Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quidem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
First 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5630-5688:


5630. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

admodum montosa; extrema etiam pars eius orientalis iuxta Transylvaniae limites in montes assurgit; meridiem versus perinde est montosa, occidentalis tamen eiusdem pars, et quae deinde intra hanc montium cincturam immenso ferme terrarum spatio procurrit, plaga, ita in planitiem abit, ut sparsis quidem hinc inde collibus plerumque abundet, longa tamen montium catena raro intersecetur. § V. Directio cursus, quam fluvii eius tenent. E septemtrionalis Hungariae montibus versus meridiem, e meridionalibus e


5631. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

§ V. Directio cursus, quam fluvii eius tenent. E septemtrionalis Hungariae montibus versus meridiem, e meridionalibus e contra Croatiae et Turciae alpibus versus septemtrionem, fluvii omnes decurrunt. Ac ex his quidem nullus, qui navigabilis sit, in Adriaticum effunditur, ex illis unicus Popradus, qui ipse primo in Galliciae limite navigabilis evadit, versus septemtrionem defluit, in Vistulam se exonerat et per eum Mari Baltico nectitur. Styriaci et respective Carniolici montes quinque


5632. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

sicque continuato semper versus orientem cursu receptisque successive Bulgariae et Valachiae fluviis, per Turcicas modo olim Hungaricas ditiones Mari Nigro illabitur. Tibiscus in extremo comitatus Marmarossiensis orientali angulo ortus, principio quidem versus occidentem procurrit, sed ut primum vicum Latorcza attigit, cursum suum versus meridiem deflectit directionemque hanc ita postea continuo retinet, ut cum primum ad Nagy-Ivány opposito Pestino punctum attingit postea parallela ferme linea cum Danubio usque suum in hunc


5633. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

non longe a suo in Tibiscum ad Kesznyéten cum Sajone influxu, minora navigia recipit. Samusius in Transylvania ortus, quamquam per mediocrem Szolnok et Szathmariensem comitatum longo spatio decurrat, donec se infra Vid cum Tibisco uniat; tamen ut nunc est, ne ratibus quidem portandis sufficit. Eadem ferme ratio est utrisque Crisii; Marusius e contra iam ad Lárd in Transylvania rates sustinet, supra Szegedinum, ubi Tibisco infertur, par est minoribus etiam navigiis. Ipsi praecipui, relate ad


5634. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

fluviorum Hungariae. Praeter hos, seu ex toto, seu in parte navigabiles fluvios, habet Hungaria innumeros ferme rivos, quos omnes Danubius et Tibiscus, seu immediate, seu per illos, quos in hos iam influere diximus, fluvios, excipiunt. Ac illabentes quidem Danubio fluvii et rivi plerique omnes idoneum construendis viis sabulum et arenam vehunt idque in causa est, quod ipse etiam Danubii lectus sit arenosus et sabulosus. E contra, qui Tibiscum subeunt, solum plerumque limum devehunt et ideo ipsum etiam huius alveum lutosum efficiunt. Cum omnes


5635. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

inter subditos eiusdem Principis locum habet. § XVI. Qualem ad Moldaviam et Valachiam. Ab oriente, idest ab extremo comitatus Marmarosiensis angulo ferme Semlinum usque, Transylvania Hungariam cingit adeoque haec ne ista quidem parte (si exiguam Confinii Temesiensis particulam excipias, exteram aliquam provinciam immediate contingit. Cum tamen inter Transylvaniam et Hungariam tricesimae anno [...] sublatae sint, Transylvaniae vero Moldavia et Valachia immediate adiaceant, Hungaria tamquam iis adsita, in systemate


5636. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

incolae per minutum adminus commercium (Stich-Handel) dictum, vitam tolerare possint, Generalatui Carolostadiensi peculiares per vectigal tricesimale favores sunt concessi. In hac linea primum Vuna ad Jeszenovacz tum Colapis ad Sziszek Savo illabitur. Ac Vuna quidem usque Kostaniczam in Confinito Banali, Colapis usque Carolostadium est navigabilis sicque omnis communicatio Hungariae versus Adriaticum per aquam in his demum duobus locis desinit. §XIX. Qualem ad Dalmatiam Venetam. A meridionali


5637. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

§XIX. Qualem ad Dalmatiam Venetam. A meridionali Regiminis Licani puncto usque Obrovacz, ubi Croaticum solum iam mare attingit, Dalmatia Veneta Regimen Licanum ambit. Cum Venetis nullus exstat commercialis tractatus, sed is quidem hac parte ne obiectum quidem aliquod habere potest. Facto ipso Generalatus Carolostadiensis eam cum Venetis habet relationem, quod e Dalmatia Veneta triginta circiter millia Dalmatici vini quotannis in illum inferantur quodve viciniores Licani in hyeme animalia sua ex alpibus


5638. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Qualem ad Dalmatiam Venetam. A meridionali Regiminis Licani puncto usque Obrovacz, ubi Croaticum solum iam mare attingit, Dalmatia Veneta Regimen Licanum ambit. Cum Venetis nullus exstat commercialis tractatus, sed is quidem hac parte ne obiectum quidem aliquod habere potest. Facto ipso Generalatus Carolostadiensis eam cum Venetis habet relationem, quod e Dalmatia Veneta triginta circiter millia Dalmatici vini quotannis in illum inferantur quodve viciniores Licani in hyeme animalia sua ex alpibus Croatiae in adiacentes


5639. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

distributa fuerit. Rem hanc perficere Gubernio Tergestino eo pronius fuit, quod eotum nec Colapis et Savus ita repurgati, ut iis adversus Carolostadium usque potuerit navigari, nec viae adhuc in Hungaria et Croatia ita instauratae fuerint, ut eorsum merces commode devehi potuissent. Verum viis quidem instaurandis comitatus eodem ferme tempore manum admoverunt. In reliquo autem non defuere non multo post perspicaciores viri, qui magna argumentorum vi Augustae Aulae demonstrarunt, quod et longior et sumptuosior via illa per Tergestum evehendis productis Hungaricis, quae cum


5640. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

illud Hungariae adiectum sedesque huius adeoque ipsius etiam commercii ibidem defixa. Ita denique huic commercii Hungarici directio delata fuit. Ne tamen parte ex una primitivi Regni Croatiae limites convellantur, parte vero ex alia directio commercii Hungarici tanto facilius procedat, Gubernii quidem iurisdictio ad exiguum litori maris proximum districtum restricta, gubernator tamen neoerecti et ad Colapim usque protensi comitatus Severiensis supremus comes renunciatus fuit, nimirum ut eam, quam commercium quandoque exposcit, assistentiam, qua supremus comes tanto facilius eidem


5641. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

illa: quasi commercialia eiusmodi, aut oeconomiae publicae obiecta, eodem quo reliqua politica negotia zelo promovere, ad partes officii sui non attineret, aut certe, quod eius intuitu omnis eorum obligatio eo restricta sit, ut emanatas hoc in passu altiores ordinationes publicas reddant. Quae quidem opinio in eo fundari videtur, quod pleraque eiusmodi obiecta, hactenus nec in legem relata, nec sibi eadem curandi officium per hanc diserte impositum sit. Et haec est Hungariae tam physica quam politica relate ad commercium situatio. Antequam


5642. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

pro totidem collateralibus canalibus considerari possent. Cum Danubius et Tibiscus inde a peripheria Pestiensi parallela, ut § 5 vidimus, linea defluant, quod hos per intermedium canalem coniungere, relate ad externum commercium nihil quidem intersit, ad procurandam tamen maiorem Tibiscanae cum Danubiana Hungaria communicationem, plurimum conferret. Quod interna communicatio per id etiam facilitaretur, si stagna, quae lacus Fertö, ut § 8. vidimus, efficit, transsecto per medium eorum


5643. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Quod Hungaria unicum Mare Adriaticum immediate contingat; sed ab hoc etiam protensis octo postarum spatio alpibus (ut §-pho 20.) intercludatur. Mare Balticum per Popradum, qui in Vistulam influit (ut § 5.) contingit quidem; sed ipse hic fluvius a comitatibus illis, qui obiecta eductionis praebere deberent, longiori adhuc asperrimorum montium intervallo praecluditur. Unicum itaque est Mare Nigrum, in quo quaestor, et Germanus et Hungarus (ut § 17.), per Danubium continua navigatione pervenire potest.


5644. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Status populationis. Complura, quae in Superiori Hungaria numerantur, praedia, tum conspicua in aliquibus Regni partibus latifundia, eam apud plerosque exterorum opinionem excitarunt, quasi Hungaria in dimidio adhuc deserta foret. Verum quidem est, quod populatio Hungariae, necdum eum, quem in Austria, ubi ad milliare quadratum 2.641 animae obveniunt, gradum attigerit; quod si tamen eam Carinthiae ac Tyrolis populatione maiorem esse ostendatur, Hungariam haud ita desertam esse facile apparebit. Iam vero constat, quod exclusa


5645. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

nec confiniis eo computatis, sola Hungaria cum Adnexis Partibus anno 1787. numeravit animas 7,116.789 populatio confiniorum Croaticorum, Sclavonicorum et Banaticorum, ad 883.211 capita facile assurgit, adeoque tota eius populatio in octo millionibus tuto assumi potest. Populatio haec, novissimo quidem bello tantisper accisa fuit; verum defectum hunc, partim copiosi Turcici immigrantes, partim naturales populationis progressus non multo post compensabunt. Subducatur iam calculus a ratione 4.499, quae continet, milliarium, et apparebit in Hungaria 1777. animas ad quadratum milliare


5646. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

1777. animas ad quadratum milliare obvenire, cum in Tyroli non nisi 1.356, in Carinthia vero 1.385 obveniant. Paradoxi huius causa in eo versatur, primum, quod in illis plane partibus, quae maxime desertae videntur, illocatio eam relate ad agriculturam, vitiosam acceperit directionem, ut rara quidem, sed ultra modum vasta oppida et possessiones, veluti Ketskeméth, Vásárhely etc. exsurrexerint, quorum numerosi incolae, cum re agraria et pecuaria vitam unice sustentent, magna utique egent terreni extensione. Dein, quod in montanis ac praesertim septemtrionalibus


5647. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

sustentant; idem vivendi genus sectantur omnes ferme inquilini. In civitatibus et florentioribus oppidis, distincta plane hominum classis est, quae hoc vivendi genus consectatur, et quos operarios consuevimus appellare. Opificiis, fabricis et quaestu deberent quidem in civitatibus omnes, in oppidis plerique cives sustentari, interea horum etiam magna pars, rem seu agrariam seu vinariam seu pecuariam, ut iam vidimus, exercet; sicut vicissim sparsi per pagos opifices, quaestores, imo et fabricae reperiuntur. Opificia et quaestus potissimum vigent in


5648. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

et consummentes, et hos inter, ut commercium vigere possit, iusta proportio vigere debet. Interest proinde nosse, quomodo res haec se in Hungaria habeat? Hungaria 1787. habuit 57 regias civitates. Regia, episcopalia et privatorum oppida 605. Pagos 10.797. In conscriptione quidem anni huius, viri, tantum secundum diversas classificati conditiones, feminarum numerus sub unica generali sexus huius rubrica expressus fuit; cum tamen mulier plerumque viri conditionem sequatur, vel haec data ad ducendum politicum calculum sufficere debent. Iam vero iuxta hanc


5649. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

cum iactura fundi percipiendi, idest mel per destructionem alvearis sibi procurandi, modum. § XXXVI. Cultura herbarum tinctoriarum. Obviarum aliquot herbarum tinctoriarum, quas solum ipsum sponte producit, usum, iam quidem plebs ipsa in variis Regni partibus habet easque ad tingenda sua mappalia adhibere solet, ad has tamen in ea quantitate, ut iis constituti ad diversas fabricas lineas, laneas, gosypiaces et sericeas, tinctores provideri possint, colendas, nemo hactenus manum admovit. Duae sunt, quarum


5650. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

adeoque 50.000 in praesens efficere supponamus; adhuc ad 140 personas, nonnisi unicus opifex obveniet, quod praesertim relate ad illa, quorum plerique incolas usum habent, velut: linea, lanea, lignea artefacta, aequabilem illam proportionem certe non inducit. In particulari, quod Regnum ne primae quidem necessitatis et commoditatis opificiis adhuc satis provisum sit vel inde apparet, quod ingens vis pecuniae quotannis pro ligneis artefactis efferatur, quodve quantitas elatae hoc titulo pecuniae de tempore in tempus continuo crescat. Nam anno 1767. usque 1774. singulo anno per diametrum


5651. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

exotica materialia, immediate Tergesto sibi procurant. Secundarii e contra mercatores, his mercibus se provident aut ab iis, qui Viennae earum depositoria tenent aut vero ab illis Germanicis quaestoribus, qui eas praesertim ad centrales duas Pestienses nundinas deportant. Cuius quidem rei ea est ratio, quod hae merces a prima manu nonnisi erga paratam solutionem; e converso in depositoriis Viennensibus et nundinis erga medii anni respirium haberi possint. Et haec de mechanico commercii cursu universim. Ut tamen hic penitius intelligatur, iuvat singuli


5652. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt artefacta; qui vero activum producunt, sunt producta naturae. Quoad sola cuprea artefacta, quae Schemnicii et Neosolii confici et in Silesiam et Galliciam divendi solent, Hungaria in exiguo 20 aliquot millium activo versatur. Ferrea quidem fabricata anno 1779, activum in 735.315 florenis effecisse, in tricesimali eiusdem articuli tabella legitur; verum cum rubrica haec omnibus, et anterioribus et posterioribus annis, semper passiva fuerit, in tabellam hanc errorem calculi irrepsisse, satis apparet. In


5653. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

12-o gallas quercinas, 13-o legumina. Superest, ut quae singuli huius articuli manipulatio sit, videamus. § LII. Izostao naslov kod tematskih sadržaja od paragrafa LII do LXXVI. Lineae, laneae et gosypiaceae fabricae iam quidem in omnibus Germanicis provinciis exstant, et ideo Hungaria artefactis his a singula eorum in maiori vel minori quantitate providetur. Lineae tamen fabricae potissimum in Silesia, laneae in Moravia, gosypiaceae vero partim in Austria, partim


5654. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

annue pro 555.739 florenis. Caeterum omnium horum fabricatorum et inductio et per Regnum distractio eadem ferme, quae § 52 expressa est, modalitate procedit. § LVII. Fabricata coriacea iam non tantum e Germanicis provinciis, sed etiam e Turcia, et quidem potissimum per passum Zemliniensem inducuntur. Pelles potissimum Turcicae in ea specie, quae cordován et szattyán appellantur consistunt. Has enim praeparandi modum Turcae proprium sibi habuerunt. Quoad cordován, ut vidimus, iam eos


5655. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

horum fabricatorum titulo iuxta eundem diametrum Regno decedunt annue 228.292 florenorum. § LVIII. Lignea fabricata, quae secundum eundem diametrum annue 274.464 florenos e Regno evehunt, unice e Germanicis provinciis suppeditantur. Horum magna quidem pars in affabre elaboratis armariis, mensulis, sedibus aliaque nobiliore suppellectili consistit et Vienna secundo Danubio in adsitas huic urbes, et praesertim Pestinum promovetur; ex his vero in adiacentes districtus per axem dispergitur. Notabilem tamen artefactorum horum


5656. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

per Lipsiam, magna tamen eorum pars per Hungaros quaestores e depositoriis Viennensibus procuratur inducitque haec rubrica passivum iuxta eundem diametrum in annuis 144.574 florenis. § LXII. Italicarum et Levantinarum mercium is quidem naturalis esse deberet cursus, ut earum depositoria Flumine formentur, inde per intermedias scalas, Carolostadiensem, Zagrabiensem, Varasdinensem, Kanisensem Pestinum promoveantur, ex hoc vero centro omnes Regni partes per respectivas scalas iisdem provideantur, res


5657. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ut earum depositoria Flumine formentur, inde per intermedias scalas, Carolostadiensem, Zagrabiensem, Varasdinensem, Kanisensem Pestinum promoveantur, ex hoc vero centro omnes Regni partes per respectivas scalas iisdem provideantur, res ipsa tamen taliter se habet: aliqui quidem mercatores Pestienses merces has immediate e Litorali, sed non Flumine, per Varasdinum, ast Tergesto per Petovium, quod a Varasdino duabus tantum postis distat, constituunt; alii e secunda manu, nempe Viennensibus mercatoribus (qui et ipsi Tergesto eas acquirunt) sibi procurant. Caeterum


5658. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

per quem partim axe, partim etiam adverso Danubio notabilis pars, non tantum in Austriam, sed ultro etiam in imperio promovetur; Scepusiensem, per quem Podolinenses et Lublyovienses mercatores vina submontana partim in Galliciam, partim etiam Varsoviam, et quidem per Popradum et Vistulam seu ratibus, seu etiam navibus deducunt; et Transilvanicum, per quem pars eius aliqua in Moldaviam effertur. § LXX. In foeno et stramine, iuxta eundem diametrum habet Hungaria


5659. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

In foeno et stramine, iuxta eundem diametrum habet Hungaria annuum in 97.317 florenis activum. Totam materialis huius quantitatem vicina Austriae loca in eam, ac praesertim Viennam per axem promovent. § LXXI. Lentes et pisa passivum quidem efferunt in 16.843 florenis; verum reliquae leguminum species annuum 113.045 florenorum activum in diametro efferunt. Hoc quoque productum maxima in parte Viennam infertur, pars tamen eius etiam in Styriam educitur. § LXXII. Mel 103.843


5660. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

leguminum species annuum 113.045 florenorum activum in diametro efferunt. Hoc quoque productum maxima in parte Viennam infertur, pars tamen eius etiam in Styriam educitur. § LXXII. Mel 103.843 florenorum activum constituit. Pars illius aliqua educitur quidem in Moraviam, longe tamen maior Viennae infertur. Nimirum conquirunt illud per Croaticos comitatus mercatores Varasdinenses idque ad nundinas Sanctae Catharinae Sopronium devehunt. Comportatur illud ad hunc terminum ex aliis vicinis etiam comitatibus ibidemque seu a Viennensibus immediate,


5661. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

huic sunt quatuor eductionis passus. Nimirum Viennense abaldo, id est monopolium; duas habet subalternas fabricationis tabaccariae directiones, unam Graecii, alternam Lembergae. In centro Hungariae nempe Pestini depositorium sibi constituit. In hoc colligit quidem in omnibus Regni partibus tabaccam, quo viliori potest pretio indeque et Graecensem et Viennensem et Lembergensem fabricam providet. Hi sunt itaque praecipui, per quos pars longe maxima producti huius educitur passus; nonnisi id, quod ab hoc monopolio


5662. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ad 467.566 florenos assumantur, facile apparebit: quod deducta, quam Hungaria pro suis necessitatibus via commercii exportat, pecuniae eidem adhuc annue influant sex milliones. Verum sicut in Hungariam praeter commercium aliis etiam viis pecuniae influunt, ita eaedem vicissim aliis etiam, et quidem longe pluribus modis educuntur. Iam primum soli camerales proventus ultra omnes erogationes circiter quatuor milliones efficiunt qui omnes e Regno exportantur; taxatoratus Cancellariae Hungaricae Viennae defixae pro mandatis chracteribus, dignitatibus facile 100.000 exportat, proventus quos


5663. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

se quasi mutuo aequilibrare facile apparebit. Et vero si cuicunque provinciae vel duo milliones quotannis constanter vel accederent vel decederent, intra 50 annos aut redundare pecuniis aut ad extremam aeris inopiam reddi deberet. Nunc is est insensibilis circulationis pecuniae cursus, ut massa quidem eius in aliqua provincia vel augeri vel minui possit; ipse tamen affluxus et refluxus semper certam teneat proportionem. Si in Hungaria via commercii minus aeris afflueret, minus certe Hungari Viennae expenderent, minus peregrinarentur, minus per omnes, quos paulo ante declaravimus canales,


5664. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae pars in systemate commercialis illius, quam § 15 stabilivimus, Regni divisionis, considerata adeo populo abundet, ut necessarium pro sustentatione vitae frumentum a meridionalibus comitatibus petere debeat. Cis-Danubiana interim in sensu eiusdem paragraphi considerata pauca quidem iam praedia contineat, vastissimas tamen adhuc habeat paludes Fertöienses, Balatonienses, Szalaenses et Kanisaienses, quae si exsiccentur, copiosis adhuc pagis locum praebere possent. Trans-Danubiana autem et Tibiscana aeque in sensu praecitati


5665. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

iis uti velint, nec ne, cum talis lex conditionatum illum sensum: si proprietarii deserta sua tenuta impopulare voluerint, suapte involvat. His praemissis relate ad primam e propositis quaestionibus; si de novarum tantum possessionum illocatione agitur, apparet quidem septemtrionalem Regni partem eius intuitu extra casum versari. Cum tamen et in Cis-Danubiana et Tibiscana e magna sui parte populatio adhuc desideretur, subsistens pro eius incremento legis favor porro etiam retinendus Deputationi huic videtur. Imo


5666. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

quoad colonias in ordine ad singulares sessiones; harum duplex est species: una earum, quae e loco ab olim deserto novitus efformantur, et aliae earum, quae e populosis desertae effectae nunc denuo reimpopulantur. An et qualis particulari etiam eiusmodi impopulationi favor tribuendus sit, hactenus quidem nulla lege definitum fuit. Cum tamen particulares etiam eiusmodi sessiones impopulari publici a proportione perinde intersit hocque in genere, eadem utriusque sessionum speciei ratio esse videatur, ea est demissa Deputationis huius opinio, ut his quoque sed triennalis tantum et a


5667. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

oneribus immunitas concedatur. DE ALIMENTATIONIS STATU § LXXXVI. Legislatio debet singulam incolarum classem ad fixum alimentationis statum dirigere. Casuum, quibus res humanae agitantur, varietas non admittit quidem, ut quivis incola fixum semper et determinatum habeat alimentationis statum. Debet tamen legislatio providere, ne integrae civium classes aut nullum aut precarium alimentationis statum consectentur. Cum enim precaria subsistentia saepe deficere soleat, debet tunc talis civium classis ad


5668. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

populum instruant, adhibendi. In altero casu hactenus per excusos vernaculo idiomate libellos populum instruere moris fuit. Verum id exiguum vel ex eo effectum producere potuit, quod vix aliqua populi pars eiusmodi libellos legere sciat. Itaque in novis eiusmodi institutis posset quidem ea ratio iniri, ut parochi, pastores, ipsi domini terrestres, qui novam eiusmodi manipulationem ex ipsis his libellis facile percipere possunt, eam demum per populum propagent. Verum cum domini terrestres ad id lege obstringi non possint, arbitrario autem parochorum zelo aliquod magnae saepe


5669. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

promovere. Denique naturalistae illi, historiam peregrinationis contexere, typographia vero Universitatis eam proximius excudere teneatur. Liberum proprietariorum de rebus suis arbitrium, id est, potestatem de rebus suis libere disponendi sartam tectamque conservari ipsum quidem civilis societatis systema exigit; neque tamen id eo plane extendi potest, ut arbitrium hoc cum detrimento publici liceat exercere. Quare si quod utile productum per aliquem in alieno terreno detegatur, inventor id locali magistratui detegere teneatur, magistratus audiat continuo


5670. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

Regni partibus, ubi antea aut nulla aut exigua admodum opera agriculturae impendebatur, industriam ita excitavit, ut minor adhuc imposterum de frumenti defectu metus subversari possit. Eductio e converso frumenti fertilioribus ita adhuc limitata est, ut tuto asseverari possit, ne quintam quidem eius, quod a domestico usu superest, partem evehi. § C. Ad hanc perficiendam legislatio tantum frumenti faciliorem et utiliorem distractionem procurare debet. Itaque legislatio omnem adhuc aliam, quam quae per faciliorem frumenti


5671. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

pratorum. In pratis colendis eadem, quae in agris diversitas viget. In praediis, quae herbam plane ultra necessitatem producunt, id quod a pascuo animalium superest, leviter compositum, tota hyeme iniuriis aëris expositum relinquitur. Ubi non est tanta herbae copia, foenum quidem horreis infertur: si tamen illud vel tantisper abundet, cordum e pratis raro desumi solet. Qui rem suam familiarem solertius curant, iam et foenum et cordum e pratis suis quotannis desumere consueverunt; imo invaluit iam ea in compluribus, quae foeni penuria laborant locis, industria, ut


5672. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

herbarum seminibus per artificiosa, naturalibus longe utiliora prata studeant compensare. § CIV. Prata artificialia tantum monitis et exemplis inducenda. Cum defectu foeni plures Regni partes reipsa laborent, optandum quidem foret, ut industria haec in omnibus eiusmodi locis inducatur; verum haec coactive lex imponere non potest: dirigentis tamen dicasterii sollicitudo, localium magistratuum activitas, ac praesertim parochorum et pastorum zelus, multum ad id conferre possunt, ut ubi necessum est, monitis,


5673. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

sylvae hae ideo tantum intactae manent, quia aut nullus aut nonnisi excessuris utilitatem sumptibus parabilis accessus ad eas patet. Habet iterum alias, quae patent et tamen longe maiorem, quam usus proprietariorum ferat, lignorum quantitatem producunt. Habet e converso alias, quae sufficientibus quidem lignis provisae sunt, sed quarum adeo inordinatus fit usus, ut illic defectus lignorum intra paucum tempus iure praemetui possit. Habet denique vastas plagas; quae omni prorsus ligno sunt destitutae. De primi ordinis locis superflua est omnis cura, donec fortassis eas populatio


5674. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

exigit manus; decrepiti etiam viri et mulieres, aut rurali operi necdum idonei, pueri et puellae ad id sufficiunt. In ordine ad tertium, adhuc 1786. sericum exoticum in monarchiam Austriacam pro uno prope millione invehebatur. In Hungariam in particulari adhuc ultimo decennio crudi quidem serici 74.177 sericearum vero materiarum inductio 555.739 florenos in diametro etulit. Itaque ad has usque summas modo Hungaria tantum producere posset, certa est domestica distractio. In exteras septemtrionales regiones, quarum clima productum hoc non admittit, distractio ne calculari


5675. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

quidem serici 74.177 sericearum vero materiarum inductio 555.739 florenos in diametro etulit. Itaque ad has usque summas modo Hungaria tantum producere posset, certa est domestica distractio. In exteras septemtrionales regiones, quarum clima productum hoc non admittit, distractio ne calculari quidem possit. Relate ad quartum, ipsa rei natura non admittit, ut unus homo e bombycum educatione magnam pecuniae summam corradat; ad hoc enim nec requisitum spatium, nec necessariae manus uni homini suppetere possunt. Ut ex instituto hoc notabilis utilitas proveniat, debet illud a pluribus


5676. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

alendi arte iuvenes submittant. Hi reduces, ut hortos plantarios erigant, exinde plebi moros gratis distribuant et postquam arbores succreverint, eandem quoad alendos bombices debite informent. Evenit interea, ut aliqui comitatus et civitates nec iuvenes eiusmodi eorsum submiserint, alii miserint quidem, sed postea plantarios hortos erigere neglexerint. Evenit etiam, ut licet erectis plantariis hortis aut practicantibus necessaria assistentia data non fuerit, aut illi ipsi exilitate emensi sibi salarii disgustati, in toto educationis distributionisque mororum negotio negligenter versati


5677. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

solers etiam practicans evenit, plebs innato sibi novitatum odio easdem aut neglexerit aut sponte etiam destruxerit. Ubi seu localis magistratus activitate seu practicantis industria, mori ad eum perductae sunt gradum, ut sufficientia alendis bombicibus folia suppeditare potuerint, coepit quidem initium apud plebem iam ipsa bombicum nutritio, sed et hanc diversa impedimenta morabantur, practicantes aliqui non sat longo tempore in schola Eszekiensi perstiterunt, ut eam fundate ediscere potuissent, et hi malam statim initio induxerunt manipulationem. Per hanc cum gallettae malae


5678. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

fuerint numeratae, sed accepta scheda, adventum inspectoris cameralis, qui pro iis exsolvendis pecunias adferebat, integro saepe trimestri operiri debuerit. Alibi in ipsa galettarum classificatione minus integra fide progressum rusticique quam promeruerant, mercede privati sunt. Studebat quidem dirigens dicasterium impedimenta haec de tempore in tempus removere, verum defectu requisitae cooperationis, institutum hoc ita languide processit, ut nonnisi in Croatia et duobus Banaticis, Bacsiensi item Pestiensi comitatibus, aliquas radices defixerit. Et tamen iam anno 1785. eo res


5679. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

non multo post Turcicum bellum planeque illi comitatus Banatici nempe et interioris Sclavoniae, ubi industria haec maxime coeperat efflorere, per caesareo-regias copias ita occupabantur, ut rusticis omnis ferme bombices alendi opportunitas adempta fuerit. Anno 1789. nonnulli comitatus, et quidem tales, qui favorabili pro hoc producto climate gaudent, etiam eos, quos habuerunt practicantes, ultro dimiserunt, e quibus aliqui eam facti sui causam diserte obtendebat, quod institutum hoc in nulla lege fundetur; atque ita cultura serici ab eo inde tempore ita elanguit, ut nisi eam


5680. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

Origo et status actualis culturae huius. Tabacca omnia, quae superius recensuimus, utilissimi producti criteria habet praeter id, quod robustas perinde atque agricultura manus requirat, quodve tantundem terrae huic decerpi soleat, quantum illi consecratur. Verum id quidem in Hungaria, quae alioquin frumento redundat exiguam subit considerationem. Cum usus tabaccae in Hungaria semper liber fuerit, culturam eius principio domestica consumptio excitavit, necessitas, quam producti huius abaldo Viennense habet, provexit. § CXXVI.


5681. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

culturae regulis remiserint, tantum ut quantitatem eius augeant, utve pondus eius variis saepe minus aequis artibus augere studuerint. Inde evenit, ut nec spuria folia, quae legitimorum vim enervant, nec cacumina plantae decerpta, ut pistilli (Stingl), qui vecturam tantum inutiliter gravant, et quidem longiores relicti, denique ut deteriora folia in manipulis intra meliora abscondi coeperint. Vel haec sinistra tabaccae Hungaricae manipulatio poterat omne eius creditum enervare. Accessit tamen subinde alia gravior, compositi nempe belli Americani circumstantia, quae emptorum concurrentiam


5682. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

pretium semper pro tabacca sit oblaturus. Ne parte ex una cultores e longinquioribus partibus Pestinum tabaccam vehere debeant, parte vero ex alia abaldo Viennense, per multiplicata in diversis partibus depositoria monopolium producti huius magis adhuc ad se pertrahat, huic quidem nuspiam amplius, privatis vero ubicunque depositoria tabaccae erigere liceat idque statim sufficienter promulgetur. Cum abaldo Viennense ultra eam, quam aerario regio dependit, arendam sufficientem iam ex eo habeat utilitatem, quod omnes Haereditarias Germanicas


5683. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

planta anilis in producendo pretioso illo caeruleo colore, in vicem plantae indigo, adhiberi solet. Hanc se in Banatu producturum quidam Lieblein 1785. receperat, verum post quinquennalem laborem et sumptus, ne plantam quidem, minus semen produxit. Eodem tempore cultura plantae huius adiuncto administrationis Quinque-Ecclesiensis Kovachich commissa fuit. Hic obiectum hoc omni possibili diligentia tractavit; duxit accurata diaria, defectus, quos se uno anno commisisse observavit, sequenti correxit


5684. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

huius adiuncto administrationis Quinque-Ecclesiensis Kovachich commissa fuit. Hic obiectum hoc omni possibili diligentia tractavit; duxit accurata diaria, defectus, quos se uno anno commisisse observavit, sequenti correxit produxitque quinto tandem anno plantam, e qua caeruleus quidem, sed non ita perfectus, uti eum planta haec in calidioribus regionibus dat, color effici potuit: ipsum tamen semen sub climate Hungariae ad maturitatem perduci non posse, agnovit; itaque huius intuitu supervacanea iam omnis industria videtur. § CXXXII.


5685. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

eiusmodi olei species, in ea adminus quantitate, quam usus domesticus requirit, e plantis indigenis producere vel eo nomine interest, quod secus tantundem pecuniarum quantum huius, licet deterioris olei pretium effert, pro oleo olivarum in exteras provincias transmittere oporteret. Ac oleum quidem e planta napraforgó educere, iam in aliquibus Regni partibus suapte invaluit, adeoque id ulteriori privatae industriae porro etiam committendum videtur. § CXXXVII. Quare cultura heliotropii porro etiam


5686. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

aliquibus Regni partibus suapte invaluit, adeoque id ulteriori privatae industriae porro etiam committendum videtur. § CXXXVII. Quare cultura heliotropii porro etiam excitanda censetur. Oleum e heliotropio, et quidem optimae, ut ille spopondit, qualitatis producere, quidam Schwanenfels recepit. Quare et huic pie defunctus Imperator 50 iugera terrarum et decennalem immunitatem addixit, si conatus eius felix eventus coronaverit, haud abs re futurum esse videtur, si uni adhuc


5687. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

cum iis ad minus oeconomiae commercium exercere atque ita non tantum de emendanda, sed etiam de augenda cornutorum pecorum specie superfluam esse omnem curam satis apparet. DE EMENDANDA EQUORUM SPECIE § CXL. Non eadem est equorum ratio; hos quidem generosos ab olim Hungaria producebat; sed cum commercium paucas adhuc graves vecturas requireret, rhedarum usus apud nobiles non vigeret, equitatus autem Hungaricus e velitibus ferme constaret; minores tantum ephippio et veliti apti equi educabantur. Postquam rhedarum usus invaluit, ut


5688. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

exercitus impedimenta, plures in dies vecturas exigere coeperant; interea non tantum desultorum, sed cataphractorum etiam usus in bello invaluit. Interea denique 1756. memorabile illud Septennale bellum erupit, istud tantum equorum numerum absumpsit, ut necessaria eorum supplementa, ne Germanicae quidem provinciae, licet in iis equi iam dudum in altiorem staturam provecti fuerint, subministrare potuerint. § CXLI. Origo instituti procreationis equorum altioris staturae. Itaque vix eo finito, ut in Hungaria pro velitibus ad minus et


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
First 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.