Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dedit

Your search found 1559 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 477-516:


477. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tamen Testamentum fuit Agar ancilla in seruitute generans, et Nouum Sarra liberę prolis mater, qua libertate donauit nos Christus. Ad Gala. 4 Ideo-que Dominus quinque panes ordeaceos turbę dedit seruili, ueluti quinque libros Moysi. Nos autem pane qui de cęlo descendit uescimur, ut cum eodem qui nos liberauit, ascendamus in cęlum. Denique Legis Pascha cum lactucis agrestibus quę amarissimę sunt, comedebatur.


478. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

poculentis-que resperserant crapulando. atque ideo alibi dicitur: Luc6 Veh uobis qui saturati estis, quia esurietis. qui autem gulę atque uentri sese in seruitutem dedit, idem luxurię libidinis-que uitio facile cedet. Ventris enim repletione uenas inflari intumescere-que necesse est, et inde pudenda ipsa in venerem concitari et in turpem pruritum exardescere.


479. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et mente illęsa sint, hoc donum Dei est | cęlestis-que gratię fauor, non longęuę ętatis, quę cuncta corrumpere consueuit, beneficium. Quod Ecclesiasticus testatur dicens: Eccl46 Dedit Dominus ipsi Caleph fortitudinem | e t usque in senectutem permansit illi uirtus. In Iob etiam legimus: Iob32 Sperabam quod ętas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam | sed ut uideo spiritus est in


480. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ait: Mar. 13 Videte, uigilate et orate! Nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam | et dedit seruis suis potestatem cuiusque operis | et ianitori pręcepit ut uigilet. Vigilate ergo | nescitis enim quando Dominus domus ueniat, sero | an media nocte, an gallicantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes.


481. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut semper uoluntati nostre pręferamus Dei uoluntatem. Vnde ab eodem edocti, quotidie orando dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in cęlo et in terra! Cęterum, cum eius uoluntas sit, ut pie iuste-que uiuamus, hoc quoque his uerbis poscimus, ut leges atque pręcepta, quę dedit nobis, per nos impleantur. Frustra enim imbecillitas nostra ad id niteretur, nisi illam gratia iuuaret diuina. Et si per se bonum aliquod agere possemus, necesse non esset orare, ut possimus.


482. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iustos, et aures eius in preces eorum. Et Iacobus apostolus: Multum ualet, inquit, deprecatio iusti assidua. Plus potuit unius Moysi oratio quam multorum arma. Illo nanque orante uictę sunt inimicorum copię, quo tacente superabant. Ad Elię prophetę preces cęlum dedit pluuiam et terra fructum, cum trium annorum et sex mensium siccitate cuncta in agris exaruissent. Idem uiduę Sareptanę inopiam farinę olei-que copia exhuberare fecit filio-que eius mortuo, cum orasset, uitam instaurauit. Eliseus quoque Deum precatus, uiginti ordeaceis panibus


483. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipse dixeras : Beati qui non uiderunt et crediderunt! Accedimus etiam ad te Domine cum timore et humilitate. Tu es enim ille, de quo in psalmo est dictum: Escam dedit timentibus se. tu das teipsum iis qui maiestatem tuam offendere metuunt | et eidem in omnibus obsequi desyderant. Accedimus ad te in amorem tuum insinuari cupientes. tu quippe das escam esurientibus, ut


484. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Idem alibi: Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus. Tu tua suauitate, isto melle | in cęlo reficis angelos | animas-que sanctas | et mortales pascis in terra. Vnde dicitur: Panem cęli dedit eis, panem angelorum manducauit homo. Postremo quod cibus iste ac potus, quem abs te nobis datum pro maximo munere accipimus, gaudere nos et exultare faciat, psalmista testatus est dicens: Educis


485. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocausta et uictimas, non suscipiam ea. Reg. 1 14 Quod si propter unum Ionatham, qui contra Saulis patris interdictum parum mellis gustauerat, Deus iratus non dedit responsum, quomodo eum exaudiet, qui suę Ecclesię iussa contemnit? De vitio ieivnare nolentivm ventriqve indvlgentivm. Caput XXIV Quanuis autem


486. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicitur: Eccl. I Fili concupiscens sapientiam conserua iustitiam, et Deus prębebit illam tibi. Item: Eccl. 43 Omnia inquit Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam. Quomodo enim illic potest infundi celeste donum, unde eiecti prius et exterminati non fuerint terreni affectus? Duo contraria simul manere nequeunt. quę enim societas


487. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quam rem petendo aperte ostendimus | nos quidem ad repugnandum impares esse, nisi ipse adiuuet, qui solus potest omnia. Qui etiam infirmitatem nostram miseratus contra angeli mali uim atque uersutias unicuique nostrum angelum bonum dedit, qui regat, qui custodiat, qui a nequitia auocet | et occultis conscientię stimulis ad uirtutes capessendas impellat. Et, si tanta est Deo cura salutis nostrę, ut suos angelos pędagogos nostros esse uoluerit, haud multum


488. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tunc tu naufragio imminenti liberatus | gratias age liberatori, cuius opera factus es teipso fortior | atque aduersus lasciuientes malarum cupidinum titillationes inuictus. Ad ipsum igitur mente conuersus dicas: Benedictus Dominus Deus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum; hoc est, in predam uoluptatum illecebris delinimentis-que uitiorum. Quibus tu impugnabare, ut Domino tuo peccares | et cęli terrę-que conditoris maiestatem offenderes.


489. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dirigantur solicitando. Circuibat ille totam Iudeam, totam Galileam | per castella et uicos | docens ignaros | et uerbo curans ęgrotos, ut corpore simul et animo saluos redderet. Pręcepta dedit discipulis in monte, in planitie plebi, ut discas altiores mysteriorum sensus illis qui magis capacis ingenii sunt prędicare. simplices uero simplicibus uitę pręceptis instruere. Ac ne forte precii alicuius gratia id agas, sed affectu salutis eorum quos doces: Gratis


490. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lauisse sciebat, cum quo pascha comederat, cuius corpori et sanguini communicauerat, quem tot miracula fecisse iam uiderat, quem iustum, quem pium, quem semper innocentem et in omnes beneficum nouerat, eum (proh nefas) ad necem prodidit | et in manibus querentium sanguinem eius dedit, triginta non amplius argenteorum precio allectus, quos a Iudeis accepit. Non fuit ergo ueritus tam prophano animo, tam mente impia ad talem Dominum accedere | et ei osculum pacis offerre, quem tam paruo iam uendiderat. Sed uide huiusce nefandi flagitii terribilem exitum.


491. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tertio XVII. Iac. V. Reg. tertio XVII. Reg. quinto II. Elia deprecante ne plueret, suspensus fuit cęli humor | per annos tres cum dimidio. Quo rursum ut plueret orante | cęlum dedit pluuiam et terra fructum. Idem in Sarepta uiduę pauperculę nihil habenti, farinę olei-que copiam non largitione sed oratione contulit | filium-que eius mortuum ad uitam reuocauit. quid adhuc? fluminis cursum stare fecit, donec diuisis aquis ad


492. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iusti confortati sunt in Israhel, ut uidelicet superent aduersarias potestates uictoria-que potiantur. Iidem dona quoque sapientię et scientię accipere merentur, Ecclesiaste dicente: Eccl. II Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et lętitiam. quę nequaquam consequi potuissent, nisi a Domino diligerentur | et apud eum in precio forent. Vnde dictum est: ps. CXV Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. non esset


493. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prima II Si scitis quoniam iustus est Deus, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam ex ipso natus est. Idem in Euangelio: Io. I Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt. Quod pręterea domus Dei sint, apostolus Paulus Corinthios instruens declarat cum ait:


494. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

uasa Domini. Nihil igitur immundum tangant manus ille, quibus concessum est, ut purissimum Christi corpus in sacramento palpent | et hostiam uiuam offerant Deo. Eas manus nequa peccati contaminet spurcicies, meminisse debemus | ob hoc nobis a Deo datas, ut ipsi pręcipue qui dedit seruiant, ipsi laborent in operibus iustis actionibus-que probatis. Tu ergo manus tuas ad euoluendos cęlestis disciplinę libellos porrige | et in iis quę Deo placent conscribendis exerce | ad pingenda quoque fingendaue appone


495. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sibi placuit | neque matrem cum ab ea decederet nisi discipulo uirgini commendare. Hęc autem omnia, ut quam Deo grata esset uirginitas doceret. cuius conseruandę matrem foeminis, se masculis in exemplum dedit. Exinde uterque sexus profiteri coepit uirginitatem | et ineundi coniugii prolis-que suscipiendę uoluptate contempta ad monasteria confugere | se-que soli Deo dedicare. ut dum neque nubunt | neque nubuntur, angelis cęlestibus


496. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

simul uitabitur? Cęterum cum turpis libido demonium illud sit, quod non eiicitur (ut Saluator ait) nisi in ieiunio et oratione, orandum quoque erit, ut ipse in nobis castitatis uirtutem protegat qui dedit. Iungantur igitur ieiunio preces | et quod ipsi per se pręstare non possumus, a domino postulemus ut possimus. Iudith Iudit quę Olophernem Assyriorum ducem sua concidit


497. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

elemosina non plus meteret quam seminaret. Porro tantum hac liberalitate profecit, ut non deficeret ei oleum in lecytho nec in hydria farina, donec pluuiam Dominus daret super terram. Fiduciam habuit in Domino, et spe non est frustrata. Parum dedit et recepit multum | et cum etiam diuites penuriam paterentur, torrentibus ipsis ob pluuię defectum siccatis, illa pauper Dei beneficio uictu necessario abundauit. Hoc quoque pollicetur Salomon in Prouerbiis dicens: 3


498. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

expiatos | et a secuturis custoditos Deo nos offerat pro innocentia suscipiendos, pro iustitia pręmiandos. Hoc ita futurum psalmista testatur, dum de beato uiro ait: ps. cii. Dispersit dedit pauperibus | iustitia eius manet in seculum seculi | cornu eius exaltabitur in gloria ; ut intelligamus per charitatis beneficentię-que opera ad ęternam beatitudinem perueniri , et illos qui in his uersati fuerint, a Christo


499. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsi appetierint. et quoniam nullum beneficium ęquare potest auari hominis cupiditatem, immemores beneficiorum fiunt. Nabal Reg. primo 25 Nabal diues pecudum et agri parum quid petenti Dauidi nihil dedit, oblitus quod ille paulo ante et gregem eius et pastores ab aliorum iniuria defendisset. Non perpendebat Nabal quid de se meritus esset Dauid, dum nequid de opulentia sua minuatur timet. Ideo-que illos qui a Dauide missi fuerant, non solum uacuos rebus dimisit, sed etiam cum probro


500. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

insuper et pecora campi, uolucres cęli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Vt autem omnia subiecta essent homini, intelligentia ratione sapientia et cogitationum interprete lingua eum insigniuit | ac sibi in parte similem reddidit. Eidem leges pręcepta-que dedit, per quę ueram ęternam-que beatitudinem consequi posset | de terra translatus in cęlum, de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem. ICXC Atque etiam ut post pręuaricationem, per quam a tanto exciderat bono, pristinę


501. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

amicus, qui promittit quod non est facturus. Beneficium merentibus dare | accipere est. Nemo enim non magis illius iudicium quam beneficium laudat, qui digno dedit. atque in hoc maxime Deum imitatur, cum Deus ipse in optimum quenque maxime beneficus sit | nec nisi bene de se merentes ad beatitudinis gloriam faciat ascendere. 12 Ideo in Ecclesiastico est scriptum: Benefac iusto,


502. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et alii eius exemplo ad actiones honore dignas excitentur. Is uero occulte erit adiuuandus, quem inopię suę pudet. cui siquid in aperto obtuleris, magis proditum se dolebit | quam lętabitur adiutum. Beneficii obliuisci debet qui dedit, semper autem memoriter tenere qui accepit. Mar. 7 Ideo Saluator noster cum surdum et mutum curasset, eis a quibus oblatus fuerat, ne cui dicerent pręcepit, sed illi tanto magis


503. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

autem non iure argueretur, qui gratus esse nequiuisset. Quę igitur illa res est, quę nos erga Deum aut ingratos reddat | aut gratos faciat? Cuncta nanque Dei sunt. quicquid dare uoluero, de suo dem necesse est. quicquid reddere conabor, ipse dedit quod reddo. Quid habes inquit Apostolus | quod non accepisti? Sed a quo omnia quę habemus accepimus, ei procul dubio nec dare nec reddere quicquam possumus, nisi quod ipse largitus est. Si tamen esse aliquid beneficii, quod seruus


504. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quoque Cayno Dominus, quia ille ob hoc ipsum fratri inuidens, quod sibi pręferretur, ad se euocatum interfecerat. Enos Gen. 5 Gratus fuit Enos. primus quippe cantica quędam hymnos-que composuit, quibus nomen Domini inuocaret. pro quo dedit ei Dominus, ut filios gigneret | et nongentos quinque uitę annos absque offensa impleret. Enoch Gen. 5 Gratus fuit Enoch. neque enim diceretur ambulasse cum Deo, nisi ei semper


505. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eorum in manus inimici. et conclusit in gladio populum , et hęreditatem suam spreuit. denique facta est, quam prophetę prędixerant, transmigratio Iudeę in Caldeam | ac tanta prophanę gentis ingratitudo tales quidem poenas dedit. quę si solę proponerentur | et nulla futura esset in inferno, quis adeo temerarius est, ut audeat esse in Deum ingratus? Mala Ivdeorvm post Christi


506. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

missum non recipitis. Messiam quem uestrę uobis indicant Scripturę non admittitis. Videte ingratitudinem uestram in Deum uestrum. Ille uobis quem promiserat uitę doctorem misit, uos ipsum occidistis. Ille dedit Redemptorem, qui pro culpa primorum parentum uestrorum satisfaceret, et uos ei non creditis, uos eum repudiatis. Quandiu igitur obstinatis mentibus fouetis errorem, negando eum, per quem solum data est mortalibus ad Deum accessio, fieri omnino non potest, ut ullam sperandę


507. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Act. 1 31 Vobis oportebat primum loqui uerbum Dei, sed quoniam repellitis illud | et indignos uos iudicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes. sic enim nobis pręcepit Dominus . Ac ne aliter illum pręcepisse credas quam egisse, nullum omnino Pilato dedit responsum, cum ab eo quid esset ueritas interrogaretur . quia Veritatis inimicus de ueritate sermonem audire indignus erat. 16 Ideo Paulus et Barnabas


508. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quęrere unde uiuat, et in alios grassari, ne ipse fame pereat. Longe itaque periculosius est ociositas egentis quam abundantis. Quid pręterea dicam? Frustra illi natura manus dedit, qui nihil agendo conterit ętatem. quod si necessarię forent ad applicanda tantummodo ori alimenta, etiam pecudibus datę fuissent. Operari manibus hominis proprium est. Qui ergo manus suas ad aliquid honesti faciendum non extendit, pecudi certe


509. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Prima uox humilitatis fuit, secunda charitatis. A quo nolebat lauari | ab eo separari pertimuit. Mat. 16 Porro quoniam et humiliabatur plurimum | et uehementius quam cęteri diligebat, dedit ei Dominus claues regni | et principem constituit apostolorum. Paulus de uase irę uas factus est electionis | quantum antea furore aduersus Christum intumuerat, tantum deinde propter Christum humilitate se deiecit.


510. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in lateribus aquilonis | ascendam super altitudinem nubium | et ero similis Altissimo. O insatiabile malum superbia. In cęlo erat, et adhuc altius prouehi cupiebat. Nam supra illud etiam cęlum se ascensurum iactabat, de quo dicitur: Cęlum cęli Domino, terram autem dedit filiis hominum | supra sydera dei | supra altitudinem nubium. hoc est supra omnes angelicas uirtutes et potestates. In monte testamenti, in lateribus aquilonis. iuxta illud quod in psalmo legimus:


511. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Quid nocuit sanctis tyrannorum impietas deos eorum contemnentibus? Quibus illi uitam hanc breuem | et caducam abstulerunt, iis Deus dedit stabilem et ęternam. Quos illi suppliciis affecerunt, eos Deus perennis glorię immensi-que gaudii corona insigniuit. Igitur sicut recta honesta-que iubentis pręsidis imperium totis uiribus exequi debemus,


512. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eius, et Samuel inter eos qui inuocant nomen eius; inuocabant Dominum et ipse exaudiebat eos | in columna nubis loquebatur ad eos. Quare autem hęc | continuo subiunxit: Custodiebant testimonia eius | et pręceptum quod dedit illis. eadem Ioannis apostoli sententia est in Epistola dicentis: prima 3 Quicquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata eius custodimus | et ea quę sunt placita coram eo facimus.


513. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sempiterna, Christus Dominus ut in omnibus, ita et hac in parte nobis imitandus est. Ipse ad Patrem | Mat. 26 Non sicut ego uolo inquit sed sicut tu. et alibi: Io. 14 Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Christus itaque Dominus noster factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et Deus exaltauit illum. Si ergo cum Christo exaltari


514. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inter municipes suos fortunatissimus-que esset, amisit simul facultates, iumenta, seruos, liberos, omnium in suo corpore membrorum sanitatem | et tamen nihil interea stultum de ore eius prodiit. sed: Si bona inquit de manu Domini accepimus, mala quare non toleremus? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est | sit nomen Domini benedictum. Tob. 2 Tobias Tobias inter omnes, qui de Samaria in Assyriam translati fuerant, pietate notus, casu cęcus efficitur | sed qui melius


515. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in sonitu Moab, in clangore tubę | et disperdam iudicem de medio eius | et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus. Quod si ita infidelium impatientiam punit interdum Dominus, quanto magis credentium, quibus leges dedit et pręcepta et notitiam sui? Iure igitur ac merito Salomon dum perpenderet impatientis furentem iracundiam: Prouerb. 27 Graue est saxum inquit | et onerosa harena, sed ira stulti utroque


516. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

propositum sit. Reg. 3 2 Semeim cuius maledicta patienter pertulerat rex Dauid, ultus est postea rex Salomon. et ille qui regem incessere ausus fuerat, capite mulctatus poenas dedit. non ab eo hoc passus cui iniuriam intulerat, sed ab eo qui punire debuit aliis illatam. domino iubente: exo. 22 Principi populi tui non maledices! Magis tamen poena illa uerenda


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.