Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fide

Your search found 1161 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 295-322:


295. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

tuę beatitudinis efficias participes. Accipimus itaque corpus et sanguinem tuum, Domine, in os nostrum, ut tu in nobis et nos in te maneamus. Accipimus sub aliena specie, et non aliud esse credimus, quam quod a te, qui ueritas es, audimus. Quodque oculis non cernimus, hoc fide percipimus, ut et spiritalis alimenti dono et plenę credulitatis merito tibi uniamur, tibi copulemur, atque ubi tu es, et ipsi simus. Tu ille cibus, ille potus es, sine quo uiuere nequimus et cum quo semper nos beatos fore speramus.


296. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

donec, quod petimus, impetremus, si tamen, quod animę saluti conferat, petimus. Non ergo orat, ne transeat ab eo calix, quem iam assensit, ut bibat, sed ut nos erudiat tunc pręcipue *corr. ex precipue orandum esse, cum patiendi periculum imminet, ut in fide constantes inueniamur et magis optemus fideles mori quam infideles uiuere. Et quid enim magnum pręstamus **corr. ex prestamus , si pro eius nomine morimur, qui prior pro nobis mori uoluit? Immo, qui, quicquid dixit, quicquid fecit, quicquid passus


297. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

Omnis — inquit — qui ex ueritate est, audit uocem meam. Ille ex ueritate est, qui in Deum credit, credens audit Christi doctrinam proficitque in credendo et exercetur in operando. Fides enim sine operibus mortua est, et sine fide impossibile est placere Deo. Credentes igitur in hac mortali uita sic laboremus laborum Christi memores, ut in ęterna ex illius consortio fructum metentes in Deo requiescamus. Pilatus audita ueritatis mentione interrogat: Quid est ueritas? Quęsiuit


298. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominum confitetur; nudum et morientem, et regnaturum credit. Alter a leuo latere pendens blasfemabat, et hic illum increpabat peccatumque suum confessus: Nos — inquit — digna quidem factis recipimus, hic uero nihil mali gessit. Hac confessione, hac fide, hac poenitudine* inuenit ueniam et de latrone meruit fieri ciuis regni cęlestis. Inęstimabilis profecto merces nec tamen paruum fidei meritum. Tunc Christum confessus est latro, cum apostoli dubitarunt. Sed et hoc obseruatione dignum, quod ille, qui a dextris *corr.


299. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

, ipsum, qui talis fuit, sequamur, ipsum audiamus, ipsi obtemperemus et hac ipsa in re nec impiorum minę nec mortis timor nec ulla nos ab illo separent mundi huius aduersa. Nihil enim nobis nocere poterit, quandiu in seruanda Christo fide fortes fuerimus atque constantes et non eos, qui corpus occidunt, timuerimus, sed illum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quo uidelicet iudicante et impii cruciatibus afficiuntur ęternis et iusti ad gaudia sublimantur nunquam finienda.


300. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

reuertebantur. Pectoris nempe percussione poenitentiam prę se ferebant eorum, quę aduersus illum uel dixerant uel fecerant. Non potest autem ea de re ulla esse dubitatio, quam accusatus non refellit et accusatores affirmant. Sed quoniam non est nunc locus de fide dubios arguere, ad uos conuertor, qui creditis, qui cum Ecclesia sentitis, et tamen eum, in quem creditis, offendere non timetis. Ecce uelum templi Christo patiente scissum est, et uos eodem iam regnante non scinditis ad poenitentiam corda uestra. Terra mota est, et nostri


301. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 504 | Paragraph | SubSect | Section]

receptas aperte monstrabimus Iesum, Dominum nostrum, qui crucifixus est, uerum fuisse Messiam frustraque alium ab iisdem expectari, iam tandem uicti manifestę ueritatis assertione inueteratam cordis duritiem remittant atque deponant et in hunc, quem prędicamus, credentes, hunc fide suscipientes suę saluti consulant. Quod quidem qui non fecerint, eos in ęternum perituros certissime sciant. Digni enim sunt, ut pereant, qui sibi magis quam Deo credunt. Sibi autem magis credunt, qui diuinarum autoritate scripturarum non mouentur et, dum contra ueritatem


302. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad Ecclesiam prophetans hoc ait. Virtus Ecclesię et Saluator Christus est, qui apostolis in monte resplenduit suę luce diuinitatis. Viderunt autem eum gentes et reges, tam illi, qui corporeo intuitu eum Hierosolymis conspexerunt, quam qui postea per apostolorum prędicationem fide susceperunt. Hoc ipsum magis aperte Baruch propheta declarat dicens: Hic est Deus noster, et non ęstimabitur alius aduersus eum. Hic adinuenit omnem uiam disciplinę, et tradidit illam Iacob, puero suo, et Israhel, dilecto suo. Post hęc in terris uisus est, et cum


303. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

in lucem gentium, ut aperires oculos cęcorum et educeres de conclusione uinctos, de domo carceris sedentes in tenebris et umbra mortis. Datus enim fuit in foedus Iudeorum Patris promissionem exoluens, in lucem gentium ueritatem docens, oculos mentis eisdem aperiens, ut fide Deum uideant et a demonum eis illudentium captiuitate erruantur et sublatis errorum tenebris de morte reuocentur ad uitam, id est ad ipsum, qui ait: Ego sum uia, et* ueritas, et uita. Cui tamen inuidentes Iudei iniquo animo ferebant,


304. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 542 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus solicitus est mei. Et iterum: Libera me — inquit — quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. Pauper enim factus est, ut nos in cęlesti regno diuites faceret, dicente Iacobo apostolo: Pauper, diues in fide, hęres erit regni. Pręter hęc Esaias de excidio Hierusalem futuro prophetans ob Iudeorum perfidiam et Christo illatas iniurias ait: Ciuitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad puluerem. Et ne forte dubium


305. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

locuti sunt: Absque muro habitabitur Hierusalem, prę multitudine hominum et iumentorum; id est, prudentium et simplicium in Christo credentium. Absque muro, inquit. Neque enim muris* constat Ecclesia, sed Euangelii ueritate et in Christo credentium fide. Ideo sequitur: Et ego ero illi, dicit Dominus, murus ignis in circuitu, et gloria ero in medio eius. Murus ergo illi Dominus est, ut tuta sit, ignis, ut charitate ferueat, gloria, ut ineffabili maiestatis uisione semper exultet. Ipsa uero hoc idem se


306. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

quottidie aduersus Ecclesię tuę filios, cultores tuos tuosque famulos rapinis, captiuitate, seruitute cędibusque grassantur, qui dicunt: Exinanite, exinanite in ea usque ad fundamentum. Da nobis in tribulatione constantiam, ut saltem eos, qui nos armis superant, fide uincamus, ut pro tui nominis gloria moriendo tecum in cęlesti regno uiuamus, cumque infidelium persecutionem passi fuerimus, tuę tandem miserationis dono consolemur. Hactenus de Ecclesia. Nunc sequentia consyderemus. In Mattheo, in Marco et in Luca legitur, quod


307. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 572 | Paragraph | SubSect | Section]

tuo, et propiciare. Hinc et illa psalmistę uox est: In ecclesiis benedicite Dominum. Multę quippe sunt ecclesię, quę a Christianis construuntur, sed una est — ut diximus — omnium spiritalis Ecclesia, quę non lapidibus constat, sed fide, non murorum ambitu clauditur, sed ueri Dei credulitate et confessione dilatatur. Licet igitur loca sint Deo dicata, ut in illis preces offerantur et diuinę audiantur lectiones, non tamen extra illa tum orare tum, quod ad cultum Dei pertinet, loqui prohibemur. Domini enim


308. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

causa et caput fuerint, impune sit, subiungit: Cadent in gladio principes eorum. Gladius iste non corpus interimit, sed quod multo acrius est, animam condemnat. Hic est enim, quem Ioannes in Apocalypsi uidit procedentem de ore Dei. Porro idem propheta de iis, qui fide sacramentum hoc suscipiunt:* Viuent — inquit — tritico, et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani. Memoriale passionis Dominicę est, quod nunc in altare a sacerdote consecratur. Et qui de illo digne fideliterque pascitur,


309. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 613 | Paragraph | SubSect | Section]

Et synagoga populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere. Non dixit synagoga populi, ne de Iudeis tantum dictum intelligatur, sed populorum, ut ad omnes Domini resurrectionem pertinere nemo dubitet. Nam plurima quidem gentium multitudo Christum fide complexa est, pauci autem ex Iudeis crediderunt. Idem Propheta in alio psalmo uotum suum exprimit clamans: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. Ipso enim resurgente dissipatum est regnum diaboli, de quo admonuit


310. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

potuisse, ob quę magis diligens minus diligatur, et rursum minus amans magis ametur. Petrus magis diligebat, anteibat ergo Ioannem uirtute dilectionis, non tamen ita multo, ut ea dilectio cęteris Ioannis meritis esset pręferenda. Ioannes uirgo erat, Petrus maritus. Ioannes in fide permanserat, Petrus desciuerat. Quanuis igitur Petrus in amore aliquantulo pręstaret, cęteris tamen Ioannis meritis superabatur, intantum ut a Domino, ęquo meritorum ęstimatore magis esset diligendus. Hinc tamen alia oritur quęstio.*** *corr. ex


311. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

Vt quid enim opus erat narrare, quis citius, quis tardius cucurrerit, cum ambo eandem* rem eadem die peregerint? Videtur itaque huius Euangelii scriptor per hos duos designare uoluisse Iudeos et gentiles, in Petro gentiles, in Ioanne concludens Iudeos. Hi enim primi in fide unius ueri Dei incesserunt et uenturum quidem Messiam in Scripturis sibi promissum credebant. Sed cum uenisset, non introierunt in monumentum iustę credulitatis, negantes ipsum, qui crucifixus, mortuus et sepultus fuerat, et de sepulchro uiuus exierat, fuisse Christum.


312. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

cum linteaminibus translatum esset. Quare altius quidem ista uidentur repetenda, ut uidelicet dicamus nos quoque istorum, de quibus loquimur, exemplo inclinari debere in monumentum Domini et contemplatione mentis in abdita eius intrare et linteamina, quę nobis reliquit Dominus, fide complecti. Quod est Scripturarum credere testimoniis et ea cuncta de Deo, de Dei Filio, de Spiritu Sancto sentire, quę ab Ecclesia recepta esse nouerimus, nihilque omnino de his dubitare, quin immo, his delectari, hęc quotidie cogitare, de his ratiocinari, de his scribere,


313. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

manet, et ipse in Deo. Et appropinquauerunt — inquit — castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Castellum hoc paradisum interpretati sumus. Nemo potest ei appropinquare, qui comitem non habet Christum. Isti iam fide appropinquabant, sed nondum in cognitionem perfectę ueritatis peruenerant. Et ob hoc quidem ipse Dominus finxit se longius ire, ut cupiditatem sui retinendi illis iniiceret et cum illis manens se illis agnoscendum exiberet. Sed cum Christus ueritas sit, quomodo


314. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

eius fixuram clauorum et mittam digitum meum in locum clauorum, et mittam manum meam in latus *corr. ex Dydimus eius, non credam. Diuina credimus dispensatione factum, ne Thomas crederet, ut per eum postea credentem alii magis in fide confirmarentur. Licet enim alii et uiderint et palparint, non tamen ita diligenter et curiose, ut uulnerum quoque foramina digitum manumque inferendo scrutarentur. Nihil prętermisit Thomas, quod ad dignoscendam Dominicę resurrectionis ueritatem superesse potuisset.


315. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

Christum lęsa fuerunt, quam quę intacta permanserunt. Vnde enim plus processit meriti, illic plus conferetur gratię. Martyrii ergo coronę erunt in fulgenti corpore artuum post supplicia uenustas fulgentior. Et cum ita sit, quis adeo* pusilli est animi, ut non pręoptet pro fide per tormenta occidi quam inter omnes mundi delicias omniaque sensuum suorum oblectamenta sine fide uiuere? Hoc autem, quod nunc uni Thomę dicitur, latius patet et ad omnes pertinet. Quid est enim digitum in fixuras palmarum Domini et in aperturam lateris manum inferre, nisi


316. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

conferetur gratię. Martyrii ergo coronę erunt in fulgenti corpore artuum post supplicia uenustas fulgentior. Et cum ita sit, quis adeo* pusilli est animi, ut non pręoptet pro fide per tormenta occidi quam inter omnes mundi delicias omniaque sensuum suorum oblectamenta sine fide uiuere? Hoc autem, quod nunc uni Thomę dicitur, latius patet et ad omnes pertinet. Quid est enim digitum in fixuras palmarum Domini et in aperturam lateris manum inferre, nisi passionum, quas pro nobis pertulit, recordari ac, ne pro tanto beneficio ingrati simus, iussa eius


317. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

operibus fides. Multa — inquit — et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quę non sunt scripta in libro hoc. De signis reor dici, quę post resurrectionem facta fuere, et quidem coram discipulis, ut illos in fide magis redderet stabiles, per quos nostrę saluti consuleret. Sequitur enim: Hęc autem scripta sunt, ut credatis, quia Iesus est Filius Dei, et ut credentes uitam habeatis in nomine eius. Ipsemet enim alibi ait: Qui credit in Filium, habet uitam ęternam.


318. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 663 | Paragraph | SubSect | Section]

affert. Prius ergo panis datur de cęlo uiuus, deinde piscis in ara crucis ardore proprię charitatis assatus et mortuus. Huius communione, qui perditi eramus, inuenti sumus, qui mortui fuimus, reuiximus, Hunc Christus credentibus porrigit, ut secum eos coniungat utque ipsi fide suscipientes panis sacramentum in pisce asso consequi mereantur redemptionis effectum. Nam* semper eis apparebat, ut ostenderet non iam mortale corpus se habere sicut illi, sed mortis expers. Vnde subdit Euangelista dicens: Hoc iam tertio manifestatus est Iesus


319. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 671 | Paragraph | SubSect | Section]

credant, et cum crediderint, baptizandi. Sed si credentibus confertur baptismi gratia, quomodo nunc Ecclesia paruulos baptizat, qui nondum fari queunt *corr. ex assumpte u el aliquid intelligere? Hos infantes dicimus in fide parentum baptizari solere et eorum, qui paruulum, ut baptizetur, tenent, quos compatres appellamus et commatres. Tunc enim a sacerdote prius interrogantur, et cum illi se credere dixerint, puer inter eorum manus errectus baptizatur. Sacramentum autem baptismi


320. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 671 | Paragraph | SubSect | Section]

ad uitam, recreare dignatur ad salutem. At etiam baptizatos docere Dominus iubet dicens: Docentes eos seruare omnia, quęcunque mandaui uobis. Ante baptismum ergo docentur, quę credenda sunt, post baptismum, quę facienda. Scriptum est autem: Iustus ex fide uiuit. Ergo, ut uitam, quę per Christum promissa est nobis, recipere mereamur, copulanda est cum fide iustitia. Pueris uero, qui baptizati absque iustitię operibus decedunt, sufficit innocentia ad salutem, quia iustificati sunt per Mediatoris passionem, ita ut, quod


321. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 671 | Paragraph | SubSect | Section]

eos seruare omnia, quęcunque mandaui uobis. Ante baptismum ergo docentur, quę credenda sunt, post baptismum, quę facienda. Scriptum est autem: Iustus ex fide uiuit. Ergo, ut uitam, quę per Christum promissa est nobis, recipere mereamur, copulanda est cum fide iustitia. Pueris uero, qui baptizati absque iustitię operibus decedunt, sufficit innocentia ad salutem, quia iustificati sunt per Mediatoris passionem, ita ut, quod in origine amiserant, in baptismo consequantur. Et quoniam arduum et difficile uidebatur docere omnes


322. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 673 | Paragraph | SubSect | Section]

in cruce pendens saluatus est. Sin uero potuit et noluit, damnabitur. Conuincetur enim non plene credidisse, qui legi a Saluatore latę, refragatus est. Hereticorum est ista infidelitas, hoc credere, illud non credere. Ad Christianum autem pertinet omnem Christi doctrinam pari fide suscipere ac de eius Euangelio nulla in parte dubitare. Qui dubitat, non credit; qui non credit, indignus est, ut cum credentibus computetur. Ideo dicitur: Qui non crediderit, condemnabitur. Non dicit: Qui non fuerit baptizatus, quia etiam non baptizati, ut


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.