Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: litteras

Your search found 419 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 394-413:


394. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Jacobo Penzel A. Barichevich s. p. d.

Labacum
Quas ad te dedi V. Kal. Nov. litteras, vereor ut acceperis. Ex iis meum in te amorem, et obsequendi studium perspicere potuisti. Me vero maxime angit exspectatio opportuna cujusdam occasionis, qua Kerchelichii, Blaskovichii et aliorum opera ad te mittam. Mittam autem


395. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Abraham Jacobus Penzel A. Barichevich s. p. d.

Zagrabiam
Litteras quas ipso nominis tui die, vir doctissime, mihi transmittendas curaveras, laetus hodie in prandio accepi, nec, ita Dii me Deaeque omnes juvent, salubriores nec jucundiores umquam epulas gustavi. Unum tamen est in illis, quod aegre


396. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

atque confido earum publicationem viris doctissimis non adeo ingratam fore. Multi mihi etenim multa scripsere a Constantinopoli inde, (vero loquor, nec hyperbolice) usque ad Pades. Tomus primus earum epistolarum, qui sex priores alphabeti litteras complectitur, prodibit ut quidem spero, intra hujus, quod nunc incepimus anni spatium, sed hoc non solum θεῶν ἐν γούνασι κεῖται,


397. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

1, 3-4. , rem facies gratissimam aeque ac jucundissimam. De ceteris rebus qua ad rem litterariam pertinent, iam nihil dicere juvat, quia nescio, an, absit tamen omen, ad Elÿsios campos transmigraveris. Mox ubi litteras tuas accepero, prolixe rescribam, gratiasque quam possum maximas agam. Vale vir summum reverende, et quod facis me amare, doctamque Zagrabiam ornare, facere perge. Iterum vale.


398. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Mikoczij (Ignotus ignotorum, en hominis benevolentiam!) beavit. Libens lubensque ipsi scripsissem, si vel tantillum servitii reddere valuissem. Cum vero studia viri doctissimi mihi prorsus ignota sint, nec sciam, de quibus rebus litteras accipere averet, malui abstinere prorsus a genere scribendi, quod saepe officii parum, plurimum vero taedii in se habent. Egomet certe homines nimis officiosos numquam valde humanos esse credidi. Tu vero Mikoczijum meo nomine


399. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

in ejus Historia Illyrica nonnulla, de quibus subsumebam illi non ingratum fore, si unum, alterumve ipsi communicare. Idem valet de P. Katanchichio, qui me prius salutavit, et cui, homo parum urbanus, nihil rescripseram. Has litteras nullo involucro condidi. Vos enim reapse amicos expertus, credidi me supersedere posse satisfacere consuetudini, qua hic certe magis ad elegantiam, quam ad necessitatem pertinuisset. Non enim mysteria sunt, quae scribo,


400. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

quae scribo, καὶ τῶν φίλων πάντα τὰ κοινὰ. Verum enimvero his litteris adjeci alias Dombajo inscriptas, nesciens, an et ille, Turcus homo, et Arabs, ad vestrum contubernium pertineat. Litteras inclusi sedulo sic ut decet, atque rogo, ut illas ipsi reddas vel deferendas cures. Caeterum, mi Barichevich, cave credas, mittutorum horum libellorum, quos tu adjeceras, vel minimum in vicum piper vendentem venisse.


401. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Penzel s. p. d. Labacum Putabam te iam Aemonam reliquisse. Cum ecce fasciculus epistolarum mihi allatus significat et vivere Aemonae te, et valere, de quo magis gaudeo quam complecti queam. Blaskovichio litteras, Mikoczyo vero salutem ipse tuli. Huic meas legendas tradidi, quas cum legisset, ad me conversus mandavit suis te verbis quam diligentissime salutarem. Id quod ego perlibenter quidem facio cum illius, tum tua, tum vero etiam mea


402. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Katanchichius Pestinum mense Julio evocatus est. Ibi Bibliotheca et Numophylacio Academico praefectus campum habet satis magnum, in quo excurrere possit ejus ingenium et industria. Homo fortunam sibi suam finxit. Itaque tardius accipiet litteras Tuas. C. Szechenyius Zagrabiae cum esset, non solum me invisit, sed de libris meis, quos percupido adolescenti donavi, aliquot abstulit secum. Numismata ostenderem, a me nullis hortationibus, nec precibus impetrare potuit. Non


403. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Pridie Idus Decembr: MDCCXCV. Abraham Jacob Penzel Adamo Barichevich s. p. d. Zagrabiam Litteras Tuas, amicorum optime, pridie Saturnalium scriptas (nosti enim hos dies, quos devota Religio Christo nunc dicavit, ἅγιος κρόνος fuisse antiquitus) accepi hodie, quem diem s. Joanni Evang. sacrum esse, eodemque illo vinum


404. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

litteris tuis eo ipso die, quo mihi a tabellario reditae fuere, rescribendum putaverim. Fuere tamen et alia caussa. Compensare etenim quodammodo socordiam istam volui, qua per biennium fere respondere ultimis tuis distuli. Postea accepi litteras tuas eo tempore, quo commodiore numquam potuissem. Saturnalia celebramus, et scis Saturnalibus servulis liberisque, a Bacchanalibus exclusis, liberum patuisse aditum. Vaco schola, foras non egredior, et large reponens


405. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

(Jaxartem) esse antiquiorem, Caspio mari ab oriente illabentem). Interea tamen multis rationibus ductus censeo: nomen Getarum proprie ad hos pertinuisse, qui ab Istro inde usque ad Tÿram vel Danastrin habitarunt. Ab his Getis Graecos et litteras, et religionem, et reliqua accepisse omnia, testis est locupletissimus, ut alia omnia taceam, Plato in Cratÿlo. Victorias quas Lucullus ac Pompejus postea, contra Mitridatem reportavere, jusserunt


406. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Hungaros Magÿar se scribere, Madschar appellitare, secuti nimirum alphabetum Arabicum, ubi g et dsch uno modo puncto diacritico discernuntur. Sed ohe iam satis est! Amabo, reddidistine litteras meas Mauro (Dombajum intelligo). Nam earum litterarum mihi interest, siquidem iis incluseram ἀποσπάσματα quaedam Arabica ἀνέκδοτα, quae perdere nollem. Tum Blaskovichius


407. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

velis eji, quem Croaticis muneribus ditasti, viam ad minimum pondere, ut aliquid de Slavonica, Dalmaticaque lingua accipere possit. Fuisti ipse Sisciae, ut scribis, non est ibi, vel ubicumque alias bibliopola honestus, ad quem ea de re litteras dare possem? Porro: extantne libri in lingua Bulgarica Bosnensive scripta? Differt provinciarum harum dialectus a Croatica, et quomodo differt? Kornigii grammaticam de qua scribis, avide exspecto, et velim iunges


408. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

vestris esse frequens, qua de re valde laetor, licet hoc minime sperare ausus fuissem. Nam ego de hoc libro ita statuo, eo nullum utilius ad addiscendam linguam Latinam esse. Mihi nulla cum Schellero contracta est amicitia, nec unquam litteras ad eum dedi, sed tamen nescio aliquem, qui ita mihi conveniens ac ille de lingua Latina discenda, atque de lectione auctorum classicorum scribere potuisset, cujus rei ratio in communi, quo usi sumus praeceptore, quaerenda. Prodiit


409. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

ditari. Quod te ignorare nolo, illud est, Serbos, Lusatiae inferioris incolas versionem Veteris Testamenti, qua adhuc in sua lingua carebant, nuper accepisse. Quaeris, unde audiverim? Cl. Anton, mei studiosissimus, Görlicio heri mihi per litteras significavit. Possides tu, vir cl. insignem Bibliorum collectionem, facias sciam et numerum, et idioma, et locum impressimis singulorum. Nam id scire, mea permagni interest. Poteris vero otiosus perscribere. Salutem, quibus


410. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Abrahamus Jacobus Penzel Adamo Barichevich s. p. d.

Zagrabiam
Legi, vir summum everende, maxima cum animi mei voluptate litteras, quas Zagrabiae a. d. XIV. Kal. Martias scriptas, dispensatores currus publici recte tradiderunt, atque ut morem gererem humanissimis precibus tuis, subjunxi hisce, sed timidiuscule, indiculum omnium earum versionum, editionumque


411. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Fabricius 1709. dederat, quibus tamen huc usque vetus testamentum defuit. Hunc defectum suppletutus Joannes Fridericus Fritz, qui se ipsum Venedice nominat Farrara Jalkoczach a Jolbine et qui litteras suas, quas subinde mihi dat Kolkwez signare solet, obtenta permissione a Consistorio Berolinensi, etiam N. T. Venedice transtulit, utque mihi scribit (ipsum enim librum nondum videre licuit) novam plane orthographiam,


412. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

desideraret, rem faceres mihi gratissimam, si me comendares. Musicam equidem nescio, sed Gallice, Italice, atque Anglice scribo loquorque. Testes commercium meum litterarium, cujus primus tomus, Anglicas, Italicas, Gallicas, atque Latinas litteras continens, nunc jam impressus est Lipsiae et cujus exemplum tibi transmittam, si modo, adhuc Aemonae degens, fasciculum Nundinarum Lipsiensium accepero. Vale, vir optime, atque me etiam extra


413. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Adam Barichevich Jacobo Penzel s. p. d.

Labacum
Jamdudum ad Te litteras dare statueram, vir optime, ne existimares, Te ex animo meo excidisse. Sed ab hoc officio cohibuit me nuncius de subita profectione tua Aemonensi ab urbe. Facit tamen mea erga Te amoris magnitudo, ut, cum isthuc Zagrabiensis


Bibliographia locorum inventorum

Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.