Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: es

Your search found 1624 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1073-1077:


1073. Getaldić, Marin. Promotus Archimedes seu De variis... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

SERAPHINE qui et commodissime mihi patrocinari posses, et quodam quasi iure deberes. Cum enim tu me ad emittendum id opus hortatu tuo compuleris, videbatur quodam iure ad tuam fidem eius tutela pertinere. Tuque is es, quem non modo rudes, sed etiam docti suspiciunt. Habet nostra haec aetas, quos admittetur; habet quos extollat praeclaros viros, sed quos tibi anteponat, non facile inueniet. Degis ea in Vrbe, quae laudis mediocritatem vel nunquam


1074. Getaldić, Marin. Promotus Archimedes seu De variis... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

enim tua vitae integritas eiusmodi est, ut non contenta domestico praeconio latissime peruagetur. Habent omnes quod praedicent, et imitentur; habet quod excipiat gratissima memoria posteritas uniuersa. Doctrinae vero ea excellentia es, ut ea satis omnibus clarus, et illustris, non satis tibi, secum assidue certes. nec mirum, qui vel a primis incunabulis ad summa contendebas, si prouecta iam aetate vix habeas, quo altius contendas. Praeclarum sane et eximium uno


1075. Getaldić, Marin. Promotus Archimedes seu De variis... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

a primis incunabulis ad summa contendebas, si prouecta iam aetate vix habeas, quo altius contendas. Praeclarum sane et eximium uno doctrinae genere; sublime, atque admirabile multiplici excellere. Tu vero in omni genere laudem egregiam assecutus es absolutam videlicet tibi gloriam propositam voluisti; quique intelligebas hominem ad honesta omnia genitum, nullam tibi rerum gloriosarum partem contemnendam putasti. Placet incredibili rerum humanarum usui diuinarum rerum cognitionem


1076. Getaldić, Marin. Promotus Archimedes seu De variis... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

Placet incredibili rerum humanarum usui diuinarum rerum cognitionem adiungere; ut habeat animus a caducis ad aeterna, se conferendo, unde oblectamentum capiat, et admirationem. Philosophiam ita tenes, ut qui in maximis negotijs assidue versatus es, videaris semper fuisse otiosus. Quid dicam de singulari eaque eximia rerum coelestium, totiusque mundi cognitione quam tu tanta cum auiditate ex reconditissimis Mathematicorum fontibus hausisti, ut illud assecutus in eo genere


1077. Getaldić, Marin. Promotus Archimedes seu De variis... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

perexiguum hunc ingenij mei partum expositurus, unum te nominis et existimationis meae patronum non suscipiam equidem in amplissimi Theatri lucem sapientissimorum 32 hominum conspectum, quibus abundat haec nostra aetas inferre me non magnopere cogitabam: Tu hortatus es dubitantem impulisti vel reluctantem: tuere igitur obsequentem. iam nunc mihi videor in exigua vel nulla spe laudis ex ingenio meo; sempiternam nominis immortalitatem ex tuo patrocinio consecutus. Vale.


Bibliographia locorum inventorum

Getaldić, Marin (1566-1626) [1603], Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica (), Verborum 19625, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus] [word count] [getaldimpromo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.