Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fide

Your search found 1161 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 341-387:


341. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

citius domus Chugniadis familiae statuta humanarum rerum uolubilitate ruinae destinatae caderet, nascitur dissensio, quae quidem utrique detrimento fuit quam maximo. Alterum enim regno spe fere tota accepto deiecit, alteram ingenti pecunia priuauit, atque in maximum induxit moerorem, fide ab Hungaris non pręstita, ut ipsa tegendae ignominiae causa, ubi spe regii matrimonii decidit, spargere in uulgus non dubitauit. Quae profecto contentio perturbationis pestem magna ex parte adauxit, ferrumque ac facem ciuili bello praetulit,


342. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur. Hic autem magistratus dignitate primus post regem est, regiamque fere obtinet potestatem: nam rege absente, aut nondum designato senatum uocandi, quod quidem nulli praeter ipsum licet, ius habet. Declarato igitur senatus principe filium regis interposita publica fide ad colloquium identidem euocant, hortantur, ut diadema, de quo supra dictum est, nobilium conuentui redderet, thesauris, oppidisque et caeteris omnibus locis iure ad rem publicam pertinentibus cederet, malletque gratiam senatus Hungarici quam uim experiri, neu


343. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

regis filium ab iniustis hostibus et fidei uiolatoribus defendant, asserentes, ut sunt mortales suis erroribus defendendis parati, contra iusiurandum ac sacramenti religionem eum oppugnatum iri, qui scilicet uiuente adhuc patre rex ab omnibus esset dictus, omniumque fide in hoc data confirmatus. Est autem fama satis constans regem Matthiam praefectos, ac quosdam ex purpuratis suis, caeterosque amicorum, quos propter summa in eos beneficia sibi etiam extincto fidos fore rebatur, iuramento adegisse, uoluntarione, an coacto, non satis


344. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

nec eius curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per aetatem nihil admittere in Deum potuerunt? Nec solum


345. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam Danubium traiciendi nec consilium fuit, studio Hungarorum in Vuladislauum conuerso, et facultas omnino sublata erat, nauibus Pestanis sub aduentum Polonorum ad alteram fluuii ripam traductis. Vuladislauus rex, frater, illum in castris fide data conuenit, sed pace dubia, aut infecta, digrediuntur. At Hungariae principes ueriti ne quid detrimenti ferox iuuenis iniuria, ut ipse arbitrabatur, stimulatus cum tanto exercitu regno inferret, Vuladislauum


346. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

conueniat, eiusque animum quoquo modo possit leniat, rati huius modi congressione germanitatis ac puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque memoriam utriusque animo subituram, atque ita Alberthi iram posse deflagrare, omneque tolli penitus odium. Vuladislauus igitur in id modo fide a fratre accepta tutum aduentum fore, confestim, absque ullo militum praesidio cum suis tantum purpuratis, prosequentibus etiam quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens animum fratris mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et


347. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

dissidebat, Maximiliani aduentum aperte exoptante, ab uniuersis Austriae ciuitatibus eum adeunt, promittunt pulsis Hungarorum praesidiis sese, cum primum Austriam attigerit, ad Ostricium imperium redituros, atque perinde ac legitimum principem suscepturos. Facile enim, tametsi fide uiolata, qua regi Matthiae armis eius coacti obstricti erant, ad hoc impelli potuerunt, experti grauem Hungarorum dominationem. Sane arbitrabantur mutato principe, et eo alienigena, sese intolerabili quodam iugo exoneratum iri. Natura enim


348. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

concesserat Hungarorum. Stephanus Quincithartonus, Sepusiensium princeps atque Austriae, ut supra dictum est, praefectus, ubi Maximilianum aduentare accepit, inops consilii, quod per se nulla re ad propulsandum bellum erat instructus, et quod Vianensium animos haud integra fide in Hungaros esse, atque ad defectionem spectare suspicabatur, clam noctu occulto exitu Vianna profugit, monitis nequicquam, qui in praesidio arcis erant, uti sese quoquo modo possent defenderent, opemque Hungarorum, quam profecto ipse prorsus iam desperarat, expectarent. Itaque


349. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

a quo sane ferendo per summam iniuriam summotus sum, regem eligere, ad eum inimicorum demum iniquitate, reditu in patriam non impetrato, confugio, singulari certe ignominia affectus, utpote caeteris, qui mecum sensere, in patriam restitutis. Quem equidem eadem fide, qua regem Matthiam colui, perpetuo sum culturus, longe acrior inimicus tuis hostibus futurus quam fui Alemanis, aduersus quos Matthiae auspiciis, nullo sane odio, sed belli iure militaui. Quod ubi dixit, seque non solum modo magna cum efficacia locutum cognouit, sed


350. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

a me commissum est, haud ambigo uos mihi beniuolos esse, atque in omni fortuna fidos fore, uel si non modo Alemanus a uobis toties uictus, sed quiuis hostium fortissimus, et qui uera uirtute uobis formidinem posset inicere, regnum hoc inuaderet. Est enim proprium Hungaricę uirtutis pro fide ac honestate quicquid aduersi uenire potest constanter tolerare, non autem ritu leuis uulgi inani strepitu terreri, uel quo interdum, more suo fluctuans, fortuna uideatur impellere, inclinari. Quae quidem his maxime superata obsequi demum solet, qui ei animo nulla eius procella


351. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

facinus taxabatur, sed etiam multis annis praeterita memoria, ut fit, repetebantur. Porro quidam affirmabant Ianum quoque Pannonium, genere itidem Sclauenum, poëtam aetatis suae clarissimum, Quinqueecclesiensium antistitem, dum Polonis rebus studet, haud integra fide in regem Matthiam Chugniadem Coruinum extitisse. Quamquam ille et dum uixit asseuerare non dubitauit se nulla sua culpa, uerum Hungarorum inuidia in iram regis Matthiae incidisse, et moriens uersiculis ab se compositis, regisque permissu sepulcro inscriptis, idem


352. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam si nefas non esset regi ritu legitimo creato talem iniuriam inferre. Quin etiam bellum cum Vuladislauo susceptum cum Casimiro eius parente habendum esse affirmant. Proinde desistat Maximilianus, inquiunt, eiusmodi minis Hungaros, Martiam gentem, territare, qui pro fide sua et regis salute ac gloria, si ita usu uenerit, ultima essent subituri, neque unquam permissuri regem aliquid suis rebus deperdere. Adiecit ad haec quidam procerum, superbiae Alemanicae infensus, nec ignauiae eorum ignarus, uerba et feroci Hungarorum ingenio et


353. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo ferme suorum amisso occiderat ― tandem deficiente commeatu pactus, ut cum suis rebus abiret, eam Alemanis dedidit, nullaque ob talem deditionem, utpote neccesario factam, infamia notatus in Hungaria est reuersus. Hoc statu Hungariae laetari pro se quisque ex his, qui fide dubia uictori procul dubio adhaesuri rerum exitum expectabant. Ex quibus Laurentius dux Vuilacenus, Bartolomaeus Varanensis prior, atque quidam alii, latronum more grassantes rapere ex alieno, spoliare, uicinosque armis uexare.


354. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

tum consilii, uiriumque Maximiliani, qui quidem, Albertho haud parum retuso ac perterrito, ut supra docuimus, per se nihil iam audebat in Vuladislauum moliri, quum praesertim a suis certior esset factus regem Hungarorum exercitum habere in Boëmia conscriptum, numero, uirtute ac fide praestantem, et cui salus regia ac regni fortunae recte committi possent. Porro Boemi omnes Transistranas nationes uirtute praecedere existimantur. Turcae a finibus arcentur; Alba Hungaris deditur; Austriaci


355. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

pacis a Maximiliano dictis, uerba ut facerem, me huc prodire uoluerit? Quare uelim uos minime ignorare illum non quidem belli formidine me pro Alemano dicere iussisse, quo sane et regni amplitudine ac opibus, et numero fortissimorum militum nos longe superiores sumus, sed pro fide ac iureiurando, quo cum illo pro statu temporis pepigimus pacem. Cur enim Alemanus a nobis timendus est, qui Alba Regia, non quidem militum suorum uirtute expugnata, sed ignauia oppidanorum tradita, regem nostrum et Posonio in se cum exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti


356. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam cubicularis lecti et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri Hungari, ulla nobis cupiditas, quin ab inuidis notam maligne inustam fide nostra deleamus, inimicosque nostros uanos ac mendaces esse ostendamus. Libenter scilicet ea nunc praestando, quae, regno in ultimum discrimen ob intestinam discordiam deducto, a nobis neccessario promissa sunt. Eo enim tempore non tam dictu ampla ac speciosa


357. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

euentu, transfert, quandoquidem Hungaris tutius alias esset uel peruicaciter obluctari quam eorum cedere contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti ignauum hominem contemnere, sed etiam noua in illum consilia inire coeperunt, principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam


358. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

maritimae Dalmatiae urbibus Venetos expulisset, quingentos duntaxat aureos annui census nomine Rhacusanos pendere iussos, caetera liberos et suis legibus, in perpetua tamen Hungarorum societate, in qua ad hanc diem integerrima fide permanserunt, aetatem agere permisit. Porro Hungari, atrito Constantinopolitano imperio, a Seuropyli Dalmatarum regis usque tempore affinitatis iure


359. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

in te semper esse, qualis fui, quum primum tecum amicitiam institui, coepique annuo colere tributo tuae fortunae magnitudinem, quae te non modo finitimis gentibus antetulit, sed etiam caeteris orbis regibus altius euexit. Itaque nisi mihi mature suppetias tuleris, salua quidem sociali fide, quam profecto, quantum in me erit, ad ultimum praestaturus sum, non me posthac, sed Polonum, cuius sane uiribus omnino impar sum, conterminum habebis. Nam qui mihi parent, licet et ipsi tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario officio pacem a Polonis redimere quam bello uicti iugum


360. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

uultu prae se ferens acceptum hausit poculum, deinde assurgens ad regem ait: Rex Lazare, quoniam nec iurgii nec disceptationis nunc tempus est, hoste iam prope in acie stante crastino die re ipsa ostendam et delatorem meum falsum ac mendacem, et me in regem meum integra esse fide . Milon, quo et proditionis culpam in se, ut erat, nullam fuisse ostenderet, et quod receperat, re ipsa praestaret, prima luce omnibus insciis conscendit equum, et lanceae, quam gerebat, cuspide auersa, quod quidem transfugae ac pacatum insigne apud Illyricos est, ad castra


361. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

rege occupauit, et demum quicquid terrarum Istro amne et mari Aegeo atque Ionio continetur, cum toto fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos interposita fide ad se euocauerat, nefarie necatis. Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit. Nam cum per Illyricum, inexplorato, utpote securus hostium, regulis, ut dixi, contra fidei religionem interfectis, iter faceret, in eum nomades Illyrici, quos Valachos


362. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

seseque uiae comites, quacunque pergeret, libenti animo offerre, periculum suum consilio adicientes. Ad haec satrapes, Immortales , inquit, uobis gratias habeo amici, quod mei magis quam uestri memores fortunam meam ruentem, non secus ac stantem incredibili fide prosequimini. Sed meum non est turpem transfugae una uobiscum subire notam, et amicorum charissimis tanti dedecoris, simul et periculi esse causa, atque alienum scelus meum ipsius, fuga patriam relinquendo, facere, in exilioque per dedecus degere studio consulendae uitae, si non


363. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

crudelitatem, atque ex Mauerdini Hadrianopolitani ortam supplicio crederent, quem sane nolentem a Christiana deficere religione, igni necari iusserat. Mauerdini Christiani iniustum supplicium, ac singularis in fide constantia et fortitudo. Hic uir licet, ut accępi, publicanus aliquot annis fuerit, atque haud satis honeste ingenteis nactus opes, utpote qui ne a foenore quidem sese continuerat, quum Turcis eius fortunae inuidiae simul et suspitioni esse coepissent,


364. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

instinctu sublatus est, hoc quidem consilio ne forte iudex, quem rei oratione, utpote uera, haud parum motum esse apparebat, dilato supplicio accusatorum fraudem deprehenderet. Itaque praetor circumstantis metu turbae, ne scilicet iure apud regem accusari posset, quod Christianos digniores fide quam Turcas esset arbitratus, confestim Mauerdinum, prius minis, modo precibus nequicquam fatigatum, uti in sectam Machomethanam traduci pateretur, palo e medio lignorum strue eminenti admoueri iubet, ac ferreis alligari catenis. Vbi flamma per carnificem excitata,


365. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

ac asino ephippium! Caeterum neque Zancano animus ad respondendum defuit ― his enim uerbis eum tunc usum ferunt: etsi senatus Venetus nihil magis optet, quam ut rex pacem et amicitiam a parente eius institutam, deinde ab ipso renouatam, atque tot annos a Venetis integra fide cultam, conseruet, tamen si pergat lacessere, Venetis quoque nec opes, nec animum unquam defuturum, non modo ad sese ab hostibus tutandum, uerum etiam ad fines imperii sui proferendos. Orator ab hoc colloquio e regia egressus triremem, qua


366. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

grauiter laborantem, et ob id cedentem, insecutus fuisset, et Lodouicus Sforcia aduersus paulo ante socium regem fidelem tunc operam Venetis, quorum fortunam, ut dictum est, nimis erigi nolebat, praestitisset. Qui quidem eo et in Gallum mobili fide extitit, dum illum Italia propere excedere cupit, ne, ut quidam arbitrantur, causam parricidii dicere apud regem cogeretur, et conuictus sceleris e Mediolanensium imperio pelleretur, constituto in eius locum consobrino suo Lodouico Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc


367. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

natiuae feritatis interdum obliti gloriae tribuere solent. Per idem fere tempus trecenti circiter Dalmatae Hungaricae ditionis equites, adiunctis sibi totidem Albanesiis, Venetorum mercenariis equitibus, quum ipsorum Venetorum instinctu, tum spe praedae, neglecta induciarum fide ― erant enim inter Hungaros et Turcas id temporis induciae ― proximos Turcarum fines circa Naronem amnem adorti sunt. Qui quidem dum ingentem pecorum hominumque praedam securi hostium abducunt, ab agrestibus, quorum uis


368. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

parte in locis iniquis circumuenti sunt, partimque caesi, partim uiui capti sunt. In quibus quindecim ferme insignes nobilitate Dalmatae equites cum ducentis obscurioribus uiris desiderati sunt, meritasque dedisse poenas uisi, quum negligentia ac securitate sua in hostico, tum induciarum fide uiolata. Lissenses a Turcis deficiunt, et Venetis oppidum tradunt; Alexandrum exulem quendam Albanesiis ducem accersunt, qui pro Venetis primum rem


369. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

quod turpiter prodigeret, haberet, sed et eius familia spoliis expleretur; in demortuorum locum atque in uacua sacerdotia, qui plus auri obtulisset, sufficiebatur. His pecuniis milites conducebantur, quorum expeditio ac militia erat principes Italiae e suis sedibus pellere, captos forte, aut fide interposita uocatos interficere. Vnde tota Flaminiae regio, et quicquid praeterea urbium ad ius Romani pontificis spectabat, ploratibus ac lamentis sonabat. Illustres constuprabantur foeminae, uirgines, pueri ingenui rapiebantur, cuncta cruore, fuga, libidine, auaritia, omni


370. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

promissa ei non praestaret, sed insuper malum minaretur, Neapolim se contulit. Ibi, quia Deus illum tam diu iniurias impune ferre noluit, fugiendo, ut saepe usu uenit, in periculum incidit, propterea quod a Consaluo Adigario eadem fraude, qua ille multos Italiae principes interfecerat, fide interposita comprehensus, atque in custodiam datus in Hispaniam ad Ferdinandum regem, Hisabellae uirum, missus est, a quo in carcerem coniectus quum diu uaria consilia euadendi animo uolutasset, tandem sanguinarius homo, ne ab ingenio suo degeneraret, subsidium ab audacia et


371. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

modo utilitas affulgeat, fraude niti, fidem uiolare, foedus frangere pro summo bono semper habuere. His artibus tot urbes in Circumpadana Italia imperio suo adiunxerunt, Cretam et Cyprum insulas intercęperunt, et quia puero Cyprio rege ueneno sublato inuidiam uerebantur, conuocatos fide interposita omnes eius insulae principes atque in nauibus impositos, ne quis superesset, qui spem eorum sollicitam faceret, miserrima omnium morte illata in altum demersere. Postremo ubi uidere nefarii homines tot facinora ab se impune perpetrata, ne quid sceleris


372. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

pacis conditiones Maximilianus reicit; Patauium frustra obsessum deserit. Dum haec in Veneto agro geruntur, Iulii Secundi Romani pontificis exercitus Rauennam accessit, ciuibusque eam dedentibus recaepit, centesimo et quadragesimo fere anno posteaquam Polentanis fide interposita in uincula coniectis eam Veneti occupauerant. Inde Ceruiam, Fauentiam, Cesenam, Ariminum, et quicquid eo in tractu locorum ad Romanam Ecclesiam unquam pertinuit, uoluntaria item omnium deditione in potestatem pontifex redegit. Eodem quoque tempore Alfonsus Ferrariensium


373. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

dum quisque subterfugit princeps sententiam promere, ne forte aut studium suum alienum a regia uoluntate detegeret, aut uitae periculo eius consilii auctor fieret, quod postea euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum, quos Turcae Ianniciarios uocant, praefectus, fide in regem ad eam diem satis notus, et ob id minime suspectus, simulans se nullius regiorum liberorum studiosum esse, sed potius reipublicae Turcaicae curam habere, licet esset Selyni deditissimus, huiuscemodi uerbis usus esse dicitur: Etsi difficile est regi de maximis rebus


374. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

Hunc finem habuit Bazethes, regum aetate sua iustissimus, et si uirtus ac religio extra Christianam Ecclesiam inueniri potest, cultu erga Deum, quem tametsi trinum Turcae nondum coelitus illuminati haud existimant, authorem tamen rerum fatentur, innocentia, humanitate, promissi fide ac constantia, alienae rei continentia admirandus. In hac tamen fere sola re ualde, nec immerito culpatur, quia quum optaret iudices ac praefectos suos quam optimos esse ― crebro enim eos iustitiae admonebat ― grauabatur in eorum uitam ac mores inquirere. Vnde quum esset natura


375. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

properat; exercitum hoste non inuento Prusam in hyberna reducit; milites in hostico relicti fratris insidiis caeduntur; Mustapha Macedo perfidiae suae poenas soluit. Iustis regi factis Selynes Corghutem fratrem, fide data, quam mox Turcaica religione praestitit, incolumem conseruaturum, ad satrapaeam suam in Lydiam dimisit, addita illi Lesbo insula, quo munificentia delinitum, incautum et nihil de se timentem facilius opprimeret, non ausus tunc occidere, ne nondum in regno stabilitus tot


376. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

Quidquid autem metus aut spes subiecerat, diligenti aestimatione pensabat: Pergamne, quo missus sum ire, et scelesti domini exequar mandatum, atque ne immerito quidem me opprimi patiar? Porro si regressus Prusam rem Selyni indicauero, nullam inditio non fide, sed necessitate expresso gratiam initurus sum. Tandem animo diu in diuersa uersato tutius uisum est (et eo ultio atque ira in dominum non immerito concoepta impellebat), ut rem ad Selynem deferret, existimans uel non omnino integra fide salutare indicium sibi apud Selynem


377. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

rem Selyni indicauero, nullam inditio non fide, sed necessitate expresso gratiam initurus sum. Tandem animo diu in diuersa uersato tutius uisum est (et eo ultio atque ira in dominum non immerito concoepta impellebat), ut rem ad Selynem deferret, existimans uel non omnino integra fide salutare indicium sibi apud Selynem si non emolumento, at certe saluti futurum. Itaque omisso instituto itinere Prusam repetens noctu ad Selynem clam peruenit, ostendit se ad salutem regis pertinentia afferre. Admissus in tabernaculum, quae in caput regis Macedo moliebatur, omnia


378. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

confestim necati sunt, bonaque omnia in fiscum relata. Mox de tonsore quoque supplicium sumptum, qui sane, non ut conscius, sed aeque ac instrumentum sceleris interfici iussus est. Indici uita solum concessa, praemium nullum datum, quandoquidem corrupta procul dubio fide tanto post, quae sciuerat, detulisset, et id suo, non regis periculo motus fecisset. Casus huius uiri prudentia, si calliditas eo nomine appellanda est, diuitiis ac dignitate apud Turcas insignis declarauit mortales auri nimium auidos non modo sapientes esse non posse, uerum etiam


379. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

regiae stirpis propinquos apud se habebat, comprehendi atque interfici iubet. Erant autem apud Selynem sex fratrum, qui iam decesserant, liberi, qui quidem in fidem eius sese permittentes, acceptis in Asia latis ad uictum cultumque agris, perinde ac caeteri regis amici ac purpurati eum fide satis integra, et ob id securi, comitabantur. Horum domos milites regis eodem tempore ita complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Itaque comprehensi omnes eodem temporis momento iugulantur, regioque funere honestati Prusae Othomanorum sepulchris illati


380. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem, sed animi magnitudine cuilibet summae fortunae uiro parem, sine precio dimissos restituit. Horum alter, ut supra


381. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

adderetur. Quae quidem res argumento est inter Maximilianum et Venetos tunc de pace haud quaquam conuenisse, induciasque, ut dictum est, factas, non autem certam pacem compositam fuisse, quo scilicet Maximilianus aut, quum ei uideretur bellum instaurandum, sublatis induciis libera fide illud cum Venetis gereret, infidis sane sociis hostibusque imbellibus, aut metu belli de integro inferendi eos in officio contineret. Solent enim plaerique regum crebris sermonibus ferre populos urbibus inclusos suisque legibus, non regum arbitrio aetatem agentes, nisi


382. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

et ex fructibus labore suo partis nobilitati alimenta suppeditare, quippe quae armis suis ipsos rusticos tueretur. Nec ob tam atrocem poenam uisus est Hungaris Ioannes inhumana in Scytham usus crudelitate, eo quod rustici ipsius Scythae instinctu nobilissimos Hungariae uiros, fide interposita euocatos, crudeli ac foeda morte affecerant, quemdam ex Caicia familia Canadinensium episcopum, Georgium Docium, Petrum Rhauosdium, Nicolaum Tornaeum. Ex quibus Caicium praesulem palo in uiscera eius adacto trucidarant, quamquam ferunt hunc antistitem ob


383. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

cognatione stirpi Machomethis, Turcaicae sectae auctoris annexum) molli oratione hortati sunt, ut Thomam sibi, magnam apud Selynem eo officio initurus gratiam, traderet. Mox ut uiderunt illum a proditione abhorrentem, iniecto belli metu coëgerunt tuta potius quam honesta sequi. Itaque hospitali fide ac religione uiolata, nullaque suae dignitatis habita ratione, Thomam uinctum hostibus Abdias, summus Machomethanorum sacerdos, tradidit, imitatus Alexandrum Sextum, pontificem Romanum, qui ingenti ui nummum aureorum a Bazethe, Selynis patre, accepta, ut supra demonstratum est,


384. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

a Bazethe, Selynis patre, accepta, ut supra demonstratum est, Gemium, Mehmethis filium, ueneno sustulit. Pari tamen in scelere Machomethanus Christiano minus turpis extitit: alter enim metu, alter auaritia ab honesto recessit, quamquam sunt, qui affirmant Thomam fide interposita ad Selynem perductum fidemque datam Selynem seruaturum fuisse, nisi rumor inter Caërenses temere uulgatus fuisset de reddendo Thomae imperio, Turcamque Aegypto relicta abiturum. Itaque quo haec fama aboleretur, Thomam cruci affigi Selynes


385. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

clęmentiam foemina quaedam eius regionis princeps, Iaxiorum soror, haud minore astu elusit. Nam quum audisset Salomonem iussisse suis, ne quid hostile Pannonicis colonis inferrent, suspectam habens nouam ac inusitatam Turcae lenitatem, plusque in eo, ne possit decipi, quam in fide Turcaica reponens, missa ad Turcam cum donis legatione, se suaque omnia illi dedi simulauit, et quo simulatio occultior esset, fugeque, quam meditabatur quamque iam praeparauerat, suspitionem a se auerteret, hoc sibi caueri a Turca legatis iussit, ut scilicet illius permissu eos


386. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ita aut sua fraude Turcae dolis obuiam iuit, aut clementiam illius in crudelitatem uertit. Nam Turca hac, ut ferunt, iniuria irritatus ― et sunt Turcae ob ingenitam simulationem ad scelera ipsorum excusanda haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita, habuit, pepercit. At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare coeperunt, pauoreque ac consternatione impediti, nihil, quod


387. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

probabat, si sibi constare uoluit, sequi debuerat. Ita Moesi inconsulto metu seque patriamque perditum iuere, Hungari uero ab equite in abeuntes immisso, interfecti, quamquam sunt, qui asserant omnes praeter Blactium Ianumque Botthium, qui capita rerum in praesidio fuerant, cum fide in Pannoniam remissos. Ferunt autem Turcae regis sui tum degenerem metum, tum perfidiam dissimulantes Blactium Ianumque cum collega suo ab inuito prope Salomone ob uerborum licentiam, quae uino imputari debuerat, necatos. Nam quum a quibusdam regiis purpuratis ad coenam essent


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.