Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eam

Your search found 2688 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 778-788:


778. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam et Illustrissimae Magnificentiae vestrae ea amplitudo est; ut opera me ulla in re opus non habeat: et rerum mearum privatarum ea est ratio; ut nunquam adhuc usus venerit; ut aut opera, aut patrocinio Illustrissimae Magnificentiae vestrae uti in eis tuendis aut possem, aut ulla necessitate ad eam rem urgerer: tum quod in eis locis consistant, unde ad patrocinium, Illustrissimae Magnificentiae vestrae excurrere non facile queant; tum vero, quod in eo genere fortunarum sint, quod principum virorum splendorem non perferat, ac umbra delectetur: quae autem publica sunt, et in communi, vel


779. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

et authoritatem amplissimam Gorcanae prosapiae haereditariam confugiam necesse esse iudicavi. Non quod equidem res mea privata in eo discrimine posita sit, ut non nisi tuae Illustrissimae Magnificentiae beneficio, et tutela salva esse queat; verum enimvero, quod Reipublicae ea tempora esse, et cum eam tempestatem Regno impendere cernam; ut neque privatarum rerum quisque suarum ullam salutem, quae in salute publica consistant, sperare debeat. Publica enim tranquillitas privatorum tranquillitatem continet et fovet; calamitas Regni, privatas omnium fortunas, vel penitus evertit, vel gravius


780. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

longiores, et orationis flumen, non meam in dicendo ariditatem exposcit: splendor virtutum, ac rerum gestarum familiae vestrae, perstringit mentis meae oculos; nec patitur me in penetralia laudis suae ingredi: gravius hoc onus esse video, quam ut humeris meis impositum perferam. Et propterea totam eam vel maiorum Illustrissimae Magnificentiae vestrae, meritorum in hoc regnum commemorationem praetermitto. Praestare enim viri magni de rebus amplissimis et virtute insigni tacere; quam non pro dignitate carum dicere, semper senserunt atque monuerunt. Ut autem


781. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum commemorationem praetermitto. Praestare enim viri magni de rebus amplissimis et virtute insigni tacere; quam non pro dignitate carum dicere, semper senserunt atque monuerunt. Ut autem nunc ad Illustrissimam Magnificentiam vestram venirem, et meo scripto eam interpellarem, causa ea fuit. Cum nuper orationem Phillipi Callimachi, hominis eruditi sane, in qua ille ad praesidia paranda, pecuniamque conficiendam, atque contribuendam contra Turcarum vim et impetum, quo tum omnia sternerentur, huius regni clerum hortatus est, edidissem; et nostros eius


782. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

huic regno animo volutet; non potest non videre. Cui furori suo, ut occurratur, et praesidia contra eius impetm contrahantur, Illustrissima Magnificentia vestra, pro suo et prosapiae suae clarissimae, ac potentissimae officio, et erga Rempublicam amore, id negocium suscipere, totis viribus in eam rem imcumbere debet; ne hosti, inermes et omni praesidio nudi tradamur. Sunt tibi opes amplissimae: est authoritas, et tua virtute insigni, et maiorum tuorum in hoc regnum difficillimis temporibus, maximis meritis comparata; qua nemo est in hoc regno, qui non movetur. Totus ordo equestris te


783. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

Trucarum rabiem postulavit: ei pericula regni nostri huius demonstravit; utque maturius de praesidiis patriae cogitaret, ut periculis ne dicam interitui regni ocurreret, hortatus est. Quod etsi alios regni huius viros principes, non impares huic provinciae iudicaret; maiorem tamen ad eam rem vim, et ad praesidia regno ferenda facultatem, in familia vestra amplissima statuerit, quod eius authoritas atque opes illae essent, quae totum regnum facile in eam partem, in qua se commovisset, pertraheret, omniumque ordinum homines ad curam salutis publicae excitaret. Quam laudem atque


784. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

hortatus est. Quod etsi alios regni huius viros principes, non impares huic provinciae iudicaret; maiorem tamen ad eam rem vim, et ad praesidia regno ferenda facultatem, in familia vestra amplissima statuerit, quod eius authoritas atque opes illae essent, quae totum regnum facile in eam partem, in qua se commovisset, pertraheret, omniumque ordinum homines ad curam salutis publicae excitaret. Quam laudem atque existimatione haereditariam Illustrissime Comes, si tu negligas; et de tua gloria multum tibi detraxeris, et regni saluti defueris, et in res privatas nostras, non levem


785. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

re familiari tuenda uti voluerunt: rei militaris et armorum disciplinam, liberis et generosis hominibus commiserunt; eamque partem regni nobilium ac principum virorum propriam et perpetuam esse suis legibus sanxerunt: nec mercenariis, viliorisque conditionis, et fortunae demissioris ducibus, ad eam rem uti voluerunt; sed reges ipsos sibi duces in bello gerendo esse decreverunt; quod generosus animus, et nihil praeter insignem gloriam virtuti suae praemium proponens, non cuiusvis imperium feret; et cum ducem sibi dari optaret, qui idem suae virtutis ac fortitudinis et testis, et


786. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

natum, domi otiosum esse non fueramus: virtute eius dum licet, et ad salutem nostram, et regni incrementa, et gloria gentis nostrae utamur: atque sub eo militaris disciplinae magistro, belli gerendi rationes ediscamus, ac radices eas in hoc regno agere permittamus. Habemus ducem et magistrum ad eam rem expeditum, sub quo, quam celeriter miles in rebus gerendis proficiat, clarissimi viri Ioannis Zamoscii, ingenium docile magnifice testatur. Cum quo, si Illustrissima Magnificentia vestra in Republica gubernanda, armis tractandis, regiis consiliis exequendis se coniunxerit; certam salutem et


787. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 41 | Paragraph | Section]

obviam iniuriae, hostium impetus repulsi, virtute facta est barbarorum audacia. Id sane magno quoque argumento est, non degenerasse vestros nobiles a maioribus; quum communi gentis decreto Polonis interdictum fit in universum, bellis externis, ut praesentes patriae opitulentur, si quando continget eam laborare urgerique ab hoste, cuius salus quibuslibet aliis rationibus anteferri debet: multi tamen ex nobilitate, non ferentes ignari otii longiora taedia, clam se domo subducunt: ac ubi senserint moveri arma, licet longissime absint, eo convolant, ut aliquo memorabili facinore nomen suum


788. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 42 | Paragraph | Section]

modumque rebus adhibere potuerunt: quia genus humanum proclivius est ad nequitiam: et authore Comico Poeta, deteriores licentia sumus. Quocirca Rex Spartanorum Theopompus, quum animadvertisset plerosque reges peccandi licentia factos improbiores, primum in flagitia, deinde in caedes prorupisse, ac eam ob rem alios eiectos, alios trucidatos a popularibus, ut ipse liberis diuturnius regnum relinqueret, diminuit potestatem regiam, creatis Ephoris, cuius magistratus erat ius intercedendi regiae impotentiae. Tum demum aequalibus se res habent, et is Reipublicae status non facile


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.