Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: motus

Your search found 942 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 140-203:


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

saepius in eius Opere repetuntur, in multis testimonia desunt, multa inter se pugnant, multa significata adhuc desunt: non pauca etiam parum vere, atque adeo quaedam etiam impie dicuntur: ut, cum fides iustificans non raro cum charitate et bonis operibus confunditur. Quibus causis motus, volui novum Opus de sermone Sacrarum literarum, quanta omnino potui diligentia, consultis diligenter locis Scripturae, et linguarum natura ac proprietate, nec neglectis bonorum scriptorum sententiis, conficere: quo studio si Sacrae theologiae, syncerissimam veritatem ex ipsis Sacrarum


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsammet naturam et pravum corredarguat, possitque ei homo plene obedire. Quare contra monendi sunt homines, praesertim iuventus, legem Dei intima cordis scrutari, ac damnare. Sic Christus acuit legem Matth. 5, ostendens eam summam perfectissimamque obedientiam flagitare, et vel intimos cordis motus damnare. Ad haec, nullus pene est usus legis, nisi summa eius ac iustitiae divinae severitas una cum ira Dei patefiat, et inhaerens ac latitans malitia, aut vetus Adam redarguatur et confodiatur, detractis ficulneis humanae malitiae palliationibus Sic Christus ipse (ut dixi) legem acuit, et


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Solent vero non renati ac carnales homines plerumque tantum ad opus operatum, seu externum cultum, utpote carnali homini perfacilem, ruere, eumque hypocritice praestare, ac in eo summam pietatis collocare. Nam veram cordis obedientiam, veram agnitionem, timorem, et alios spirituales animi motus exhibere Deo nequeunt, Caeterum cum pii vera fide externum aliquem cultum aut opus a Deo mandatum praestant, nihilominus in spiritu Deum colere dicuntur: sicut Paulus dicit, se docendo Evangelion colere Deum, aut servire ei in spiritu, Romanis primo Distinguunt vero recentiores Theologi


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 83 | Paragraph | SubSect | Section]

ac meditatae. Porro Gen. 8, simpliciter dicitur, Figmentum cordis humani esse malum inde ab adolescentia, vel potius a pueritia: ubi massa ipsa accusatur perpetuae malitiae, sicut prius omnes eius motus ac conatus damnati sunt. Cogitationes Dei erga nos, Psal. 40, id est, consilia et opera. Cogitare ut parvulus, 1. Corint. 13. Item cogitare secundum carnem, 2. Cor. 1, perspicuae phrases sunt. Cogitationes alicuius ordinare, ibidem: pro, satis intelligere


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 83 | Paragraph | SubSect | Section]

ac contritione expendo ac perpendo. Quinto, pro variis cognitionis effectibus poni solet. Recitavimus autem alibi regulam universalem, latissimeque patentem, Quod verba Hebraea noticiae, non solam speculativam ac ociosam noticiam significent, sed et practicam ac vivam scientiam, ac sequentes motus animi, quin et externa opera ac conatus inde necessario sequentes. Ponitur igitur pro approbatione ac laudatione. ut, Novit Dominus viam iustorum, Psal. 1. id est, approbat, et simul etiam tuetur. Rom. 7. Quod facio, non agnosco: id est, non approbo peccata, quae subinde


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

pravorumque aestuum dicitur: ut in Decalogo, et Rom. 7 ac 13 dicitur: Non concupiscas. et Rom. 1 Traditi sunt in cupiditates cordium suorum. Saepe igitur proximum actum aut perpetuos aestus originalis corruptionis indicat: ideoque saepissime cum voce Carnis coniugitur, tam quam effectus aut motus cum sua causa. ut Rom. 6. Ne obediatis carni in concupiscentiis eius. Galat. 5. Qui Christi sunt, crucifixerunt carnem suam cum concupiscentiis suis. Et, Caro concupiscit contra spiritum. Item, Concupiscentiam carnis ne perficiatis. Hanc concupiscentiam seu perpetuum fervorem ac furorem


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

hominis indulgere, vel etiam ipsa flagitia ac scelera patrare. Sophistae intellexerunt concupiscentiam tantum de cupiditate rerum venerearum et opum, quasi homo tantum appetitiva potentia et affectibus, praesertim cupiditate veneris ac cibi potusve peccet. Verum significat ista vox omnes pravos motus cordis: quin et ipsius summae reginae Rationis molimina, vota ac conatus. Nam Paulus Galat. 5, inter concupiscentias et opera carnis etiam ipsam idololatriam recenset, sicut et Rom. 1. Sic et Christus Iohan. 8, satanae cupiditates aut concupiscentias adscribit, inquiens: Vos vultis


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

in capite aut cerebro collocant, solosque affectus cordi relinquunt. Sin autem velles Sacras literas cum philosophia in hac parte concordare, dicere posses, eas ideo tribuere noticias, intelligentiam et electionem cordi, quod in practicis noticiis et electionibus plurimum dominantur affectus aut motus cordis. agere autem Sacras literas non de speculativis, sed de practicis noticiis, quas Deus vult vel maxime vivas, ardentes ac operosas esse: alio qui eas docere, illas speculativas noticias etiam tantum hypocrisin quandam et labialem cultum aut honorem. Ut vero declararetur haec summa


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

in vulgaribus linguis utimur vocabulo Turcae ac Iudaei. Ethnice vivere, Galat. 2. est, neglectis ac contemptis caeremoniis ac observationibus Iudaicis praesertim in discrimine cibotum, libere suo arbitrio vivere. Sic Petrus aliquando libere, neglecto Iudaismo, solitus erat victitare: sed ibi motus ac perterre factus authoritate Iudaeorum, iudaizabat: vi de baturque etiam gentiles conversos suo exemplo docere, non esse spem salutis non observantibus legem. EVACVARE, per metaphoram significat, rem quamcunque, consilium aut conatum irritum, frustraneum, ac vilem efficere.


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

et introire civitatem. Quin et exeunti et introeunti civitatem nulla erat pax: Zachariae 8. Exire et intrare aliquem, aut alicuius exitus aut introitus sunt omnia eius negocia, omnis eius conversatio: quia res aguntur ac expediuntur exeundo et intrando in domum. Inde per synecdochen hi duo motus pro omnibus actionibus, totaque conversatione ponuntur. 2 Samuelis 3. Venit ut sciret exitum et introitum tuum. Et clarius: Et ut sciat omnia quae tu facis. Sic et in illo Psalm. 121. Dominus custodit exitum tuum, et introitum tuum. id est, te et omnes tuos conatus et actiones. Sic et


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

dubitationibus, ac vacillationibus, vera in Deum fides aut fiducia, et plerophoria sequitur. Consideret igitur Lector diligenter, quid sit illud πείθειν suadere, cordi in illis tristibus dubitationibus ac diffidentia, et quis inde seu ex illa suasione motus aut affectus cordis sequatur. Sic enim ex viva quadam praxi naturam tum dubitationis, tum etiam verae fidei aut fiduciae perspiciet. Sed quoniam de activo verbo πείθω diximus, addemus quaedam etiam de eius passivo, et medio.


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

fidem comparat accessui ad lautum convivium. Quae omnia liquido ostendunt, fidem nequaquam tantum esse noticiam promissionum et promissorum bonorum: sed etiam ingens desiderium, simul et fiduciam, aut acceptionem, amplexumve illarum promissionum et promissorum bonorum. Nam sola noticia non est motus accedens bona, aut fugiens mala: sed ille motus, qui proxime noticiam consequitur. Quare testimonio Christi fides iustificans talis quaedam noticia est, quae non tantum agnoscit mediatorem, eiusque beneficia, sed etiam ardentissime ea expetendo, sibique ea applicando ad mediatorem, et omnino


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

Quae omnia liquido ostendunt, fidem nequaquam tantum esse noticiam promissionum et promissorum bonorum: sed etiam ingens desiderium, simul et fiduciam, aut acceptionem, amplexumve illarum promissionum et promissorum bonorum. Nam sola noticia non est motus accedens bona, aut fugiens mala: sed ille motus, qui proxime noticiam consequitur. Quare testimonio Christi fides iustificans talis quaedam noticia est, quae non tantum agnoscit mediatorem, eiusque beneficia, sed etiam ardentissime ea expetendo, sibique ea applicando ad mediatorem, et omnino ad thronum gratiae caelestis patris per hunc


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

in Synecdocha aut Metonymia prolixe tractatam ac confirmatam: Omnia verba ac nomina noticiae, alias proprie ipsam solam noticiam, eamque ociosam, aut tantum speculativam significant: alias autem vivam, aut vigentem seu practicam noticiam: alias denique, praeter noticiam, etiam proximos sequentes motus animi. ut, Novit Dominus viam iustorum. i. curat, fovet. Non novi vos: Videre bona videre mortem. Audire, pro intelligere et obedire Exempla innumera sunt passim obvia in Sacris literis. Talis natura est etiam verbi Fidei, et Credere. Denique ipsimet Papistae tribuunt verbo Credo


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

agnoscant et in nomine Fidei, cuius prorsus eadem vis est et natura. FIDUCIA, Graece πεποίθησις, aliqui vertunt confidentiam, quae alioqui Latinis plerumque in vitio ponitur, pro temeraria fiducia. Est autem fiducia, durabilis affectus ac motus animi, cum freti ac fidentes aliquo eximio bono aut ope, in eoque suaviter acquiescentes, magno animo sumus, et adversantia mala ac incommoda contemnimus. Hic est praecipuus motus fidei, quo statuimus


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

durabilis affectus ac motus animi, cum freti ac fidentes aliquo eximio bono aut ope, in eoque suaviter acquiescentes, magno animo sumus, et adversantia mala ac incommoda contemnimus. Hic est praecipuus motus fidei, quo statuimus Deum nobis esse propitium, praesentem, ac opitulatorem. Proverb 3. Fiduciam habe in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. Sic et Prover. 22. Fiducia tua sit in Domino. Huic fiduciae etiam in veteri Testamento promittitur vita aeterna. Isaiae 57.


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei: In hoc manifesta est dilectio Dei erga nos: In hoc scimus quod in ipso maneamus: In hoc scimus quod diligamus filios Dei, et similibus. In quibus omnibus exemplis, illud In hoc, idem valet ac Ex hoc, per hoc, hinc. Et indicat illud In hoc, fontem, causam aut originem sequentis actionis aut motus, unde veniat illa cognitio, manifestatio, absolutio dilectionis, aut quae eius sit causa vel scaturigo. Quod hic quidem solo pronomine In hoc, aut HINC, indicatur, sed mox integra oratione describitur. Sensus autem ac propria versio huius loci et prioris membri est: Hinc, ex aut per hoc, est


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

formalem causam cordis indicare, quae sit mala. Quasi dicat: non tantum eius accidentia, autetiam opera, sed etiam ipsam essentiam esse malam. Sicut et Ezechiel dicit, ipsum cor esse lapideum, et ideo exscindendum. Sed et Genesis 6, cum Moyses inquit, Figmentum cogitationum, videtur indicare motus ac cogitationes, et omnia molimina cordis. Quia sicut figulus singit varias species vasorum, ita cor humanum varias formas cogitationum fingit, sive quod attinet ad noticiam ac speculationem, sive quod ad res agendas pertinet. Illa igitur ipsa initia rerum, cognitionis et actionum, dicit


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

ille definit fidem, esse cogitationem firmam, aut subnixam: nempe verbo ac promissis Dei quod Deus custodiet pacem. Ita יצר Iezer, alias est veluti radix ac fons omnis mali, nempe tum ipsum pravum cor, seu eius substantialis forma: tum eius omnia molimina ac motus, praesertim incredulitas, quod est primarium malum: alias fons omnis boni, id est, spirituale cor et fides. Hoc figmentum Deus in nobis fingit. hinc Ephes 2 dicimur esse Dei ποίημα, Dei opus: sicut nimirum antea Satanae figmentum, filiique fuimus.


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

nosse figmentum Israelitarum, quod illi facient. id est, prava consilia, vota, ac conatus idololatricos. Putant autem eruditi, Paulum vocem יצר expressisse Roman. 8, per vocem φρόνημα. Sane perinde ipsos primos motus, molimina, et conatus, Graeca quoque vox φρονεῖν indicat, sicut et Iezer figmentum. Germanice forte posses circumloqui hisce verbis: Alles sein tichten, tun und trachten, alle sein gedanken und vornehmen. Comparatur alioqui figmentum et figulus


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

multo melius animae Christi in passione emissae, et ad inferos profectae, quam Divinitati convenit: praesertim cum nulla talis phrasis de profectione Dei ad praedicandum, ibi in Genesi legatur. Quod si etiam dicendum tale quid esset de Divinitate, rectius diceretur venisse, quam Profectam esse. Motus enim a nobis alio, Profectio: aliunde vero ut ex caelo ad nos, Adventus dicitur, ut incarnationem Christi non profectionem, sed adventum, nempe divinitatis in carnem, vocamus. At in morte recte dicitur emissus spiritus, aut anima Christi hinc ad inferos profecta esse. Dicit ergo profectum,


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

cum lege pugnat, legi non convenit, aut consonat, quicquid eius praescripto aut normae non plane satisfacit, sive sit externa actio, opus aut conatus, sive etiam tantum interna consultatio, cogitatio aut votum seu cupiditas, vel denique minimus ac primus motus cordis. sicut et Christus Matth. 5. omnia illa affirmat de peccatum. Imo etiam illud est peccatum, quod cor aliaeque primariae partes rationalis animae non sint tales, quales eas Deus initio ad imaginem suam condidit: ut cor fit lapideum,


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

aut intimis: id est, sinceram ipsius cordis contritionem et conversionem, vel etiam veritatem mundo occultam et absconditam. Proverb. 26. Verba susurronis quasi simplicia, at ipsa penetrant usque ad intima ventris. id est, movent ac feriunt ipsum cor. Alias significat harum potentiarum internos motus: ut cogitationes, vota, cupiditates, et similia. Psal. 64: Intimum cuiusque et cor profundum perficiunt: id est, sua intima et astutissima consilia. Psal. 94: In multitudine cogitationum mearum in intimo meo. id est, cum multa in corde meo voluto.


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

veritatis repugnasse. Verum, ut paulo ante indicavi, de hoc et similibus verbis supra quoque prolixius actum et dictum est, quae cum hisce coniunge. INTUERI, significat non tantum diligenter contemplari ac considerare aliquid, sed etiam aliquos sequentes accuratam contemplationem animi motus. Psal. 119: Tunc non pudefiam, cum intuitus fuero omnia mandata tua. ubi Intueri, est custodire et observare mandata Dei, quin et sese verbo eius consolari. inde enim et fides, et Dei protectio nobis oritur. Sic Matth. 6: Intuemini aut respicite volatilia: id est,


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

se iudicari aut liberari secundum iustitiam suam, et secundum integritatem suam. De eadem inquit Psalmo decimooctavo: Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum. De hac iustitia causae dicunt probati Theologi, quod bene eam Deo proponere possimus, ut motus nostra innocentia et adversariorum extrema iniustitia, dirimat controversiam, nos liberando, illos contra perdendo: sed iustitiam personae, qua coram Deo iusti, ac aeterna vita digni esse haberique queamus, neminem habere aliam praeter Christi satisfactionem per fidem imputatam. Est denique


165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 266 | Paragraph | SubSect | Section]

Moyses dicit, Cor hominis esse pravum inde ab adolescentia, ut aliqui vertunt: alii, a iuventute, ut Septuaginta habent. Vox alioqui Hebraea est נערה, neura, ab agilitate aut motu deducta, quod quamprimum pueri paululum firmarunt talos, mox mire cupidi sunt motus. Sicut et Aristoteles de omnibus animalibus pronunciat, dicens: Iuventus non potest quiescere. Caeterum nulli Christiano dubium est, ibi perpetuam ac penitus ex utero matris innatam malitiam describi: sicut prius cap. 6 dixerat simpliciter, Figmentum cogitationum cordis esse


166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

convincunt. Lex Dei in alicuius corde tunc esse dicitur, cum is non tantum ore et externa hypocrisi, sed et vero animi affectu legem Dei sequitur. Sic dicitur Psalm. 37. Lex Dei in corde eius, ideo non nutabunt pedes eius: id est, ideo nec ipse declinabit ad falsam doctrinam aut pravam vitam, motus felicitate impiorum: nec Deus iratus eum, ut iniustum, perire patietur. Debilitari aut infirmari legem, Habacuc 1, est, negligi, cum homines putant Deum nec malos punire, nec bonis benefacere.


167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 316 | Paragraph | SubSect | Section]

culpae, aliud poenae. Malum naturale est tantum in creatura intelligente, in diabolo et homine. Est autem proprie, omnis dissonantia talis creaturae, a lege et iustitia et voluntate Dei: id est, ipsa prava natura, et praesertim cor hominis, eius mali habitus saevitia, pravae cogitationes ac motus animi, et denique omnes actiones. Hoc idem malum etiam Malum culpa vocari solet, et sub nomine peccati aut iniustitiae rectisime comprehenditur: si modo etiam haec ipsa vocabala in sua plena significatione, ut in Sacris literis, accipiantur. Malum naturale est omnis destructio divinae


168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 321 | Paragraph | SubSect | Section]

locum Isaiae 8. Sic dixit Dominus in fortitudine manus, et erudivit me. Melius tamen credo Vulgaris: Cum manum meam apprehenderet. acturi enim cum puero, manum eius comprehendimus: ut Tribunus nepotis Pauli, Actor. 23. Ezek. 8, Et cecidit illic manus Domini super me: id est, spiritus aut motus Dei, ad prophetandum me impellens. Ezek. 39. Videbunt gentes manum meam, quam posui in eis. pro, robur et potentiam, ipsasque res gestas. Ponitur pro auxilio Dei: ut cum dicitur Deus eduxisse populum suum in forti manu, et brachio excelso. Psalmo 89. Manus mea firmabitur cum ipso, et


169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 331 | Paragraph | SubSect | Section]

quae est idololatria, ob quae venit ira Dei in filios contumaciae. MEMINISSE alicuius, crebro metaleptice in Satis significat, alicuius curam habere, opitulari ei, eum [?:-ve ] fovere: iuxta illam generalem Regulam, Quod verba noticiae in Sacris etiam sequentes motus significent. Psal. 25, et 105, Secundum misericordiam tuam memento mei. Et latro in cruce clamat: Domine, cum veneris [?: ] regnum tuum, memento mei. Deus certe omnia novit, et omnium meminit: sed non speculativa, verum totius practica, eaque amica recordatio ab eo


170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 331 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Saulem: Recordor quid fecerit Amalec Israeli, etc. significat iustam Dei iram contra Amalekitas. Sic in malam partem accipitur etiam Apocalypsis decimosexto: Babylon magna venit in memoriam ante Deum, ut praeberet ei poculum vini indignationis irae suae: id est, Deus iusta irae motus, immisit ei meritas poenas. Contra Psalm. 112, In memoria aeterna erit iustus: euram ac favorem Dei erga pios indicat. Perdi alicuius memoriam, est ipsum cum suis interire. Psalmo nono et trigesimotertio: Perdes de terra memoriam eius. Alicuius benefacta ascendere in memoriam


171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 340 | Paragraph | SubSect | Section]

malo, quae nos movet, ut ei succurramus. Psalmo quinquagesimoprimo: Miserere mei [?: DE-- ] secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. ubi videmus, DAVID veluti effectum misericordiae ponere deletionem peccatorum. DEUS enim motus misericordia propter CHRISTUM, delet nostra peccata, seu iustificat nos. In hac significatione accipitur, quod CHRISTUS dicit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Matthaei quinto. In hac eadem significatione accipitur etiam, quod DEUS dicitur esse misericors et


172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 342 | Paragraph | SubSect | Section]

probaretur. Nam licet Paulus Timotheo et Tito scribens, optat in salutatione gratiam, misericordiam ac pacem: et possit [?: ] te ibi aliquod discrimen excogitari, quasi gratia sit generalis ille favor, quo omnes servandos in Christo complectitur: et misericordia sit sequens quidam motus, quo singulorum miseriis motus, eis illam gratiam applicare incipit: tamen saepe videntur eandem significationem habere, idque adeo ut verbum Chanan [?: ] quod a nomine חן Chen gratia derivatur, plerunque per Misereri vertatur: cum idem


173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 342 | Paragraph | SubSect | Section]

Timotheo et Tito scribens, optat in salutatione gratiam, misericordiam ac pacem: et possit [?: ] te ibi aliquod discrimen excogitari, quasi gratia sit generalis ille favor, quo omnes servandos in Christo complectitur: et misericordia sit sequens quidam motus, quo singulorum miseriis motus, eis illam gratiam applicare incipit: tamen saepe videntur eandem significationem habere, idque adeo ut verbum Chanan [?: ] quod a nomine חן Chen gratia derivatur, plerunque per Misereri vertatur: cum idem sonet, si etymologiam spectes, ac


174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 354 | Paragraph | SubSect | Section]

nempe in parte rationali: eoque eum debilitatione ipsius a Deo conditae naturae expugnare sunt conati. inde vigiliae, cilicia, flagellationes, ieiunia, cibi corruptissimi, et similia. Secundo, cum toti ad opus operatum delapsi essent. putaverunt istas externas pietatis laruas, vestes loca, ritus, motus ac gesticulationes plurimum ad mortificationem facere. Verum Deus, qui dixit, Non occides, nequaquam praecepit tristia media, longas vigilias, nuditates ac frigora, et comestionem cinerum, ut de quibusdam monachis legitur: aut, ut Franciscus sese nudum in nivem abiecit (vel ut quidam


175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 354 | Paragraph | SubSect | Section]

suo, non movebor in generationem et generationem. Sic accipitur hoc verbum Psalm. 13. 30, 36, 62, et saepissime alias. Quare contra Cain et alii exules dicuntur vagi ac mobiles, eoque prorsus infelices. Similis est phrasis, Mover pedem alicuius, Psalmo nonagesimoquarto: Si dixi pes meus motus est, tu Domine confirmasti me. Moveri terram, mare montes, ac caelos ipsos, variis de causis dicitur. alias instante aut praesenti gravi ira Dei, et aliqua tristi afflictione: ut supra in voce Montis exposui Psalmo octuagesimosecundo: Moventur omnia fundamenta terrae. id est, male


176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 354 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et Isaiae 4, Moti sunt montes. Sic Proverbiorum trigesimo: Propter tria commovetur ac contremiscit terra: et quartum ferre non potest. Sic Ierem. 4. Vidi montes, et ecce movebantur Ioel 2, Ante illum contremuit terra, et moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt. Aliquando similis motus terrae aut montium indicat praesentiam et maiestatem Dei, facta allusione ad faciem praesentiae Dei in monte Syna, quasi etiam ipsis montibus sit Dei praesentia intolerabilis. Aliquando significat, Deum aliquid novi ac mirabilis operis instituere, propter quod omnia perturbentur. Ioel 3.


177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 377 | Paragraph | SubSect | Section]

nomen, unde pii sunt denominati: nempe Christum, Evangelion, et totum Christianismum. Apoc. 2 pollicetur Christus, victori satanae et mundi calculum album, et in eo nomen quod nemo praeter accipientem novit: i. iustificationem et spiritum S. quem se habere solus pius novit, sentiens eius in se motus et clamorem, Abba pater. Cap. 13 eiusdem dicitur super capita bestiae fuisse nomen blasphemiae: i. eam bestiam fuisse blasphematricem Dei, ut in sequentib. exponitur. Inculcatur porro in eodem libro multum nomen bestiae, et character bestiae, item numerus nominis bestiae: ubi


178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 379 | Paragraph | SubSect | Section]

significant noticiam practicam, vivam et efficacem, de [?: ] plene dictum est in libello de Fide, et in Synecdoche. Quare verba Novi, Scio, Nescio et Ignoro, significant etiam sequentes motus bonos aut malos: alias approbo, curo, foveo, iuvo, alias contra. Sic accipiendum est quod Paulus ait 2. Tim. 2 firmum fundamentum esse, Novit Dominus suos: id est, Haec est basis fidei nostrae, omnis nostra securitas ac firmitas, quod virtute aut manu Dei custodimur ad salutem, eaque


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 379 | Paragraph | SubSect | Section]

suis, is nimirum caret vera Dei noticia ac [?: ti-e ] , caret etiam dilectione proximi, sine quibus non potest esse vera ac practica noticia Christiani hominis. Porro etiam in malam partem verba noticiae aliquando accipiuntur, de quadam hostili ac laedente noticia. nam etiam hostiles motus noticiam sequuntur. Psa. 51. Quoniam peccatum meum ego cognosco, et iniquitas mea coram me est semper. Sic Gedeon Iud. 8 dicitur fecisse scire viros Suchot spinas ac tribulos. id est, flagellavit aut laceravit corpora eorum illis tam asperis dumis ac sentibus, ut experientia ipsa in corpore


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 389 | Paragraph | SubSect | Section]

contra eam. De hac loquutione dictum est supra in voce FACIES. Luc. 9 Christus dicitur obfirmasse faciem suam, ut iret Hierosolymam: id est, certo statuisse illuc proficisci, suumque iter eo direxisse. Quare faciei obfirmatio, animi obfirmationem, ac veluti immotum decretum notat. Cordis vero motus in facie relucere solent: faciei ergo tribuitur quod cordis est. Ezech. 21 iubetur Propheta ponere faciem suam versus Hierusalem, et prophetare contra eam gentem. Haec locutio forte inde venit, cum aliquid agere, praesertim serio volumus, eo nos convertimus, et toti in id incumbimus.


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 408 | Paragraph | SubSect | Section]

omnino misceri queant, ac denique ex sola animi bonitate, vereque bono proposito dependeant. Possent vero iudicari hae causae. Prima, quia Scriptura mos est per notiora docere ignotiora, atque ideo crebro externis ac in oculos incurrentibus effectibus internas animi qualitates, affectus ac motus indicare solet, seu (ut Aristoteles de bono ac Homerico stilo dicit) ante oculos facit. Secunda, quia homines, presertim non renati, nullas habent veras ac solidas virtutes. Scriptura igitur eis tantum externas actiones aut disciplinam adscribit. Tertia ratio est, quia virtus in actione


182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 408 | Paragraph | SubSect | Section]

cum reverent aliorum iudicia et oculos. Per metaphoram porro [?: ] locutio transfertur ad opera spiritualia, et Spiritualis lucem ac tenebras, Roman. 13, Abiiciamus igitur opera tenebrarum. Opera tamen non rarô etiam [?: ips- ] [?: ] mum, internosque eius motus notant. 1. Io. 3, Opera Cain mala erant, fratris autem ipsius iusta: id est, non [?: ] tum externa facta, sed et interna. Sic Psal. 58, Quia potius iniquitates in corde operamini. ¶ Dicamus [?: ] et de compositis aut phrasibus huius vocis plenius De


183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

ut non sit amplius dies ac nox in tempore suo: etiam pactum meum cum Davide servo meo solvetur, ne sit ei filius, qui regnet in solio eius: et pactum meum cum Levitis et sacerdotibus, ne sint innumeri. Eandem phrasin et paulo post repetit: ubi priore loco pactum significat ordinationem Dei, qua motus caelorum et temporum constituit, et veluti cum eis convenit, ut currant secundum normas ipsis praescriptas. Posteriore vero, promissionem factam Davidi, de perpetua successione posterorum, praesertim Meschiae. Deut. 5, Dominus Deus noster percussit nobiscum foedus in Horeb. non cum patribus


184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: se ] circumgestare Paulus ibi indicat, sive fuerit aliqua prava concupiscentia, sive aliqui terrores ac perturbationes conscientiae, sive quicquid demum eiusmodi triste et acerbum. Neque enim facile est divinare aliquid certius: verisimile tamen est fuisse aliquos veteris Adami improbos motus, quibus Deus Paulum coarguere voluit innatae malitiae, ne putans se adeo sanctum iustumque esse, insolesceret. Paxillus, diminutivum a palo. Saepe fit huius vocis mentio in Sacris literis, cum in propriap, tum et in metaphorica significatione. Proprie autem acceptae duo aut tres primarii


185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

passiones Paulus dicit, in membris suis supplere. Earundem passionum 1 Petri 4 mentio fit. Tertio, Passiones vocantur omnes calamitates ac cruces piorum, 2 Timoth. 3. Quarto, pas siones non raro in novo Testamento significant [?: pr- ] affectus, et alios improbandos animi motus, quos [?: ] ginalis innataque malitia perpetuo in homine ciet sicut et Philosophi interdum vehementiores affectus πάθος passionem vocant. Dicuntur autem ideo passiones, quia simul affligunt et turbant hominem, ut licet ab eo agantur,


186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

et turbant hominem, ut licet ab eo agantur, tamen simul ex eis quaedam molesta passio etiam ad homines perveniat. Rom. 7. Cum essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, [?: ] gebant in membris nostris ad fructificandum morti: ubi internos illos pravos significari motus puto. Sed adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem supra hunc locum, quo etiam vox πάθημα tanto magis explicetur. Affectiones peccatorum, τὰ παθήματα τῶν ἁμαρτιῶν. Pro eo quod


187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

παθήματα τῶν ἁμαρτιῶν. Pro eo quod videbatur Paulus scribere debuisse ἡ ἁμαρτία, substitur τὰ παθήματα τῶν ἁμαρτιῶν, affectiones peccatorum: i. motus ad peccandum sollicitantes, quicunque tandem illi sint. Id autem fecisse videtur duab. de causis. Una est, quia [?: q- ] ἁμαρτία sit feminini generis, non satis accommode illi [?: ] bui posse videbatur mariti persona.


188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

Paulum multo latius patere, quam apud philosophos: ut qui illam etiam ipsam rationem peccato obnoxiam faciat, ii philosophi pro virtutis regula sibi proponunt. Alters, παθήματα dici quatenus mens ab illis afficitur, suntque ab ipso peccato ingenerati motus, quibus intellectus patiens (quem vocant) agitatur, totumque secum hominem rapit quod quidem annotandum fuit, ne quis miretur illis tribui ἐνέργειαν, i. agendi vim: quae tamen παθήματα, i. ad verbum,


189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 436 | Paragraph | SubSect | Section]

haec vox latius patet, et plures habet nonnihil obscuras, aut certe ignotas significationes ac loquutiones. In genere autem videtur recte 1. Ioann. 3 descriptum esse, quod. sit, quic quid est a lege Dei alienum: sive sit ipsius naturae distorsio, deformitas aut pravitas sive quicunque perversi motus animi, sive conatus, aut denique actiones. Nam lex non tantum pravas actiones internas ac externas prohibet, et rectas mandat: sed etiam vult ipsum cor totumque hominem rectum esse, ac divinae imagini correspondere: sicut toties Scriptura pravitatem, perversitatem, lapidositatem et


190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

vocatur homo peccati. id est, non tantum peccans pro se, aut per se: sed etiam author ac promotor peccatorum, qui alios quoque faciat peccare. Passiones peccatorum. Rom. 7, Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum vigebant in membris nostris. id est, cupiditates, et veluti aestus ac motus animi in scetendentes, [?:-era ] seu vita quaedam illius veteris Adami. Lex peccati: Rom. 7 et 8. Vide supra in voce LEGIS. Peccare [?: i---oelum ] , est vel ita valde peccare, ut suum peccatum quasi usque in caelum pertingat: vel contra Deum ipsum in caelo


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

aut prodesse possit, eoque vel metuendum, vel favorem eius captandum esse: vel esse pauperem ac miserum, ideoque misericordia dignum: vel amicum, cognatum aut inimicum esse, quem amare aut odisse debeat. unde fieri solet, ut neglecta prorsus causae ipsius qualitate, solis personis et affectibus motus, de causa pronunciet. Talis personarum considerator aut acceptor negatur esse Deus. Is enim iuste iudicat, secundum rei ipsius veritatem, non secundum externam speciem aut umbram. Saepe ergo hoc nomine Deus celebratur. Sic Paulus dicit Rom. 2: Deum ex aequo Graecos et Iudaeos iudicaturum,


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

et Psalmo 31 dicitur: Non conclusisti me in manu inimici mei, sed statuisti in latitudine pedes meos. id est, non permisisti ut me inimicus caperet, sed ut libere possem ire quocunque mihi liberet. Aliquando pes affectum, curam, opus, aut conatum al evius significat: quia sicut pes instrumentum motus est, ita haec sunt initia actionum. Genesis trigesimo Iacob dicit ad Laban, Benedixit Iehova tibi ad pedem meum: id est, me tuas res regente aut procurante, tuosue greges pascente. Psal. 17: Sustenta gressus meos in viis tuis, ne declinent pedes mei: id est, ne animus,


193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

perdidi. Et in Phorm. Dii nos respiciunt, gnatam inveni nuptam cum tuo filio. Porro in Sacris multo etiam frequentior usus est huius significationis. Est vero duplicata figura, nempe tum anthropopathia, quod Deo aspectus tribuitur: tum etiam metalepsis, aut metonymia, quod externus oculorum motus internam animi affectionem, effectu pro causa posito, significat: tametsi etiam externam opitulationem, quae interni affectus et externi oculorum motus consequens est, complectatur, ut hic tertius quoque tropus accedat. Exempla sunt passim innumera. Quoniam respexit ad humilitatem ancillae


194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

Est vero duplicata figura, nempe tum anthropopathia, quod Deo aspectus tribuitur: tum etiam metalepsis, aut metonymia, quod externus oculorum motus internam animi affectionem, effectu pro causa posito, significat: tametsi etiam externam opitulationem, quae interni affectus et externi oculorum motus consequens est, complectatur, ut hic tertius quoque tropus accedat. Exempla sunt passim innumera. Quoniam respexit ad humilitatem ancillae suae: vel potius ad afflictionem, aut tristem statum ancillae suae. Aliqui putant esse Hebraismum, et vertendum esse, Respexit ad humilem ancillam suam.


195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

possit, Non resurgent impii in iudicio, nec peccatores in coetu iustorum. id est, non consistent ibi, sed ob malam causam et adversantem Deum succumbent. Sextô, resurrectio et sessio ponitur aliquando pro isto corporeo motu aut situ: et tamen per synecdochen omnes hominis actiones, consilia et motus, non tantum externos, sed et internos notat. Psalmo 139, Tu cognovisti sessionem et resurrectionem meam, intelligisque cogitationem meam longe ante te. Eadem locutio est et Esdrae secundo. Denique negantur aliquando mortui resurgere. id est, mox ad hanc communem vitam reviviscere. ubi non


196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

nempe veram ac perpetuam Ecclesiam, quae est spirituale semen Christi. Gen. 1, Deus praecipit, ut terra producat herbam seminificantem semen secundum speciem suam. et arbores quae habent semen in semetipsis. ubi indicatur illa divina ordinatio, quam philosophi vocant Naturam, quae est principium motus et quietis, ut plantae habeant vim se conservandi, et porro etiam sibi simile propogandi. Non possum bona conscientia praeterire, quin hoc loco dictum Gen. 3. Semen mulieris conculcabit caput serpentis, tum a Papistarum, tum et aliorum quorundam [?:--nium ] sapientium, aut


197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 590 | Paragraph | SubSect | Section]

ac exitium animarum, et eversionem totius populi, dum falsa religione eis iram Dei. et tuae temporarias, tum et aeternas poenas accersitis. Tale quidem est quod Ezech. dicit animas venari, et animas victuras mortificare. SPES, animi motus aut affectus durabilis est, quae aliqua bona expectamus. Differt autem bona piaque spes a fide: primum, quod fides prior est, ac veluti mater spei. Deinde, quod fides proprie apprehendit Christum, ad thronum gratiae intrat, solaque cum Deo agit et nos


198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 592 | Paragraph | SubSect | Section]

1 Pet. 1 1 Iohan. 5 Et in epistola Iudae. Habet autem id nomen et propter substantiam, et propter officium. Est enim eius substantia, sicut et caeterarum personarum divinitatis, sanctissima: deinde est sons sanctitatis, afferens sanctitatem, hoc est remissionem peccatarum, et efficiens sanctos motus in cordib. credentium. Spiritus bonus: Psal. 143. Spiritus tuus bonus deducat Dictus est autem sic, ad differentiam mali spiritus. Spiritus gratiae: Zach. 12. Spiritus precum: Zach. 12. Spiritus sapienter et intellectus: Isa. 11. Spiritus sapientiae et revelationis:


199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

doctrina: sic dicta, quia adfert secum Spiritum sanctum: qui divina efficacia cor hominis immutat, ac digito suo legem cordi eius inscribit: ita ut iam non in solis tabulis aut membranis haereat, sed in ipsum cor hominis penetret, ibique veluti flamma quaedam vigeat, hominemque ad spirituales motus et opera praestanda inflammet. Quo nomine Spiritus sanctus Rom. 7 Spiritus vitae appellatur: quod scilicet vivificet, teste Christo Ioan. 6. Vocat hanc legem Spiritus, Iacobus 3 cap. Legem perfectae libertatis: non tantum quod in se libera est, et ab omni coactione aliena:


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 609 | Paragraph | SubSect | Section]

altare [?:----bus ] hostiis non suffecerit. Inter hoc igitur ultimum altare, et templum, iste pius Dei martyr, quicunque fuit interfectus est: quem, quis nam fuerit, in altera vita videbimus. TEMPUS, alias communem istam significationem obtinet, quam vocant mensuram motus aut durationis, secundum prius et posterius, Gen. 5. Fuit omne tempus quo vixit Adam: id est, quantitas aut duratio vitae. In Hebraeo est, Omnes dies. quam vocem dierum saepe Vulgata versio per tempus reddit Proverb. quinto: Ubera eius inebriant te omni tempore. Sic Prover.


201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 647 | Paragraph | SubSect | Section]

et timerunt. id est, expertae sunt tuam vim. cum vel mare scidisti, vel Iordanem retro trusisti. Rom. 11, Nunc videbis utrum eveniat tibi verbum meum, aut non. Adiungatur sane huic significationi illa Gen. 20: Quid vidisti quod fecisti hanc rem? id est, qua re, consilio, aut cogitatione motus hoc egisti? quid te in hac regione terruit. Sexto, aliquando significat aliquid agere, praesertim cum Deo tribuitur, cuius cognitio nequaquam est ociosa. Gen. 22: Dominus videbit sibi pecus in victi nam. id est. provide bit. 1. Paral. 12 dicit David ad quosdam: Si venistis ad decipiendum


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, sicut civitas carens moenibus, in omnes partes patet, et per omnia latera ex ea exitur: sic immoderatus et impotens affectib, agitatur, et modo huc modo illuc proruit sermone et actionibus, non veluti per portas et certo initio exit, et ad certum finem properat: aut etiam non potest suos motus cohibere, sicut civitas munita concludit cives. Caeperunt Hebron, et urbes aut civitates eius, Ios. decimo: id est, illi subditas. erat enim metropolis. secundo Paral. decimonono: Constituit Iudices in urbe: id est, per singulas urbes aut civitates. Nescire viam ad urbem. Eccl. decimo:


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 745 | Paragraph | Section]

Novum testamentum vocari debent 340. 20 renascendi, renovandi et regenerandi verbis, cur sacra Scriptura utatur 1030. 60 etc. regeneratio latius patet renovatione 1031. 70 et 1032. 1 etc. renibus cur rationales et religiosi motus tribuantur 1302 49 renovatio seu conversio piorum cur dicatur creatio 188. 66 Rephaim unde dicti 362. 1 repromissionem Iurisperiti quomodo definiant 970. 57 de Repudio 1034. 60 repudium et divortium quid differant


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.