Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quidem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
First 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5179-5202:


5179. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

numero multo plures reperias, qui dicant sibi voluntatem, quam qui aut judicium, aut facultatem defuisse. Qui tamen ipse, quem fatentur, atque adeo interdum profitentur, voluntatis defectus, ut omni culpa vacare putetur, alii alias caussas plerumque parum probabiles afferre consueverunt. Poëtis quidem illud imprimis usitatum esse animadverti, ut languoris, ac desidiae suae hanc potissimum caussam fuisse dicant, quod illis defuerit patronus aliquis prisco illi Maecenati non absimilis, cujus ope se humo attollere, atque ad laudem eniti possent. Scitum est enim ingenii culpam fortunae


5180. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

me adhuc non tam de versibus, quam de moribus meis tibi probandis esse sollicitum, nec tam laborare, ut bonus interpres, quam ut bonus vir esse existimer. Boni enim viri officium definitur hac una, quam mihi praesto fuisse dico, sedula studiosaque voluntate; boni interpretis, non item. Affert quidem voluntas, ut ad alia magna atque praeclara, sic etiam ad bene interpretandum permultum momenti. opus enim natura sua implexum, ac perdifficile bene fieri non potest, nisi fiat sedulo, ac diligenter: verumtamen omnis sedulitas, quantacunque fuerit, ac diligentia frustra erit, nisi interpres


5181. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

illa duo, quae a me initio sunt posita, judicium, quo vere statuerit, quid fieri opus esset, ac facultatem, qua id efficere potuerit, quod optimum esse judicarit. Quamobrem, siquidem tibi non modo me, sed opus etiam meum probari velim, ostendam necesse est, horum neutrum mihi defuisse. Quod quidem facere conabor, sed ita, ut ad judicium quod attinet, fidenter, et sine ullo erroris metu affirmare non dubitem, genus interpretandi, quo sum usus, optimum esse: quod autem pertinet ad meam in eo genere facultatem, dicam aliquid timide, ac pedetentim, nihil tam metuens, quam arrogantiae


5182. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xx | Paragraph | Section]

sui dissimillimum. Quis enim Demosthenem, aut Homerum inquinate, quis frigide, quis hiulce, atque aspere loquentes possit agnoscere? alterum sine oratorio, alterum sine poëtico illo concentu, quo aures hominum capiuntur, ac mentes ipsae mirandum in modum demulcentur, ac percelluntur. Homero quidem versum qui adimunt, mihi propemodum Herculi clavam, Jovi fulmen adimere videntur. id enim eripiunt, quo ille plurimum valet; quo sublato, poëtae fortasse nomen retinere potest, propterea quod in illa ipsa tam absurda, atque absona verborum congerie, tamen, quod Flaccus de


5183. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

fortasse nomen retinere potest, propterea quod in illa ipsa tam absurda, atque absona verborum congerie, tamen, quod Flaccus de dissolutis Ennii versibus affirmabat, etiam disjecti poëtae membra inveniantur; at summi certe poëtae, et patris ac principis poëtarum decus retinere non potest. Me quidem miseret divini hominis, quum eum audio sine cantu, ac prope sine voce aliena lingua balbutientem, rudem, inconditum, enervem, nihil venuste, nihil suaviter, nihil sublate, ut solet, ac granditer efferentem. Itaque et stomachari soleo interdum, et dicere, parum fortasse probabiliter, sed, ut


5184. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

conatus operae pretium est considerare. Et quoniam omnis oratio constat sententiis, et verbis, in utraque re quid sibi faciendum putarit attente inspiciamus. Sententiis iisdem, et earum formis tanquam figuris . In sententiis nihil arbitrio loci esse credidit. Jure id quidem. non enim aliae sententiae verae sunt apud Graecos, aliae apud Latinos; non aliae sententiarum formae, quibus Athenis, aliae quibus Romae, vel res demonstretur, vel animi hominum aut concitentur, aut leniantur; ut quae Atticus orator, exempli gratia, interrogando extulerit, ea Romanum


5185. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvi | Paragraph | Section]

verbis Graeca verba converteris; neque id quaerunt lectores, si modo aliquid sapiunt; sed illud potius: quae Latine scripta sunt, Graecisne sint leviora, an vero pari, ut ita dicam, momento, et iis, quarum in oratoria dictione ratio habetur, virtutibus aeque ponderosa. Atque hoc quidem de numero verborum ab iis velim diligenter animadverti, qui, ubi aliquid serviliter, sive, ut ipsi ajunt, fideliter verterint, quasi magnum aliquid fecerint, gloriantur totidem se illa versibus, aut etiam, si superis placet, totidem verbis transtulisse. Apage istas ineptias. Hostem


5186. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

cultum, et ornamenta floridiora, et numeros accuratiores esse decet. Quarum rerum caussa quum oratori concedatur illa, quam dixi, libertas in verbis suo more deligendis, atque ad omnem rerum varietatem, ita ut linguae ratio postulat, accommodandis, multo est aequius eandem poëtae concedi. Quae quidem libertas nec anxia sit, nec meticulosa, sed justa, sed legitima, sed moderata; quae id, quod erit visum, addat, detrahat, mutet, faciat denique omnia quae velit, sed nihil velit non consentaneum rationi. Nam si ultra legem, ultra morem, ultra omne rationis praescriptum progredi coeperit,


5187. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxviii | Paragraph | Section]

de inconsulto, sed ita ut ratio vel postulabat, vel, ut levissime dicam, patiebatur. Nec vero dubito, ut hoc etiam adjungam quod valde ad rem pertinet, multa esse loca, in quibus hoc jus legitimae libertatis usurpasse putabor, quum tamen minime usurparim, ac potius Homero servierim voluntariam quidem, sed fidelissimam servitutem. Exemplo esse potest vel primus ille versus,


5188. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

apponi de suo, quum Homerus de Achillis ira se acturum profiteatur, interpretem quiddam amplius profiteri: se videlicet acturum de ira Achillis magnanimi, id est, ita acturum, ut illum in ira exercenda nusquam non magnanimum esse appareat. hoc enim suscipere ac polliceri videtur, si quidem illa vox magnanimi non est supervacanea, sed necessaria, cujusmodi esse debent omnes omnino voces, quae in rei, de qua dicturi sumus, propositione adhibentur. Quod si ita se res habet, necesse est unius voculae adjectione, facta eo loco, in quo nihil adjici fas erat,


5189. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

haberi oportebat, neque in re, de qua esset agendum, proponenda, eam vocem adhiberi, quae si proprie diceretur, falsa esset; si non proprie, ambigua et perobscura. Satis, ut arbitror, ostendi Eobanum ea libertate, quae poëtae interpretanti conceditur, licenter abusum esse in primo versu. in quo quidem consisto, nec postulo, ut ex eo fiat conjectura de ceteris; nec usurpo illa Ovidii (Fast. I.)
principiis omen inesse solet.
Ad primam vocem timidas advertimus aures,
Et primum visam


5190. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]


Ad primam vocem timidas advertimus aures,
Et primum visam consulit augur avem. Haec, inquam, non usurpo: praesertim quum videam, me quoque, si minus in primo versu, certe in iis, qui primum proxime consequuntur, non quidem egressum esse fines legitimae libertatis; sed tamen fuisse aliquanto liberiorem, quam vellem; ac deinde, in opere progredientem, ipsa exercitatione assequutum esse ut Homero arctius adhaererem. Sed haec omitto, in quibus sui aliquanto fortasse verbosior, nec tamen, ut mihi videor, excessi e


5191. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiv | Paragraph | Section]

hoc inquam, genus, ubi Latina cum Graecis contulerint, quale sit, certius judicabunt; mihique erunt, quemadmodum spero, multo aequiores, quum viderint, quorum vestigia presserim, quae mihi exempla proposita duxerim ad imitandum. Horum ego exemplorum, ne sim longior, cetera quidem, Balthassar eruditissime, tibi, atque aliis, si qui erunt tui similes, qui laborem minime fugiant, quaerenda, ubi sunt, et contemplanda relinquo. unum esse video, quod ab Homerico interprete, de optima, et usitata veteribus interpretandi ratione agente, sine flagitio, certe sine legentium


5192. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiv | Paragraph | Section]

v. 208.) Ulyssem inducit, ostentum decem passerum, a serpente devoratorum, et Calchantis ea de re vaticinationem, commemorantem. quem locum noster se conversum exhibuit in libro secundo de divinatione. Hunc nos contueamur sane diligenter, atque in eo quantum opus erit immoremur. Ac primum quidem proferantur VERSUS HOMERI
τλῆτε φίλοι, καὶ μείνατ' ἐπὶ χρόνον ὄφρα δαῶμεν
ἢ ἐτεὸν Κάλχας μαντεύεται ἦε


5193. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvi | Paragraph | Section]


Ibi ille hos miserabiliter voravit stridentes:
Mater vero circumvolabat lugens dilectos natos:
Hanc autem implicans ala prehendit valde clamitantem.
Sed postquam natos devoraverat passeris, et ipsam,
Hunc quidem mirabilem fecit deus, qui ostenderat: 20
Lapidem enim ipsum fecit Saturni filius versuti.
Nos autem stantes admirabamur quale factum esset.
Sic igitur terribilia portenta deorum subiere hecatombas,


5194. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvi | Paragraph | Section]


Nos autem stantes admirabamur quale factum esset.
Sic igitur terribilia portenta deorum subiere hecatombas,
Calchas vero statim deinde vaticinans concionabatur,
Cur muti facti estis comantes Achivi? 25
Nobis quidem hoc ostendit signum magnum providus Jupiter,
Serum, seri exitus, cujus gloria nunquam peribit.
Ut hic natos devoravit passeris et ipsam,
Octo, ac mater nona erat, quae pepererat natos
Sic nos tot annos


5195. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvi | Paragraph | Section]


Ut hic natos devoravit passeris et ipsam,
Octo, ac mater nona erat, quae pepererat natos
Sic nos tot annos bellabimus ibi; 30
Decimo autem urbem capiemus spatiosas vias habentem.
Et ille quidem sic concionatus est: quae nunc omnia complentur.
Verum age, manete omnes, bene ocreati Achivi,
Heic, quousque urbem magnam Priami ceperimus,


5196. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliii | Paragraph | Section]


Tum Calchas, divina tenens miracula, fatur:
Cur vos tanta novi subit admiratio monstri,
Crine graves Danai? prudens nam Jupiter istud
Prodigium immisit, veniet quo gloria nobis
Sera et tarda quidem, sed fama et laude perenni. 35
Sicut enim serpens avido crudelis hiatu;
Octonos pullos nona cum matre voravit,
Sic nos fata novem mittunt in bella per annos
Saeva, gerenda manu spatiosae ante inclyta


5197. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlv | Paragraph | SubSect | Section]

tamen, nullam ad hanc usque diem Epici incomparabilis versionem prodiisse, quae aut germano latini sermonis nitore, aut exacta Homericarum venustatum repraesentatione, aut denique numerosa quadam ac sublimi versuum magnitudine delicatis harum rerum aestimatoribus undecumque satisfaciat. Dolendum quidem est, viros aliquot eruditissimos, qui superioribus saeculis ad hanc scriptionem animum appulerant, Philelphos scilicet, Politianos, Floridos, sive morte interceptos, sive aliis lucubrationibus distentos, incoeptum opus urgere, atque ad umbilicum perducere minime potuisse. Nam, qua erant


5198. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlv | Paragraph | SubSect | Section]

morte interceptos, sive aliis lucubrationibus distentos, incoeptum opus urgere, atque ad umbilicum perducere minime potuisse. Nam, qua erant ingenii praestantia, et graecarum latinarumque literarum scientia, fortasse difficilem hanc, quam animo praeceperant, metam feliciter attigissent. Philelphus quidem maximis a Nicolao V. propositis praemiis hanc provinciam incredibili ardore susceperat; Pontifex enim doctissimus idem ac munificentissimus, praeter aedes in urbe pulcherrimas, et lautissimum praedium in agro Romano, decem millia aureorum nummum eidem dare constituerat, si Iliada atque


5199. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

accurate diligenterque perlegerim, ita elegantem esse deprehendi ita numerosam, totque verborum et sententiarum luminibus ornatam, ut Graecum Epicorum principem Virgilianis coloribus egregie depictum, exactissimeque expressum intueri mihi visus fuerim. Nam, quod ad interpretationem attinet, ea quidem fidelis est in primis, et Graeco textui penitus adherens, nisi quando latinae linguae genius sententias aliquot redundantes contrahere, aut in verbis compositis epithetisque exprimendis quodam quasi temperamento uti suaserit. Constat enim, latinas Musas Graecis multo severiores pleraque


5200. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

in primis, et Graeco textui penitus adherens, nisi quando latinae linguae genius sententias aliquot redundantes contrahere, aut in verbis compositis epithetisque exprimendis quodam quasi temperamento uti suaserit. Constat enim, latinas Musas Graecis multo severiores pleraque respuere, venusta illa quidem apud Graecos atque elegantia, sed quae frigidum quippiam in latino carmine et plane infacetum sonarent. Equidem arbitror in hoc praecipue optimorum interpretum industriam versari oportere, ut non semper verba verbis, sed sententias sententiis, quantum utriusque linguae ratio patitur,


5201. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

optimorum interpretum industriam versari oportere, ut non semper verba verbis, sed sententias sententiis, quantum utriusque linguae ratio patitur, reddendas curent, studeantque iis potissimum et verbis et sententiis uti, quibus Poeta Graecus usus esset, si latine scribere instituisset. Quod quidem Interpreti nostro ita feliciter cessisse comperio, ut haec sua lucubratio superiores omnes versiones, atque adeo celeberrimam illam Helii Eobani Hessi multis nominibus superasse videatur. Quamobrem et doctissimo Auctori vehementer gratulandum arbitror, et immortales habendas gratias Principi


5202. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

BALTHASSARI ODESCHALCHIO, qui, ut est flagrantissimus optimarum artium et cultor et fautor, non prius apud Auctorem, hominem sibi omni officiorum genere devinctum, instare destitit, quam praeclaram hanc Homericae Iliados versionem perfectam, atque omni ex parte expolitam haberemus. Quo quidem factum est, ut quod summos potentissimosque Principes nequicquam exoptasse intelleximus, id ipse praecipuo quodam privilegio, et singulari felicitate obtinuerit. Quae cum ita sint, cumque in opere egregio nihil omnino deprehenderim, quod aut Religioni Christianae, aut bonis moribus officere


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.