Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: litteras

Your search found 419 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 137-146:


137. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

salue. Datis ultimis ad te litteris 22. Martij, nil aliud hactenus sequutum est: nec fama de Thurcorum apparatu in Hungariam leuatur. Preterea significatur nondum omnia satis esse parata in Germania. Quoniam binas litteras ad me dederas uno exemplo, alterę paucis ante diebus redditę mihi sunt. Ex utrisque et amorem tuum agnosco, et uoluntatem tuam percipio: et in hoc sum, ut tibi praesto semper sim. Tu interim curato, ut ad diem et equos et pecuniam mittas. Paulus Jovius recens edidit librum de imaginibus


138. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

g-co Dno Thome Nadasdino onsiliario Regie Maiestatis domino obseruandissimo Magnifice domine domine obseruandissime, salue. Diu Bude expectaui litteras et mandata V. D. M. Paulus etiam Curta negat quicquam sibi a te commissum esse de salibus: si es oblitus, accipio excusationem, sin plus cuiquam credis, quam Tranquillo, admodum egre fero: hactenus enim non didici fallere amicos. non tam mouet me damnum


139. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

et seruitiorum meorum commendationem. Nescio quo fato meo semper accidit te abesse a domo, quum ad te scribo pro equo: sunt circiter dies 12 ex quo ueniens huc ad te scripsi, arbitratus te domi tue esse, hodie quum expectarem responsum Farkas Janus dixit a te litteras accepisse Tyrnauiae ex conuentu atque ibi te futurum aliquot dies. Optabam tecum esse, sed iussit rex se sequar in Bohemiam, deinde Spiram: cuius voluntate hic excuditur illa nostra oratiuncula, sed addita sunt quedam de Hungaria, ut tempus istud postulat, puto non ingrata tibi futura. Non


140. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

Monsiur de Monluch legatus regis Gallie, qui venit ex Thurcia per Hungariam, nudiustertius abiit ad regem per postas. Dicitur uoluisse ire per Heluetios sed ne faceret preiudicium apostolicę discordię profectus est per Insubriam. Heri accepi litteras a domino Carabeto et domino Sarkano, has 14. Nouembris, illas 1. X-bris Vienne scriptas. Iam oculos laceraui obseruando ac eos extendendo unde primum Carabetus occureret. Emam pro domino Sarkano zambilotum et illi mittam, quum ero nactus


141. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

Romanorum etc. etc. Viennam. Illustrissime et Magnifice domine obseruandissime salue. Hodie accepi unas Carabeti nostri, tuas uero binas litteras, alteras quidem 8. Nouembris, alteras in Papa XI. die datas: gaudeo probari tibi officium meum, presertim quod in optimum uirum Carabetum singulari sis affectione. Conatus tuos uehementer laudo: siquidem in commoda religionis et patrię incumbis. Sed uide, ut rem modo optimo aggrediaris,


142. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

uenerat. affirmabat eum pactum esse pro capite 12 milia, principi basse uero 3 milia neque iam quicquam esse impedimento, quo minus liberetur si princeps adesset. Qua de re quum nihil amplius mihi dubium esset, gratulatus sum tibi per litteras. Sed, ut ipse scribis, nihil adhuc uideo confectum esse. Si hec solicitudo eximi posset ex animo tuo, iudicarem te beatissimum, quod nihil aliud est, quod te curis angat ac pene consumat. Sed utcunque res cadat, magnum sane fructum laudis ex istis etiam doloribus et molestiis feres:


143. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

venires Tragurium. Itaque anxie quesiui si quis nauigaturus esset Bucharim uersus. nemo fuit Tragurii, Jadram profectus sum, itidem non erat Jadre. Cepi tandem iter versus Bucharim, ut ipse mearum litterarum tabellarium essem. Sed in itinere aduersis tempestatibus multos dies detentus fui, hasque litteras cuidam mercatori Pharensi commisi ut Petro denti redderet, is enim mercator Bucharim petit. Sed diu ex hac insula propter uentos contrarios non potest discedere. Rogo quam primum significes an accersas me, an venias ad nos, ne ego petam Venetias. Si neutrum feceris,


144. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

deinde Tragurio. Equidem anceps sum obliuione, an magnis occupationibus acciderit, quod meam rem non curaueris apud regem ut receperas, quod vehementer turbauit mea negocia. Id vero tibi non solum non esset arduum, sed per quemlibet vel mediocre familiarem perficeres. Rogo saltem patentes a rege litteras obtineas, quod licet commeatum mihi dederit quiescendi a laboribus aulicis, tamen esse me suum seruitorem, et me non vulgariter commendet omnibus apud quos vivere me continget, videlicet non patiantur a quoquam iniuriam mihi fieri. His diebus feceram te


145. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

ei perdificile esset quamdiu flumine alluitur: proinde adducet maximam peditum manum, ut fluuium diuertat. Duabus causis Bihats inuadet, quod inde Thurcis multa incommoda fiunt, et potiti illo oppido facile reliquam Croatiam sese vastare atque subigere arbitrantur. Hec boni consule et litteras regias quamprimum mittere velis rogo. 22. Maij 1552..

Generoso et egregio


146. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

Hec ad te scribo manu nepotis mei, qui nuper reddijt ex Turcis, quod ego adhuc non sane recte ualeo; per hos enim dies laboraui morbo ualido, sed dei gratia quotidie firmior sum; opto etiam ut recte omnia etiam tibi tuisque subcedant. A meo discessu ex Hungaria unas dumtaxat tuas litteras accepi, in quibus inter alias significabas, te si indutie succedent, a Stinsicach esse uenturum, eoque me euocaturum; quod utinam faxit, nam haberem pleraque tecum coram loqui. Fama est constans principem Turcorum expeditionem facere in Persas, seque eo proficisci;


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.