Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dedit

Your search found 1559 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 519-540:


519. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Rebecham, Bathuelis filiam, filii Melchę, uxoris Nachor, fratris Abrahę. Abiit enim seruus senior Abrahę in Messopotamiam ad urbem Nachor quęsitum uxorem Isaac. Rebecha autem hauriens aquam ad puteum extra ciuitatem dedit ei camellisque eius potum, et ipse non ingratus donauit eam inauribus aureis et armillis. Frater Rebechę Laban suscepit eum hospitio cum camellis. Is uero non ante quicquam ibi gustaturum se dixit quam Rebecham pro


520. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ei de Ioseph, qui erat in carcere. Qui eductus dixit septem annos fore ubertatis et septem famis. Ob hoc monuit, ut frugum ubertatis pars quinta in horreis reponeretur. Rex pręfecit illum domui suę plebisque regendę. Dedit annulum in manu eius uestibusque donatum saluatorem mundi appellauit. Despondit ei uxorem Assenez, Phutifar filiam, sacerdotis Heliopoleos. Tunc Ioseph erat annorum XXX. Nati sunt ei


521. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

aduersus Deum aspicere. Iubetur adire pharaonem (sic Aegyptii reges suos uocabant) ut peteret dimitti populum Israhel de Aegypto inducendum in terram lacte ac melle manantem. Pręcepitque Deus, cum dimissi fuerint, ne abeant uacui. Dedit autem Moysi ad fidem faciendam signa facere. Hinc ille uirgam uertit in serpentem, manum perfudit lepra et sanauit, aquam mutauit in sanguinem. Iussus est cum fratre Aaron loqui ad populum. Loquente Aaron et Moyse signa faciente


522. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

cętera aqua purgationis diluantur. Mandat Dominus prędam ex ęquo diuidi, quinquagesimam dari sacerdoti ac Leuitis. Pugnatorum ne unus quidem defuit. Aurum Domino obtulerunt. Moyses tribui Gad, Ruben et Manasse possessionem dedit citra Iordanem. Iubet per Moysen Dominus, ut in terra Chanaan trans Iordanem ad internicionem disperdant habitatores. Siquos, inquit, reliqueritis, infesti uobis erunt. Et quicquid illis cogitaueram facere,


523. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

interficit. Terra a pręliis quieuit annos LXXX. SENGAR SENGAR, filius Anath, in demortui Aioth locum suffectus de Palestinis neci sexcentos dedit uomere uno. DELBORA DELBORA, prophetis, uxor Lapidoth, populum iudicabat in monte Ephraim, quando post mortem Aioth


524. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

dum portis ignem admouet, mulier quędam cerebrum eius molaris fragminis ictu sauciauit. Ipse uero, ne a muliere interemptus diceretur, ab armigero suo se interfici iussit. Atque hic quidem tales pro fratricidio poenas dedit. Super Sichimitas quoque uenit Ioathami maledictio, eo quod Abimelechum passi essent dominari. THOLA THOLA, filius Phua,


525. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

inquit, exiuit cibus et de forti egressa est dulcedo. Non ualentibus illis hoc soluere a coniuge eius didicere. Ipse coniugis proditione offensus descendit Ascalonem, XXX uiros interfecit, eorum spolia dedit his pro sponsione, qui problema soluerant. Inde relicta coniuge recessit. Illa uero alium sibi accępit maritum. Rediit Sanson tempore messis. Prohibitus intrare ad illam, in caudis trecentarum, quas cęperat, uulpium,


526. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Israhel in sempiternum, sicut promisi Dauidi, seruo meo. Sin autem auersi fueritis, auferam Israhel de superfacie terrę, quam dedi eis et templum proiiciam. Exactis decem annis circa templi ędificationem dedit Salomon Tyri regi Hiram XX oppida Galileę, quę ille reuisens non probauit uocauitque ea Terram Chabul, id est Displicentiam. Et misit Salomoni XX talenta auri. Post hęc Salomon reędificauit Gazer, quam


527. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

atque gemmarum. Chassis etiam regis Hiram de Ophir attulit ligna thina multa gemmasque pręciosas. De lignis thinis fecit fulcra domus Domini et suę cytharasque et lyras. Saba Reginę autem Sabę dedit quęcunque ipsa petierat. Quotannis pendebantur ei talenta auri DCLXVI pręter illa, quę mittebant uectigales et negotiatores et reges Arabię ac duces. Fecit scuta aurea CC, peltas CCC. Ea posuit in domo Saltus Libani.


528. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

rex, fecit malum secutus impietatem Hieroboam, et Dominus tradidit Israhel in potestatem Azahel, regis Syrię, et Benadabi, filii eius. Deinde ad pręces Ioachan dedit Dominus saluatorem Israheli et liberatus est. Nec adhuc tamen recesserunt ab errore Hieroboam lucusque permansit in Samaria. Non erant reliqui Ioachan regi nisi L equites, X currus et X milia peditum. Vsque adeo


529. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

reliquerant ad deos conuersi alienos. Anno XIIII Senacherib, Assyriorum rex, quibusdam Iudę oppidis ui subactis castrametatus est in Lachis. Misit ad illum Ezechias dicens: Peccaui, recede a me! Pactusque XL talenta dedit ei. At ille accepta pecunia fefellit fidem misitque Tartan et Rapsacen cum magna militum manu ad Hierosolymam oppugnandam. Rapsaces pręfectos, qui in muris erant, nunc terrebat minis, nunc promissis alliciebat. Illi nihil


530. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

XXX. Successit filius eius Ioachaz. IOACHAZ IOACHAZ, Iosię filius, rex Iuda, Deo Israhel contempto gentium idola coluit atque Deo ulciscente impietatis suę poenas dedit. Vinxit eum pharao Nechao in Reblata; inde transtulit in Aegyptum, ne Hierosolymis regnet. Ciuitati mulctam imposuit centum talentorum argenti, unius auri.


531. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

sacerdotum et Leuitarum anno Artaxerxis regis VII ascenderunt de Babylone et mense quinto Hierosolymam peruenere. Porro Esdras ipse animum intendit, ut inuestigaret legem Domini et populum in ea erudiret. Artaxerxes pręterea dedit ei diploma, in quo scriptum erat: Cuicunque libuerit in regno meo de populo Israhel et sacerdotibus et Leuitis ire Hierosolymam, uadat tecum. Aurum et argentum Deo Israhel oblatum tale et fac de illo iuxta


532. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

atque decreui. Sacerdotibus et earum ministris non imponatur uectigal nec tributum. Esdras autem constituat iudices et pręsides populo. Tunc Esdras: Benedictus, inquit, Dominus deus patrum nostrarum, qui dedit hoc in corde regis. Congregatis igitur qui redire cupiebant de Babylone, prędicauit ieiunium, ut Dominus dirigat uiam eorum. Auxilium autem a rege poscere supersedit, ne Dei sui potentię minus confidere uideretur


533. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

et in templo Deum Israhel adorabat. Primitias decimasque fideliter persoluebat. De Anna uxore genuit filium Tobiam, quem Deum timere et a peccatis pro uiribus contineri docuit. Non fuit contaminatus in escis gentilium. Dedit illi Deus gratiam coram rege. Eos, qui secum capti fuerant, frequenter inuisens consolabatur et ad patientiam instruebat. Veniens in Rages X talenta argenti Gabello sub chyrographo dedit. Senacherib rex, qui in demortui Salmanasar


534. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

docuit. Non fuit contaminatus in escis gentilium. Dedit illi Deus gratiam coram rege. Eos, qui secum capti fuerant, frequenter inuisens consolabatur et ad patientiam instruebat. Veniens in Rages X talenta argenti Gabello sub chyrographo dedit. Senacherib rex, qui in demortui Salmanasar locum successerat, exosos habuit filios Israhel. Quos Tobias, quantum poterat, rebus necessariis iuuabat quosque ille occiderat, hic sepeliebat. Et ipse comprehendi


535. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

illius fuere anni CII. Sepultus est in ciuitate Niniue. Moriens prędixit proximum Niniue interitum, liberationem filiorum Israhel, templi reparationem. Salutaria monita suis dedit et posteritas eius in conuersatione sancta permansit. IVDIT IVDIT uidua uiros uirtute, foeminas sanctitate superauit. Bethulię in superiori domus secreto cubiculo cum ancillis


536. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Nunquid, ait, frustra Iob timet Deum? Accepta igitur potestate in cuncta, quę eius erant, boues, asinos et pueros illius tradidit Sabeis in prędam, oues et pueros igne consumpsit, camellos et custodes dedit Caldeis, filios et filias euersa domo, in qua conuiuabantur, oppręssit ruina. Tot calamitatum acceptis nunciis Iob scidit uestimenta sua et tonso capite in terra prostratus adorauit dicens: Nudus egressus sum de


537. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

qua conuiuabantur, oppręssit ruina. Tot calamitatum acceptis nunciis Iob scidit uestimenta sua et tonso capite in terra prostratus adorauit dicens: Nudus egressus sum de utera matris meę, nudus illuc reuertar; Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Iterum Sathanas exibita sibi potestate in corpus eius, ulcere pessimo totum uulnerauit. Iob ergo a planta pedis usque ad


538. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Achab, minas fugiens transtulit se ad oppidum Iuda Bersabee. Et dum a Domino finem uitę petit, somno opprimitur. Ad tactum angeli expergefactus reperit ad caput panem subcinericium et uas aquę. Refocillatus iterum se quieti dedit, sed rursum excitatus cum comedisset et bibisset, in fortitudine cibi huius ambulauit XL diebus et XL noctibus usque ad montem Dei Oreb mansitque in spelunca. Conquestus est coram Domino de idolorum cultu, prophetarum cęde


539. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

decem tribubus in Samaria. Illis quoque aduersa cecinit, qui crudeliter se habuere in filios Israhel, hoc est Gazę, Palestinę, Tyro, Idumeę. Christi aduentum prędicauit dicens: Dominus de Syon rugiet et de Hierusalem dedit uocem suam. Christum pro argento uenditum quęritur. Vaccas pingues Samarię carpens futuras in Ecclesia hereses designat. Peccantes ad poenitentiam prouocat et pręcibus Dominum populo placare nititur. Infestum


540. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

suscepto prophanę religionis ritu pollueretur. Ac ne forte, dum ipse torquetur, Dei sui cultus impiis ludibrio esset, uim illorum spontanea morte pręuenit gladioque se feriens de satis arduo loco saucium corpus in pręceps dedit atque adhuc spirans intestina rupto uentre dilapsa proiicit in turbam. Neque oblitus est Deum suum inuocare, uitę ac spiritus dominatorem, ut illa sibi redderet in resurrectione mortuorum in fine futura. Atque ita uita


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.