Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dedit

Your search found 1559 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 984-1035:


984. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Durum principium, mulier, tibi contigit, unde
Imperium nec molle tuum est: tibi cedere victus
Debuit atque tuam primus deflevit Adamus
Duritiem pomo tot perdere dona iubentem.
O fallax! O triste, dedit quod femina pomum!
Quaeque soporato vigilans minus aequa marito
Exitium pro dote tulit, prius illa cubantem
Munificum sortita virum, cum cordis apertum


985. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

coniugis ardor
Immodicus laesit, scirem meliusque notarem
Insereremque animo melius quae damna voluptas
Unius sceleris, labisque licentia mortes
Istius quas una dedit, felicibus horti
Pulsos deliciis, mentis caligine pressos,
Caelesti Charitum quae nos privavit amictu.
Hac hausta damni specie, grave foedius omni
Horrerem magis angue scelus noxasque caverem.


986. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nec penetrare animo tantae miracula matris!
Divitias Caeli, Charites, peccare potentis
Ornamenta animi, vestras haec una, beati
Aligeri, superat flammas: quod gratia cunctis
Luminis ardorisque dedit, minus esse videtur
Huius ut augusto possit par esse decori.
Condicio hanc vestrae superet licet inclita mentis,
Caelestis quibus est terraeque ignota venustas,
Attamen illa suos veluti regina


987. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Impiger et placitis quae suasit apostata Daemon
Adversus, comites tali sermone tenebat:
“Nescitis quanto, socii, vos lumine plenos,
Quanto immortales animos splendore beavit,
Naturae quot dona dedit, superantibus ipsam
Muneribus naturam auxit suprema Creantis
Maiestas? Fuimus purum nihil: ille potenti
Productos virtute, ista regione micantis
Empyrei fixit naturaeque ordine primos


988. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Authori est animus, tanto maiore potitur
Iure potestatis: propior quisquamne Tonanti
Matre Tonantis erit, quorum communis utrique
Est sanguis? Merito caeli terraeque coronam
Huic aeterna dedit ventura in viscera Proles.
Ambitiosa nec est Virgo, quae Numine sceptrum
Decernente tenet: vitio non possidet illa
Imperium, regni princeps cui regula, Numen.
Primus ego statuo genua incurvare


989. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

atque petivit
Tale sibi propria committi ab origine munus,
Humanae quo carnis onus poenasque subiret,
Iratae iustum prima pro labe daturus
Astraeae pretium. Sed patris origo priorem
Quem dedit, haec unum sortita est gloria Natum.
Nec tamen immensi fuit hoc in munere cassus
Flaminis impulsus, partes gavisus habere
Ille suas, tantae sobolis cui pura relicta est
Nube tegenda Parens, ne qua huic


990. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

inter
Illorum capita et celsam descendere Matrem
Numinis atque ipsum Numen manare videbit.
Ille maritali Saram complexus amore,
Thaream patris sobolem, quam mater Arani
Ex Thara genitore dedit, de patre sororem,
Isaco matrem; quem iam languente senecta,
Ne deesset promissa suae prosapia Stirpis,
Sara viro fuerat ridens enixa puellum.
Hic thalami quoque tarda sui consorte Rebecca


991. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Una dabat, nostrae praepes qua praeco salutis
Virgineae fertur venisse sub ora maritae.
Recta focum superans, apta pro sede cavatus
Sustinet effigiem paries, cui ardua cedrus
Materiam dedit, et facies quem bucera signat,
Discipulus formam expressit frontisque decorem
Virgineum roseoque genas distinxit amoeno.
Iam color accessit fuscus, quem tempore longo
Iugiter ardentes populorum munera,


992. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Mutasset, Nemesi sic exposcente scelestum
Deturbare throno fraudi famulante Tyrannum.
Ultima Iessidum Sedecias purpura regum
Externo mucrone perit: secretior urbis
Valle latens cui porta fugam dedit, ipsa paravit
Exitium: Chaldaeus enim pro moenibus illis
Excubitor, profugum mox ut cognovit opaca
Nocte Ducem, hostili properante satellite Princeps
Stringitur infelix captivaque ducitur alti


993. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Postea centenas ultra servata propago
Vixit Olympiadas, donec novus adfuit aevi
Alterius Splendor flueretque superstite regum
Prole Ioachimo sobolis caelestis origo.
Huic sponsam Sepphora dedit: levat altior istam
Mons urbem clivumque premit qua parte Cisonis
Funditur elapsus lympha Cenerethide torrens.
Parte Zabuloniis aliâ Sepphora propinquat
Alta iugis tollitque suas prope Nazareth


994. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Grata Deo spretae nosset si munera taedae.
At quia perpetua pro virginitate sequendum
Defuit exemplum mulierque id nulla pudoris
Attigerat culmen, putat hoc insvave Tonanti
Obsequium quod nulla dedit: libravit utrumque
Nympharum nuruumque decus; sed pectoris anceps
Anna voluntatem matris submisit habenis. 40.
Tecta paternorum coleret licet


995. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Maiestate uteri et clausae splendore puellae.
“Haec mea Nata”, inquit, “quondam paritura potentem
Signatum lege Heroem, duo saxea Legis
Religioso Arcae monimenta recondita ligno,
Exultare dedit: quôque ipsa sacerrima Mosis
Lex gravida est Verbo, soboles mea fiet eadem
Prole gravis, partuque suo dabit illa solutum
Mosis onus, colloque Deum leviore vereri.
Quin etiam lex ipsa suum cervice


996. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

cervice laborem
Cum roget auferri, concepta puerpera legi
Proxima, notificans divini gaudia partus
Exhilarat fetam tabulis legalibus Arcam.
Vitae expers, Vitae indicium si lignea motu
Arca dedit, viva petiisse videtur ab Arca
Quam gero, vitales animos: vel mortua vivae
Cedere non deses praesenti Numinis Arcae,
Venturos hilari motu praesagit honores.”
His animi gavisa silens affectibus Anna


997. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vafrities, nostris non desidiosa ruinis.
Delectis autem pullato squalida vultu
Consedit styx tota locis, ubi mortua vivam
Spectari poterat Thetis exhalare mephitim.
Quod divina reas pessum dedit ignibus urbes
Ultio, laeta hominum Ditis vesania poenis
Gaudet et emisso Sodomae fetore putrique
Pentapolitana laetantur Daemones unda.


998. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

11.
Craterum par gaza fuit, sollemne colendo
Apta aris servire Deo, nec degener aedi
Augustae numerus: cuncta haec vel purius aurum
Argentumque dedit. Nullus vasa alba metallo
Calculus absolvit. Complebant aurea multas
Myriades, quorum immanem cognoscere molem
Optanti refero: quantum modo totius orbis
Optima pars auri cumulum proferre valeret –


999. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Imperat Augustus; timet hunc quicumque Latina
Non patitur virtute regi: sua frena momordit
Orbis et Augusto ratio se Caesare munit.
Si vero minus, Herodes, tibi provida rerum
Imperium fortuna dedit, non impare, princeps,
Flagitium virtute premis: par omnibus ultor
Caesar et Herodes superest, nec poscit iniqua
Alterius mucrone fides feritasque domari.
Invicto salva est istorum robore virtus;


1000. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et aethereus Charitum quam reddidit imber
Prodigium et summae specimen mirabile dextrae;
Quam demissa suas premeret mens conscia dotes.
Sed quam venturi implevit lux praescia fati,
Lux eadem quoque nosse dedit, constanter ubique
Compositae servare decus moresque puellae.
Arcanique tenax Virgo caelestia numquam
Lumina secreto cordis prodire recessu
Passa, suos animi pressit prudenter amores.


1001. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Beniamin, Issachar, Enoch, Hebronia pubes
Prompta manu – fundaque! – venit si quando cruento
Ore lupus pecorique instat; cupidusque iugalis
Advenit fidei Simeon, quem matre Rebecca
Clarus avis dedit Elias, sed lege Philippi
Defuncti Soboles; sterilis post fata iugalis
Cognatum siquidem thalamo donante Rebecca
Fraternum semen genito Simeone revixit.
Adfuit et Samson cui Hermonea Salome,


1002. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Regia progenies, altae virtutis Ioseph
Exemplum; cuius, sed avo propiore Mathane
Progenitor Salomon, vera a Davide propago
Inde parens Iacobus, uti soror Anna recenset
Sanguinis eiusdem proavos. Dedit Anna Mariam,
At soboles Iacobe tua est Iosippus; et istum
Iosippum fratris prolem sicut Anna Nepotem,
Sic habet et generum: Mariae est cognatus Iacob,
Cui eadem nurus et neptis, pro duplice nexu


1003. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Humanae pupilla spei, signante salutem.
Aeternae o mentis lusus! Quae naufraga regna
Emersura freto, ramum mordente columbâ
Praemonuit; sic damnatam non impare stirpem
Indicio novisse dedit, quod labe paterna
Naufraga posteritas, domitis iucunda procellis,
Ad placidas vitae secura rediret arenas. 19.
Proxima iam niveis


1004. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

augustos vultus cognoscere nymphae. 29.
Interea Virgo, praesto quam ex aethere lapsus
Visu hominum procul atque intra sua tecta morantem
Scire dedit genius quae sors, quae regia stirpis
Nobilitas pietasque viri, quem caelica lectum
Signa palam, vitae comitem dixere maritum,
Divinis, hac mente frequens, parere vovebat
Imperiis, haesura viro, quicumque


1005. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


At solus fratrum necdum quadruplice lustro
Formosus Simeon aderat, qui postea dictae
Arsit Ephrataeae thalamis illustribus Annae.
Nazareth Alcmena cum coniuge miserat Arnum,
Abramum Sepphora dedit: comes ibat Abelus,
Filius et soboles materni nominis una;
Mater erat Glaphyre, partus extincta labore. 5.
Collecti templo cognati sanguinis


1006. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sed memoranda illo mutata Perilia rivo.
Huic sponsus Goliacus erat, quem saga potenti,
Quod thalami primos Natae contemneret ignes,
Carmine mutavit saxo; quod nomine collis
Monstrat adhuc proprio: dedit et sua nomina colli.
Nympha gemens puerum, dum verba minantia iactat
Et sagam compellat anum, irritavit eandem.
Haec illam arte pari puerum qua perdidit ante,
In fontem, lingua primum manante


1007. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Navigiis statione favens quibus obvia arenis
Surgit Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon,
Picenis etiam dignum caput urbibus Ancon.
Picentes populi, nomen gentile quod illis
Picus habere dedit, qui Martia signa secutis
Castrensi fuerat visus considere pilo.
Hic Bromio dites Cererisque novalia colles,
Arvaque Palladio versant praepinguia succo;
Aetheris hos adiit genius laurique feracem


1008. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Accedit demissa virum, fortassis eisdem
Fluctibus immersum et fluctus superare precantem,
Atque ita praesentem verbis affata ferebat:
“Nos iunxit, Iosippe, Deus dominumque mihi te
Et sponsum dedit. Et tecum quod foedere iungar
Consilium caeleste fuit dominumque probanda
Imperiis ancilla sequor. Donare marito
Nec meliore unquam poterant me sidera, nec te
Inferiore nuru. Quantumvis dotibus impar,


1009. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Insontem mitemque Agnum iugulique madentem
Sanguine, qua mediae se porrigit area telae
Exprimit et caesae pecudi dat lumina septem.
Huic etiam septem ceris signisque volumen
Grande tenere dedit; potuit sed littera clausi
Nulla patere libri. Tum se curvantia circum
Quatuor et bis dena senum capita alba, coronis
Cincta prius, modo humi stratos regalibus Agnum
Culminibus stipare humiles, eidemque


1010. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ad thalami fructum langueret inutilis aetas,
Ignaro quantum naturae in damna potestas,
Et virtus divina valet. Maiore puellam
Prodigio, expertem thalami, non impote prolis
Ventre, tribus cognata dedit. De sanguine Iudae
Nata nurus, Iudae promisso Principe ventrem
Iam plena incedit, socio quam foedera iungunt
Iosippo, sobrina tibi est: hanc seminis expers
Implevit puro soboles divina marito.


1011. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

agno
Annua adorato renovabant gaudia templo.
Tunc prope montanum meditari regia Virgo
Cepit iter panditque pio sua vota iugali.
Mox animum flectente Deo gratissima nuptae
Vir responsa dedit fecitque hoc paschatis ardor,
Quod potuit socio Solyma tenus ire marito. 38.
Procedit comitante viro et festinat eundo
Nullibi passa moram,


1012. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Servitio, tanti recolens fastigia ventris,
Hoc sublime suo fudit de pectore carmen:
“Extollit mens laeta Deum festivaque laxat
Viscera et in Dominum fertur servare potentem.
Respiciens ancillam humilem dedit ille beatam
Dicendam cunctis populis saeclisque puellam.
Ille animi largus donorum ingentia fudit
Nomina quae potuit rerum suprema potestas.
Sitque suum toto sanctum, sit amabile mundo


1013. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Roboris ignaras nostri, quae nomina mille,
Mille meis possent titulos praebere triumphis.
Me, Macedo, tua fama trahit, tua gloria, Caesar,
Et tua, Pompei; mentem tua, Scipio, laurus
In sublime rapit: vobis dedit Africa nomen,
Armenia, Assyriae, Pontus, prostrata Saguntus,
Atque Numantini cineres sparsere serenos
Nominis aeterni radios, laudumque perennes
Inscripsere notas, victuri praemia Martis.


1014. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Una sibi totum genuisse puerpera natum
Creditur haec Virgo; totum si possidet una,
Totus amor prolis non est divisus ab una.
Plus amat una istum quaevis quam femina natum,
Plus dedit una isti siquidem quam femina nato,
Naturae hic amor est. Sed cui praeluxit amori
Gratia, caelicolûm quivis est spiritus impar.
Talis amore parens natum fovet: evehit istas
Immodico nisu natura et


1015. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

virtus tuaque ista potentia Ioseph;
Nam memini, genetrix isto 518 isto: iste te nomine dixit.” 20.
Haec Aegon ubi dicta dedit, grata ora resolvunt
Et socii vocemque piis affectibus addunt,
Prout fas cuique animi tacitum proferre calorem.
His dum se cuncti exercent, iam sparserat orbi
Eoas Aurora faces laetusque sereno


1016. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

23.
Effusum pueri sequitur pro more cruorem
Nominis auspicium. Mater, quod nuntius Ales
Grande tulit caelo iussitque imponere nomen
Tale dedit sobolemque illo signavit IEsum.
Mellea, qua totus cultri consumptus amaror,
Haec Mariae vox dicta fuit iamque acre doloris
Moseum nil marmor habet sublataque legis
Asperitas medico quod IEsus stillat


1017. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Expertae thalamos Virgo lustranda referret.
Hinc ea, ne positam posset transgressa videri
Legem (quantumvis salva quoque lege piari
Non opus huic matri, iacto quae semine prolem
Non dedit) abstinuit fano, se donec ab orta
Prole, quaterdecies nova lux Phoebea vocaret.
Adfuit haec matremque monet, cui muneris ergo
Bisgeminus picta turtur cervice gemebat.
Et quibus Unigena aeternus matrisque


1018. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Calcare alterius, quo non nisi munda valebat
Ire parens, plani spatium. Purissima gressum
Fixerat, immundas inter non ferre superba
Stare nurus Virgo. Volucer datus atria tandem
Munda dedit pretioque siclorum quinque redemptus
Unigena: extremum sacris altaribus alter
Arsit et implevit partus libamina turtur. 35.
Iam templum


1019. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dum graditur lenti neque quid vitale ferentis
In longum protensa maris prope litora, spectat
Illam Arabum primam Petraei nominis urbem,
Unde Deo adversa veniens ab origine coniux
Rutha dedit claros mater Iesseia reges.
Nec tamen hanc subeunt, soliti vitare superbas
Divitiis fastusque urbes, nisi forsitan escas
Cum peterent; licet his plerumque vel obvia villae
Ruralis fornax, parvi aut domus


1020. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

veluti cum sole subactis
Nubibus umbra fugit. Nec erat quod cernere possent
Virgo et Iosephus, nisi quod sibi cesserat escae
Subsidium: Cererem atque novos de stipite fructus
Et gelidam, quam fons aliquis dedit aurifer undam. 14.
Hic fixo in terram vultu, mox inde vicissim
Se tacite explorant oculis Iosippus et uxor.
Ille prior sic ore refert:


1021. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Gemma tibi, fecunda premit tua litora Virgo. 21.
Desertos sabuli campos rubeique profundi
Aequora transgressum, alterius sub luce diei
Virgo dedit natum Nilo peregrina Tonantem.
Huius in adventu subito Mareotica templa
Responsis horrent divûm; Memphitica tellus
Et septemgemini lugent mysteria Nili.
Mirantur templis consueta oracula tristes


1022. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Telluris gremio pertaesis germina plantis,
Esset ut incassum posthac custode teneri.
At quoniam laesi sic Numinis ira petebat,
Arbor ut illa eadem, fuerat quae conscia primae
Materiamque dedit culpae, foret ara salutis
Et veniae mater; cui exitiale piandum
Restaret fixo meliori germine pomum,
Planta eadem veteri permissa est vivere trunco,
Quae malum fatale tulit; seu propria ligni


1023. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

per annos,
Utilis immiti donec sublata reorum
Supplicio cessit Christo, regale datura
Victori solium; quod Averni ex faucibus ergo
Divina ascendit rapiendae victima praedae.
Tale autem dedit illa, solo cum fixa vireret
Indicium: siquidem procera cacumina malus
Haec eadem, Mariae Aegyptum cum prole petenti
Incurvari humilis lunato vertice terram
Amplexa est: iam tum sibi deposcente beatum


1024. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

LIBER XI. IESSEIDOS 1.
Septima post Iani Latias exorta Kalendas
Lux alium solem melioraque sidera Iudae
Apparere dedit. Mutata ubi patria iusso
Exilio tellus, reducis cum pignore salvo,
Nazara virgineae mirans videt ora maritae.
Illa diu vacuas dominis absentibus aedes
Laeta subit. Quantumque tulit virtusque pudorque


1025. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

est
Alea Messiae. Sed non Rubiconis ab undis
Victor agit celeres ad proxima proelia currus;
Prima Galilaeis commutans Massica lymphis,
(Hic suus est Rubicon, rubeos ubi iussa liquores
Unda dedit) Stygio movit nova bella tyranno,
Fortior Aeneadae, postquam Iordane recedens
Hoc mergenda prius signasset crimina rivo.
Mater ubique comes: nihil hanc avellere dulci
Evaluit nato, nisi cum sapienter


1026. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

locuta:
“Hac ego materno video te luce micantem
Nate sinu? Fili, iubar immortale paterni
Deliciumque sinus, quamvis mihi luminis expers
Sic quoque delicium. Genitor sine funere lumen
Te dedit aeternum: quod sis mortalis, id unum
Quod potui moritura dedi: tibi vulnera feci
Plagisque pinisque cruentatumque flagellis
Corpus, ego infelix et amara noverca 1230 noverca:


1027. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Par erit Isaco, veniet par splendor Abeli.
Nec te docte meos, David, resonare triumphos,
Te nec Amoside vates, praeconia fati
Cui data clara mei; nec te, cui triplice Phoebo
Naufraga squamigerum puppis dedit esse sepulchrum,
Vera figura meae mortis, mercede beati
Corporis excludam. Par est tolerantia Iobi
Huic merito; Simeon mystes Solymaeus habebit
Munus idem; Tobiam isto dignabor honore.


1028. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tam grandis merito dignata triumphi
Signa colunt roburque Crucis victricis adorant.
Inde brevi spatio (quamvis et longius esset
Si spatium, mora nulla viae est, queis propria mentis
Esse agiles natura dedit, ventura beatis
Corporibus pro dote comes) vicina sepulchri
Claustra petunt spectantque novi venerabile saxi
Depositum myrrhaeque madens aloesque Sabaeo
A succo et nivea velatum sindone corpus.


1029. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Maiestas orisque decor Phoebeia opacans
Lumina, frontis honor nil plus mortale timentis,
Totaque mirando facies perfusa sereno.
Os humerosque viro similis, cui victa decoram
Effigiem Libitina dedit lumenque iuventae
Perpetuum et laetos oculis afflavit honores. 7.
Agnovit sobolem genetrix (nil gloria vultum
Mutavit, sed perfecit: nam quae


1030. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

recepi
Auxilium (ah quale auxilium! cui tota beati,
Qua felix modo sum, se gloria debeat aevi)
A me prima huius veniat, volo, gratia doni.
Te mihi propitiam quod mors extremaque ligni
Hora dedit, tibi semper ego immortalia laudis
Dona feram totoque canam praeconia caelo.
Atque ubi fatorum iussus successerit ordo,
Cum te, summa parens, reginam acceperit aether,
(Novi etenim, par materno tibi


1031. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cessisse et certis pressa nece vivere signis.
Ille suis coram voluit iam saepe videri
Discipulis, dubioque sui vitale triumphi
Ostendit Dydimo latus atque a cuspide hiantem
Agnosci vivam digito dedit indice plagam.
Sex etiam deno stadiorum pulvere distans
A Solyma, geminis comes ille sodalibus ivit,
Ignotas voces vatumque effata resolvens,
Ipse etiam ignotus, donec sub pane latere


1032. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sic poterat neque plena magis, ut Numinis illo
Imbre superfuso flueret fieretque refusae
Virgineae torrens non unus copia lymphae.
Inde fuit quod linguarum flammaeque peractis
Prodigiis, haurire dedit prior omnibus illa
Divinos veri latices et fundere plenos
Flaminis accepti rivos, praesentibus orsa
Christicolis: quo fonte ipsi quos spiritus idem
Afflavit, primi lymphas hausere sodales.


1033. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

simul aspexit: veteris quae gratia facti
Vivit servatque lapis quem pressit, honorem.
Hesperidas Christi siquidem praecepta docenti
Una eademque potens – mirandum! – pluribus horâ
Apparere locis Virgo, dedit ora tueri
Hic sua; marmoreae stantem quam vertice pilae,
Aspexit Zebedeo ortus genitore Iacobus.
Huic etenim oranti fluvialis margine ripae,
Quam Tartessiacis implens fecundat Iberus


1034. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

lanae
Cocyti nigris deducere vellera fusis,
Sed Charitum fuit iste labor, queis parte serena
Aethereis Eoi iussis considere, Numen
Augustae matris vitalia pollice fila
Caelesti torquere dedit; quo munere 1081 munere : numere factum est,
Solum virgineos numeraret gratia soles.
Ut sensere autem missae de corpore tempus
Advenisse animae, ferro cunctante resecti


1035. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Lustrales pariter flammas et patris amatos
Ostendit manes, non parvo errata calore
Tenvia reddentes, donec vis ignea totum
Absumat quod labis inest caeloque reponat.
Carceris istius matrem dedit esse potentem
Mox etiam natus, tali sermone locutus:
“En genetrix dilecta, audit quoque flammea leges
Ista vorago tuas: poenis exolvere mentes
Te penes est, quacumque petes, modo siqua voluntas


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.