Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quidem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
First 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4185-4208:


4185. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [Paragraph | SubSect | Section]

quandocunque voluntas sic tulerit, possumus: congenitâ verò bonitate, et malitiâ, dum in animo adsunt, exuere, vel si maximè conemur, haud possumus. His adeo obseruatis, ad duo generalia praecepta vniuersum Tranquillitatis quaesitae artificium reuocari intellexi: alterum quidem, vt Primis illis suâpte ambiguis naturâ, et in vtramvis flexilibus partem seu Bonis, seu Malis conuenientissimâ ratione vteremur: alterum autem, vt, quae ad Secundum pertinent genus, suae naturae tenacia, nec vnquam in diuersum itura, ea siue Mala repellere, siue Bona comparare nossemus.


4186. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [Paragraph | SubSect | Section]

constitui, fortuitis quà Bonis, quà Malis ita nos scitissime vsuros, si vtraque in contemnendis ac minimis, immo si nec verè Mala, nec vltra merum nomen Bona duxerimus: ab illorum propterea tum amore, tum metu quàm maximè immunes et vacui. Nec temere id quidem, vt cuivis rem ritè aestimanti patebit. Nam, ad Bona quòd pertinet, cum ea, suo ingenio caduca, precaria, incertisque casuum obnoxia, nec acquiri, nec acquisita seruari pro arbitratu hominum possint; quorum animos Suo admiratione, atque amore occupauerint, perpetuis illos curarum aculeis


4187. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [Paragraph | SubSect | Section]

nihil alteris cautiùs vitetur. Quae, planissima, et nemini dubia, quisquis probè perspexerit, facilè agnoscet, synceram, integramque animi Tranquillitatem nihil aliud demum esse, quám nobilissimum quemdam de Fortunâ, deque; Stultitiâ Rationis triumphum. De Fortunâ quidem, dum illius et dona calcantur, et tela infringuntur: de Stultitiâ verò, dum et grauissimis ipsius Malis aditus obstruitur, et contrarijs ipsi Bonis mens communitur. Hic itaque tam insignis triumphus nostro in opere sex libris describitur; ita


4188. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [Paragraph | SubSect | Section]

et contrarijs ipsi Bonis mens communitur. Hic itaque tam insignis triumphus nostro in opere sex libris describitur; ita distributis officijs, et partibus, vt primi quatuor Fortunae subigendae; qui supersunt duo Stultitiae profligandae rationem exhibeant. Opportuna illi quidem ad victoriam de Fortunâ referendam arma suppeditant: dum Primus fucata et insidiosa ipsius Bona docet contemnere; reliqui verò ne ipsius Malis laedamur, prospiciunt; Malis, inquam, seu procul terrentibus, quorum vim, et aculeos Secundus liber retundit; siue cominus ferientibus, quibus tum


4189. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [Paragraph | SubSect | Section]

dum Quintus, quae ipsius Mala, et quo pacto arceantur, demonstrat; Sextus verò contraria eidem persequitur Bona, in eorum supremo, quodque totius Boni, et perfectae Quietis Summam vel vnum complectitur, Deo videlicet Optimo Maximo, desinens. Et hactenus quidem magnificè loqui de Operis materiâ, atque titulo citra inuidiam fas fuit, vt de re minimè nostrâ, et quam non fecimus ipsi, sed duntaxat elegimus. Ad formam quòd attinet, nostri nempe partum laboris; id vnum verecundè pro meo ingenio candidèque profitendum existimo: nihil me studio,


4190. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 8 | Paragraph | Section]

nulloque explebilis haustu.
1.262  Qualis seu turtur, seu pullus hirundinis, aequus
1.263  Cui nondum vigor, et medij experientia caeli,
1.264  Totaque vix tenerae praetexunt brachia plumae:
1.265  Ille quidem vacuum patrij de margine nidi
1.266  Aethera prospiciens, ignota pericula visu
1.267  Metitur tremulo, nec liberioribus audax
1.268  Credere se subitò spatijs, pendentia tecta,
1.269  Natalemque breui


4191. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 46 | Paragraph | Section]


2.293  Concutere, et totum impleri terroribus Orbem.
2.294  Tali igitur mediam hinc, atque hinc vallante coronâ,
2.295  Vltrix Diua loqui solio sic infit ab alto.
2.296  13. Certa quidem nullos tandem vindicta Nocentes
2.297  Praeterit: et iustas soluunt Acheronte sub imo,
2.298  In terris quae dira videt sol crimina, poenas.
2.299  Sed tardum, manes et fata nouissima semper


4192. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 56 | Paragraph | Section]


2.664  Hìc situs Andremon. Animam qui sustulit, ossa
2.665  Implet adhuc timor. Armatus, discede viator:
2.666  Ne subitò vacuâ trepidus cinis auolet vrnâ.
2.667  26. Rara quidem, fateor, tam diri exempla timoris:
2.668  Num paucos tamen inuenias, quêia peruigil angor
2.669  Vsque lacessentûm nullam sub corde relinquit
2.670  Curarum requiem: assiduis quin morsibus ipsum


4193. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 58 | Paragraph | Section]

venturus littora gurges
2.745  Alluit; aut praesens, illo subeunte, manebit.
2.746  Ergo, diu quamvis teneat, rabiemque malignam
2.747  Protrahat in seros, qui nunc dolor ingruit, annos;
2.748  Longior ille quidem, sed non violentior aequè
2.749  Hinc fuerit: neque re verâ te immitiùs anget,
2.750  Vsque nouus fodiens, iterumque, iterumque renascens;
2.751  In primo quàm si penitùs vanesceret ortu.


4194. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 71 | Paragraph | Section]


2.1218  Vt neque iam velis adspirans aequior aura
2.1219  Plùs nimiò abripiat, fatorum inopina cauentes;
2.1220  Asperior nec mergat, ad omnia rite paratos.
2.1221  51. Multa quidem Veterum possem documenta referre,
2.1222  Vnde haec in dubios animi constantia casus
2.1223  Proueniat. Longum sed iter: Phoeboque recenti
2.1224  Cursus eget. Fessis nunc respirare Camoenis,


4195. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 96 | Paragraph | Section]


3.882  Luminibus quo vix aegris praesentius vllum, [b] Plin. lib. 27. cap. 3. Maiores oculorum medicamentis aconitum misceri saluberrime promulgauere: aperta professione, malum quidem nullum esse sine aliquo Bono.
3.883  Importuna premant liquidos si Nubila visus,
3.884  Auxilium venit, offusasque eliminat vmbras.
3.885   23. Atque hoc, perspicuâ, Graiae imortale Mineruae


4196. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 115 | Paragraph | Section]

negasset,
4.136  Libera ceu poterat, multis ceu dura negauit;
4.137  Nil tamen Astraeae ad lances et iura vocandum,
4.138  Praetoris rigidâ nil dignum admiserat vrnâ,
4.139  Parca quidem, rerum sed non nisi parca suarum.
4.140  Vnde igitur lites, si denique sera reposcit,
4.141  Annuit vtendum nunquam permittere, munus?
4.142  Ergone, quòd facilis, culpetur? Praemia spargens,


4197. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 121 | Paragraph | Section]

arcanis qui te, Podalirius, vltro
4.361  Purgandum vitijs. Neque enim praesentius vllum
4.362  Antidoti genus infectos detergere mores,
4.363  Quàm censura iocis mordacibus illitra: sensu
4.364  Tristior illa quidem: sed amica in munera vires
4.365  Hinc habet, haud medicae tantum latura opis, aegras
4.366  Si minùs austero morsu peruelleret aures.
4.367  Vtere felici auxilio: vitijsque remotis,
4.368  Foeda simul


4198. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 124 | Paragraph | Section]

te fingere Parthenopeum
4.463  Debuerat? Num naturae dediscere morem,
4.464  Vt risum, ridenda videns, nesciret? Amoenâ
4.465  Perculsus facie gelasinum claudere dentem
4.466  Ille quidem haud valuit: nullo perstrinxit iniquus
4.467  Te tamen hinc morsu, veri nil dempsis honoris:
4.468  Rite superficiem solido secernere doctus,
4.469  Nec formâ metiri hominem, sed mente animoque.


4199. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 170 | Paragraph | Section]

horrore fateris. [b] Vide Sueton. in eius vita cap. 63. et 67. et Tac. lib. 6. An. cap. 6.
5.609  Cuncta tuis elementa quidem vectigal amicum
5.610  Soluebant votis: fortunae in culmine stantem
5.611  Orbis adorabat: felices reddere nutu
5.612  Innumeros vno poteras, sed reddere nutu
5.613  Innumeros vno poteras conatibus


4200. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 239 | Paragraph | Section]

constiterit. Morbi primò se obijciunt, ab immoderato voluptatum vsu, qui opum copiam plerunque comitatur, manantes. Sequuntur insidiae, nunquam ijs non timendae, qui magna penes se necis suae praemia habent: adeo ut ne coniunctissimis quidem tuto ausint se credere, quin eos saepe infestissimos omnium experiantur. Nec eòdem non pertinent luctuosa tot vrbium excidia, quas infelix opulentia luxu eneruatas facilem hosti praedam obiecit: cum contra Scythas inopia sua ab hostium incursionibus tutissimos


4201. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

tam gloriosos labores perferendi merces: et iustissima Deo eosdem imponendi sint ratio? Sacer amoris iustissimi ardor, quo voluntas impulsa supremo Regnatori, et Parenti se omnino moderandam, quàque libeat ducendam permittit. Et quidem haec diuinae voluntatis nota, quibuslibet in euentis ritè obseruata, nedum Mala vt moderatè feramus; sed vt nihil etiam, quod subire compellimur, malum, atque noxium ducamus, persuadet. Si quis tamen adhuc mentis infirmior vel ea, quae summi Parentis arbitratu acciderint, tristia pergit,


4202. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

is nobis post interitum labor erit: ea cura in aeternitatem iam transcriptos urgebit, neminem in terris superesse nostri nominis, atque stirpis haeredem? Praeterquam quòd, etiamsi posteritatis spes in sobole superesset; quandiù tandem ea incolumis foret? Paulò quidem seriùs, sed tamen aliquando deficeret: cum non modò tot illustres olim familiae, primariaeque Vrbes occiderint, sed ipsummet Mundum, in quo minores reliquas mutabilium rerum decessiones, successionesque peragi cernimus, suus tandem interitus maneat. Vt planè ridiculum sit, tantas inter


4203. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

Nec minimùm ea quoque cogitatio valebit, ijs nos cruciatibus à Deo Parente amantissimo ad meritorum, gloriaeque incrementum exerceri, aeterna breuissimae perpessionis praemia iam iam relaturos. Vicinae mortis solatia: et primum quidem ex plurimis, assiduisque mortalis aeui laboribus, quos qui grauiter fert, eorum finem in remedijs potiùs, quàm Malis numeret, necesse est. Thracum, et Saguntini pueri exempla in hanc rem afferuntur.


4204. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

LIBRI V. De interioribus, quae à Stultitia proficiscuntur, malis, deque illorum remedijs.
A Fortunae Malis, quibus opem tulimus, non quidem ea depellendo, sed opportunis duntaxat fomentis leuando, ad stultitiae iam Mala progredimur, longè grauiora, et quibus, vnica sit salus, carcere: vt propterea oppositam penitùs medicinae rationem requirant: nec, vt priora, extenuari verbis debeant, quò leniùs ferantur, sed grauissima


4205. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 266 | Paragraph | SubSect | Section]

suppliciorum ingeniosa, et plusquàm ferina crudelitas, idque genus teterrimi effectus, in priuatam, publicamque perniciem ex Irâ manantes. Quorum rabidam vim ne ipsis quidem Iratis semper licuit euadere: alijs dementiâ, praecipiti Alijs morte correptis: vt Aiacis, Syllaeque exempla testantur. Dissimillimum Irae Amoris improbi vitium, externam si speciem intuearis: quae huic ridibunda, illecebrosa, et ad omnem amoenitatem


4206. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

durique aliquid, et cum natiuâ illius propensione pugnantis vltro ferre assuescamus. Non tamen existimandum ita haec à nobis praecipi, quasi vel nostrâ, vel humanâ quauis arte omnes omnino iracundiae occasiones amoueri posse arbitremur. Artis quidem, prudentiaeque opus est, quoad fieri possit, illas minuere; fortitudinis verò, et constantiae, quae praecidi nequeunt, viriliter sustinere. Quod vt fiat, magno erit adiumento, quidquid bilem in rebus gerendis concire possit, animo ante prospicere, meditatosque, et ad omnia ritè instructos


4207. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

ad ardua quaeque inuadenda, et strenuè superanda nudae honestatis respectu incitari animus potest. Immo vel hinc Irae pernicies colligitur, quòd immodico ardore, vltra legitimos fortitudinis limites, vel aperta in exitia, quos corripuit, impellat: cum Ratio validos quidem, sed prudentiâ temperatos, adeoque salutares, habeat impulsus: confirmaturque id Fabij Maximi exemplo, qui, cunctando, iraeque obsistendo, rem Romanam restituit. Succedunt iam praui Amoris, seu Libidinis veriùs remedia. Hoc enim aduersùs foedissimam luem in


4208. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

illius fructum collecturus: sed, quae aget, sibi, ac suae tranquillitati coget seruire, ex ipsomet rerum actu laetitiam percipiens. Nonum, Nihil vel honestarum, quae extra hominis arbitrium sunt, rerum iusto vehementiùs optare. Non quidem vt omni affectione animus careat, sed vt tranquilla sint vota, neque nimio anxioque ardore quietem perturbent. Decimum, Superuacuas aliena obseruandi curas compescere, vt quae maeroris, iracundiae, aliarumque perturbationum materiem soleant suggerere.


Bibliographia locorum inventorum

Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].


More search results (batches of 100)
First 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.