentur oculi eorum, ne videant. Sic et


3184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 400 | Paragraph | SubSect | Section]

odorem nostrum coram Pharaone et praebuistis [?: ] gladium contra nos. Contra etiam bonam famam significat, 2. Corinth. 2: Deus bonum odorem noticiae [?: ] manifestat per nos in omni loco. id est, famam aut doctrinam de sua noticia. Sic ibidem Paulus dicit, se aliis quidem esse odorem salubrem ad vitam, aliis vero [?: ] ad mortem. id est, famam ac opinionem hominum de se suaque doctrina, apud alios quidem bonam ac veram esse, eisve parere vitam: apud alios autem falsam [?: ] tram esse, tanquam pestilentissimi seductoris, quae


3185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 400 | Paragraph | SubSect | Section]

odorem noticiae [?: ] manifestat per nos in omni loco. id est, famam aut doctrinam de sua noticia. Sic ibidem Paulus dicit, se aliis quidem esse odorem salubrem ad vitam, aliis vero [?: ] ad mortem. id est, famam ac opinionem hominum de se suaque doctrina, apud alios quidem bonam ac veram esse, eisve parere vitam: apud alios autem falsam [?: ] tram esse, tanquam pestilentissimi seductoris, quae [?: ips-- ] sit causa exitii. Porro offerebantur Deo in templo aeria thymiamata et suffitiones, adhaec et victimae offerebantur, quarum ustio


3186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 401 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus locis cultis, et habitatis. Isaiae 41 tali similitudine tempora et regnum Meschiae depingitur: quo indicatur, futuras ubique Ecclesias, veros Dei cultores, atque adeo etiam eximios doctores. Opus oleae mentietur: pro, fallet sua spe possessorem. Hebr. 3. quasi dicat: Promiserat quidem olea suis florib. copiam fructuum, sed non praestitit. Mich. 6 dicit Deus: Tu calcabis quidem olivam, at non ungêris oleo. id est, aliis laborabis, alii labores fructuum tuorum devorabunt. Solent enim vel pedibus hominum in sacco, vel mola instar isatidis aut glasti, commoli baccae


3187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 401 | Paragraph | SubSect | Section]

depingitur: quo indicatur, futuras ubique Ecclesias, veros Dei cultores, atque adeo etiam eximios doctores. Opus oleae mentietur: pro, fallet sua spe possessorem. Hebr. 3. quasi dicat: Promiserat quidem olea suis florib. copiam fructuum, sed non praestitit. Mich. 6 dicit Deus: Tu calcabis quidem olivam, at non ungêris oleo. id est, aliis laborabis, alii labores fructuum tuorum devorabunt. Solent enim vel pedibus hominum in sacco, vel mola instar isatidis aut glasti, commoli baccae olearum, quando inde oleum exprimendum est Iob 1; de impiorum immaturo exitio dicitur, quod


3188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 402 | Paragraph | SubSect | Section]

habet proprietates et usus. Inde est quod etiam varias phrases suppeditat. Coniunctae autem res aut locutiones sunt Olei et Unctionis. De posteriore aliquid infra suo loco dicetur, quod etiam ad vocis Olei explicationem proderit. Nunc nihilominus de oleo, eiusque loquutionib. agemus, quando quidem hic huius vocis ordo est. Oleo solebant olim inungi per totum corpus, praesertim autem caput perfundi. Eius eam vim dicit esse Plinius, ut cor roboret, leniat, et etiam tepefaciat. unde etiam sequitur exhilaratio. Psal. 109 dicit, oleum intrare in ossa: nempe inunctum per


3189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 403 | Paragraph | SubSect | Section]

Habacuc dicit capite tertio: Opus olei [?:-entietur ] . Olim soliti sunt Apostoli et alii presbyteri miraculosa sanatione adhibere unctionem olei, Marc. 6. Iacobi 5. sicut et Isaias adhibet ulceri Ezechiae, [?: ] . De parabola Virginum prudentum et fatuarum, quarum hae quidem non acceperant oleum, illae autem habebant Matth. 25, quaeri solet, quid ibi oleum significet. adversarii contendunt, charitatem: alii contra [?:-dem ] , quod est multo tolerabilius. fides enim mater et nutris est charitatis aliarumque virtutum, non contra. quae significatio


3190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 409 | Paragraph | SubSect | Section]

sed gratuitam redemptionem, eis ratam firmamque praestabo. Qui proximo suo abutitur frustra, et opus suum non dat ei. id est, mercedem ei debitam. Levit. 19, Opus mercenarii non pernoctet tecum usque mane. Apoc. 14, Opera illorum sequuntur eos. id est, recipient praemia sua vita digna. Legalis quidem phrasis est, sed saepe Evangelice usurpatur, ut supra dixi, indicans gratuitam beatitudinem piis ex debito promissionis datam ac exhibitam. Rom. 11 est locus insignis, qui hoc Hebraismo commodissime illustretur: Quod si per gratiam, non iam ex operibus, alioqui gratia iam non est gratia.


3191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 412 | Paragraph | SubSect | Section]

ut ea facerent quae manus ac consilium Dei prius ordinaverant facienda. id est, quae antea Deus decreverat ac constituerat facienda, quaeque ut fierent modis omnibus promovit. Est vero observandum in exponendo eo dicto, duo quaedam diversa in unaquaque actione aut facto esse: quorum alterum quidem est ipsa substantia aut res vel factum, alterum vero eius circumstantiae. et veluti quaedam accidentia. In hoc facto, aut veluti substantia eius convenerunt aliquomodo Deus et persequutores: utrique enim voluerunt Christum tam tristi supplicio mori, sed in accidentib. aut circumstantiis eius


3192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 412 | Paragraph | SubSect | Section]

accidentia. In hoc facto, aut veluti substantia eius convenerunt aliquomodo Deus et persequutores: utrique enim voluerunt Christum tam tristi supplicio mori, sed in accidentib. aut circumstantiis eius non convenerunt. nam alio animo consilio ac fine Deus, alio impii eum voluerunt crucifigi: Deus quidem iusto, sancto ac pio, et ad summam utilitatem generis humani tendente: at impii contra, nefario et sanguinario animo idem expetiverunt. Factum ergo ipsum, seu eventum, ac veluti substantiam totius illius negocii Deus ordinavit promovit, et plane ad opus ipsum deduxit: sed nefarias illas et


3193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 415 | Paragraph | SubSect | Section]

[?:-ssu-ere ] pactum Dei. Psal. 50: Quid tibi ut enarres statuta mea, et assumas pactum meum in os tuum? pro, deto loquaris. Idem bis dicit. Quasi diceret: quid tibi cum mea doctrina? Ore suo benedicunt, et in intimo suo maledicunt: Psal. 62. pro, sermone quidem mihi blandiantur et beneprecantur, led corde sunt hostes. Vicinum huic est, quod Psal. 78 inquit: Blandiebantur ei ore suo, et lingua sua mentiebantur illi. Celebrare Deum ore suo Psal. 109. id est, sermone suo laudare ac praedicare eum. Sic et clamare ore,


3194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

adiecto nomine ovis, sed solum subintellecto. Ezek. 34: Amissam quaeram, propulsam reducam, confractam obligabo, aegrotam sanabo, scilicet ovem. Lupos in ovillis pella vocat Christus seductores, foris vitae honestae simulatione et specie sanae doctrinae oves Christi lacerantes Dicit eos foris quidem prae se ferre ovillam probitatem, et professionem vocis caelestis, cum sint intus lupi [?: ] paces. Epistola ad Hebraeos ait, pios olim oberrasse in solitudinibus, in pellibus ovillis et caprinis, male [?:-ctatos ] et destitutos omnibus commodis: nimirum qui ob


3195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

impii. pro, cum concesserit ei [?:-re ] in summa tranquillitate. Dicitur tamen interdum et de piis. Ierem. 30, Pacatus ac felix erit, nec erit qui [?: ei ] exterreat. Fructus pacatissimus iustitiae, Hebr. 12, quo pacifer, aut salutaris: Omnis castigatio in praesens quidem videtur non gaudii, sed doloris, postea autem reddit exercitatis per eam fructum pacatissimum iustiticiae id est, commoda ingentia percipiunt honestae ac piae vitae, aliorumque bonorum. PACIFICUS, post vocem Pacis exponetur. PACTUM vox maxima ex parte exposita est in


3196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

in deserto tumultum alienorum humiliabis: aestus in umbra nubis palmitem tyrannorum humiliabit. Id est, posteros tyrannorum perinde affligat ac gravis aestus palmitem in loco arenoso ac sicco exhaustum incurvat, et flaccidum reddit. Vicina est haec metaphora, quod Christus Iohan. 15 dicit se quidem esse vitem, Apostolos piosque alios palmites, et caelestem patrem suum agricolam: qua metaphora ac similitudine inter alia etiam docuit Dominus, nos perinde nihil sine ipso posse, omniaque ab eo habere, ut palmes nascitur ex vite, alitur ab ea, et omnem fructificandi vim obea percipit, ita


3197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

tum falsam doctrinam ac religionem inanibus sophismatibus ac coloribus pingere, et veluti fulcire conari: tum etiam homines imminente eis horribili Dei ira ac poenis, humanis figmentis consolari et securos reddere, persuadendo illis adesse favorem Dei ac pacem, cum adsit ira et poena, veluti ignis quidem consumens. Haec similitudo admodum prolixe Ezech. 13 tractatur et explicatur. vide totum illud Caput. Parietis artifices, 2. Sam. 2 vocantur latomi, et [?: fabri- ] rii. Parietes cordis, vocantur Hieremiae quarto praecordia, quin et latera ipsa, in quibus sub


3198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

obnoxiam faciat, ii philosophi pro virtutis regula sibi proponunt. Alters, παθήματα dici quatenus mens ab illis afficitur, suntque ab ipso peccato ingenerati motus, quibus intellectus patiens (quem vocant) agitatur, totumque secum hominem rapit quod quidem annotandum fuit, ne quis miretur illis tribui ἐνέργειαν, i. agendi vim: quae tamen παθήματα, i. ad verbum, perpessiones dicuntur. Sed et hoc eodem nomine saepe apud Paulum intelliguntur, quaecunque


3199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] ostenderet illorum vaticinia in Christum competere. At ego malo haec ita accipere, ut contineant explicationem eorum quae dixit, prophetas futura praedicisse: ita ut εἰ non pro an, sed pro ὅτι, et quidem εἰδικῶς, ponatur: nimirum ad explicandum per species, quod in genere tantum proposuerat. Ideo addidi particulam NEMPE. Coniunctionem autem εἰ pro ὅτι usurpari apud


3200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

atque adeo poenis ac suppliciis perferendis destinatus: i. ut non sit δυνάμεως duntaxat, sed etiam ἐνεργείας σημαντικὸν. Neque enim ambigebant Iudaei, quin Messias esset verus homo futurus: adeo quidem, ut pauci sibi persuaderent Deum fore, quod etiamnum hodie illis videtur incredibile. Sed Messiam animo conceperant, qualem hodie quoque imaginantur: i. cuius regnum esset ex hoc mundo. Dicit contra Paulus, praedictum esse a prophetis Messiam fore


3201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

statim iratum animum in eo verdendo exequi. inquit igitur ad herum: μακροθύμεσις differ iram: quod bene cum Germanica, Hab mit mir [?: ] , phrasi seu etymo et sensu convenit Est autem ibi [?: ] quod iram significat, et quidem praecipitem, quam [?: ] lenus proprie ὀξυθυμίαν appellat. irae acerbitatem: nos praecipitationem dicere possumus, quod Cicero excandescentiam commodissime interpretari videtur [?: ] mam autem Horatius in illo versiculo,


3202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

PAUPER, Hebraice עני ani, aliquando etiam ענו anau quod magis mansuetum notat: sed non raro haec vocabula in Hebraeo textu et Latina versione confunduntur. Pauperem a mendico distinguunt, quod pauper is sit, qui non quidem abundet, sed egeat potius: at interea suo aut proventu aut industria, arte vel labore se alit: verum mendicum eum esse volunt, qui adeo nihil habeat, ut alienam opem supplexpetere ac implorare cogatur. verum in Sacris literis plerunque uno Pauperum vocabulo etiam mendici notant. Porro vox


3203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

habent homines aut cum Deo, aut alii inter alios, aut denique cum seipsis. Quidam igitur primam illam concordiae speciem hic putant significari, ut sit haec sententia: Nos fide iustificatos; iam reconciliatos esse cum Deo per Christum, qui inimicitiarum causas sustulit. Quae doctrina verissima quidem est, sed non satis apposite traditur hoc loco. neque enim Apostolus proprie hic agit de mediatoris Christi opere, sed a fidei effectis argumentatur. Quidam igitur hanc pacem cum Deo initam aliter explicant: nempe ut qui semel reconciliati sunt Deo, pacem istam [?: co-nt ] ,


3204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

et carnis. id est, totius hominis ψυχηιοῦ adversus novu hominem, quem Scriptura Spiritum vocat: quod dissidium cum sit filiis Dei peculiare (caeteri enim nihil aliud sunt quam [?:-o ] ) minime mirum est, philosophos hoc certamen ne suspicari quidem unquam potuisse. Imminent denique domini terrores conscientiae, iudicii divini sensu [?: per- ] , quos poetae sub Nemesis et Furiarum specie repraesentarunt. Huic triplici certamini pax triplex opponitur. et quod ad primam quidem attinet, qui fide sunt iustificati, quum sint


3205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

minime mirum est, philosophos hoc certamen ne suspicari quidem unquam potuisse. Imminent denique domini terrores conscientiae, iudicii divini sensu [?: per- ] , quos poetae sub Nemesis et Furiarum specie repraesentarunt. Huic triplici certamini pax triplex opponitur. et quod ad primam quidem attinet, qui fide sunt iustificati, quum sint quoque peccato mortificati, aliquem huius pacis gustum habeant necesse est: sed cum carnis lucta supersit, non est quod hanc pacem sese habituros sperent, quandiu hic versantur. De secunda idem statuendum est, tum adversus Pelagium, qui quanta


3206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, incredibilis illa et constantissima mundi recreatio, qua fit ut de benevolentia Dei securus homo, superatis conscientiae terroribus, clamet cum Davide, Dominus illuminatio mea, et salus mea, a quo timebo? et, In te Domine speravi, ergo non confundar in aeternum. Hanc vero pacem mundus quidem somniat, sed apprehendere nullo modo potest. Nam aut prorsus est ἀπηλγηκὼς, id est stupidus, et omnis doloris expers: aut pro Deo sibi idolum fabricat, ipsius misericordiam a summa iustitia separans: vel irae Dei opponens vana hominum commenta,


3207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

reversurus. Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace. id est, iam permittes ut tranquillo animo, et in viso Messia acquiescens moriar, ac ad illam veram aeternamque pacem migrem. Christus inquit Ioan. 14. Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis. id est, primum quidem spiritualem pacem, deinde etiam externum quoddam patrocinium, defensionem ac tranquillitatem, quae tamen non ex mundi aut potentum gratia, sed ex solo Deo proficiscatur. De eadem pace etiam postea Cap. 16 inquit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo


3208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 436 | Paragraph | SubSect | Section]

semetipsum accusat. Confitetur igitur se natum esse in multiplici immundicie, foeditate, reatu et crimine: seu turpem ac malum, Deo adversum, exosum ac reum. Sic com Iudaei dicunt ad caecum natum, ac a Christo sanatum, Ioan. 9. Tu natus es in peccatis, et [?: ] nos docere? non illi quidem proprie in originale omnium hominum peccatum respiciunt: sed tamen volunt dicere, eum ita inde ex utero distortae ac perversae naturae esse, ac ita quasi monstrosum ac sceleratum formatum esse, ut non sine causa eum ipsa mater [?: ] ra caecitate signaverit, quo omnibus testaretur


3209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

differimus, cumulamus nobis debitum, et (sicut Paulus loquitur) iram, in die irae. Sunt igitur peccata nostra vere debita quaedam, idque (uti ostensum est) duplici ratione. Haec igitur debita nobis condonari ac remitti, in oratione Dominica supplices petimus. Fit autem ista debiti abolitio, si nos quidem respicias, per meram condonationem: si vero mediatorem, fit per eius compensationem aut persolutionem, obediendo ac patiendo legi iustitiaeque Dei depensam, et nobis a Deo per fidem imputatam: de qua re in Libello de Iustitia plenius disserui. Hactenus vocis Peccati naturam ac vim generatim


3210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et in Novo testamento: ut Matth. 9 et 11 Christus dicitur accubuisse cum publicanis et peccatoribus: id est. cum hominibus flagitiosae vitae. Matth. 26 et Mar. 14 dicitur Christus tradi in manus peccatorum. Luc. 6, Nam et peccatores eos a quibus diliguntur, diligunt. Et ibidem, Si quidem et peccatores hoc faciunt: id est, nequam et scelerati homines. Luc. 7. Et ecce mulier in civitate, quae erat peccatrix, Quo in loco, ne quis putaret mulierem illam adhuc fuisse peccatricem, Erasmus pro imperfecto plusquam praeteritum tempus convertit. Sed et a textu (in quo est tempus


3211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 441 | Paragraph | SubSect | Section]

Materiale dicunt ipsam pravam indolem, seu naturam hominis perversam, seu imaginem diaboli. Formale vero, reatum, et offensionem Dei inde progredientem. Hoc igitur posterius nempe Formale seu reatum, in Baptismo tolli: illud vero prius debilitari tantum aut attenuari, dicunt. Ac de reatu quidem recte id dicitur respectu prioris seu praeteriti temporis, quod videlicet remissa sit omnis prior offensio ac ira. At de futuro tempore certa tantum promissio accipitur, quod quoties fide ad thronum gratiae accesserimus, vi et efficacia initi cum Deo foederis, in baptismo peccatum omne


3212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

passionem aut redemptionem Christi, quatenus nobis applicatur, perinde esse materiam qua mundamur, ac est aqua ea ipsa materia lotionis: aut ut alibi perinde (ut ita dicam) materialiter loquitur Scriptura Christum induere, vulnere eius sanari, aut carne sanguineque eius satiari et vivificari. Et quidem illam materiam iustificationis ipse Paulus urget ibi statim, dum dicit, Ipsummet Christum esse nostram propitiationem apud patrem, quatenus fide eius sanguinem apprehendimus. Quod verissime aptissimeque dici, inde apparet, quod cum iniustitia nostra sit proprie ingens quoddam debitum, nosque


3213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

aut etiam inutilium dogmatum autores, tanquam si ingenti Dei misericordia ex medio incendio essent rapti: nempe adhibita ex singulari Dei clementia, maxima condonatione aut remissione peccatorum. Quasi diceret: Talis doctor est una cum illis suis stipulis, in medio terribilis incendii, et illa quidem iudicio Dei damnata peribunt: sed ipse aegre ac vix servabitur, veluti singulari ac raro beneficio Dei inde ereptus. Hanc significationem ac sensum loci comprobant etiam illae duae particulae SIC et TANQUAM, quae idem valent ac vix et aegre, magnaque difficultate servabitur: ut solent, quae


3214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

illuc ut peregrinus fugitarem persecutionem inimicorum meorum. Hinc fit, ut peregrinatio pro ipsa vita, seu vitae longitudine ponatur, ut Genesis quadragesimoseptimo, Iacob Pharaoni quaerenti quam diu vixisset? respondet inquiens: Dies annorum peregrinationum mearum centum et triginta, pauci quidem, sed mali fuerunt dies vitae meae, nec attigerunt dies vitae annorum patrum meorum, in diebus peregrinationum suarum. id est, vitae passim peregrinando actae. Peregrinus sum filiis matris meae, Psalmo sexagesimo nono. id est, non agnoscunt me pro suo fratre. De peregrinis saepe


3215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

Oratione pro Milone inquit, An vero iudices, vos [?: ] ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures, neque in hoc pervagato sermone civitatis versantur? Quasi diceret: Si haec solus ignoras, quae omnes norunt: tum tu profecto praesens absens es: praesens quidem corpore, absens vero [?: me--- ] et omnibus sensibus, nihil penitus audiens, attendens aut cogitans eorum quae hic aguntur, veluti si totus prorsus in alio mundo esses. Verbum ξενίζεσθαι, ad verbum quidem videtur peregrinari


3216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

praesens absens es: praesens quidem corpore, absens vero [?: me--- ] et omnibus sensibus, nihil penitus audiens, attendens aut cogitans eorum quae hic aguntur, veluti si totus prorsus in alio mundo esses. Verbum ξενίζεσθαι, ad verbum quidem videtur peregrinari sonare, et sic vulgata versio hoc verbum non sine obscuritate vertit 1 Petri quarto: In quo peregrinantur, non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem, [?: blasphema-tes ] . id est, mirantur, et tanquam re nova ac peregrina offenduntur, quod


3217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

Contra de Salomone legitur, quod in senio eius mulieres peregrinae inclinaverint cor eius post deos alienos, nec fuerit cor eius amplius perfectum aut sincerum cum Domino, sicut cor Davidis patris ipsius. Ubi non id dicitur, quod non fuerit absolutissimus, aut perfectissimus, sicut David, qui quidem etiam fuit peccator: sed quod cor Salomonis, ut adiunctum est, plane fuerit insincerum, et a vero Deo ad idola inclinatum. Cum cor David dicitur perfectum fuisse cum Domino, manifeste apparet, non de extrema quadam perfectione accipiendum esse (fuit enim et ipse peccator, graviterque


3218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

in Christianismo dari lac, sed perfectis solidum cibum: ubi perfectio iustam staturam, et quasi legitimam aetatem aut maturitatem Christiani hominis denotat, non summam quandam et omnibus modis laudatissimam perfectionem. Sic 1. Corinth. 14 opponit perfectionem pueritiae, et iubet nos malitia quidem pueros, intelligentia vero perfectos esse: id est, in male agendo rudes ac non idoneos esse, sed in vera piaque intelligentia virilem prudentiam habere. Sic et Iacobus iubet nos perfectos et integros esse, ita ut in nullo deficiamus. ubi posteriores voces satis indicant, quid per praecedens


3219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

perniciose haec dicta quidam novi interpretes, qui ibi verbum τελειόω et τέλειος, Perfectum facis, et Perfectus, per verbum Consecro, aut initio sacris, [?: ex- ] runt. Lex enim initiavit nos quidem sacris, et in populum Dei per foedus circumcisionis adscripsit aut connumeravit: sed perficere, aut iustos acceptosque Deo, abolitis nostris peccatis, et placata ira Dei perficere non potuit. Omnes Christiani sunt initiati: sed non omnes consummati, aut iustificati. Non agitur autem in istis


3220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

significare ipsam legem cordi nostro inscriptam, seu renovationem. Eum enim qui illam habeat, ac ei studeat, dicit vere praestare bona opera. Credo autem legem perfectam dici, quia sit viva, hominemque regat ac perficiat, non sit mortua, otiosa, aut dormitans litera, quae mox excidit homini, non quidem ex memoria speculativa: sed ex praxi, opere, ac animo. Pondus perfectum, Deuter. 25, significat omnes mensuras, aut instrumenta cognoscendae quantitatis sincera, nec ad imposturam comparata. Non est in toto corpore Iudae perfectio, Isaiae 1. id est, nihil est integrum aut illaesum, quod


3221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

petram, quam confessus es: super hanc petram, quam cognovisti dicens, Tu es Christus filius Dei vivi: aedificabo Ecclesiam meam. id est, super meipsum filium Dei, aedificabo Ecclesiam meam: super me aedificabo te, non me superte. Nam volentes homines aedificari super homines, dicebant: Ego sum quidem Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephe, ipse est Petrus. Alii vero qui nolebant aedificari super Petrum, sed super petram, dicebant: Ego autem sum Christi. Apostolus autem Paulus, ubi cognovit se eligi, et Christum contemni: Divisus est, inquit, Christus? Num quid Paulus pro vobis


3222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

plagas alicuius, est mirari, aut etiam insultare alicuius calamitatibus. Hieremiae 49. Et erit Edom in desolationem, ut omnis qui per eam transierit, obstupescat, et sibilet super omnes plagas eius. Plaga, vulnus, livor. Isaiae primo, significat per metaphoram calamitates regionis: quando quidem totus Iudaicus populus unum corpus hominis fingitur. PLANGERE, est lamentari aliquem. tristem suum suorumve casum, cum aliquo externo doloris ac impatientiae signo: ut est pectoris percussio, capillorum lace ratio, et similia. cuius quasdam locutiones attingemus. Saepe per


3223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

significat tantum doctrinam aut denunciationem, quod Dominus velit plantare, aedificare, destruere, et evellere. inquit enim Deus ad prophetam: Ecce constitui te hodie super regna et gentes, ut evellas et extirpes, perdas et subvertas, aedifices et plantes. id est, prophetizes et denuncies alia quidem regna esse destruenda ac perdenda, alia vero contra promovenda ac exaedificanda. Plantare, pro formare, Psalm. 39. Qui plantavit aurem, non audiet? id est, qui dedit homini et aliis animalibus aures et vim audiendi, ille certe multo magis vivit et audit: quia causa est semper


3224. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

Porro quoniam saepe utiliter Etymologiae ac primariae significationes inquiruntur, eo quod aliquanto penitius vis ac natura vocum ea ratione perspicitur, breviter de huius quoque vocis origine dicemus. Opinor hanc vocem hic metaphorice poni. Nam nec proprie, nec in alia aliqua figura, quantum quidem animadvertere possum, hic accipi potest. Sumptam autem opinor metaphoram a navibus cum plenis seu inflatis velis incitatae feruntur. Ex qua ratione similitudinis et proverbium, Plenis velis navigare, ortum est: ac de eis dicitur, qui toti et veluti proni in aliquid incumbunt, aut alioqui


3225. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

πράγματα dicuntur, quae certis testimoniis ita sunt comprobata, ut de iis ambigi non possit, nisi quis velit apertam veritatem inficiari. Inde factum, ut Paulus πληροφορίαν vocet, partim quidem testimonium illud Spiritus sancti, per quem in corda electorum effunditur dilectio, qua nos Deus dilexit, cum peccatores essemus partim vero illius testimonii efficaciam in nobis, cuius vi scilicet certo scimus fore, ut nihil nos possit separari a dilectione illa, qua nos Deus in Christo


3226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 465 | Paragraph | SubSect | Section]

agitatur Ecclesia. Caeterum μετανοεῖν, quum est verbum absolutum proprie significat post factum sapere, et de errore admisso ita dolere ut corrigas: quod (ut opinor) Latinis proprie significat resipiscere. Itaque nunquam ponitur nisi in bono: ut (meo quidem iudicio) Ausonius in illo suo Epigrammate omnibus noto, μεταμέλειαν potius quam μετάνοιαν dicturus fuerit, si versus pentametri ratio permisisset. Semper enim


3227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

Alias enim gestare aliquid, alias removere de medio, aut etiam perdere notat: quam ambiguitatem significationis Latini verbi, etiam illud Epigramma in Neronem exprimit.
Quis neget Aeneae magni de stirpe Neronem?
Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem. Quia Aeneas quidem gestavit patrem, sed Nero perdidit matrem. ut portare peccatum, cum Deo tribuitur, sit idem quod tollere, amovere de medio, aut removere. Sicut alioqui multis similibus verbis utitur Scriptura, ut sunt: Deum delere peccata, oblivisci peccatorum, proiicere ea post suum tergum, aut in


3228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

destructuri templum corporis eius, sibi vero tantum suscitationem adscripserit. Sensus vero dicti Christi fuit: Vos petitis signum a me, quo probem me recte ac divino iure et mandato repurgare templum Dei. Ecce dabo vobis suo tempore illustre signum, quod plane veram divinitatem in me asserat. Vos quidem me interficietis, sed ego mea divina potentis meipsum resuscitabo. Verbum ergo Possum in illo falso testimonio acceptum, multum lucis illi dicto et loco Iohannis ac prophetiae Christi affert. Impossibile, et locutionem Non potest hoc aut illud fieri, supra in vocabulo Impossibilis


3229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 476 | Paragraph | SubSect | Section]

praecedenti Capite, ubi agit de potestate Apostolis data super daemonia, coniungit ista duo, δύναμιν et ἐξουσίαν. Sic et Luc. 22 dicit Christus militibus, eos nunquam antea potuisse sibi iniicere manus, cum quidem quotidie propalam ac inter eos versaretur: nunc vero id facere, quia eorum hora et potestas tenebrarum venerit. Id est, cum Deus laxavit frena Satanae et impiis, ut possent in Christum grassari. Iohan. 10. Habeo potestatem animam ponendi et sumendi. id est, possum meipsum resuscitare.


3230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi vi eos privavit cultu Dei. Fornicabitur terra depost Iehova, Os. 1. pro, amplexa idololatrias deseret verum Deum. 2 Paral. 25. Recessit Amasias depost Iehovam. Clamare post aliquem: Matth. 15, Dimitte illam, quia clamat post nos. id est, sequitur nos clamando. Porro, quod Post sit quidem plerunque praepositio, nonnunquam tamen etiam adverbium, notum est ex Grammaticis. Significat autem ordinem vel rerum vel temporum: ut, Post caput est cervix, post domum est ortus, post herum aut


3231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

die ante nonas, idus vel calendas: ubi non excluditur dies nonarum, iduum, aut calendarum, sed simul numeratur. cum eo enim est quarta aut tertia dies ea, quae indicatur. Sic Priscianus putat subaudiri praepositionem Ante, in locutione, Natus est decem annos, aut XX: pro, ante 10 aut 20: cum quidem de eo intelligatur, qui agat annum 10, aut 20, ut talis loquutio simul includat decimum annum imperfectum: non autem sit sensus, quod sit natus ante hosce 10 plenos ac perfectos annos in extremitate undecimi. Sic etiam, dum vulgo dicimus, Ab ea die coepit me odisse aut amare: simul illam


3232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

sed quia multa exempla adducit ex scriptoribus, unde vis Graecae praepositionis perspici aliquanto clarius potest. Tribus post diebus, μετὰ τρεῖς ἡμέρας, Vulgata et Erasmus ad verbum, Post tres dies: quae interpretatio non modi est obscura hoc quidem loco, sed etiam (ut existimo) falsa. Itaque magnas peperit controversias inter doctissimos viros, qui hunc locum cum aliis multis conciliare student: in quibus diserte dicitur Christus non post tres dies, sed ipso die tertio resurrecturus. Diem igitur et ego quod sentio, ut eruditiores


3233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 479 | Paragraph | SubSect | Section]

consequuntur. quamvis nonnulli Hebraeorum interpretes [?: ] sentiant. Videtur enim etiam illud מקץ mikez respondere praepositioni μετὰ, pro ἐν usurpatae, in hoc quidem dicendi genere, quod Galli sic ad verbum exprimerent, au bout de sept ans: septimum ipsum annum intelligentes, eumque vel inchoatum, sicut accipitur manifeste Deuteronomii decimoquinto: vel [?: pe-- ] peractum, ut eo loco quem paulo ante citavi. Graeci vero nonnunquam per


3234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

Praevenio. Ignis ipsum praecedet et inflammabit in circuitu adversarios eius: Psalmo 97. Descriptio est omnipotentiae et severitatis Dei contra impios, facta allusione ad illam terribilem speciem Dei, qua apparuit in monte Sinai. Proverbiorum decimoquinto et decimosexto dicitur, gloriam quidem praecedere humiliationem ruinam autem superbiam: id est, Deum solere primum humiliare eos quos velit exaltare, homines vero solere superbia sibimet accersere exitium. Meretrices et publicani praecedent vos Pharisaeos in regno caelorum, Matthaei 21. id est, antevertent vos, potius aut


3235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

electio et praedestinatio, aut praeordinatio Dei. Sophistis Praescientia est, quaedam Dei praecognitio futurae bonitatis, aut meritorum piorum hominum, et pravitatis ac pec catorum impiorum: ob quam praevisam bonitatem aut improbitatem, Deus porro praedestinaverit aut praeordinaverit, hos quidem ad exitium, illos vero ad salutem. Sed impiam esse hanc sententiam, vel inde apparet, quod et praedestinationem in fun damento nostrae probitatis, non Christi meriti collocat: et quod tum Originale peccatum, corruptionem aut malitiam, qua omnes homines ex aequo infectos esse constat: tum et


3236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

et post hos, omnes Theologorum scholas, quorum ego industriam non improbo. Alius porro quidam exactius et acutius istas voces, earumque significata trutinat, utinam etiam verius. τὸ γινώσκειν non tantum noscere declarat, sed etiam decernere, et quidem decreto approbare, quum electis peculiariter applicatur, ut infra ca. 11. et 2 Tim. 2 et Galat. 4, et 1 Pet. 1. Si quis tamen subtilius malit distinguere, Propositum dixerim quasi universalem esse deliberationem, et eam quidem non incertam, et quasi adhuc fluctuantem (ut existimavit


3237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

non tantum noscere declarat, sed etiam decernere, et quidem decreto approbare, quum electis peculiariter applicatur, ut infra ca. 11. et 2 Tim. 2 et Galat. 4, et 1 Pet. 1. Si quis tamen subtilius malit distinguere, Propositum dixerim quasi universalem esse deliberationem, et eam quidem non incertam, et quasi adhuc fluctuantem (ut existimavit Erasmus post Theophylactum) sed ita firmam ac certam, ut omnium rerum firmitas hoc solidissimo fundamento nitatur. Praescientiam autem illi subtexi, qua scilicet Dominus iam incipiat quod in genere decreverat distribuere. Verbi gratia:


3238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

pertineat. Qui vero praescientiae nomen referunt ad qualitates in hominib. praevisas, quib. Dominus ad eligendum vel re probandum ducatur, puta fidem vel incredulitatem, perseverantiam aut defectionem, bona vel mala opera, illi sciant se esse ita ineptos et imperitos, ut ne refutatione quidem indigeant. Sed inter Electionem tamen, et praedestinationem, si subtilius omnia scrutemur, quum alioquin Electionis nomen latius pateat, hoc intererit, quod electio respicit partim Dei propositum, partim oppositum reproborum membrum: quum mutuo se respiciant electi et reprobi: praedestinatio


3239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

et gloriam ipsius Dei, qui finis est ultimus, ut Ephe. 6. Synonyma. n. sunt, προορίζειν, προετοίμαζειν, προχειρίζεσθαι, et similia, in quib. omnib. πρὸ declarat consilium Dei, quod quidem non modo eventus, sed etiam causas ipsas ex omni aeternitate antegreditur. Sane haec subtiliter omnino, et limate dici videntur, de quibus nunc pronunciare non libet ob graves causas, praesertim quod (ut dixi) ardua et quasi in mysteriis Dei adhuc abscondita esse videntur. Addam igitur adhuc


3240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

et quasi in mysteriis Dei adhuc abscondita esse videntur. Addam igitur adhuc tantum quaedam paulo crassiora, non tamen negligenda. Προορίζειν significat decernere et praefinire. Utuntur ea voce Apostoli, cum loquuntur de talib. Dei decretis, quae quidem suo rêpore fuerunt occulta: sed tamen postea in verbo Dei revelata sunt. Nam Actor. 5 cum Apostoli volunt indicare, iam impleri ea quae in Psalmo scripta sunt, Quare fremuerunt gentes: dicunt ea nunc fieri, quae manus Dei et consilium Dei praefiniit: hoc est, quae Deus revelavit in verbo


3241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 483 | Paragraph | SubSect | Section]

et spiritum sanctum. Sic et Hier. cap. 4 inquit: Auferte praeputia cordis vestri. Et 9, Ecce dies venient, quibus visitabo omnem circumcisum in praeputio. id est, qui licet sit exterius circumcisus, tamen intus in corde gerit praeputium, aut est praeputiatus. Sic mox sequitur: Omnes quidem gentes sunt incircumcisae aut praeputiatae, tota vero domus Israel est praeputiata seu incircumcisa corde. Colos. 2, Vos eratis mortui delictis, et praeputio carnis vestrae. Huius praeputii circumcisionem Paulus Rom. 2 praedicat, et a Iudaeis requirit. Quarto, praeputium per metonymiam,


3242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

ut 2 Petr. 1. Periti estis et confirmati in praesenti veritate. id est, in religione quam habetis. Hebr. 13. Sint mores sine avaricia, et sitis contenti praesentibus. id est quae habetis, aut facile consequi potestis. Alias etiam ad rem de qua agitur: Hebr. 12, Omnis castigatio in praesens quidem non videtur esse gaudii sed tristiciae. At postea fructum paciferum iustitiae affert iis qui per eam fuerint exercitati. Praesentia corporis imbecilla, et sermo nihili aut contemptus: 2 Corinth. 10. id est, cum coram Paulus adfuit illorum iudicio, nullam dignitatem, multo minus maiestatem


3243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

dignitate, sit animo et officio ultimus: id est, omnibus subiectus. Primi civitatis, Act. 13. Primi populi, Act. 25: Primus insulae, Act. 28. Primi Galileae, Mar. 6. id est, primarii, praecipui aut primates. Matth. 19, Mar. 10: Multi erunt primi ultimi, et ultimi primi: ubi in priore quidem loco Primi possis intelligere vel de tempore, quod primi sint conversi: vel de gradu ac dignitate, quod fuerunt initio ardentissimi in vera pietate. Ultimi autem, notat abiectos, alienos a Deo. In posteriore vero loco, Primi idem est quod pientissimi, et Deo acceptissimi. In malam partem


3244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriba quispiam Marci 12 quaerit, quod' nam sit primum praeceptum? id est, summum, maximum, praecipuum. Quare in Matthaeo est capite vigesimosecundo: Quod est mandatum magnum in lege? id est, maximum, posito positivo pro superlativo. Sic illud Rom. 3: Quae est igitur praestantia Iudaei? Primum quidem, quod concredita sint eis oracula. id est, primum, aut primarium, seu praecipuum est illud. PRIMUM adverbium, pro prius saepe ponitur. Matthaei decimo septimo: Heliam oportet venire primum. id est, priusquam veniat Meschias. Iohan. 15: Si vos mundus odit, scitote quod me


3245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

Thess. 2. Ultima dies non veniet, nisi primum veniat defectio: id est, prius. Gen. 25. Primus est egressus ruffus et pilosus. id est, prior filius fuit talis. Primum non semper gradum aut ordinem in sermone significat, nec requirit ut mox sequatur secundum aut tertium. Romanorum primo, Primum quidem gratias ago Deo meo: ubi ut aliqui volunt, particula πρῶτον primum, non seriem aliquam partium indicat, sed est tantum sermonis initium. quasi dicat Paulus: Ut lo quendi initium faciam, gratias ago, etc. Cuiusmodi et illud initio


3246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

Pugna nobis est adversus spirituales nequitias in caelestibus. Princeps gen tis. Matth. 20, Principes gentium dominantur eis. id est, quorumcunque populorum, seu civiles principes. In Germanico dicitur perspicue, Die Weltlichen Fursten, mundani principes. Quasi diceret Dominus: In politia quidem necesse est esse principes, reges, et alios magistratus qui aliis imperitent et vulgus ad officium, et quietam viitam compellant, externaque latrocinia et scelera prohibeant: at in Ecclesia nihil tale fieri debet. Principes sacerdotum, pro summis pontificibus, aliisque superioribus


3247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

et opinione hominum videris parva: cui subintelligatur tacita antithesis. At mihi meoque iudicio nequaquam es parva, quandoquidem Messias inde est mihi nasciturus, quasi dicat, Fateor sane, hominibus videris parva et contempta: sed mihi posthac nequaquam eris parva. Omnino ad verbum sonat, Videris quidem parva, sed ex te orietur mihi summus monarcha. Du scheinest wol klein zu sein vor den menschen, aber ich hab viel andere gedanken von dir. Si liceret etiam in re tanta divinare, posset et hic intellectus haberi: Tu Bethlehem hactenus ab hominibus perinde numerata es inter chiliarchias,


3248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

et servantur quos illa tegunt. Hoseae 4 cap. Clypei populi sunt, ut supra, etc. PRINCIPIUM alias magis tempus notat, quod plerunque fit in Sacris literis: alias rei negocii'ue alicuius initium, quod Aristoteles definit esse, id ante quod est nihil, eius quidem rei et post quod necessario aliquod sequitur. Magni vero momenti est haec vox in Sacris literis: eoque necesse est aliqua loca Scripturae declarare, ac indicare quid ibi haec vox significet. Primum autem dicamus de initio Iohannis, In principio erat verbum. Voxigitur haec tres


3249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil in quam eiusmodi hic dicitur de [?: ] lo: sed de qualitate ipsius agitur, quam dicitur iam inde ab initio creati mundi induisse, quum scilicet [?: fact--- ] homicida. Augustinus quem etiam Pseudocyrilles [?: ] tat, ad initium peccati refert. vere id quidem, si rem ipsam spectes (si quidem cum satan per peccatum hominem interemerit, hinc demum coepit esse homicida, quum peccatum ingressum est in mundum:) sed tamen subtilius. Malo igitur paulo crassius haec [?: interpret- ] de ipsius humanae gentis exordiis: neque rursus


3250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

de [?: ] lo: sed de qualitate ipsius agitur, quam dicitur iam inde ab initio creati mundi induisse, quum scilicet [?: fact--- ] homicida. Augustinus quem etiam Pseudocyrilles [?: ] tat, ad initium peccati refert. vere id quidem, si rem ipsam spectes (si quidem cum satan per peccatum hominem interemerit, hinc demum coepit esse homicida, quum peccatum ingressum est in mundum:) sed tamen subtilius. Malo igitur paulo crassius haec [?: interpret- ] de ipsius humanae gentis exordiis: neque rursus [?: ] ter haec refero ad illud


3251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

Si non erit Syon aut Ecclesia Dei praecipuum meum gaudium, quo praecipue oblectabor. Principium sapientiae timor Domini. Prov. 1. 9. de saepe alias. Recte sane ac utiliter in sacra Scriptura toties inculcatur, quod initium sapientiae sit timor Domini, multae enim sunt eius rei rausae. Primum quidem, quod qui timet Dominum, is et regitur ab eo, et donis [?:-ariis ] ornatur tum in noticiis, tum et in voluntate, actionibusque Secundo: qui timet Dominum, is etiam [?: ] obedire studet, ac ad eius voluntatem mores actioesque suas componit: nihil turpiter, temere,


3252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

dicam) longius est petita. Quid Chrysostomus et Theophylactus senserint, difficilt est explicare: quia singulis verbis non insistunt, et obscure sane haec connectunt. videntur autem in summa sic interpretari: Quaeritis qui sim? indigni estis quibus id dicam, sed digni quos graviter arguam: ac quidem in primis, quod vobis sim loquutus, quo beneficio ostenditis vos esse indignos. Atqui haec etiam expositio non video quomodo cum verbis ipsis cohaereat. Eras. praeter omnes istas interpretationes, existimat posse etiam haec connecti cum eo quod dixerat, In peccatis vestris moriemini. ut sit


3253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

5 dicitur: pro hoc ἀντὶ τούτου derelinquet homo patrem et matrem suam adhaerebit uxori suae. id est, propter hanc Dei ordinationem aut coniugium, quando quidem Deus sic ordinanit, et naturae penitus implantavit. Deut. 19, et Mat. 5. Oculum pro oculo, dentem pro dente. id est, propter excussum dentem aut oculum privari laedens debet dente aut oculo. Sic saepe pati pro Christo et Evangelio dicimur: id est, propter. Non raro Pro in Vulgata


3254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

ἀντί τούτου, ut Ephes. 5. His duas alias adiungo, quas sacris scriptoribus peculiares opinor. Unam, quum accipitur pro ὑπὲρ, et commodum ac utilitatem declarat: qua significatione reperio positum tribus locis, et quidem semper personae coniunctum, non rei: nempe Matt. 17 et 20. item Marc. 10. Alteram, quum finem designat, quomodo reperio duobus duntaxat locis usurpatum, nempe 1. Corinth. 11, et Hebr. 12. Ex his quatuor significationibus (neque enim plures reperio) deligat prudens lector quam volet.


3255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

ut qui probati sunt in vobis, patefiant. id est, qui probisunt. Iacob 1. Quia probatus factus accipiet coronam. id est, probus. Phil. 2. Cognoscite probationem eius, quod veluti cum patre filius mecum servierit in Evangelio. id est cognoscite eius veram probitatem, aut seriam pietatem, quando quidem ita se gessit. Quoniam porro δόκιμος probatus, significat spectatum aut compertae bonitatis hominem: ideo contra ἀδόκιμος, quod plerunque Vulgata vertit reprobum, significat non probum. non autem


3256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

non custodierint. ubi idem bis dicit. Ezec. 23. et 2. Esd. 13, Sabbata mea profanaverunt. Sic Levit. 19. dicitur is sacra profanare, qui tertia die de oblatis comedit. Levit. 10. et Ezec. 22 praecipitur, ut sacerdotes discant accurate distinguere inter sanctum et profanum. ubi alluditur quidem ad illas externas res in sacrificiis, et alioqui sanctas et profanas habitas: sed indicatur, eos debere inter vera ac spiritualia sancta et prophana distinguere, nempe inter peccata et recte facta, et praesertim inter vera et falsa dogmata. Quo etiam illud Prulinum


3257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

ne patiaris te prohiberi, remove omnia impedimenta, qualiacunque tandem sunt, aut omnino esse vel occurrere tibi possunt. Prohibere intra re in regnum caelorum: Luc. 11. id est, impedire. neque enim hoc mandatis prohibebant, sed falsa doctrina sedulo impediebant. Hebraeorum septimo. Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, propterea quod morte prohibebantur permanere. PROIICERE aliquid ab oculis aut facie, est, cum quadam indignatione illud a se amovere, non curare, irasci insuper ei, odisse ac detestari illud. Sic Ionas cap. 2. inquit, Proiecisti me


3258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

promittere aut spondere, non tantum refertur ad professionem quae verbo fiat, sicut solent ambitiosi homines gloriose virtutes suas iactare: sed ad totam habitus, gestus, vitae denique rationem, quam illi ita comparant, ut etiam tacentes, imperitis quidem hominibus nihil nisi sublime et arduum de se promittant. Supra 2. Cor. 10. eadem quidem significatione, sed in summa laude ponitur idem verbum: ubi iubet Paulus, Christianas mulieres non cincinnis, non auro, non margaritis, sed honesto habitu, et bonis praecipue operibus ornari. quod


3259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

ad professionem quae verbo fiat, sicut solent ambitiosi homines gloriose virtutes suas iactare: sed ad totam habitus, gestus, vitae denique rationem, quam illi ita comparant, ut etiam tacentes, imperitis quidem hominibus nihil nisi sublime et arduum de se promittant. Supra 2. Cor. 10. eadem quidem significatione, sed in summa laude ponitur idem verbum: ubi iubet Paulus, Christianas mulieres non cincinnis, non auro, non margaritis, sed honesto habitu, et bonis praecipue operibus ornari. quod (inquit) decet eas mulieres, quae pietatem spondeant. id est, quae pietatem et sanctimoniam de


3260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

18. Verum Act. 2. [?: ] prophetarum et Testamenti dicuntur Israelitae, quia illis erant datae prophetiae ac promissiones de venturo [?: ] schia, eiusque bonis. Eph. 4 coniungit Prophetas Apostalis, affirmans Christum ascendisse in caelum, et dedisse Ecclesiae alios quidem Apostolos, alios Prophetas, alios Evangelistas, alios Doctores: quos exactissime [?: di- ] re nunc non facile fuerit, postquam illa mirabilis [?: ] donorum primitivae Ecclesiae magna ex parte [?: ] ta est. Sentiunt tamen plerique, intelligi ibi hac voce


3261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

et nulla nube doloris ac [?:---roris ] conspurcatum. Sed in Sacris literis habet etiam aliam quandam vim: perinde ferme ac si in [?: su------o ] diceremus, Propriissima, aut prorsus propria. [?: ] . primo: In propria venit, et sui eum non receperunt. Omnia quidem sunt Christi propria: sed tamen [?:---liticus ] populus erat ei adhuc magis proprius, et quasi propriissimus. Sic Ioan. octavo dicit Christus, diabolum, cum mentiatur, loqui ex propriis. Idque mox exponit addens: Quia mendax est, et pater mendacii. quasi diceret Dominus:


3262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

regnis terrae. id est, opprobrium: et in parabolam, seu fabulam et maledictionem in omnibus locis, ed quae eiecero eos, mittamque in eos gladium, etc. Ezechielis duo decimo: Quod est istud proverbium in terra Israel dicentis, Protrahuntur dies, et peribit visio? Ubi illud simplex quidem, sed nimis crebro ab impiis iactatum dictum, vocat proverbium. Ioan. decimosexto: Haec per proverbia locutus sum vobis. venit tempus, cum non per proverbia loquar vobiscum, sed aperte de patre meo renunciabo vobis. Ubi suum quidem praesentem sermonem proverbialem esse dicit: eum vero qui


3263. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

dicentis, Protrahuntur dies, et peribit visio? Ubi illud simplex quidem, sed nimis crebro ab impiis iactatum dictum, vocat proverbium. Ioan. decimosexto: Haec per proverbia locutus sum vobis. venit tempus, cum non per proverbia loquar vobiscum, sed aperte de patre meo renunciabo vobis. Ubi suum quidem praesentem sermonem proverbialem esse dicit: eum vero qui postea sequetur, negat talem fore. Quod magis ratione illorum crassitiei et ruditatis, quam ratione suarum concionum dicit, indicans eos iam quidem esse rudes, omniaque sua dicta illis obscura esse, et mera aenigmata videri: sed


3264. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

cum non per proverbia loquar vobiscum, sed aperte de patre meo renunciabo vobis. Ubi suum quidem praesentem sermonem proverbialem esse dicit: eum vero qui postea sequetur, negat talem fore. Quod magis ratione illorum crassitiei et ruditatis, quam ratione suarum concionum dicit, indicans eos iam quidem esse rudes, omniaque sua dicta illis obscura esse, et mera aenigmata videri: sed postea accepto Spiritu sancto fore intelligentiores, ut eis conciones ipsius sint futurae apertae et intelligibiles. PROVIDERE verbum habet interdum etiam sua quaedam, minusque nota significata in


3265. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

non possunt conquiescere, sed captant perversam voluptatem ex fricatione, unde porro sequitur noxius dolor: sic pravo spiritu laboran tes, ac perversa conscientia, mire desiderant subinde novos impostores, qui aliqua novitate aures illis demulceant. PSALLERE verbum Graecum, proprie quidem significat. pulsando citharam melodiam excitare. Sed quia olim Israelitae ad pulsum citharae etiam pia aliqua carmina canebant, non tantum in templo, ubi id vel maxime fiebat, sed etiam privatim: in de factum est, ut piae cantilenae dictae sint Psalmi, quas Heb.


3266. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 504 | Paragraph | SubSect | Section]

eos virium suarum, unde omnem opem sperabant, quod eis prorsus nihil profuerint. Ieremiae secundo: Etiam ab Aegypto pudore afficieris, sicut pudore affecta es ab Assur. id est, frustra petes ac quaeres auxilium ab Aegyptiis, pudebitque quod omnem spem in eos collocaveris, cum illi nec sibi quidem prodesse, aut se a potentia Chaldaeorum defendere possint. Sic et Ezechielis trigesimosecundo dicitur, In terrore suo a fortitudine sua pudefacti sunt. id est, dum territant mortales, interim puduit eos virium. Nam in medio conatu destituti sunt viribus, ut nec se quidem tueri, nedum alios


3267. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 504 | Paragraph | SubSect | Section]

cum illi nec sibi quidem prodesse, aut se a potentia Chaldaeorum defendere possint. Sic et Ezechielis trigesimosecundo dicitur, In terrore suo a fortitudine sua pudefacti sunt. id est, dum territant mortales, interim puduit eos virium. Nam in medio conatu destituti sunt viribus, ut nec se quidem tueri, nedum alios molestare quiverint. Vel in terrore suo: id est, in suo periculo. Aliquis aliquem in quapiam re pudore suffundit. id est, laedit, violat. Iudicum decimooctavo: Non erat quisquam qui populum in ulla re pudore suffunderet, aut pudefaceret: id est, nullus molestabat


3268. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

veneratione magnatum ac principum mundi erga Ecclesiam, capite quadragesimonono: Pulverem pedum tuorum lingent. id est, venerabundi procident in terram, ut te adorent. Terra pulveris, idem est quod terra. Danielis duo decimo: Multi ex iis qui dormivut in pulve re terrae. evigilabunt, hi quidem ad vitam perpetuam, illi ad opprobrium et cruciatum perpetuum: id est, ex mortuis qui in sepulchris iacent ac computruerunt. Pulvis tenuis, inanitatem notar, Isaiae vigesimonono: Eritque veluti pulvis tenuis multitudo dispergentium te. id est, levi momento peribunt tui hostes.


3269. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

discipulos suos Excutere pulverem de pedibus ex eo loco exeundo, ubi ipsos evangelizantes homines audire noluerint. quod et ipsi faciunt Actorum decimotertio. Erat autem illa externa caeremonis, quasi nota quaedam conspicua, et in sensus incurrens, qua testabantur, eos iuste damnandos, quando quidem praedicatum servatorem accipere noluerint. [?: S-- ] nim non ipsorum opes, aut sua aliqua commode dicendo ipsos quaesivisse, sed tantum ipsorum propriam aeternamque salutem. PUPILLUS, eandem vim naturamque in servum sacro obtinet, quam Orphanus. Vide igitur supra,


3270. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

colere Deum. 2. Paralipom. 14: Iussit rex ut quaererent Deum patrum suorum id est, ut sedulo colerent. Sic 2. Paralip. 26: Quaesivit Deum in diebus Zachariae. In diebus autem: quibus quaesivit Iehovam, prosperum ei successum dedit Deus simulanter significat. Isaiae quinquagesimo octavo: Me quidem per singulos dies quaerunt, et scire volunt vias meas, etc. Interrogant me de iudiciis iustitiae, et propinqui mihi esse volunt. Non dixi Israeli, Frustra quaerite me: Isaiae quadragesimoquinto. idest, promisi magna bona meis cultoribus. 2. Paral. 34: Iosias cum adhuc puer


3271. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

hic ὅταν pro ἐάν, Cum pro Si. Si omnia faceretis, adhuc deberetis agnoscere vos servos inutiles esse, nihilque esse meritos, sed tantum debitum praestitisse: quanto magis nunc, cum parum praestetis? In veteri quidem Testamento innumeris pene vicibus Cum pro אם Si ponitur. ut Exodi 22: Cum vir furabitur bovem: pro, Si quis furabitur. Aliquoties in eo Capite talis


3272. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

Lib. 2. Paral. cap. 25: Quare venient reges, et invenient aquas multas? Secundo Paralipomenon trigesimosecundo: pro, quare volumus eis praebere tantum commodum? Non quaerit quare illi hostes invenient: sed, quare ipsi hostibus velint tantum commodum concedere; vel potius ne id quidem quaerit, sed simpliciter quaerit ut male factum. De hoc Hebraismo dixi in Regulis Universalibus, de Interrogationibus. Sic Dan. 1: Quare videbit rex vultus vestros tristiores prae adolescentibus aliis, et condemnabitis caput meum. id est, quare huic meo exitio causam praebere vultis? Aut


3273. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

Malach. 4, Comburetque eos dies illa ventura, quae non relinquet eis radices neque ramum. Radix rei aliquando veritatem indicere videtur. Iob 19, Quin dicitis, Quare persequeant eum, cum radix rei sit inventa in me? Matt. 13 Christus inquit, aliquos in Christianismo male radicatos, primo quidem cito exoriri, et magna incrementa [?: poll- ] ri: sed paulo post aestu persecutionum arefactos perire. Hac similitudine etiam temporarius interitus [?: ] tum describitur, Isaiae 40, Ipse redigit potentes in [?: ] lum, et iudices terrae facie quasi non


3274. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

supputatio: Philippens. quarto. Nulla Ecclesia mihi communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos Philippenses. id est, nulla in me quicquam contulit stipendii. Alludit ad rationes mercatorum, ubi supputatur quid alter ab altero acceperit, eive vicissim dederit. At Ecclesiae acceperant quidem doctrinam a Paulo, verum vicissim ei nihil benefecerant. Species hac voce notatur ad Colossenses secundo, Quae quidem rationem habent sapientiae: id est, speciem habent, sed non rem. Vis autem phrasis est talis, ficut Latini dicunt rationem alicuius haberi, aut non haberi, aut eum esse


3275. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, nulla in me quicquam contulit stipendii. Alludit ad rationes mercatorum, ubi supputatur quid alter ab altero acceperit, eive vicissim dederit. At Ecclesiae acceperant quidem doctrinam a Paulo, verum vicissim ei nihil benefecerant. Species hac voce notatur ad Colossenses secundo, Quae quidem rationem habent sapientiae: id est, speciem habent, sed non rem. Vis autem phrasis est talis, ficut Latini dicunt rationem alicuius haberi, aut non haberi, aut eum esse in aliqua existimatione, opinione, aut numero. Nam et haec omnia ratio λόγος


3276. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Hebraeos ad Christum applicat, ad quem proculdubio etiam totus Psalmus pertinet. Significat igitur, spiritualem gubernationem, qua peccatores salvos facit, rectissimam et laudatissimam esse. Apostoli Actor. 1 dicunt ad Christum, Num in hoc tempore restitues regnum Israel? Intelligunt illi quidem regnum Meschiae, sed somniabant fore terrenum regnum. Putabant enim. Christum instauraturum illud vetus regnum Israelitarum, ita ut sit perinde potens ac gloriosum, et innumeris gentibus imperitet: sicut olim tempore Davidis aut Salomonis, vel etiam multo gloriosius ac florentius.


3277. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 526 | Paragraph | SubSect | Section]

aut gubernationis. Facere regnum super aliquos: credo idem valere quod, obtinere regnum. 1. Reg. 21. dicit Iezabel ad Achabum, dolentem quod Nabot sibi nolebat vendere vineam, et tamen nihil contra eum violenter opereque ipso tentantem: Tu`ne nunc faceres regnum super Israelem? id est, hac quidem ratione dedendo te moerori de repulsa, et non ei violenter vineam extorquendo, desines esse rex, et plane contemneris: ac in ordinem redigeris. Profecisti in regnum: Ezech. 16. id est, idonea facta es regno suscipiendo. Prolongare dies in regno, est diu regnare. Deuter. 17. Novi quod


3278. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 526 | Paragraph | SubSect | Section]

suum seducit, huius [?: ] est religio. id est, nulla est in eo vera pietas. Sic et Cornelius centurio describitur Act. 10, quod fuerit vir religiosus, ac timens Deum. In Actis nominantur viri religiosi, et mulieres religiosae. In priori loco Lucas testatur illos fuisse Iudaeos, et quidem ex diversissimis gentibus eo profectos, ac illic commorantes. Videntur igitur omnino fuisse quasi quidam studiosi Theologae qui cognoscendae plenius religionis, et etiam sacrificiorum gratia, eo ex patria ad tempus migraverant At Act 13 dicuntur Iudaei excitasse contra Paulum mulieres


3279. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 526 | Paragraph | SubSect | Section]

RELIQUIAE, alias significat paucos, quasi ex calamitate ac clade superstites: alias contra, multos. Aliquando etiam propagationem aut posteritatem amplam. Num. 24, Et perdet reliquias de civitate: id est, etiam eos qui vix in civitates confugerunt, perdent Isrealitae, ita ut nec in civitatibus quidem quisquam supersit hominum. Isaiae 21. Et reliquiae numeri arcus, [?: f- ] filiorum Cedar imminuentur. pro, etiam ii [?: pa-ci- ] tarii, qui supererunt, peribunt. Reliquia alicuius, Ierem. 15 videntur significare reliquum vitae tempus, autem te evasionem ex


3280. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

mulctam quandam et sanationem laesionis nobis debet: eam igitur illi clementer condonari vult Deus, quod etiam in para bola remissorum servo 10000 talentorum proponit. Deo enim omni tempore perfectissime obedire deberemus: id cum non faciamus, remanet illa obligatio debiti apud nos. Est vero nobis quidem peccatorum abolitio, quaedam remissio aut condonatio. Nobis enim il la gratis, ac praeter omne nostrum meritum, ex mera Dei misericordia contingit. At Christo non est remissio, sed expiatio aut redemptio, qui largissime pro omnibus nostris peccatis aut debitis persolvit, aut satisfe cit legi


3281. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

complectitur, quam Scriptura non in essentia, sed in fructibus aut effectibus poenitentiae ponit. Video enim id Spiritum sanctum agere, ut omnem nostram bonitatem ac pietatem, omnemque nostram gloriationem (ut Paulus loquitur) ex iustificatione ac salute excludat, tantumque peccatorem, et quidem ad inferos deductum, ibique in doloribus inferni iacentem servet. Nam Christus venit, ut peccatores salvos faciat, sanetque: non eos qui iam sua sponte resipuerunt, et ad sanitatem mentis redierunt, quique medico Christo non indigent. Sed de his plura vide supra, in voce POENITENTIA.


3282. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

est manus illius sana sicut altera. id est, sanata est. Elias veniet, et restituet omnia. id est, instaurabit veram religionem et cultum: Matth. 17. Actor. 1. Num in tempore hoc restitues regnum Israeli? id est instaurabis, ut Israel habeat regnum sicut olim? Actorum tertio. Quem oportet quidem caelum accipere usque ad tempora restitutionis omnium quae praedixit Deus. id est, usque ad instaurationem regni Dei, et rerum totius naturae per Satanam primumque lapsum labefactatae, aut etiam evertae. RESURGO, iterum surgo, sicut


3283. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

est quoddam denuo surgere: inde nomen resurrectio, ἀνάστασις. Primum vero significat hoc verbum ac nomen, illam corporum totiusque hominis reviviscentiam, quam Deus decrevit, seque facturum praedixit in extrema die, ut omnes iudicari, ac mali quidem puniri, boni vero felices in regno caelorum esse possint: quando quidem in hac vita tum mali bene, tum et boni plerunque male habent, quod contra Dei iustitiam est. De hac resurrectione disputat Christus Matthaei 22, Marci 12, et Luce vigesimo, cum Pharisaeis, illis quidem eam


3284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

Primum vero significat hoc verbum ac nomen, illam corporum totiusque hominis reviviscentiam, quam Deus decrevit, seque facturum praedixit in extrema die, ut omnes iudicari, ac mali quidem puniri, boni vero felices in regno caelorum esse possint: quando quidem in hac vita tum mali bene, tum et boni plerunque male habent, quod contra Dei iustitiam est. De hac resurrectione disputat Christus Matthaei 22, Marci 12, et Luce vigesimo, cum Pharisaeis, illis quidem eam oppugnantibus rei impossibilitate et absurditate, quod necessario alio qui una res


3285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

iudicari, ac mali quidem puniri, boni vero felices in regno caelorum esse possint: quando quidem in hac vita tum mali bene, tum et boni plerunque male habent, quod contra Dei iustitiam est. De hac resurrectione disputat Christus Matthaei 22, Marci 12, et Luce vigesimo, cum Pharisaeis, illis quidem eam oppugnantibus rei impossibilitate et absurditate, quod necessario alio qui una res haberet 100 aut plures dominos, nec tot hominibus esset locus ac victus in hoc mundo suffecturus: quod unico tantum exemplo septem fratrum, qui unicam uxorem habuerant, declarant: illo vero eam ex


3286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

legitur: Simul dormient, et non resurgent. id est, non cito reviviscent, vere ac penitus perierunt. ¶ Quaerere quis possit, qua ratione aut sensu dicatur Christus traditus propter peccata nostra, et resurrexisse propter iustificationem nostram? Credo hunc esse simplicissimum sensum, quod peccata quidem nostra, aut iniustitiae in eum translatae, eum adegerint ad mortem: sed ideo surrexisse, ut nos tanquam mediator et perpetuus sacerdos, ad dexteram patris sedens, ad thronum gratiae fide accedentes iustificet et salvet. Hanc vim et efficaciam resurrectionis Christi cupit Paulus Philip. 3


3287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 534 | Paragraph | SubSect | Section]

erit. Illi enim non tantum ad perpetuam vitam, aut durationem resurgent, sicut impii: sed etiam resurgendo simul plenissime instaurabuntur ad imaginem Dei, gloriosissimaque specie superinduentur, denique et ad veram vitam resuscitabuntur: cum impii ad veram perpetuamque mortem sint revicturi, et quidem nudi ac exuti omni Dei gloria, vestiti vero imagine horrenda et tristi deformitate satanae. Haec autem gloriosa restitutio, instauratio ac resuscitatio, proprie beneficium Christi est, solisque credentibus continget. ¶ Miretur quis, quare coniungatur quaestio de animae immortalitate cum


3288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 538 | Paragraph | SubSect | Section]

quam foecundae. et ipsamet sterilis mater Ecclesia miratur in Isaia, unde sibi tanta soboles venerit. Sic Christus comparat suum regnum fermento sponte massam fermentanti, et semini sinapis mirabiliter crescenti. Eodem facit, quod Christus de hac nativitate populi Dei agens dicit, Spiritum quidem spirare, et motum eius sentiri, sed ortum ac finem eius non posse satis humana ratione percipi. Haec similitudo plenius Micheae primo, in hac ipsa materia aut re proponitur. inquit enim ibi Propheta: Erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum: sicut ros a Domino, sicut stillae super


3289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 545 | Paragraph | SubSect | Section]

infatuatus fuerit, qua re condietis? neque in terram, neque in sterquilinium utilis est, foras proiiciunt illum. Qui crassus ac inefficax sal, est vi ignea spoliatus: in quem Lothi uxor, cum Deum deseruisset, suas cupiditates persequens, commutata scribitur. Tradunt Physici, ex omnibus rebus, quae quidem quatuor mundi initiis constent, salem tum efficacem, tum inertem elici posse. Caeterum supra olei facta est mentio, hic salis. In altero lenitas, in altero acrimonia cernitur. Haec ut conveniat coniuncta esse, declarat proverbium vulgo iactatum: Oleum et sal oportet emere. Mare salis, est


3290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 546 | Paragraph | SubSect | Section]

decimotertio: Et exultabit cor meum in salute tua. Sic Psalmo vigesimo et vigesimoprimo. Sic primi Samuelis secundo: Laetata sum in salute tua. id est, de tuo maximo beneficio, quo me quasi servasti et beasti. Vana est salus hominis, Psalmo 60. Non potest efficaciter homo opitulari ne sibi quidem, nedum alii. Eadem vis vocum est, cum dicitur salutes faciei Dei: id est, favoris Dei, aut ex favore Dei provenientes. Aliqui de arca faciem Dei accipiunt. Psalmo quadragesimosecundo: Adhuc confitebor ei propter salutes faciei eius. Sic Psalmo vigesimo octavo. Esse, aut fieri, aut


3291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

a peccatis suis. Ephes. 1. Christus caput est Ecclesiae, et ipse est salvator sui corporis. Phil. 3, Unde salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum. Tit. 2 Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri Tit. 3, Postquam apparuit benignitas et humanitas Salvatoris. 2. Timoth. 1, Gratia vobis quidem data est per Christum, etc. sed palam facta nunc est per apparitionem salvatoris Iesu Christi. 1. Iohan. primo. Pater misit filium salvatorem mundi. III. Nonnunquam Salvare, ad


3292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 550 | Paragraph | SubSect | Section]

honorandus, ac colendus hic tantus Deus. Sensus igitur verborum est, quasi dicat: Manifestis supplicens, quibus eos affligam, me sanctum, firmum ac constantem esse in mandatis meis (quibus iussi sacra mea iuxta praeceptum meum fieri) atque ita gloriam maiestatis meae ostendam: qui ne pontifici quidem parcam, non obedienti mihi. Et sanctificatus est in illis: Numer. vigesimo. vel sanctificavit sese in illis: pro, gloriosus apparuit filiis Israel, et omnipotens, superavit incredulatatem eorum. Eo quod non sanctificastis me in media filiorum Israel: Deuteronomii trigesimosecundo: pro,


3293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

et Sanctificatio. Nunc breviter ac compendo quasdam eius primarias significationes repetam. ¶ Sanctificare igitur interdum iustificare significat Eph. 2: Semetipsum tradidit pro eo, ut sanctificaret eam, [?: ] licet Ecclesiam. 1 Cor. 6, Haec eratis quidem, sed [?: ab- ] estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis per [?: ] Domini IESU, et per spiritum Dei nostri. Videtur enim hic Abluere et Sanctificare et iustificare synonyma esse. Eb. 10. Per quam voluntatem sanctificati sumus, pro oblationem


3294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

spem hanc. purificat se. Alias significat aliquid idoneum reddere ad licitum usum. 1 Cor. 7 Sanctificatur vir infidelis per mulierem. 1 Tim. 4, Omnis creatura Dei bona est, etc. Sanctificatur enim per verborum orationem. SANCTUARIUM, significat locum ministerii, prius quidem tabernaculum, postea templum. Per metaphoram videtur significare scholam verae religionis aut etiam ipsas Sacras literas. Inquit enim David Ps. 37, Itaque cogitabam ut scirem hoc, sed labor fuit [?: ] lis meis, donec ingrederer in sanctuaria tua Dei. id est donec scrutarer


3295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 554 | Paragraph | SubSect | Section]

1 Sam. vigesimo quinto, Prohibuit hodie te Deus, ne venires in sanguines. Ponere sanguines super aliquem, est, aliquando imputare ei caedem, et porro etiam punire. Ion. 1. Ne ponas super nos sanguinem innocentem. id est, ne imputes nobis mortem Ionae, neve nos propter eam punias, quando quidem eum inviti in mare praecipitamus. Sic sanguines alicui esse, aut non esse, Exodi vigesimo secundo describitur varia ratio caedis furis, ut alias sit occidenti sanguis, id est, culpa caedis sustinenda, alias non. Sic Num. trigesimo quinto dicitur, non esse sanguines vindici caedis.


3296. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

patrem, filium, et spiritum sanctum. et tres etiam esse adhuc nunc in terris qui itidem de iisdem reb. testentur: nempe spiritum sanctum. in singulorum cordib. clamantem et loquentem per os doctorum, ac per scripturas, et deinde aquam et sanguinem: i. duo sacramenta seu foedera, quorum prius quidem lotione aquae peragitur et confirmatur, posterius vero distributione sanguinis. Sanguis igitur Iohanni ibi necessario sacrosanctum foedus aut sacramentum Coenae Domini significat. Primae Corinthiorum decimo: Poculum cui benedicimus, non ne communio (id est, participatio) sanguinis Christi


3297. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis imputata iustificari. Quare usque ad furorem contendunt, iustitiam esse quandam qualitatem nobis divinitus infusam, et habitum bene agendo â nobis confirmatum, ac denique ipsas bonas actiones et opera vitamque nostram. Verum nos contra Scripturam audiamus, quae contrarium docet. At primum quidem observetur illud nobile dictum Levitici decimoseptimo: Ego dedi vobis sanguinem super altare ad expiandum animas vestras: sanguis enim animas expiat. Et Hebraeor. nono: Omnia fere secundum legem sanguine purificantur. Et, Absque sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Ordinatio


3298. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

brutorum animalium, quae sua quadam ratione pro peccatis offerri, et peccata hominum expiare dictae visaeque sunt: non quod illae id ulla ratione vere praestiterint, sed quod significaverint illum unicum agnum, qui vere suo sanguine ac passione peccata mundi abstulit, plenissimeque expiavit. Haec quidem sunt aliquanto, vel potius multo sublimioris cuiusdam tractationis et professionis, quam qualem hic tantum ferme Grammaticam profitemur. Inserenda tamen haec fuere, ut cerneretur ratio illarum tot Scripturae locutionum Veteris ac Novi testamenti, ubi vulnere ac livore Meschiae sanari et eum


3299. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsam passionem, aut unicum Christi sacrificium. Lucae decimotertio dicitur Pilatus miscuisse sanguinem quorundam Galilaeorum, cum ipsorum sacrificiis: quo indicatur summa eius crudelitas ac impietas, qui eos inter sacrificandum, ac ad ipsas Dei aras mactaverit, non tantum hominibus, sed nec Deo quidem aut religioni eius parcens. Gal. primo: Non statim contuli cum carne et sanguine id est, cum ullo homine, contentus institutione ac patefactione veritatis, quae mihi abunde a Christo ipso contigerat. Sed de hac locutione, cum caro et sanguis coniunguntur, supra in voce CARNIS prolixius


3300. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

cap. 3. Ierem. decimo. Postremo, sapientes vocant etiam scientiam communium rerum, vitae [?: ] communis, morumque. Sic Catonem sapientem ei dictum, testatur Cicero. Sic etiam doctrina de moribus et communi vita, a Salomone in Proverbiis comprehensa, Sapientia vocatur: et quidem per prosopopoeiam, veluti mulier quaedam sapiens proponitur. Haec et alias plures significationes in Sacris literis, quas [?: ] potero percurram. Nam illam Ciceronis definitioni Sapientiae, quod sit rerum divinarum et humanarum causarumque quibus illae continentur, cognitio


3301. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 558 | Paragraph | SubSect | Section]

bene habeat, quae sane duplicata quaedam iniustitia videri queat. Verum contra idem Evangelium recte cognitum, ac penitus perspectum, revera summa quaedam sapientia ac bonitas Dei est, profundissimaque mysteria Dei continet: quod alibi prolixius declaratur. Quare Christus et Evangelium externa quidem specie, et non bene perspectum, summa quaedam stulticia est: interna vero rei veritate, si probe cognoscatur, summa est sapientia. Non ergo rei veritate, sed specie tantum et hominum opinione stulticia est: sicut contra falsam religionem et traditiones hominum dicit Apostolus Coloss. 2


3302. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 558 | Paragraph | SubSect | Section]

amaram habetis, et irritationem in corde vestro, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. Non est enim ista sapientia superne descendens, sed terrena, animalis, daemoniaca. ubi enim invidia est, et irritatio, ibi seditio et omne opus pravum. Quae autem superne est sapientia, primum quidem casta est, deinde pacifica, moderata, tractabilis, plena misericordia et fructib. bonis, absque diiudicatione, sine simulatione. Porro quod Matt. cap. 11 et Luc. 7 ait, sapientis esse iustificatam a filiis suis omnib: id ex praecedentib, recte exponi potest, ubi refert


3303. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

SARDIUS: Deus comparatur Sardio, Apoc. 4: Et qui sedebat super thronum, similis erat aspectu lapidi [?:-spidi ] et Sardio. In quem locum sic scribit Aretas Caesariensis: Sardius ob terrorem confertur Deo. Habet enim Sardius, ignis speciem. Quando quidem ferri non posset Deus, si rigido uti vellet iustitiae iudicio: merito clementis et boni praebet argumentum Sardius, quippe cum et terrens, et ignis speciem prae se ferens (ut aiunt) lapis sit: quem non solum timori esse ferunt beluis atque monstris, sed etiam vim habere curandi dolores ac


3304. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

SCEPTRUM aliquando, et Virga in eodem [?: ] accepta, est symbolum regni, sicut et corona: quia [?: ] ges sceptra gestare solebant: sive ad indicandam rectitudinem, quae in regimine inesse deberet: sive etiam [?: ] veritatem: quando quidem sceptrum rectum [?: sim- ] et etiam instrumentum, quo percutere aliquem [?: p- ] sicut Ulysses Thersitem percutit sceptro. Ad utrum Scripturae dicta alludunt: Psal. 45. et Hebr. 1, Virga rectitudinis virga regni tui. id est, regimen tuum longe


3305. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 562 | Paragraph | SubSect | Section]

verbum, et nox nocti indicat scientiam, Psalm. 19: id est, quotidiana experientia celebrat Deum, et affert cognitionem ipsius hominibus. Praeterea subinde latius spargitur cognitio Dei et Meschiae eius. Nondum noverant Scripturam, quod oporteat Christum â mortuis resurgere: Iohan. 20. Norant quidem illi fortassis verba, sed sensum non satis intelligebant, nec ad Christum accommodare poterant. Multiplex igitur est Scire et Ignorare: quod nosse, tum ad huius loci expositionem, tum et ad aliorum prodesse potest. SCIRE ac IGNORARE dicit Aristoteles triplex esse: nempe in


3306. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, publicis legis interpretibus. Nos igitur vocabulum longa iam consuetudine â Sacris scriptoribus usurpatum, sane libenter retinuimus. Nam quod nonnulli Scribarum appellatione intelligunt lictores comprehendi, et eos omnes quibus exequendae iudicum sententiae munus incumbit, id ne in vetere quidem Testamento perpetuum est: sicut constat ex 2. Reg. 22, de Saphan (qui librum legis inventum, non ut quilibet ex ordine scribarum, sed ut primarius doctor interpretatus est) atque adeo ex multis locis Ezrae et Nehemiae. In novo autem Testamento legisperitos et doctores hoc nomine


3307. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

vocabulis expresserunt, iam aeternum, iam perpetuum, iam seculum ponentes. Significat autem (ut supra monui in voce PERPETUUM) tum perpetuitatem, tum longam durationem, tum debitam rei durationem: aliquando etiam ipsum mundum denotat, aliaque significata habet, de quibus mox dicetur, Latinis quidem vox Seculum plerunque spacium centum annorum significat: unde apud Romanos Ludi seculares. Usitatissime vero longum tempus declarat, vel praeteritum, hac locutione, A seculo: vel in genitivo positum, Dies seculi: vel etiam futurum, quae significata Latinis istis ferme aequivalent, A


3308. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 569 | Paragraph | SubSect | Section]

aut potius, quia eas definiverit, et veluti circumscripserit, quasi illas iam definitas et circumscriptas dixisset. Nam verbum Graecum tum separare aliquid ab aliis, tum etiam prorsus vere ac certo definire, et quasi cum quodam decreto pro certissimis proponere significat. Quod ad Theologicum quidem vocabulum attinet, magis ad solam separationem respicit, quae tamen talis sit, ut res illae separatae in aliquem bonum magnumque usum destinentur ac ordinentur. Separare aut Segregare votum, est rem votam Deo offerre: Numer. 15. Separatio aliquando primitiae vocabantur, quia a


3309. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

Somnis metaphora etiam ad novum hominem, imaginem Dei, et ipsum Spiritum sanctum refertur: 1. Pet. 1. Renati non ex semine mortali, sed ex immortali. et Iohan. 1, Ex Deo [?: ] sunt, et 1. Ioh. 3. Quisquis natus est ex Deo, non peccat quia semen ipsius in eo manet: ac ne potest quidem peccare, quia ex Deo natus est. Quod intelligendum est [?: ] de novo homine, ac instaurata per verbum ac Spiritus Sanctum in eo Dei imagine: tum et de ipso Spiritu sancto, [?: ] da piorum intus regente ac vegetante. Contra in impiis dicitur semen diaboli esse, vel


3310. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

propogandi. Non possum bona conscientia praeterire, quin hoc loco dictum Gen. 3. Semen mulieris conculcabit caput serpentis, tum a Papistarum, tum et aliorum quorundam [?:--nium ] sapientium, aut etiam malitiose id depravantium, [?: in-ria ] vindicem. De Papistarum quidem corruptela dictum est superius: qui volunt, non ipsum semen, sed mulierem, nempe dinam Virginem, conterere caput serpentis. Quare omittam hosce nunc, quando quidem satis in hac parte refutati sunt in voce IPSE. Alii vero quidam [?: nasu-li ] exponunt, semen mulieris in ea


3311. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

quorundam [?:--nium ] sapientium, aut etiam malitiose id depravantium, [?: in-ria ] vindicem. De Papistarum quidem corruptela dictum est superius: qui volunt, non ipsum semen, sed mulierem, nempe dinam Virginem, conterere caput serpentis. Quare omittam hosce nunc, quando quidem satis in hac parte refutati sunt in voce IPSE. Alii vero quidam [?: nasu-li ] exponunt, semen mulieris in ea promissione esse totum genus humanum, seus omnes homines. O bellos victores, quos omnes satan ut vilissima mancipia regit, et tandem etiam in aeternum exitium


3312. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

Ostendetur quoque mox, vocem Semine etiam unicum certumque alicuius filium aut hominem vocare. Alterum istorum sophisma est, quod victoria illius seminis mulieris contra serpentem, in omnes aetates [?:--ndatur ] : at Christi victoria sit semel tantum peracta. Respondeo: Christus quidem opus suum, ratione acquisitionis illius thesauri, victoriae scilicet de satana ac mundo, nostraeque redemptionis, semel tantum in illa sua exinanitione passioneve peregit: at ratione applicationis, aut quasi cuiusdam exequutionis, perpetuo in sua Ecclesia vincit et expugnat satanam ac


3313. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

locum. In hoc vocabulo necessario explicandus venit etiam ille Pauli locus Gal. 3. Non dicit In seminibus, ut in multis: sed ut in uno, Et semini tuo, qui est Christus. Hic enim Iudaei, et etiam ipse Hieronymus, arguunt Paulum, quasi sophistice argumentatus sit ex voce seminis, quae in Graeco quidem σπέρμα, habeat non tantum singularem numerum, sed et pluralem: at Hebraeum זרע zera, qua lingua data ac scripta est promissio Abraamo, tantum habeat numerum singularem. Varie autem omnino hic sese torquent


3314. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 572 | Paragraph | SubSect | Section]

mundi auferens qui profecto frustra fuisset factus maledictum, et in cruce passus, si vos ex operibus vestris iustitiam ac benedictionem habere possetis. De quare perpetuo cum Iudaeis in hac et aliis epistolis et concionibus contendo: ipseque etiam Christus coram disputavit, dum vos quidem vestram operum, ille vero suam passionis iustitiam astruere vult. SEMITAE nota est significatio, angustius nempe iter. Figuratas tamen quasdam habet, explicatione indigentes: de quibus tanto pauciora dicam, quod magna exparte conveniant cum via, de qua infra suo loco. Semita


3315. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

sumus una cum eo per baptismum in mortem: ut sicut excitatus est Christus ex mortuis in gloriam patris, ita et nos novam vitam vivamus. Sic Col. 3 ait nostram vitam esse absconditam cum Christo. Alia metaphora hypocrisin denotat: ut cum Christus Pharisaeos vocat sepulchra dealbata, quae foris quidem sint speciosa, intus vero plena foetore ac putredine. Alia metaphora est, quod 5. Psalmus, quemadmodum et Paulus Rom. 3, vocat omnes homines sepulchra aperta, quod sicut ex illorum putredine teter ac pestilens foetor exhalat: ita et ex omnium hominum pessimo thesauro cordis per guttur ac


3316. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 577 | Paragraph | SubSect | Section]

sermones meos servabit, et pater meus eum diliget, et veniemus ad eum, ac mansionem apud ipsum faciemus. Sic mox 17 affirmat, Apostolos servasse sermonem Dei: quod de perfecta impletione mandatorum eius nequaquam intelligi potest, quam illi non solum non ante passionem Domini, sed nec postea quidem praestiterunt. Quae vocis ac locutionis huius vis diligentissime observanda est, ne quis Evangelicum vocabulum, aut etiam ipsas sententias in legales commutet, cum iniuria Christi, et laqueo contritoram ac tentatorum. SERVATOR, alias de communi conservatione ac defensione omnium


3317. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 578 | Paragraph | SubSect | Section]

dubitationem statuere conantur. Si sic, [?: eclipt- ] ponitur. Gen. 25. Si sic, ut quid ego? Id est, si sic mihi accidere debebat, quid tandem felicitatis ex hoc [?: p--- ] perceptura eram? aut cur ego tandem oravi, ut me Deus efficeret foecundam? vel, quando quidem sic. nam Si aliquando rationalis est: ut in illo Catonis, Si Deus est [?:--mus ] . pro, quando quidem est. εἰ δὲ μή γε, Quod si nor, subiicitur haec locutio non solum affirmativis, sed etiam [?:---tivis ]


3318. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 578 | Paragraph | SubSect | Section]

Id est, si sic mihi accidere debebat, quid tandem felicitatis ex hoc [?: p--- ] perceptura eram? aut cur ego tandem oravi, ut me Deus efficeret foecundam? vel, quando quidem sic. nam Si aliquando rationalis est: ut in illo Catonis, Si Deus est [?:--mus ] . pro, quando quidem est. εἰ δὲ μή γε, Quod si nor, subiicitur haec locutio non solum affirmativis, sed etiam [?:---tivis ] sententiis: ubi contra quam sonat, affirmatine accipienda est ut Matth. 9: Neque infundunt vinum [?:--- ] in


3319. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

multi, simul tamen evellentur et transibunt. Zach. 11, Et irnitum factum est in die illa, et cognoscent vere. id est: sic afflicti gregis, qui observant me. Quando hanc particulam mox praecedit negatio, tum idem Hebraeis valet quod Graecis ne my, ne gry, aut quid simile: et Latinis, Ne tantillum quidem. Esaiae 16. Audivimus superbiam Moab, quod superbus sit valde, sed ne sic quidem robur eius: id est, ne tantillum, demonstrata re aliqua levi, et nullius momenti, vel facto talitro. Ierem 8, Auscultabam et audiebam, sed ne tantillum loquebantur. Ierem. 23. Cursus eorum improbus, sed


3320. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

illa, et cognoscent vere. id est: sic afflicti gregis, qui observant me. Quando hanc particulam mox praecedit negatio, tum idem Hebraeis valet quod Graecis ne my, ne gry, aut quid simile: et Latinis, Ne tantillum quidem. Esaiae 16. Audivimus superbiam Moab, quod superbus sit valde, sed ne sic quidem robur eius: id est, ne tantillum, demonstrata re aliqua levi, et nullius momenti, vel facto talitro. Ierem 8, Auscultabam et audiebam, sed ne tantillum loquebantur. Ierem. 23. Cursus eorum improbus, sed fortitudo eorum ne quidem tantillum. Et cap. 48, Ego novi, ait


3321. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

Audivimus superbiam Moab, quod superbus sit valde, sed ne sic quidem robur eius: id est, ne tantillum, demonstrata re aliqua levi, et nullius momenti, vel facto talitro. Ierem 8, Auscultabam et audiebam, sed ne tantillum loquebantur. Ierem. 23. Cursus eorum improbus, sed fortitudo eorum ne quidem tantillum. Et cap. 48, Ego novi, ait Ieliova, furorem eius, sed ne tantillum robur eius. Proverb. 15. Labia sapientum seminant scientiam, sed cor stultorum ne tantillum. Item sine negativa particula: Isaiae 51, Et habitatores eius velut sic morientur, [?:


3322. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

erit, si non crediderint tibi, neque obedierint voci signi prioris, credent voci signi posterioris. id est, permovebuntur indicatione minisque signi posterioris. 1. Corinth. 14 Linguae sunt signum non iis qui credunt, sed infidelibus: Prophetia vero non infidelibus, sed credentibus id est, pii quidem, ac iam conversi, etsi etiam miracula magnifaciant, tamen multo magis moventur ac confirmantur Sacris literis, ac earum explicatione. Contra increduli, non curantes Sacras literas, non multum eis moveri ad fidem possunt: sed externa visibiliaque miracula, cuiusmodi fuit etiam linguarum


3323. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 584 | Paragraph | SubSect | Section]

formant a של Sil, quod synecdochice foetum significare asserunt et literam he esse pronomen generis feminini, quod referat foetum seu filium illum non ex patre Iehuda carnali, sed ex filia Iehudae, scilicet virgine Maria nasciturum sine semine virili. Et haec quidem expositio cum ex Grammatica contra Hebreos defendi non possit, eo quod he suprascripto holem non sit feminini generis, neque insigniat aut nobilitet Christum: illis relinquo, qui pie ea delectantur. Porro ego, si primam non amplecterer, mallem amplecti Hieronymi expositionem, atque dicere,


3324. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 585 | Paragraph | SubSect | Section]

damnum calamitatem'ue instructus: quod Paulus dicit, In malo, aut ad malum pueros esse. Hac voce utitur Christus Matth. decimo, cum inquit: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices, aut etiam innocui, ut columbae. Et Paulus Romanorum decimosexto, inquiens: Volo vos sapientes quidem esse quod ad bonum, simplices vero vel innocentes quoad malum. Et Philippens. secundo, Sitis irreprehensibiles et simplices, vel etiam innocentes filii Dei, qui nulli noceatis. Alterum vocabulum, quod per simplicitatem verti solet, est ἁπλοῦς,


3325. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

[?:- ] ultima coena recubuisse in sinu IESU, et mox incubuisse pectori IESU: quod credo secundum illius temporis conviviorum morem factum esse, cum in sumes do cibo protensi recumbebant humi, seu in pavimento lectis instrato, ita ut quasi circulum quendam facerent, capitibus quidem semper introrsum ad epulas, pedibus vero extrorsum porrectis. Quare semper sequens in prioris sinu recumbere videbatur, dum caput eius quasi incumbebat pectori superius accumbetis, aliqua tali (ut opinor) forma, ut hic eam [?: delinea- ] Num. 11 expostulat Moyses cum Deo, quod


3326. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 588 | Paragraph | SubSect | Section]

חטא peccare, non raro habitualiter accipitur, pro esse peccatorem aut reum: quomodo et Rom. 3, Omnes peccaverunt, etc. accipitur. Tota vero difficultas est in adverbio [?: lebadecha ] לבדך: quod quidem solet interdum fieri adiectivum, si ad dantur affixa. Sed tamen contra etiam illud observandum est, quod non raro superflue posterius affixum post semel praepositum nomen ponatur: ut possit hic lebadecha plane adverbium esse, et adverbia [?:-ter ] exponi, nulla prorsus habita


3327. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

ex aspectu et sermone homines coram contrahunt noticiam, sibique invicem innotescunt. Per metaphoram porro transfertur etiam ad res incorporeas, et denotat primam rei faciem, ut subito cogitanti apparet, non ut plane intus rei veritas sese habet. Sic 2 Tim. 3 dicit Apostolus, seductores habere quidem speciem pietatis, sed vim eius abnegare: sicut et Christus dicit, eos ovillo vellere tectos incedere. Ab omni specie mali abstinete: 1 Thess. 5, id est, non tantum ab ipsis malefactis, sed etiam umbra malefactorum abstinete: ut pius homo, praesertim doctor, debet etiam loca ubi scorta


3328. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

vim eius abnegare: sicut et Christus dicit, eos ovillo vellere tectos incedere. Ab omni specie mali abstinete: 1 Thess. 5, id est, non tantum ab ipsis malefactis, sed etiam umbra malefactorum abstinete: ut pius homo, praesertim doctor, debet etiam loca ubi scorta habitant vitare, nec in templum quidem idolorum venire, etiamsi religionis causa non veniret. Sic etiam pius ab omni familiaritate malorum, praesertim idololatrarum et seductorum cavere et abstinere debet. 2 Cor. 5. Per fidem enim ambulamus, non per


3329. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 590 | Paragraph | SubSect | Section]

convertibus in quaestum et rapinam temporalium divitiarum [?: ] religionem, et totum ministerium huius templi: sed etiam in praedam ac exitium animarum, et eversionem totius populi, dum falsa religione eis iram Dei. et tuae temporarias, tum et aeternas poenas accersitis. Tale quidem est quod Ezech. dicit animas venari, et animas victuras mortificare. SPES, animi motus aut affectus durabilis est, quae aliqua bona expectamus. Differt autem bona piaque spes a fide: primum, quod fides prior est, ac veluti


3330. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 591 | Paragraph | SubSect | Section]

Sam. 23 describit: Vir autem Belial sicut spina propulsa, quam non accipiunt manu: sed vir accedens ad eas armabitur ferro et hasta aut igne exurentur in ipso loco. Quibus verbis ostendit David, impios perinde austere tractari ac puniri a Deo, sicut spinae ab hominibus severiter tractantur, igne quidem, si in ipso loco sint exurendae: furca autem et ferro, si alio transferendae. Secundo, Spinae significant omnia adversantia, et extinguentia veram pietatem. Hierem. 4, Novate vobis novale, et ne seratis super spinas: quia sicut spinae non recipiunt bonum semen, ita nec pravum cor verbum


3331. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

18: Revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Iehova, a flatu spiritus irae tuae. Spiritus soporis: Isaiae 29, Miscuit vobis Dominus spiritum soporis. pro, stupore et gravi poena vos afflixit. IIII. Spiritus labiorum Dei: pro verbo seu ministerio docendi, quod quidem regit et gubernat Spiritus sanctus. Isai. 11, Spiritu labiorum suorum interficiet impium 2 Thes. 2, Interficiet Antichristum spiritu oris sui. V. Opponuntur crebro in Scriptura Litera ac Spiritus, hocque quadruplici ferme ratione. Primo in genere, de omni et Legis et


3332. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

et obturata, ut doctrinae caelestis capacia non sint sine Spiritu sancto: cuius est, cor nostrum lapideum aperire, oculos mentis caecos illuminare, dare cor ad intelligendum, oculos ad videndum, et aures ad audiendum, etc. Tertio, proprie ac principaliter legis doctrina, Litera, et quidem occidens litera, 2 Cor. 3 appellatur: hocque ratione officii, et effectus. 1, Quia quantumvis viam salutis ac vitae ostendat ac inculcet: tamen sine Spiritu sancto corda nostra lapidea conterente, hominem qualis est relinquit, neque ad actiones ac opera spiritualia praestanda informat:


3333. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

spiritum considerata, peccatum in nobis irritat, ut fiat supra modum peccans, et morti nos dedat: Rom. 7: idcirco dicit Paulus literam occidere, et Moisis ministerium vocat ministerium mortis et condemnationis 2 Corint. 3: et Legem quoque peccati virtutem, 1 Cor. [?: ] quae quidem de universa lege accipienda sunt, quatenus extra Christum consideratur. Interdum vero peculiariter hoc dicitur de caeremoniarum umbris, quarum corpus erat Christus. Hac igitur ratione Paulus hoc loco externam circumcisionem vocat γράμμα, ex qua


3334. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

insculptam: qua ratione dicitur Spiritus vivificare, quos Lex [?: occid- ] , 2 Corinth. 3. et hoc loco circumcisio spiritus sive candis, quae et ἀχειροποίητος dicitur Coloss. 2, opponitur circumcisioni literae, id est, externae, et quidem [?: ] sideratae: qua etiam ratione Evangelicum [?: minist--- ] ministerio Mosis ex illa hypothesi oppositum, [?: dic--- ] non esse literae, sed spiritus, 2 Corinth. 3: quia scilicet vis illa tota a Christo manat: cuius diem vidit quid Abraham, et


3335. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 595 | Paragraph | SubSect | Section]

et spiritum novum. Et cap. 36, Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum: et spiritum meum ponam in medio vestri, etc. Matth. 5, Beati pauperes spiritu. Matth. 26, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Luc. 1, Exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Iohan. 3, Quod natum est ex spiritu, spiritus est. Act. 17, Cum Paulus Athenis esset, in candescebat spiritus eius in ipso. Actor. 19, Proposuit Paulus in spiritu. Act. 20. Ecce nunc ego


3336. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 595 | Paragraph | SubSect | Section]

Cum Paulus Athenis esset, in candescebat spiritus eius in ipso. Actor. 19, Proposuit Paulus in spiritu. Act. 20. Ecce nunc ego alligatus spiritu proficiscor Hierosolymam. Rom. 1. Testis mihi est Deus, quem colo spiritu meo in Evangelio filii ipsius. Rom. 8, Si Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustificationem. Et paulo post: Idem spiritus, scilicet sanctus, testatur una cum spiritu nostro, quod simus filii Dei. 1. Cor. 5, Absens corpore, praesens spiritu. id est, cogitatione. 1. Cor. 6, Glorificate Deum in corpore


3337. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 597 | Paragraph | SubSect | Section]

Deut. 16 videtur proprie idololatricam imaginem denotare: Statuam non erigetis vobis. scilicet quibus Deus ab illis figuratus aut repraesentatus est. Nam alias statuas memoriales aliquarum rerum aut factorum fieri, erigique non vetuerat Deus. Vide Titulus. STATUO significat proprie quidem facio stare, confirmo. Inde per metaphoram significat decerno: quia statuens aliquid, firmat illud. Levit. 27, Secundum quod aestimaverit sacerdos, sic statuetur. Sic supra audivimus verbum Stabit. Dan. 6: Statuere statutum regium, et roborare pactum. id est, evulgare edictum


3338. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 598 | Paragraph | SubSect | Section]

Israel statuta et iudicia, quae ego doceo vos, ut faciatis et vivatis. Aliquando quodvis verbum Dei signat, cuiusmodi sunt etiam comminationes. Zachar. 1, Verba mea et statuta mea, quae mandavi servis meis prophetis, an non apprehenderunt patres vestros? id est, an non acciderunt eis? quando quidem sunt abducti in captivitatem, et aliis a me praedictis calamitatibus castigati. Statutum aliquando mos aut consuetudo est. 2. Paralip. 35. Quas lamentationes dederunt in statutum super Israelem. id est, in morem aut consuetudinem perpetuam. Exod. 13, Observabisque hoc statutum in


3339. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 600 | Paragraph | SubSect | Section]

Solent autem interpretes, tres potissimum voces hoc nomine transferre: nempe נבל nabal כסיל chesil et evil: quae ratione originis quidem utcunque discerni possunt, quia primum venit a putrescendo, secundum ab inconstantia, et tertium a curiositate: tamen quo ad usum, varie usur pantur omnia tria, nec valde discerni queunt. Stultus igitur alias significat stolidum, et quasi natura vecordem. Prover. 17, Increpatio magis


3340. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 604 | Paragraph | SubSect | Section]

39, Clamorem meum percipe, ad lachrymam meam ne ut surdum te exhibeas. In Evangelicis miraculis aliquoties simul coniunguntur istae duae voces aut res, Surdus et Mutus: aliquando etiam altera utrunque significat. Causam aliqui quaerunt, cur qui nati sint surdi, etiam muti sint. Verisimilis quidem ratio affertur: quia non potuerint ullam vocem aut linguam addiscere, destituti auditu. Verum videtur aliqua etiam occultior causa subesse. Illa proculdubio irae divinae est, quod sicut talem privavit, ne aliena sensa per sermonis auditum accipiat: ita etiam, ne sua per sermonem alteri


3341. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 604 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum eius sursum. id est, in summam dignitatem ac robur. Sursum sursum. Ezech. 41, Circuibatque thalamus sursus sursum pro, magis ac magis in altum tendendo ad thalamos. Deut. 28, Ascendet super te peregrinus sursus sursum, tu autem descendes deorsum deorsum, id est, [?: ] quidem fiet quotidie potentior ac invalescet, tu [?: ] imbecillior et pauperior. Sursum, sicut et Caelum, ipse per metaphoram significat spiritualem statum, ac spirituales res. Gal. 4. Quae sursum est, Ierusalem, Coloss. 3: Quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite.


3342. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 605 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam, Syrus perdens patrem meum, et descendens in Aegypto: id est, voluit aut conatus est Laban perdere patrem nostrum Israelem, una cum liberis suis: sed tu deus eum defendisti, etc. T TABERNACULUM varias significationes habet. Primum quidem ac proprie significat subitum ac tumultuarium domitiorum, seu tectum, frondibus aut stragulis aliquib, ad breve tempus confectum, ut solent pastores in deserto oberrantes, et milites in castris habere: quae et tentoria, ab intensione funium, quibus firmari solent, dicuntur. Hinc igitur


3343. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 607 | Paragraph | SubSect | Section]

TANQUAM, ut et Sicut, notat interdum non similitudinem, sed rem ipsam. Dan. 10. Ecce tanquam similitudo filiorum hominis tetigit me. pro, ipsa similitudo, seu angelus in specie humana. 1. Cor. 5. Ego tanquam absens corpore, praesens autem spiritu similitudo pro re ponitur. Alius, et quidem creber usus est huius particulae in huiusmodi locutionibus, Num. decimo quarto. Et mori feceris populum istum tanquam virum unum. pro, omnes penitus, ac perinde sine omni exceptione aut misericordia, ut si esset unicus homuncio. Sic Nero dixerat, Utinam populus Roman. unam cervicem


3344. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 607 | Paragraph | SubSect | Section]

exceptione aut misericordia, ut si esset unicus homuncio. Sic Nero dixerat, Utinam populus Roman. unam cervicem haberet. TANTUM, et tantummodo, רק rak, alias affirmative accipitur. Genes. 20, Tantummodo non est timor Dei in loco hoc. Alias, et quidem crebrius, est conditionalis. 1. Sam. 18, Tantum esto mihi filius fortis, et geras bella Iehovae: tametsi ibi sit אך Ach. Ios. 1, Tantum sis fortis. ubi est, rak. Mar. 5, Ne timeas, tantummodo crede, id est, si credideris, non est quod metuas de


3345. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 610 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei [?: ] candas benignissime invitat. De quo dicit Isaias cap. 49, et Paulus 2. Cor. 6. In tempore gratiae exaudivi et in die salutis adiuvi te. Ecce nunc tempus acceptum ecce nunc dies salutis. Sic alibi inquit: Nunc proprius est salus, quam cum credidimus. Semper quidem Deus exaudit se vere invocantes, ac liberat ex spiritibus calamitatibus: sed non item ex temporariis. Saepe enim cum exardescit ira eius, et adest poena, necessario progreditur. Quod si ea in tempore precibus [?: ] poenitentia praeventa fuisset, facile impediri potuisse. Contra,


3346. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

versandum. TENERE: TENENS arcum, hastam, et clypeum, est idem quod miles, seu idoneus ad bellum: sicut etiam Extrahens gladium, 2. Paral. 25. TENTO, verbum valde usitatum in Sacris literis: et tribuitur aut Deo, aut diabolo, aut hominibus. Si Deo, significat probare, et quidem bono fine. Genesis vigesimosecundo, Deus tentavit Abraham. Exodi 16, Ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea, an'non. Et Exod. 20, Moyses inquit, Nolite timere: ut enim tentaret vos, venit Deus. et Deuteron. 13, Quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum.


3347. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

probationis aut explorationis. Porro etiam regina Saba dicitur venisse, ut tentaret Salomonem in aenigmatibus. 1. Regum decimo. id est, ut periculum sapientiae eius faceret, propositis illi multis abstrusis et difficilibus, maximique momenti quaestionibus. Tertio, Satan tentat hominem aliquando quidem, ut exploret eius mentem ac vires spirituales: sed multo crebrius, ut eum impellat ad aliquod peccatum offensionem Dei, ac exitium aeternum. Sic tentavit Adamum et omnes sanctos, atque adeo etiam ipsum met filium Dei: id est, ad peccandum impellere conatus est, seu ad malum sollicitavit. Hoc


3348. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

eius: ubi verbum μαρτυρεῖν, sicut in multis aliis locis, non significat simpliciter testari de aliquo, ut solent testes a iudice rogati: sed publica professione quidpiam ita testari, ut non modo assentiaris, sed etiam laudes ac comprobes. Itaque mihi quidem videtur respondere verbo Hebraeo ידה iada. pro quo saepe sacri scriptores usurpant verbum ὁμολογεῖν: unde תודה id est, μαρτυρία


3349. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

alius, aut etiam ego, si Dominus benedixerit, alias meliora, tametsi iam et supra in voce FOEDERIS et PACTIONIS dicta sint quaedam. [?: V- ] haec in Veteri testamento Hebraeorum est ברית Berit, quod proprie pactum aut foedus significat. Quae quidem vox non paulo clarius nobis rem ipsam exprimeret, tametsi et ista usitata Testamenti sua commoda habeat.. Vertit vero eam Aquila, teste Hieronymo, συνθηκὴν, pactum: Septuaginta autem, διαθήκην, quod


3350. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem vox non paulo clarius nobis rem ipsam exprimeret, tametsi et ista usitata Testamenti sua commoda habeat.. Vertit vero eam Aquila, teste Hieronymo, συνθηκὴν, pactum: Septuaginta autem, διαθήκην, quod quidem plerunque testamentum sonat, et sic a Vulgata versione saepe vertitur, tametsi crebrius Foedus: sed tamen in singulari numero, testibus Graecis grammaticis, saepissime etiam foedus denotat. ¶ Novi porro testamenti illi sanctissimi suaeque fidei scriptores, sicut in multis aliis,


3351. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

testantis aut legantis nobis ista bona intervenit: ut nec sit merum foedus, nec etiam merum testamentum, sed quiddam mixtum, ut merito testamento foedus composita voce dici appellarique posset: ut mox ostendam. Alias sunt etiam in ipsa Scriptura tractatur ut foedus, alias ut testamentum: hac quidem ratione magis in novo Testamento, praesertim in Galatis et Hebraeis. ¶ Scriptura Veteris ac Novi testamenti plerunque tantum duo testamenta expresse additoque numero nominat, ac inter sese confert: Ezech. 31. 2. Corinth. 3. Gal. 3. 4. et Hebr. 7. 8. 9. 10. Verum diligenter attendenti


3352. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

testamenti, ob causas supra indicatas: quod videlicet haec pactio plurimum de natura testamenti habeat. Inquit igitur ibi textus: Ubi testamentum est, necesse est mortem intercedere testatoris: testamentum enim in mortuis ratum est, quandoquidem nondum valet dum vivit testator. unde nec prius quidem illud absque sanguine dedicatum fuit. Sic et Paulus videtur ad testamentum aliquo modo istud foedus accommodare, cum dicit Gal. 3 nec hominis quidem confirmatum testamentum reiici aut mutari. Item Christus cum iam post ultimam coenam ad mortem iret, dicit: Ego dispono vobis,


3353. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

est, necesse est mortem intercedere testatoris: testamentum enim in mortuis ratum est, quandoquidem nondum valet dum vivit testator. unde nec prius quidem illud absque sanguine dedicatum fuit. Sic et Paulus videtur ad testamentum aliquo modo istud foedus accommodare, cum dicit Gal. 3 nec hominis quidem confirmatum testamentum reiici aut mutari. Item Christus cum iam post ultimam coenam ad mortem iret, dicit: Ego dispono vobis, ἐγὼ διατίθεμαι ὑμῖν. unde venit διαθήκη, quod verbum plane


3354. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt: Deus, iuramenta, caeremoniae sacrae, vades aut pignora aliqua. Sic et hic sunt confirmatoria pignora non solum panis et vinum, sed et ipsum corpus ac sanguis, utrique confoederatae parti exhibitus, ut modo dictum est, ac denique iuramentum patris. Testamenti proprietates. I. Sunt quidem duae partes. altera est persona quae Testamentum facit, ac bona legat: altera, cui, aut quibus: sed plerunque et ante bene inter se coniunctae, ut pater cum liberis. At nos antea male coniuncti fuimus, nisi quod nihilominus Deus pro sua ingenti misericordia, etiam cum inimici essemus, filium


3355. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis tradidit. II. Non adest mediator, illas concilians, quandoquidem alio qui bene coniunctae sunt: at hic adest, ut in foedere: sic ut in tertia eius proprietate dictum est. III. Necessaria est ad testamenti confirmationem et executionem alterius quidem personae, ac ceu [?: p- ] tis, nempe testatoris mors, alterius vero vita: sic Christus quasi testator sanguine suo moriens, et ex hac [?: ] ta discedens tum erga Deum, tum erga nos hoc testamentum confirmavit. IIII. Tantum ferme testator obligatur,


3356. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 621 | Paragraph | SubSect | Section]

Iuxta hanc iuris generalissimam regulam in omnibus bonae fidei iudiciis, cum nondum dies praestandae pecuniae venit, si agat aliquis ad interponendam cautionem exiusta causa, condemnatio fit. Ea cautio sufficiens et idonea fit aut fideiussoribus, qui solvendo sunt: aut pignoribus. Et fideiussionis quidem cautio omnium certissima, nobis exhibita per verbum et iuramentum, quo credentibus vita aeterna promissa est; ab eo qui tum verax est, tum solvendo largissimus: Ac cedit et altera cautio, nimirum pignoraticia, cui securi incumbimus: videlicet coena Christi, qua verum corpus et sanguinem


3357. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus totius consolationis. ubi multo rectius verteris, Omnis consolationis: quia Deus nos omnibus modis consoletur, omnisque consolatio ab eo veniat, non aliunde. In toto hoc, בכל צות becol zoth. Isa. 9, In toto hoc non est aversus furor eius: posset quidem verti, ut nonnulli explicant pro, Et tamen necdum est aversus furor eius: sed tamen clarius fuerit si dicas, cumque tot calamitatibus populum suum Deus afflixerit, nondum tamen desiit eum punire. Nehem. 9, Et cum toto hoc percutimus fidelitatem. id est, Et tamen, vel nihilominus. Totus


3358. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic etiam 2. Thess. 3. subducite vos ab omni fratre inordinate ambulante, et non secundum traditionem quam accepit a nobis. Traditionem vero illam suam Paulus mox ibidem exponit, nempe quod oporteat unumquemque in sudore vultus sui comedere panem: et quod qui non vult laborare, ille ne comedere quidem debeat. Qua re observandum est, cum Paulus commendat traditiones, loqui eum de usitatissima Scripturae sacrae doctrina, non de humanis traditiunculis per quas et propter quas perinde nunc Papistae irritum faciunt mandatum Dei, sicut olim pharisaei et Iudaei, teste Christo, factitarunt.


3359. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

in obscuro loco sequi, et inniti soli fundamento Prophetarum ac Apostolorum, cui superae dificati sumus, non aliis patrum scriptis aut non scriptis traditiunculis: ubi etiamsi aliqua utilia reperiri possent, tamen plurima noxia existerent. Rom. 6 inquit Paulus: Gratia autem Deo, quod fuistis quidem servi peccati, sed obedivistis ex animo ei formae doctrinae in quam traditi estis. id est, in quam traducti aut translati estis. TRAHO verbum nihil admodum difficultatis habet. Ioan. 6 est locus insignis necessariam doctrinam continens, ac perspicuus, sed humana sapientia ac


3360. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

necessariam doctrinam continens, ac perspicuus, sed humana sapientia ac stulta philosophia scelerate corruptus. Inquit enim ibi Christust Nemo potest venire ad me, nisi pater mittens me, traxerit eum ad me. Ubi clare tum ingens extremaque corruptio hominis indicatur, quod homo natura nec accedere quidem recte ad medicum Christum possit, aut etiam cupiat, nedum sibimet mederi: tum etiam ingens patris caelestis misericordia, qui non solum gratis nobis dilectissimum filium, veluti salutarem quendam medicum largitus sit: sed etiam nos perditissimos homines, suosque hostes plane invitos, veluti


3361. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

quis nam eorum ex qua tribu, multo etiam magis ex qua familia sit: ut si maxime quis pseudo propheta veniret, nomine Meschiae sese venditans, ut multi venerunt, tamen non possent dicere, aut certo statuare, quod esset ex tribu Iuda, multo minus ex posteritate David. TRIBUTUM, est quidem per se vox perspicua, ob adiuncta tamen aliquando aliquid obscuritatis habet. Ascendere facere tributum: 2. Paralip. 8. Ascendere fecit eos Salomon ad tributum: id est, fecit eos tributarios. Sic 1 Reg. 9, In tributum servile fecit eos ascendere: id est, ac opere ac corpore cogerentur


3362. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

vix tres menses supervixit. In quo illud quoque etiam mirabilius est, quod iis ipsis diebus, quibus maximo cum apparatu in eam civitatem, ubi iam erat hostile praesidium, intrare volebat, nihil non mali metuentibus sibi ab eo civibus, exultantibusque Papistis, et aliis persequutoribus, cum quidem optime [?: ] subito, et proculdubio divinitus intus alicubi intra pactus ita percussus est, ut inciperet evomere sanguinem nec sanari posset, donec tandem una etiam purpuream animam Halberstadii effunderet. Quod eo recito, ac Dei iudicium et providentia considerentur: utque


3363. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

crucis. Contrarius Hebraismus est, quod Manere vivere significat. Ioan. ultimo: Si volo eum manere, quid ad te? Sic Paulus Phil. 1. Scio quod mansurus sum: id est, victurus. Cum praedicto Hebraismo convenit etiam, quod Christus de seipso dicit Matth. 26. Marc. 14. et Luc. 22. Filius quidem hominis vadit, sicut de eo scriptum est, id est, moritur tam scelerate proditus, et tam tristi genere supplicii ex carnificatus. Vicinum huic est, quod Ioann. 12 scriptum est, quod multi propter Lazarum vadebant, aut abibant: hoc est, deficiebant, seu (ut ita dicam) Iudaismo moriebantur.


3364. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

grandis valde valde: id est, maximus, ingens. Non usque valde, aliquando prorsus negat, seu est universale negativum signum, non indefinitum, ut Latinis aurib. sonat: et significat idem quod nihil, seu prorsus non. Ps. 119. Ne derelinquas me usque valde. id est, nequaquam, ne in minimo quidem me derelinquas. Ibidem: Ne eripias verbum veritatis ex ore meo usque valde. id est, omnino ne eripias, ne in minimo quidem. Hoc ergo est discriminis, quod in Latina lingua ista particula intendendi, negationi postposita, destruitur a negatione, et relinquit gradum remissum: ut, non prorsus,


3365. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

signum, non indefinitum, ut Latinis aurib. sonat: et significat idem quod nihil, seu prorsus non. Ps. 119. Ne derelinquas me usque valde. id est, nequaquam, ne in minimo quidem me derelinquas. Ibidem: Ne eripias verbum veritatis ex ore meo usque valde. id est, omnino ne eripias, ne in minimo quidem. Hoc ergo est discriminis, quod in Latina lingua ista particula intendendi, negationi postposita, destruitur a negatione, et relinquit gradum remissum: ut, non prorsus, non omnino, non valde, non adeo. At praeposita auget negationem, ut universaliter neget: ut prorsus non. omnino non,


3366. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

vanissima, nihilque stabilis aut [?:-mi ] boni habentia. Sic Heva filium vocat Habel, quod Hebraice vanitatem significat, eo quod homo sit [?:-us ] imagine ac favore Dei, aliisque veris bonis, quibus eum Deus initio repleverat in creatione. [?: Sper- ] rat quidem illa misera matercula, se genito Cano peperisse illud benedictum semen, quod debebat opera Satanae ac maledictionem destruere: sed nunc experientia comperit, se meram vanitatem, seu homines corruptissimos procreare, quod isto nomine dolens ac [?: ] mens confitetur. Sic et


3367. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

tanquam synonyma. posset tamen utrunque horam exponi de idololatria. Videtur enim hinc Paulus sumpsisse suam concionem Rom. 1, quod homines gloriam Dei mutaverint in mendacium. Vana est salus hominis, Psalm. 108. id est, mendax. Sic alibi dicit, equum esse fallacem ad salutem. Pollicetur quidem externa specie magnum quid, sed reipsa minime praestat. [?: ment--- ] igitur et mendax est. Significat igitur Vanitas, mendacia ac imposturas, omni veritate ac bonitate [?: c- ] tes, quin et noxiam malitiam adiunctam habentes. Psalmo 62, Nolite sperare in mendacio


3368. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

noxii impostores. Ibidem, Veruntamen vani sunt filii hominum. id est, mendaces sunt Sic assumere nomen Dei invanum, est temere id usurpre, aut etiam ad mendacium. Quarto: Hinc sit, ut a mendacio ac impostura perniciosa, haec vox etiam ad ipsas idololatrias et idola transferatur, utpote ubi est quidem magna species pietatis, et impetrandae opis divinae: sed tamen dupliciter mendax, quia et caret omnem vera bonitate, et insuper habet noxiam imposturam pestemque adiunctam, ut quae ira Dei et poenis cum temporariis, tum etiam aeternis, suos cultores oneret. Ieremiae secundo, sic dicit


3369. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

has duas voculas πρό ἰμοῦ, non extare in vetusta versione: ac sane [?:-um ] est, pleraque eius exemplaria non habere. Vidi [?:-en ] ego unum circiter ante 200 annos eleganter scriptura, in quo legebantur. Venire, proprie quidem significat metam pertingere, quo ieras, aut contenderas: sed nonnunquam idem quod ire aut proficisci seu con [?:---ere ] ad eam metam declarat, sicut supra, de Accedere et Excedere diximus, quod aliquando pro se invicem po [?:---tur ] . Actorum 28. Mansimus


3370. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Paulus Tit. 1. nominat Cretenses γαστόρας ἀργοὺς, ventres ignavos. Sic et Germani dicunt faulbauch, de ignavo lurcone. 1. Corin. 6 Escae ventri, venter autem escis destinatus est: Deus autem hunc et illos abolebit. id est, licet quidem habere aliquam curam ciborum ac ventris. Sic enim Deus ordinavit, ut necesse sit ventrem cibo ali: sed tamen quia vita ista brevis, brevique interitura est, ideo non con-venit nimium circa eius solicitudinem, praesertim cum dispendio Spiritualium bonorum, occupari. [?: ] fructus


3371. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 635 | Paragraph | SubSect | Section]

opus delegit. Ionas capite [?: ] dicit, se clamore de ventre inferni: id est, e medio [?: ce-is ] , quod fuit ei instar sepulchri et Inferni ipsius. Nam [?:-eri ] aliquando etiam sepulchrum denotant. Apocal. 10 dicitur liber devoratus Apostolo fuisse in ore quidem dulcis ut mel, at in ventre amarus: quia prophetia ac praedicatio verbi, cuius initio gustus suavis est, postea multas cruces et difficultates secum affert. Venter noster adhaesit terrae, Psalm. 44. id est, veni in periculum aut infirmitatem letiferam. De abscondito tuo imples ventrem


3372. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit minister circumcisionis propter veritatem Dei: sicut ipse textus exponit, ut veritas promissionem de mittendo illis redemptore Meschia constaret. Veritas igitur, ibi quoque est veracitas. In Galatis aliquoties veritas Evangelii pro puritate ponitur. Gal. 2, [?: Quib-- ] ad horam quidem cessimus, ut veritas Evangelii permaneret apud nos. Non recte incedebat ad veritatem Evangelii: Galat. 2. et porro 3. Quis fascinavit vos, ut non obediretis veritati? i. ut non permaneretis in veritate aut puritate doctrinae Evangelicae? Ephes 1, [?:-- ] audissetis verbum


3373. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 647 | Paragraph | SubSect | Section]

statu, ut factum est praesente ipso: vel etiam, cum unam tantum diem cupient eius colloquio perfrui. Iohan. 8 dicit Christus, Abraamum cupivisse videre diem ipsius Domini, et vidisse, ac gavisum esse. Frui eius adventu ac beneficiis: vel, quod ferme idem est, laetum spectare eius adventum: et quidem vidisse, ac gavisum esse. id est, fide a longe vidit, et beneficiis eius perfruitus est. de qua spirituali aut fidei visione Balaamum, Num. 24 loquentem, supra audivimus. ¶ Quaeri solet, quomodo concilianda sint inter se dicta, quorum alia affirmant Deum esse visum hominibus, alia negant.


3374. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 648 | Paragraph | SubSect | Section]

blind, tues caecus quantumvis videntes oculos habes. De hoc Hebraismo vide supra in multiplici Scire. Iohan. 5 inquit Christus ad Iudaeos: Qui misit me pater, ipse est testatus de me: neque vocem eius audistis, neque speciem eius vidistis unquam. Videtur esse semiproverbialis loquutio, quando quidem vel visu de facie, vel auditu aliquem cognoscimus: ideo utitur hac loquutione hic Christus: quasi diceret, nullam prorsus habetis noticiam Dei, et audetis mecum litigare, meamque doctrinam ut falsam damnare. Sic et de aliorum piorum persequutione dicit Christus: Haec facient vobis, quia non


3375. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 650 | Paragraph | SubSect | Section]

utres novi vini rumpuntur. Christus similitudine vini et utrium novorum ac veterum, docet, proportionem disciplinae vitae ac institutionis servandam esse in instructione auditorum ac discipulorum. novitiis enim discipulis non esse tam gravia onera imponenda, sicut veteranis. Dicit enim, mustum quidem in novos utres, vetus vero vinum in veteres infundendum esse. Causam porro huius diversitatis, et totam similitudinis rationem exposui supra in voce Musti. Exire vinum ab aliquo, 1. Sam. 25: Cumque exisset vinum a Nabal. pro, cum edormivisset crapulam, essetque liber a vino. Sic 1. Sam.


3376. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 650 | Paragraph | SubSect | Section]

hac similitudine gravissimas afflictiones significat, sive quia perinde perturbant, et consilii ac ferme etiam mentis inopem reddant, sicut ebrietas: sive quod saepe cogebant sese invicem ebibere certos calices, non sunt molestia, et valetudinis gravi laesione. Psal. 75: Si quidem calix est in manu Domini, et vinum rubescit, plenus est mixtura, effunditque ex eo: quia et feces eius expriment ebibentque omnes impii terrae. Sic Ier. 51: Calix aureus fuit Babel in manu Domini, de cuius vino biberent gentes, et insanierunt. i: Deus per Babylonios ita duriter et acerbe


3377. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

aeternam. Metaphora est a viatoribus ducta, qui praeeunt ignaris locorum ac viarum. Isaiae 4, Omnis qui scriptus fuerit in vita, erit in Hierusalem. Psalmo 34, Quis vir ille, qui vult vitam, diligit dies bonos. id est, qui cupit bene ac beate vivere, is pie agat, ut sequitur. Aliquando, et quidem crebro, etiam commutem istam vitam denotat. Psalm. 17. A viris de mundo quorum pars est in vita. id est, qui omnem felicitatem [?:---inis ] collocant in commodis huius vitae, quique etiam hic sua bona accipiunt: ut Abraamus ad divitem [?: ep---nem ] dicit.


3378. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, cum Deo non adhaerent. Sciamus ergo, in hoc mundo tres esse vitae gradus. Nam una est vita universalis, quae motu duntaxat et sensu constat, cuius etiam participes sunt bestiae. Secunda est humana, qua sumus filii Adae. Tertia est supernaturalis, quam soli fideles obtinent. Atque omnes quidem a Deo sunt, ideoque potest unaquaeque Vita Dei nominari. Nam de prima, habetur Actorum decimoseptimo in Pauli concione: In ipso nos sumus, et movemur, et vivimus. Item Psalmo centesimo quarto: Emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. De secunda, Iob decimo:


3379. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

est re ac significatione verbum [?: ] , quin et sono pene ipso convenire videntur. Quo verbo utitur Apostolus secundae ad Corinthios [?:---o ] , inquiens: Libentissime igitur magis gloriabor in infirmitatibus meis, ut habitet super me virtus Christi. Vertunt quidem ibi plerique, Ut virtus Altissimi inhabitet in me. Sed praepositio ἐπι ad dita ei verbo, omnino videtur non internam inhabitationem, sed [?: ex-m ] superhabitationem indicare: perinde ac si [?: La-m ] verbum


3380. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 660 | Paragraph | SubSect | Section]

praebet quasdam similitudines. Ostendunt autem aliqui similitudinis rationem inter unicornem et persequutores, quod sicut unicornis nulla vi aut ratione vivum se capi patitur, sic persequutores nullis rationibus aut verbo Dei se expugnari sinunt. Alias enim significat potentes adversarios, et quidem persequutores. Psal. 22, A cornibus unicornium exaudias me. id est, exaudi et libera. Numer. 23, Sicut robur unicornis est ei. Porro Psal. 92, Et exaltabis sicut unicornis cornumeum, conspergar oleo viridi. UNICUS, ali quando contemptum significat:


3381. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 661 | Paragraph | SubSect | Section]

in ea vocatione [?: mane- ] , [?: ] qua vocatus est. id est, in eo vitae genere [?: permane- ] , in quo ad Christum conversus est: nec putet se per [?:-nismum ] cogi ad mutationem status, aut [?: gene- ] vitae suae. ubi Vocatio quidem significat gradum aut conditionem vitae externae. Vocari vero, adiunctum verbum significat conversionem seu adhibitionem ad spiritualem, Deoque acceptam vitam, pietatemque. Variae ergo sunt vocationes ac functiones tum externae, tum spirituales, ad quas Deus accersit homines. Aliquando


3382. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

est mihi in via. Sperabant Iudaei iam extra teli iactum se constituendos regnantibus Persequi se in patriam remitterent: sed illos quoque [?: infest-- ] senserunt. Etenim, ut est iuxta Germanicum proverbium, Iunge herren, iunge beeren: alte herren, alte beeren: ita Cyrus principio quidem valde prudenter et humaniter Iudaeos tractabat, similis ursis, qui iuvenes tractabiliores sunt. URTICAE multum in ruinosis, aut potius [?: evers- ] aedificiis crescunt. Zoph. duodecimo: Erunt exitus urticae. id est, evertentur. USQUE, metam aliquam vel


3383. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi: Ero vobiscum usque ad finem seculi: ubi non excluditur futurum seculum, quasi tunc sit desiturus Dominus esse nobiscum. Non est qui faciat bonum non usque ad unum: non excluditur ille unus, sed omnes dicuntur esse mali. Iob vigesimoquinto: En usque ad lunam non lucebit. pro, nec luna quidem lucebit, collata ad Deum. Aliquid esse usque ad perditionem, est, ad interitum destinari. Num. vigesimoquarto: Ideo novissimum eius usque ad perditionem. Et mox: Etiam illud usque ad perditionem. id est, tandem penitus destruetur Ab aliquo usque ad aliquid, universale dictum est, et


3384. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

ut etiam captivus abducaris. UT lemaan Hebraeis interdum significat consequens non proprie (ut ita dicam) causatum ex praecedenti, sed ultro ac sponte illud comitans. Ioan. 12. Non credebant in Christum, ut sermo Isaiae impleretur: Domine, quis credidit auditui nostro? Non quidem ad eum finem accidit [?:-lorum ] incredulitas, ut ille effectus consequeretur: sed tamen consequutus inde. Psal. 51. Romanorum 3. Ut iustificeris in sermonibus tuis, et sis purus cum [?: iudic-ris ] . Non peccavit David in eum finem, multo minus


3385. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, non lucri aut gloria studio, eundem animum erga eos, quamvis procul absens, conservet. Caeterum cum inquit, Excludere vos, ἐκκλεῖσαι ἡμᾶς: observandum quod Excludendi verbum mire convenit metaphorae a zelotypis sumptae, in ille quidem sinistra et minus honesta zelotypia. Porro Zelus saepe dicitur vehemens ira Dei, qua vel populum ac ceu sponsam suam peccantem, vel eos qui eam laedunt punit. De ira in laedentes suam Ecclesiam, in


3386. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

si noticia huiuscemodi non cohibeatur: quemadmodum navis praesente gubernatore servatur, eo autem absente mergitur. Ideo Paulus Romanorum decimo, loquutus est prudentissime. nam cum istorum zelum damnaret, scientiam ei subtraxit: et uno verbo, quod poterat esse virtus eximia, ut vitium, et quidem periculosum notavit. Ut vero est discrimen ingens inter bonum et malum zelum: ita effecta quae utrinque derivantur, maxime sunt diversa. Bono zelo accensus est Christus, quando templum repurgavit a mercatoribus, eorum mensas et cathedras evertendo. Eodem Phinees adductus, foedissime


3387. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 673 | Paragraph | Sub2Sect | Section]

Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus. Meretrix, [?:----a ] peccatrix, quae relicto caelesti viro suo, id est, Christo, adulterinos de diabolo iniquitatis fructus concepit. In Hierem. Facies mulieris meretricis facta est tibi Operarii, Apostoli, vel praedicatores. In Evang. Messis quidem multa, operarii autem pauci. Pastor, Dominus: Ego sum pastor bonus. Item pastor, Apotolus. In Evangel, Pasce oves meas. Mercenarii, servientes Domino non pro amore tantum divino, sed pro temporali retributione. In Evang. Quanti mercenarii patris mei abundant panibus? Piscatores, Apostoli,


3388. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 675 | Paragraph | Sub2Sect | Section]

In Esaia: Rectas facite semitas eius. Prava, a Dei praeceptis devia. In Esaia: Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Plana obedientia praeceptorum exaequata. In Esa. ut supra. Aspera, inobedientiae asperitate horrida, ut supra. A dextris, a parte iustitiae. In Evang. Statuet quidem oves a dextris, hoedos autem a sinistris. A sinistris, a parte iniustitiae. In Evang. ut supra. Fovea, dolus, vel lapsus in mortem. In Psal. Foderunt ante faciem meam foveam. Puteus, diabolus, vel infernum. In Psal. Neque urgeat super me puteus os suum. Et in bonam


3389. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 680 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

platoceros: id est, cornibus latis. Erinacii, cyrogrilli nuncupantur, prope magnitudine mediocrium cuniculorum, de cavernis petrarum procedentes gregatim: in eremo, quae est contra Mare mortuum, depascuntur. Hericii, qui et Echini dicuntur, ita spinoso defenduntur tegmine, ac nec contingi quidem possint. Bruchus, in Psalmo, locustae quae nondum volant: quam Olbam vocant. De Ponderibus. XIII. Talentum est pondus LXII, quod faciunt LXXX librae Atticae. Mina est libra una, et semuncia. Talentum habet minas LX.


3390. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 715 | Paragraph | Section]

pro Deo 960 18. 19 Sponsus sanguinum tu mihi es 1082. 48 Dedi te pro Deo ipsi Pharaoni 960. 15 Non audiet ut multiplicentur, etc. 690. 44. 45 8. Ut scias quod ego Dominus in medio terrae 634. 3 11. Ne canis quidem mutivit 99. 26 12. Nox custodiarum est Domino 195. 5 14. Filii Israel ingrediebantur in manu excelsa. Vide Manus. 18. Et venit Aaron, et omnes seniores Israel,


3391. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 725 | Paragraph | Section]

4. 5 3. Pudore suffundentur vates, etc. 511. 4 Contra eum qui non dederat escam in os eorum, praeparant bellum 807. 63. 64 4. Cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas aereas, comminuesque populos multos 184. 3 6. Tu calcabis quidem olivam, at non ungeris 778. 20 7. Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi ostia oris tui 804. 15. 16
NAHUM. 1. Quia spinae perplexae, et humore suo humectatae, consumentur 1159. 11. 12 2. Portae flumenis


3392. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 726 | Paragraph | Section]

Nazaraeus vocabitur 710. 65. 66 etc. 3. De locustis quas Baptista dicitur comedisse 580. 51 etc. item 636. 28 Iam etiam securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, etc. 53. 51 etc. Ego quidem baptizo vos aqua: qui autem venit post me, baptizabit vos Spiritu sancto et igne 66. 63 Appropinquat enim regnum caelorum 1023. 57. 58 Progenies viperarum, etc. 967. 38. 39 Praeparate viam Domino, rectas facite, etc.


3393. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 726 | Paragraph | Section]

Sinite mortuos sepelire mortuos 672. 47. [?: 4- ] Et oraverunt Gadareni Iesum, ut egre deretur e finibus suis 1079. 69 etc. 9 Nunquid ponunt vinum novum, etc. 737. 49. 50 etc. Messis quidem multa, operarii vero pauci 648. 21 etc. 10 Primus Petrus et Andreas frater eius, etc. [?: 95- ] 66. 67 etc. Amen dico vobis, quod capilli quoque capitis vestri numerati sunt 100. 40 Si quis me


3394. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 730 | Paragraph | Section]

iustitiae accepimus, etc. 1027. 6. 7 Quos praescivit, illos etiam praedestinavit 939. 38. 39 Quos praedestinavit, eos et vocavit, etc. 1297. 54. 55 Deus misit filium in similitudine carnis peccati 859. 15. 16 Cum quidem lex infirma aut imbecilla esset per carnem 455. 48. 49 Propterea quod sapientia vel intelligentia carnis mors est 1092. 39. 40 Spe salvi facti sumus 1156. 69 Sensus carnis inimicitia est, adversus Deum 106. 37 9 Maior serviet minori


3395. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 730 | Paragraph | Section]

Nox progressa est, dies autem appropinquat 740. 34. 35 etc. 14 Et suscipite imbecillos in fide, non ad contentionem seu aemulationem [?: 17- ] . 58. Abstinens vescentem non iudicet 476. [?: 7- ] Alius quidem iudicat diem praedie 478. 61. [?: 6- ] Ne perdas illum cibo tuo, pro quo, etc. 873. 49. Nemo sibi vivit aut moritur, sed Domino 680. 15. 16 Unusquisque proprio sensu abundat 641. 50. [?: 5- ]


3396. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 731 | Paragraph | Section]

conscientiae 367. 64. 65 Responsum mortis habuimus 1041. 18. 19 4 Non enim adulteramus Evangelion Christi, ut multi adulterant 1254. 15. 16 etc. 3 Quia Christiani suavis odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt? his quidem odor mortis in mortem, illis vero vitae odor in vitam 280. 60 etc. Sumus enim ministri novi Testamenti, non literae, sed spiritus 1162. 66. 67 Litera occidit, spiritus autem vivificat 1163. 5. 6 Vos estis epistola mea et Christi,


3397. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 732 | Paragraph | Section]

etc. 1062. 55. [?: 5- ] 3 Quorum gloria, in ignominia 364 [?: 4- ] Haec omnia pro reiectamentis habeo. vide REIECTAMENTUM. Si quo modo occurram ad resurrectionem mortuorum 767. 22. 23 Unum ago, ea quidem quae a tergo sunt obliviscor, etc. 757. 42. 43 Et pax Dei quae superat, etc. 641. 9. [?: ] 4 Quorum et nomina sunt scripta in libro vitae 567. 61. 62 etc.
AD


3398. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 732 | Paragraph | Section]

3- ] Temere inflatus sensu aut carne mentis suae 640. [?: ] In Christo sunt omnes thesauri, etc. 1218. 62 [?: 6- ] Ne tetigeris, neque gustaveris, etc. 1190. [?: 1- ] Quae quidem rationem habent sapientiae, etc. 1011. 27. [?: 2- ] Non in honore aliquo ad repletionem corporis 393. [?: ] . [?: ] In quo reconditi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei 1091. 41 [?: 4- ]


3399. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 734 | Paragraph | Section]

Qui non diligit, manet in morte 615. 64 Et omne peccatum est ἀνομία, seu iniquitas 457. 59 Filius Dei venit, ut destruat, etc. 795 43. 44 Qui ex Deo est, non peccat, ac non potest quidem peccare, etc. 412. 20 et 1146. 20 3 Nos scimus quod transivimus a morte in vitam, quia, etc. 996. 1. 2 Quisquis odit fratrem suum, homicida est 775. 53. 54 Coram Deo persuadebimus cordi vestro 309. 5. [?: ]


3400. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 743 | Paragraph | Section]

significent 405. 50 noticiae verba et nomina in Sacris literis quid significent 732. 64 de Noticiae verbis ac nominibus regula 326. 52 noticiae naturales 558. 67 noticia suiipsius Dei donum est 10. 18 noticia Dei, quae quidem hominib. contingit, triplex. quaere in verbo NOVI. noticia Dei non naturalis 558. 67 noticias de uno vero Deo, creatione et providentia, innatas nullas haberi, multis evidentib. demonstrationibus evin citur 563. 18 19 etc. nova


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
First 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.