Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dedit

Your search found 1559 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 572-591:


572. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui liberis suis testamento tutores dare deliberant, non solum inter consultandum agnatos, quibus id negocii demandent, quaerendos esse censent, sed etiam, an hi ipsi amici sint, accurate despiciunt, maluntque alieno, qui fidei suae documentum dedit, quam sanguine coniuncto, cuius animum parum perspectum habent, id oneris imponere. Non enim recte propinquo, nisi idem sit amicus, tutela committitur liberorum. Sed nec remissionem tutelae Romanae leges his tribuunt, quorum fidem aut testatoris, aut praetoris iudicio exploratam esse


573. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

ueniret, simulque oraret, ne se e clarissimis Europae regibus progenitam matrimonio iungere aspernaretur. Praeter dotem ingens auri pondus pollicetur, quod postea regi iam diademate ab Hungaris insignito, dono, ut fertur, in spem nuptiarum, quas ei cordi nunquam fuisse ante diximus, dedit. Quod profecto aurum, qui regem fidei ac religionis cultorem fuisse praedicant, dotis nomine acceptum a Vuladislauo haud quaquam existimant, sed potius credunt reginam, si quid pecuniae dederit, in communem belli usum, quod tunc gerebatur, contulisse ― quod


574. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex natura et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus, primis imperii temporibus, non modo morbum auaritiae callide texit, sed ne ullam quidem suspitionem dedit se quicquam seorsum sibi quaesiturum, edoctus, puto, a Iano praesule Hungarorum odia in regem ualde excitari ea cupiditate, quae suis tantummodo seruiens rationibus nihil in publicum conferat. Et profecto reges (quamquam in neutro peccandum est) multo minus decet in erogandis


575. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

intimam admissum amicitiam, Maximiliano non tam scelerato transfugae consilio offenso quam suo commodo moto, omnia Norici agri oppida, queis praeerat, Alemano tradidit. Principes deinde Salenses, Ladislauum Canasium, Nicolaum Secium, cum tota fere Sisiensi regione, quae Alemano aditum ad Hungaros dedit, in parteis suas facile, propter neccessitudinem, quae sibi cum eis intercedebat, traxit. Persuadet mox Maximiliano, id ipsum uehementer cupienti, uti se ducem sequatur, regnique Hungariae potiundi magnam animo spem concipiat.


576. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

nuptias aucupabatur, octingentos misit. Totidem Strigoniensis pontifex; Colociensis ducentos galeatos, additis centum leuis armaturae, Agrianus quadringentos. Parem fere numerum Transiluanus, Vaciensis circiter centum. Sigismundus Chanzares, Quinque Ecclesiarum praesul, paucissimos dedit, tametsi eo tempore, quo haec gerebantur, praeter maximas praesulatus sui opes, adeo pecunia abundauerit, ut iustum exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat


577. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

supra omnes mortales student, eamque ut plurimum aut repositam in nullum usum, quod dementium hominum est, condunt, aut suo ipsorum uel consanguineorum arbitratu magis quam legum praescripto tam uiuentes absumunt quam morientes legant. Sagabriensis antistes paulo minus trecentis dedit. Vesprimienses, quorum arx in aedita rupe posita id temporis ― casu an fraude humana, incertum ― combusta erat, ne unum quidem militem miserunt, praesule nondum in patriam restituto, tametsi Alemani deduxerant inde praesidium. Varadinensis trecentos equites dedit;


578. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

dedit. Vesprimienses, quorum arx in aedita rupe posita id temporis ― casu an fraude humana, incertum ― combusta erat, ne unum quidem militem miserunt, praesule nondum in patriam restituto, tametsi Alemani deduxerant inde praesidium. Varadinensis trecentos equites dedit; centum fere Canadiensis. Iauriensis partim galeatos partim leuis armaturae ducentos, Syrmiensis cum Diaconense circiter centum confecit. Tantundem Nitriensis, quamquam Syrmiensis ac Diaconensis praesulatus magnis olim regionibus praefuerunt. Nam antequam Turcae Superiorem


579. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

erogato, quem ei Rhacusani conseruarant, in regnum est restitutus. Atque recuperato regno haud immemor beneficii Dardanus rex extitit. Semper enim gratiae Rhacusanis referendae summo studio operam dedit, atque adeo omnibus eos est prosecutus officiis, ut, praeter alia beniuolentiae in eos indicia, ubicumque ipse imperitabat, permiserit cuique Rhacusano ciui debitorem suum indicta causa, ac nulla magistratus interposita


580. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

enim, ut et mediterranei Illyrici, maritimos Dalmatas, partim quia Romana literatura utuntur, partim quia ritu religionis cum Romanis conueniunt, Latinis hominibus adnumerant. Quam uocem tametsi puella hillari accepisset animo, nullum tamen prae pudore responsum dedit, sed extemplo ad sororem natu maiorem accurens uerba, quae hospes habuisset, defert, nec dissimulat se hospitis amore deperire. Rogat itaque sororem ut in domesticis hortis collectos flores ad hospitem amantis puellae nomine ferat, indicetque eius animum in ipsum hospitem. Rhacusanus acceptis


581. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

irruit, occisurus eum, ni circumstantes inhibuissent commilitones. Atqui licet huius uiri dolor ac indignatio haud omnino iniqua foret, modo citra rixam et gladii eductionem, quod apud Turcas capitale est, extitisset, mox tamen factus laesae maiestatis reus dignas audacia sua poenas dedit. Palo enim, nemine hoc supplitium deprecari audente, Bazethis iussu affixus est. Eadem nimirum seueritate Turcarum reges in suos, qua domini in seruos, imperium exercent. Caeterum quoniam de Turcis, quae quidem gens partim in Asia, partim in Europa latissimum nostra tempestate


582. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae per quemdam transfugam accaeperant. Itaque praefectus Turcarum euocatis circiter trecentis equitibus, prima uigilia traiecto Danubio, tribus fere millibus passuum a supradicto fano in quadam ualle occultus consedit; quum noctu eo peruenisset, ibi paululum et sese quieti dedit, et caeteros quiescere iubet. Mox hominum simul et equorum curatis corporibus tenuique cibo more Turcaico confirmatis, sexta diei fere hora, ratus, ut euenit, eo tempore Moesos uino graues futuros, quadraginta tantum equites progredi et Milonem leui certamine lacessere


583. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

regionis amoenitate atque commeatuum copia inuitatus. Ea regio in medio ferme Peloponneso sita crebris montibus distincta est, fontibusque saluberrimis abundat, equis insuper alendis propter pabuli copiam peropportuna. Hic igitur aliquot moratus diebus et ipse uenationi atque aucupio dedit operam, nec caeteris principum uenari feras prohibuit, quoad et luna inchoaretur, quod quidem incipiendis rebus auspicatissimum Turcae credunt, et classem suam Peloponnesum iam attigisse nuntiaretur. Veneta classis a Turcis


584. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersa pugna, quos trans Drinonem missos docuimus, necubi forte in hostes non modo uictoria, sed et ingenio feroces incideret, Scodram cum reliquo exercitu rediit. Et quia satius uisum est rem consilio cum Albanesiis quam armis gerere, dedit operam, ut Alexandrum Schenderbeghi nepotem sibi conciliaret. Itaque quum apud se multos Albanesios haberet, linguae commertio per occulta colloquia ingentibus promissis iuuenem genere nobilem, auique gloria illustrem, nullis apud Christianos praeditum fortunis, aetate


585. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

per se a Gallo facile uinci assuetus, utpote mercenarius et pro aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem non sustinere, sed acie paulatim excedere, atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam fugae sese mandare, et ipse eodem terrore correptus terga hosti dedit. Et quia exitus ex urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna Brixianorum parte trucidati sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius, ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat, uiuus


586. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

Moesiae ulteriora petens inter Aemum montem et Danubium amnem in Triballorum agro consedit. Inde credens patrem coeptis suis, quia nemo obuiam se tulerat, haud obstare, transgressus Aemum ad Rhodopem montem accessit. Hinc ad patrem Hadrianopoli tunc agentem literas querelarum plenas dedit, petens ut sibi eum adire liceret. Bazethes enim metu terrę motus aliquot ante mensibus e Bizantio Hadrianopolim, urbem ad Hebrum amnem haud procul a Rhodopes radicibus sitam, secesserat. Ferunt autem epistolam in hanc sententiam conscriptam fuisse:


587. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

in patrio et miti pectore charitati erga sobolem paulatim cedente, postremo addidit sermoni, cauerent, ne sibi filium interficerent, id scilicet fortuna agente, ut esset, qui patrem mox necaret. Hac habita oratione sagitta, qua potuit ui arcu excussa, signum pugnae dedit. Duces regii in suos quisque ordines confestim se recipiunt: mox clamore sublato, qui quidem tubarum sonitu tympanorumque pulsu confusus multo terribilior auribus accedebat, equisque admissis ruunt in Selynem.


588. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem puer ipse posset se esse ab Achimathe emptum. Macedo confecta pila e sapone, quo partes corporis radendas tonsores illinunt, eam omnibus inscientibus ueneno aromatibus commixto infectam, quod crebro attritu mortem inferret, theca cornea includit pueroque seruandam dedit, quem, prius quam ad Selynem perduceret, docet, consilii sui omnino inscium, illa sola pila, quae radenda essent in rege, illiniri. Turcae autem caput et magna ex parte corpus reliquum, praeter superius labrum, radunt. Re in hunc modum composita hortatur Achimathem,


589. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibus haud incruentam uictoriam reliquerint. Iamberdinus et ipse saucius, postea quam uidit fortunam hostium esse, in interiorem solitudinem cum paucis refugit, atque ubi procul a conspectu Turcarum fuga euectus est, dedit operam, ut sciret, quis in locum demortui Cansaui solidanus esset designatus. Simul atque cognouit imperium ad quendam Thomam delatum, adeo ira exarsit, siue odio in nouum regem, siue dolore (nam et ipse regnum absens petierat,


590. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

telo, quo in conspectu regis mortem obiret, et ita ei cordi fuerat, ad Selynem detulere, simulatque telum e corpore euulsum est, animam Sinon expirauit. Amissi desyderium rex gemitu et lachrymis testatus est; honorem funeri seruauit, et patrio Turcarum more inferias dedit, corpusque insigni tumulo contegi iussit. Natus est Sinon in Macedonia Christianis parentibus, nec sponte, sed coactus ad Machomethanam sectam hunc in modum desciuit. Mos est Turcarum per regiones suae ditionis quolibet


591. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi continuo bello fines suos tutari possent, nulla spe in Salomonis segnitia reposita. Qui sane tametsi nunquam antehac armatum hostem conspexerat, nempe in umbra cum grege puellarum ad illam diem egerat, tamen inito regno, quo ignauiae notam aboleret, confestim et iusti regis specimen dedit, et gloriae cupiditate nulli maiorum suorum secundus uideri uoluit. Vnde sunt, qui credant Salomonem, dum pater uixit, consulto ignauiam simulasse, ne uirtus eius illi formidolosa et ob id apud ferum hominem fraudi esset, quandoquidem


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.