Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: hominibus Your search found 1199 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 891-1067:891. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 751 | Paragraph | SubSect | Section] mali nominat, corrumpit: ut non vere peccatum, sed tantum qualemcunque fomitem peccati significet. Talia plurima exempla corruptarum sacrae Scripturae vocum sunt in istorum sophistica Theologia: idque in vocabulis, phrasibus ac sententiis longe maximi momente tametsi tota Biblia istis hominibus barbarizare, cum ipsorum male verso Aristotele, et corrupta philosophia, corruptioreque Grammatica, coacta sint: ut perversis vocabulorum significationibus, vere totus ille Dei liber, istorum culpa male sanam formam sermonis habuerit. Est vero istud malum in hoc libro et
892. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 756 | Paragraph | SubSect | Section] et veluti in profundum maris abiicitur.
Quis enim tandem usus est earum legum, aut cuiuscunque demum institutionis et scientiae, quae non ipsam normam aut viam recte sentiendi vel agendi commonstrat: sed tantum dubiorum, rixarum ac certaminum materiam causamque perniciose miseris hominibus, veluti
893. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 775 | Paragraph | SubSect | Section] etiam Apostolus in Christianis, praesertim doctoribus requirit, inquiens Tit. 3. Discant autem etiam nostri bonis operibus aut functionibus praeesse in necessarios usus, ut non sint inutiles. Ubi omnino eis praecipit, artes liberales et mechanicas discere. Sic et 2. Tim. 2. iubet Theologiam hominibus tradi ad docendum et dicendum idoneis, quo illi eam porro aliis exponere possint, ut manifeste Logicas scientias aut organa requirat in studioso ad Theologiam adhibendo. Sic igitur in domo iuxta Theologiam, veluti iuxta matremfamilias Saram, etiam Agar Philosophia gentilis: sed serviat ac
894. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section] doctrina Evangelii docuerint, anathematizemus. At sub Antichristo, neglecta sepultaque prorsus Scriptura, isti duo fontes dogmatum soli pene frequentati sunt: nempe qualiacunque miracula, et innumerae apparitiones. Quorum tamen utriusque generis pleraque fuere aut prorsus conficta a mendacibus hominibus, aut certe merae praestigiae ac delusiones diabolorum. Verum quoniam ipsemet unicus praeceptor noster Dei filius repetens testatur, neminem posse ad se venire, nisi id ei a patre datum fuerit, nisi fuerit theodidactus, nisi ei pater caelestis revelaverit, imo etiam nisi ipse
895. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section] ita dicam) mortuum librum legere, non etiam alicuius sanctissimi, gravissimi aut sapientissimi hominis scripta cognoscere: sed ipsius viventis Dei nunc ibi coram secum agentis, oracula auscultare. Ille enim est istius libri autor, ac ita eum humano generi proposuit, ut qui semper velit coram cum hominibus per istum librum colloqui, eosque de se et ipsorum aeterna salute docere. 4 In omnibus porro gravibus rebus ac negotiis, distracta variis curis ac cogitationibus mens, infeliciter versatur. Quare in hoc studio sit mens omnibus curis, ac veluti eam suffocantibus spinis, libera,
896. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 778 | Paragraph | SubSect | Section] 23 Quaeratur igitur, sicut iam dixi, ad quod genus et quasi corpus istud Sacrum scriptum eiusve locus referri possit, ex iis omnibus scriptionum generibus, de quibus istae artes disseruerunt, aut quae in vitam hominum et rerum tractationem et cum hominibus actionem incidere solent: ut si forte ad aliquod genus orationum locus referri queat, sive ad Iudiciale, sive ad Deliberativum, sive ad Demonstrativum, sive denique Didacticum, aut aliam scriptionis formam. 24 Ubi id erit deprehensum, examinetur secundum praecepta illius
897. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 778 | Paragraph | SubSect | Section] ordo scripti totius, tum definitiones ac divisiones, si quae insunt: tum denique etiam argumentationes, quas aliquando utile est in breves syllogismos, aut alias Dialecticas formas includere. Quaeratur qualis inventio, qualis dispositio, et qualis elocutio sit. Videatur, quid nam rebus, et quid hominibus datum sit, aut eorum causa dictum: quid etiam conveniat cum humano more ac consuetudine, et in quo tandem divinae maiestatis sermo ab hominum vanitate differat. 25 Nec parvam utilitatem afferet, si tuo sermone id scriptum varie retexas: ut si primum veluti facta anatomia, ac
898. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section] circumstantia est Tempus, quae et ipsa maximi momenti est. Nam non tantum humanam in tempore geruntur, et ad tempora accommodantur: sed et Deus alio tempore aliter in quibusdam cum homininibus egit. Initio obscurius sese patefecit quam postea, eoque etiam maiorem suorum mysteriorum ignorationem in hominibus patienter perferre potuit. Multi proculdubio olim servati sunt, qui trinitatem personarum, et Christi officium aliqua ex parte ignorarunt: quod genus ignorantiae non preculdubio exitiale est. Sic initio ac ante legem pauciores ceremoniae ac ritus sunt ab hominibus requisiti, liberiorque
899. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section] mysteriorum ignorationem in hominibus patienter perferre potuit. Multi proculdubio olim servati sunt, qui trinitatem personarum, et Christi officium aliqua ex parte ignorarunt: quod genus ignorantiae non preculdubio exitiale est. Sic initio ac ante legem pauciores ceremoniae ac ritus sunt ab hominibus requisiti, liberiorque fuit religio: postea sub lege plures sunt praescriptae, a quibus nos nunc plane liberi sumus. Polygamia olim, initio etiam sororum ac fratrum coniugia fuerunt concessa: sub lege ac postea non perinde. Apostoli sub initium abrogationis ceremoniarum
900. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section] et simul mandatum est Deut. 13, ne prophetis afferentibus miracula et novam doctrinam credant, quia Deus eos illis miraculis tentari patiatur. Multas proculdubio gravissimas contaminationes Antichristi toleravit Deus in piis, regnantibus Antichristi tenebris: quas nunc nequaquam in hominibus ferre vult. Citius crediderim aliquem olim in Papatu servatum, quotidie missificantem: quam nunc post revelatum Antichristum, eum qui modo talia non severissime damnat ac anathematizat. Temporum igitur ratio multa gravissimaque negotia distinguit, aut concordat. Hinc August. lib. de
901. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section] sed rei magnitudinem, zelum, et personae praestantiam decet illa severitas sermonis. Denique quid aliud agunt omnes impii, cum convincuntur de veritate doctrinae et iuste factis Christi et verorum doctorum? tum postremo eo confugiunt, ut modum agendi ac dicendi nimium fuisse vehementem, et hominibus ac negotiis parum convenientem contendant, dicantque res et causas actionesque per sese bonas male agendo corruptas et vitiatas esse. Sed Apostolus contra excusat suum modum dicendi ac agendi, et ait: se, sive modum excedat, id se divino quodam zelo facere: sive modum adhibeat, se studio
902. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 784 | Paragraph | SubSect | Section] Nunc sane etiam, si adesset maior fratrum copia aliquo loco, nec possent necessaria acquirere, tenerentur ditiores vel omnia sua in eos impendere. Sic quod Petrus Ananiam et Saphiram interfecit, pro loci ac temporis ratione factum videri potest utomnes scirent divinam vim illis hominibus adesse, eamque Ecclesiam regere: Neminem posse Deum fallere: et denique Deum severissime puniturum contemptores illius doctrinae, ministerii ac doctorum: scirentque, non tantum sacerdotes ac pontifices vim et carceres ac gladios minari, sed etiam Deum subito contemptores filii sui
903. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 787 | Paragraph | SubSect | Section] Aegyptiorum, et deletio Cananaeorum Amalekitarumque et sacrificatio Isaac. Vehementius flagitatur obedientia erga Deum, quam erga magistratum. Conciliant ergo antinomiam Apostoli (obedias Deo praedicando Iesum, obedias pontificibus non praedicando eum) dicentes: Obedire oportet magis Deo quam hominibus. Dilectio praecipit omni tempore iuvare fratrem: contra sabbatismus vetat, ne septima die operemur. conciliat Scriptura et Christus, dicendo: Misericordiam volo, non sacrificium: id est, potius volo, seu praefero. Quo facit Regula: Moralia praeferuntur ceremonialibus. Et contra:
904. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 790 | Paragraph | SubSect | Section] in voce DEUS, in prima parte. De primario autem illo maximeque mystico nomine disseritur in proprio Lib ello, etiam antea cum libro de Fide ac iustificatione edito, et nunc hisce adiuncto. 3 Coniunguntur quoque nonnun quam plura Dei nomina, sive ut Deus eiusve quasi proprietates magis hominibus declarentur, sive tam terribilium nominum iteratione religio ac timor Dei illi incutiatur, quo maxime necesse est eum in audiendis Dei oraculis praeditum esse. 4 Sive autem unum ex illis quodcunque, sive plura nomina connectatur, praesertim cum ali quid dicere aut facere
905. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section] de expectanda misericordia: ac vicissim ubi multa dicta fuerunt de gratia, statim subiiciantur nonnulla de Dei ira. Id autem receptum est ita fieri, tum quia Evangelii dignitas nusquam magis elucet, quam ubi legis doctrina ei ad latus opponitur: tum quia fragilis conditio et varietas animorum in hominibus omnino postulat Evangelium ac legem simul tradi. Cum enim in quacunque hominum societate permixti sint boni et mali, lex in culcanda est propter malos, Evangelium propter bonos: imo vero propter utrosque ex aequo debent lex et Evangelium omni tempore pariter praedicari. Siquidem boni cum
906. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 793 | Paragraph | SubSect | Section] alibi prolixius disseritur. 8 Quomodo vel ceremonialia praecepta moralibus cedere, vel contra etiam moralia ceremonialibus, aut etiam secunda tabula primae debeat, dictum est supra prolixius, ut hic repeti non attineat. 9 Alia praecepta in tota lege proposita sunt omnibus hominibus, alia tantum certo ordini, alia denique tantum singulis aliquibus. Omnibus mandatus est verus cultus et dilectio Dei ac proximi. Solis gubernatoribus utriusque ordinis, ut recte gubernent. Soli denique Abraamo, ut filium sacrificet: Moysi, ut populum educat: solis Israelitis tempore
907. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 798 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section] Christi, quasi parallela sibi in vicem in ima Tabellae margine coincidunt. Illis enim inter se connexis, nostra conditio ac Salutis mysterium comprehenditur. Hae tres methodi ac delineationes Theologiae bono a me studio propositae, haud dubie in meliorem partem a candidis piisque hominibus accipientur: nec vulgares usus iis, qui eas perpenderint, afferent. Nam ut ea quae supra de utilitatibus dicta sunt, non repetam: non potest dici, quantum lucis iudicio in cogitando, dicendo ac scribendo afferat: quantoque sit plenior ac solidior cognitio, si quis totius artis idea bene
908. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 800 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section] 27 Discrimen quoque illud inter Theologiam ac alias scientias diligenter observandum est: quod in aliis rebus necesse est, nos aliquo modo integram materiae scientiae alicuius noticiam habere, siquidem ea recte uti volumus. At in cognitione Dei tantum nobis ad salutem sufficit, ac omnium temporum hominibus suffecit, quantum ille generi humano patefacere dignatus est. Omnis enim haec praxis non ex nostra sapientia, sed ex illius immensa bonitate dependet. 28 Denique plane mirabilis artifex ac magister est ipse Spiritus S. in piorum cordibus, qui in omni necessitate ea omnia
909. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 817 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section] et fiducia confirmare. Deinde, instantes poenas tum suo populo, tum et exteris regnis nomine Dei praedicere aut prophetare. Tertio sui temporis idololatrias et errores redarguere ac corrigere, et contrarias verasque sententias et cultus confirmare ac constabilire, et omnino doctrinam de Deo hominibus inculcare Postremo, etiam secundae Tabulae vitia grassantia taxare, ac omnino et in summa contritionem et fidem concionari. Aliquando etiam politica aliqua mandata habuerunt de aliquibus negociis agendis aut omittendis, praesertim tempore bellorum ac difficultatum aliarum.
910. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section] seu consolatio significet, non est obscurum: et verba tam antecedentia quam sequentia in oratione Apostoli ad Romanos 15. abunde id declarant. Passim vero obviae fiunt in Propheticis et Apostolicis concionibus apertae consolationes. Deinde historiae de piis hominibus, qui in adversis manserunt constantes, atque ex horrendis periculis fuerunt mirabiliter liberati, nos magnopere solantur, dum iubent simili modo fortiter eluctare, atque Dei opem certamque salutem expectare. Admonitio vero,
911. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section] dogmata, verum ad destruendum falsa. Quod deinde ait Apostolus, prodesse Sacras literas
vos pluris estis, quam multi passerculi. Ex paucis hisceverbis, quomodo multiplicem doctrinam eruas, non difficile est demonstrare.
Duos inprimis habemus hic insignes doctrinae Christianae locos nobis propositos. Alterum, de confessione Evangelii excelso invictoque animo coram hominibus edenda: alterum, de Dei providentia. De quibus haec dogmata valde apposite, nec non salubriter memoriae commendantur. 1 Necessarium esse, ut cognitam veritatem, quoties a nobis exigitur, publice profiteamur, parati rationem nostrae fidei reddere (quemadmodum Petrus loquitur) omni
Tertio loco videamus, ecquid afferantuerba Christi
comprobationes, nec non firmamenta suasoria. subinde ex disciplinis humilioribus, qualis
Dialectica et Rhetorica, aut de media plebe petita: nonnumquam quaedam argute dicta a Philosophis; aut aliis magni nominis hominibus, veluti emblemata intermiscet. Neque illa praeterit, quae orationem illustrant, ac divitem speciosamque reddunt. est etium
CYPRIANUS SERMONE DE BAPTISMO CHRISTI.
Hoc natura, hoc ratio, hoc Domine verbi tui clamat authoritas, hoc ex ore tuo audivimus, hic invenit consummationem omnis religio. Primum est hoc mandatum et ultimum: hoc in libro vitae conscriptum, indeficientem et hominibus et angelis exhibet lectionem. Legat hic unum verbum, et in hoc mandato meditetur Christiana religio: et inveniet ex hac Scriptura omnium doctrinarum regulas promanasse, et hinc nasci et huc reverti quicquid Ecclesiastica continet disciplina, etc.
Idem de lib. novi
Idem in Epistola ad Fortunatum: Non debetur par reverentia canonicis scripturis, et expositionibus earum. Can. 10. Neque quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum, veluti scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salva honorificentia, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scripturis improbare atque respuere: si forte inveniremus quod aliter senserint quam veritas habet, divino adiutorio vel ab aliis intellecta, vel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales volo esse intellectores meorum.
cura sit, legem nosse divinam, per quam possis quasi praesentia cernere exempla sanctorum: quid faciendum sit, quidve vitandum, illius consilio disce. Maximum enim ad iustitiam auxilium est, implere Divinis eloquiis animum: et quod opere exequi cupias, semper corde meditari. Rudi adhuc populo, et hominibus ad obedientiam insuetis, per Moysen imperatur a Domino, ut in signum memoriae qua praecepta Domini recordentur, per singulas instrumentorum fimbrias habeant cum cocco hiacynthi coloris insignia, ut etiam casu huc illucque respicientibus oculis, mandatorum caelestium memoria nascatur. Et
ut res semel dicta pro confirmatione replicetur.
ALIAE REGULAE INTELLIGENDI SACRAM SCRIPTURAM,
PROMISCUE EX S. PATRIBUS COLLECTAE.
Nullo locutionis genere utitur sacra Scriptura, quod in consuetudine hominum non inveniatur: quia utique hominibus loquitur. Augustin primo de Trin. cap. 12.
EXPLICATIO.
Hilarius super Psalmum 126. Sermo enim divinus secundum intelligentiae nostrae consuetudinem naturamque se temperat: communibus rerum vocabulis ad significationem doctrinae suae et
si allegorice tantum enarrentur, absurda et impossibilia continere videantur. Verum de hac re in Capite de 4. Scripturae sensibus dictum est. ut si quis totam Paradisi narrationem spiritualiter intelligat, quia Cain et Abel genuit, et Seth: an et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus noti: De proximo ergo attendant iustam praesumptionem, quo tendat: et conentur nobiscum cuncta primitus, quae gesta narrantur, in expressione proprietatis accipere.
Sive figurate sive proprie dictum sit, quod dictum esse narratur: dictum tamen esse, non debet putari figuratum.
non parum conducere: sic item et Dei verbum videtur quae supra sunt dispensasse. Quemadmodum vero, quae ad Deum spectant, denuncientur, in Deuteronomio sic proferuntur, Portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum. Quasi humanos mores Deo sacra Scriptura imponat, ut hominibus conferant. Vide Regulam primam.
Quae in divinis libris scripta non sunt, tractare debemus per ea quae scripta sunt. Origenes in Matth. cap. 23.
EXPLICATIO.
Scriptum est Christum propter esurientes et sitientes dixisse, Esurii et
in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela.
Omnia divina eloquia salubria sunt bene intelligentibus periculosa his, qui ea volunt ad sui cordis perversitatem detorquere. August. in Ps. 48. Os. in fine.
EXPLICATIO.
Haec est in hominibus magna et usitata perversitas, quia cum debeant vivere ipsi secundum voluntatem Dei, Deum volunt vivere secundum voluntatem suam: et cum ipsi nolunt corrigi, illum volunt depravari: recte non arbitrantes, quod ille vult, sed quod ipsi volunt. Solemus autem audire homines murmurantes
Dei, cap. 8.
EXPLICATIO.
In Evangelio scriptum est: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis. Ubi nonnulli addiderunt bona, et ita interpretati sunt. Cavendum enim putaverunt, ne quisquam inhonesta velit sibi fieri ab hominibus, si et illis ipse faciat similia, hoc praeceptum existimet impleturum. Sed in Graeco Evangelio, unde Latinum translatum est, non legitur bona: sed, Quaecunqi vultis ut faciant vobis homines, haec facite illis. Credo propterea, quia in eo quod dixit, Vultis, iam voluit intelligi bona. Non
factae noscuntur. Homo vero principaliter, secundum animam propter se intelligendus est factus: nam secundum corpus consequenter.
Praeter homines vero et angelos, aliae creaturae seipsis invicem egebant quidem, non ad utilitatem, sed ad ornatum. Utilia enim non sibi, sed angelis vel hominibus sunt, pro quibus etiam facta noscuntur. Ornatum vero etiam invicem praestant. Quippe et caelum inornatum sine caelestibus luminaribus
fuit, et luminaria ipsa, ne superflua facta essent, videntium oculis
et caeteris quae humano construuntur ingenio, et homo ipse scientia. Quaedam vero decorem suum in futuro recipient: ut corpus incorruptionem: et mortalia immortalitatem, et caeleste regnum habitationem sanctorum. Notandum autem in ornamentis, quod eorum, quae vel ingenio, vel artibus fiunt, in hominibus causa est: reliquorum vero in Deo.
Quarta differentia est: quod quaedam simul et velut subito creata emerserunt: ut ea quae primis diobus diximus facta, id est herbas, luminaria, natantia et volatilia, necnon terrena animalia, et quadrupedia. Quaedam vero non simul, sed velut
gubernantur. Utrum vero et in ipsis per angelorum ministerium aliquid agatur, secreta et difficilis quaestio est.
Quibus modis fiat gubernatio specialis. Cap. XIIII.
Specialis gubernatio fit tribus modis. Aut enim a Deo fit, pro angelis et hominibus: aut ab angelis, propter seipsos et homines: aut ab hominibus, propter se. A Deo pro angelis et hominibus, fit per legislationem.
De legislatione et differentiis eius. Cap. XV.
Legislatio in duas partes dividitur, in Naturalem
aliquid agatur, secreta et difficilis quaestio est.
Quibus modis fiat gubernatio specialis. Cap. XIIII.
Specialis gubernatio fit tribus modis. Aut enim a Deo fit, pro angelis et hominibus: aut ab angelis, propter seipsos et homines: aut ab hominibus, propter se. A Deo pro angelis et hominibus, fit per legislationem.
De legislatione et differentiis eius. Cap. XV.
Legislatio in duas partes dividitur, in Naturalem discretionem, et in Legem extrinsecus positam.
Quod
est.
Quibus modis fiat gubernatio specialis. Cap. XIIII.
Specialis gubernatio fit tribus modis. Aut enim a Deo fit, pro angelis et hominibus: aut ab angelis, propter seipsos et homines: aut ab hominibus, propter se. A Deo pro angelis et hominibus, fit per legislationem.
De legislatione et differentiis eius. Cap. XV.
Legislatio in duas partes dividitur, in Naturalem discretionem, et in Legem extrinsecus positam.
Quod naturalis discretio lex dicatur, probatur hoc
palam quidem in Scriptura non legitur: tamen cum in ea dicantur esse angelorum gradus et ordines, atque discursus propter humanam vitam, ac pro Tobia et Daniele, et aliis: sine dubio significatur, quod iniuncta sibi in mundo negotia gubernant: quibus et sibi consulunt, dum obediunt creatori: et hominibus, dum eorum dispensationi prospiciunt.
De humana gubernatione per homines. Cap. XIX.
Hominum propter seipsos gubernatio, fit tribus modis. Aut enim pro Republica quis hominum satagit, ut rex: aut pro domo, ut paterfamilias: aut pro
in plateis vocem eius. 21 Aut sessionem eius super ium entum: ut est, Ne timeas filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. 22 Aut passiones vel sepulturam, causasque eorum: ut dicitur. Vidimus, et non habebat speciem neque decorem: sed species eius inhonorabilis, inferior omnibus hominibus. et rursus: Homo in plagis, et sciens ferre humilitatem: quia aversa facies eius, et dehonestata est, et ad nihilum reputatus: ipse peccata nostra portat, et pro nobis dolet: et nos putavimus eum esse in dolore, et inplaga, et in aerumna: ipse autem vulneratus est propter iniquitates
aut familiae addunt, sicut et Graeci: ut David filius Isai Bethlehemitae, aut Ephratei, de tribu Iuda. Sic et Graeci personas circumscribunt.
5 Multa sunt in Sacris literis nomina Dei, sed pleraque omnia et ad homines perspicientia, seu declarantia, qualem se Deus agnosci haberique ab hominibus velit. Sic dicitur El robustus, Sadai sufficientia, aut (sicut ipsemet declarat Abraamo) merces copiosa valde, Adonai Dominus, Nezah victor ac triumphator, Iehova erit scilicet fiet homo, et Meschias, ac similia. Verum de nominibus Dei dictum est supra in voce Deus.
6 Nomen
praedicato positum, necesse est in adiectivum resolvi, cum explicatur, Psal. 111, Gloria et magnificentia opus eius, id est gloriosum et magnificum. Psal. 115, Simulachra gentium sunt argentum et aurum, id est, argentea et aurea. Luc. 16, Quicquid est sublime coram hominibus, est abominatio coram Deo, id est abominabile Deo.
16 Eadem vis est, cum aliquid esse aut fieri vel fore dicitur in aliquid: Ut Esa. 4, In die ita erit germen Domini in pulchritudinem et gloriam, et fructus terrae in magnificentiam et decorem reliquiis Israel, id est,
Luminaria magna, luminare maius, et luminare minus: tum distinguit ea luminaria ab aliis, tum auget: alterum auget, ac alterum minuit. Verum habent ea innumeros plane usus, praesertim autem ut aliquam rei proprietatem eo loco potissimum observandam inculcent auditori aut lectori. Ut cum minae Dei hominibus proponuntur, dicitur: Deus terribilis, fortis, iratus, zelotes, iudex, vindex in mille generationes, etc. Contra, cum consolationes, dicitur clemens aut misericors, propitius, fidelis aut verax, et aliis huius generis qualitatibus ornatus nobis monstratur.
27
39, Universa vanitas omnis homo: id est omnes homines. Gal. 2. Non iustificatur homo, id est homines. Psal. 124, Cum exurrexit contra nos homo. Sic in Exodo locusta, rana: Numer. 21, Musca, serpens: Psal. 9, Perdidisti impium, id est impios. Ibidem: Homo, pro hominibus. Psal. 12, Defecit pius.
47 Construuntur quoque saepe generalia et specialia nomina singularis numeri cum pluralibus, perinde, ut collectiva per Synthesin, Gen. 33, Et morientur omnis ovis. Gen. 1, Faciemus hominem, et: Imperent in pisces, etc.
etiam superlative: Gen. 42. Parvus iam cum patre est, id est minimus.
3 Comparativus ponitur superlative: 1. Corinth. 13, Nunc manent fides, spes, charitas: maior horum est charitas: pro, Maxima. 1. Corinth. 15, Si hac tantum vita speramus in Domino, miseriores sumus omnibus hominibus: pro, Miserrimi. Matt. 23, Maior vestrum sit minister vester, id est, maximus inter vos. Sic Mar. 4, Sinapi est minus seminum, et fit maius olerum: pro, Minimum et Maximum. 1. Corinth. 15. Miseriores omnium sumus: pro, miserrimi. Catullus, Hespere qui luces caelo iucundior ignis:
23 Relativum Qui, quae, quod, saepe cum antecedentibus construitur, non vocis, sed sensus habita ratione. Rom. 9, Ut ostenderet divitias gloriae super vasa misericordiae, quos vocavit nos. ubi Quos, non proprie cum Metaphora vasa construitur, sed cum eo quod illa significant, cum hominibus electis, per vasa misericordiae significatis. Col. 2, Neque obtinens caput, ex quo totum corpus, etc. Caput in Graeco est feminini, Ex quo masculini: sed constructio respicit sensum, intelligens per caput ipsum Christum quem relativum refert.
24 Construitur
apparet.
8 Alias secundum hominum opinionem, eamque usitatam quidem, sed plerumque falsam. Sic Christus dicitur filius Iosephi, et ille ipsius pater: ita testimonium Christi de seipso falsum est, Christus est scandalum, est stulticia, et quod stultum est Dei, scilicet, ut ab hominibus habetur ac vocatur. Ioan. 7, Vos nostis quis sim, et unde sim: scilicet, ut vos falso opinamini et iactatis. Si caeci essetis, peccatum non haberetis: id est, Vos nostra opinione minime caeci estis, sed tunc liberum arbitrium habetis, tum estis docti in sacris, ideo securi peribitis.
per se inque natura consideretur.
17 Alias habita ratione personarum. Sic bonum fuisset Iudae non nasci. Bonum fuisset danti scandalum, prius fuisse submersum. Sic dicuntur medicinae ratione morbi et aegroti salubres. Aliud est per se notum, aliud nobis. Sic Deus est notus et ignotus hominibus Rom. 1. Act. 14, et 17, Per se quidem palpabilis, ipsorum autem culpa ignotus Deus, temporibus ignorantiae, ut ibi est. Sic: Lex est ministerium mortis, et auget peccatum.
18 Alias simpliciter aliquid dicitur, alias conditionaliter, et tamen sub specie simplicis sermonis.
Isa. 43 dicit Deus: Loquere tu, ut sis iustus: id est, ut agnoscaris iustus, aut habearis pro iusto. Levit. 5, Et nescivit, deliqueritque, portabit iniquitatem suam: id est, si animadverterit se deliquisse. Sic Hos. 6. In hanc sententiam Cratylus apud Platonem disputat, res tales esse, quales hominibus videantur. Et Thomas super Iacobum praeclarissimam Regulam ponit, quod multa nunc fieri dicuntur, cum agnoscuntur: secundum quam ille exponit sententiam Iacobi dicentis, non ex operibus iustificari, id est, iustos agnosci. Sic et Virgilius dicit, Nox rebus abstulit atra colorem: cum nox
compositionis et sententiae necesse est vocabula in maiore quadam emphasi accipere: ut, Hodie genuite. Psal. 51, Peccatum meum contra me est semper. et Palmo 22, Ipsi autem aspexerunt, et contemplati sunt. Hac nocte auferetur anima tua a te. Sic omnia vocabula ad Deum translata ab hominibus emphaticotera sunt. Tale est illud Psal. 51, Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas. Dicetur forte aliquid de hac re in Capite de stylo sacrarum Literarum: et dictum etiam est in singularum vocum explicatione.
Auxesis alias dicitur
fortium fractorum, pro, arcus fortium est fractus, Exod. 25, Pelles arietum rubricatorum: pro pelles arietum rubricatas, aut rubro tinctas. Rom. 1, Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum: id est, super ipsos homines impios et iniustos: non enim peccatis, sed hominibus ira Dei denunciatur. Tribuitur ergo id accidenti, quod est subiecti. Sic Rom. 13, Magistratus est honori aut terrori bono aut malo operi, id est, ipsis hominibus operantibus talia. Sic Iob. 32, Dies loquentur, et multitudo annorum indicabit sapientiam: id est, homines habentes multos
ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum: id est, super ipsos homines impios et iniustos: non enim peccatis, sed hominibus ira Dei denunciatur. Tribuitur ergo id accidenti, quod est subiecti. Sic Rom. 13, Magistratus est honori aut terrori bono aut malo operi, id est, ipsis hominibus operantibus talia. Sic Iob. 32, Dies loquentur, et multitudo annorum indicabit sapientiam: id est, homines habentes multos dies ac annos. Rom. 8, Solicita expectatio creaturae expectat revelationem filiorum Dei: pro, ipsa creatura solicite sperat ac expectat. 2 Pet. [3,] Evangelium
Iob. 32, Dies loquentur, et multitudo annorum indicabit sapientiam: id est, homines habentes multos dies ac annos. Rom. 8, Solicita expectatio creaturae expectat revelationem filiorum Dei: pro, ipsa creatura solicite sperat ac expectat. 2 Pet. [3,] Evangelium praedicatum est mortuis, id est hominibus vivis, quibus postea mors accidit. Iudicabit vivos et mortuos: id est, qui fuerant mortui, sed tunc resuscitati astabunt. Tribuitur igitur id accidenti, quod est substantiae. Sic et Matth. 8, Confestimque fuit mundata lepra eius: id est, ipse fuit mundatus a lepra, quomodo et sanguines
ut fugeretis a ventura ira? pro, quae egressae ex suis oppidis, ad eum pervenerunt. Sic forte accipiendum est illud Rom. 1, Iustitia Dei patefit in Evangelio: pro, exhibetur: ex praecedenti, consequens. Non enim solum docetur aut annunciatur iustitia et salus per Evangelion, sed etiam reipsa hominibus exhibetur, et communicatur per imputationem, et etiam per infusionem.
Est nihilominus verum, quod et apud Hebraeos antecedentia pro sequentibus, et contra creberrime ponantur. Exempla prioris: Testimonium Christi dicitur verum aut non verum, Iohan. 5 et 8. pro credibile aut
bonum et malum, id est, ad erit malum, Experiemini reipsa utrumque. Sic quasi per quandam correlationem exponi potest quod Iobi 4 legitur: Posuit Deus in angelis suis stulticiam: id est, reperit, ut Vulgata vertit.
Contra personis tribuuntur, quae sunt rerum: ut Rom. 1, tribuitur hominibus cognitio Dei ex secundis causis, cum illa magis intelligenda sint de ipsarum rerum perspicuitate, nempe de ipso Deo ubique obvio ac palpabili, sicut Act. 14 et 17 declarantur, quam de ipsorum hominum intelligentia aut perspicacitate; quos mox dicit habere cor non intelligens, et
expiasse, patremque omnibus conciliasse, et totius mundi peccata abstulisse dicitur. Intelligenda enim sunt talia dicta de iure aut potentia: omnes enim homines potest passio Christi salvare, omniumque peccata abolere: sed non reipsa et actu id beneficii praestat. Ut enim omnes eum (omnibus quidem hominibus ius aeternae salutis seu huius preciosissimi thesauri acquisitum est) at non omnes fide accipiunt. Huius Hebraismi et discriminis ignorantia imposuit Osiandro, qui talibus dictis deceptus, dicebat, nobis esse remissa peccata ante annos 1500, nempe tempore passionis Christi, sed
est et illa Regula, quod non raro verba completae actionis ponuntur pro solo eius initio aut inchoatione, quam plenius in capite de Synecdoche exposui. Sunt quoque varii gradus aut respectus praedictorum concurrentium, ita quod in unico gradu aut respectu verum est, in alio falsum. Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem: id est, Si primum praecipue primo loco aut in summo gradu hominibus placere conarer. 1. Corinth. 10, Ego omnia omnibus placeo, id est, conor placere, sed tamen post Deum et secundum eius voluntatem, seu in secundo gradu. Rom. 4, Unusquisque proximo
quam plenius in capite de Synecdoche exposui. Sunt quoque varii gradus aut respectus praedictorum concurrentium, ita quod in unico gradu aut respectu verum est, in alio falsum. Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem: id est, Si primum praecipue primo loco aut in summo gradu hominibus placere conarer. 1. Corinth. 10, Ego omnia omnibus placeo, id est, conor placere, sed tamen post Deum et secundum eius voluntatem, seu in secundo gradu. Rom. 4, Unusquisque proximo placeat in bonum ad aedificationem. Christus ipse sibi non placuit, id est, non praecipue sibi placere
loco Ecclesiae et sibi, parando illi salutem, sibi nomen supra omne nomen. Gal. 1, Num homines
mihi devincire conor. Nam suasores tum docent, tum blandimentis quibusdam placere hominibus, et sibi eorum favorem conciliare conantur. Paulus ergo praedicando non hominem, sed Dei potissimum favorem et applausum captavit et spectavit. Probatur hic intellectus ex antithesi mox addita, An quaero hominibus placere? ubi patefacit illud absconditum, quaero aut conor. Denique progrediuntur aliquando vocabula rerum eousque, ut solam noticiam agnitionemve earum significent. De quo tropo proprium Caput in hac parte postea sequetur.
Repetamus sane eandem regulam etiam paulo aliter, si
sibi tantum morem gereret: sed ut patri satisfaceret, seipsum neglexit. Ibidem: Et non sibiipsis placere. Item: Unusquisque proximo placeat, id est, studeat placere et prodesse. Item Gal. 5, Qui in lege iustificamini, gratia excidistis: id est, qui per legem vultis iustificari. Et Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem: id est, si studerem inprimis hominibus placere, non possum simul et Christo servire. Nam nemo potest duobus dominis servire. 1. Cor. 10, Sicut ego per omnia omnibus placeo, id est, placere studeo.
Citavimus in hac parte Regulae duo Pauli
Et non sibiipsis placere. Item: Unusquisque proximo placeat, id est, studeat placere et prodesse. Item Gal. 5, Qui in lege iustificamini, gratia excidistis: id est, qui per legem vultis iustificari. Et Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem: id est, si studerem inprimis hominibus placere, non possum simul et Christo servire. Nam nemo potest duobus dominis servire. 1. Cor. 10, Sicut ego per omnia omnibus placeo, id est, placere studeo.
Citavimus in hac parte Regulae duo Pauli dicta, quae, quod ad verba attinet, pugnare interse videntur: quorum alterum
servire. 1. Cor. 10, Sicut ego per omnia omnibus placeo, id est, placere studeo.
Citavimus in hac parte Regulae duo Pauli dicta, quae, quod ad verba attinet, pugnare interse videntur: quorum alterum est 1. Cor. 10, Quemadmodum ego per omnia omnibus placeo: alterum vero Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem. Est autem sensus posterioris dicti: Si placerem, id est, si inprimis et praecipue hominibus placere studerem, non habita ratione doctrinae Christi. Prioris vero dicti: Per omnia omnibus placeo, hic sensus est, placere studeo omnibus, ita tamen, ut
Pauli dicta, quae, quod ad verba attinet, pugnare interse videntur: quorum alterum est 1. Cor. 10, Quemadmodum ego per omnia omnibus placeo: alterum vero Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem. Est autem sensus posterioris dicti: Si placerem, id est, si inprimis et praecipue hominibus placere studerem, non habita ratione doctrinae Christi. Prioris vero dicti: Per omnia omnibus placeo, hic sensus est, placere studeo omnibus, ita tamen, ut praecipue Deo placere coner: quin et ob hoc ipsum favorem hominum ambio, ut divinae voluntati, quam plurimos ad veram doctrinam
est talis, qui egentes omnibus modis iuvat et sustentat. Psal. 2, Quare fremuerunt gentes, id est, fremuerunt, fremunt, et frement, audientes mendacia.
Ea quoque Synecdoches species, qua continens pro contento ponitur, usitata est in sacris Literis. Sic Terra saepe pro hominibus in terra habitantibus: sic Iudaea, Ierosolyma, Samaria, Philistaea, Aegyptus, et similes voces saepe pro incolis ponuntur. Sic Achaia et Macedonia apud Paulum pro Achaeis. Rom. 15. Consentit Macedonia et Achaia collationem quandam facere in sanctos Ierosolymitanos. Sic Calix in sacra
Ad hoc genus Synechdoches posses etiam illa exempla referre, cum tempus ponitur pro rebus quae tempore existunt aut fiunt. Sic dies dicuntur mali et boni, tum in sacris tum in prophanis. Dies Nohe pro statu rerum ac hominum proxime ante diluvium ponuntur. Seculum, pro moribus aut hominibus seculi. Dare annos suos crudeli, Proverb. 5, id est, vitam. Sic anni loquentur, id est, senes ac in diuturna vita multa experti. Et Christus clamat, Pater serva me ex hac hora, id est, ex hoc periculo.
Ad Synecdochen referri possunt et hi Hebraismi, quod saepe ponitur
iactatis, putatisque in illis potissimum veram pietatem sitam esse: hoc demum est verum opus Dei, quod Deus probat, et a vobis unice exigit, ut videlicet credatis in filium eius. Iugum computruit, inquit Esaias: sicut Augustus in spongiam incubuit mea Tragoedia Aiax. Qui abnegaverit me coram hominibus, abnegabo et ego eum coram patre caelesti, id est, destituam, non iuvabo, non intercedam: tantum alludit ad praecedens Nego. Sic, Facite vobis amicos de iniquo mammona: allusio est ad verba Parabolae. Huc pertinent quae per allusionem,
in sacro sermone sunt: ut, cor significat aliquando medium, ut cor terrae, cor maris, et vicissim medium Kereb interdum cor notat.
18 Ad Metaphoras rectissime referre possis omnes eas voces, quae ab hominibus, aut alioqui a rebus humanis ad Deum translatae sunt. Ab hominibus translatas dico eas, quas Anthropopathias vocant. A rebus porro humanis, ut a brutis. Psal. 16, Sub umbra alarum tuarum proteget te. Ioel. 3. et Amos 1. Dominus de Sion rugiet. Ab inanimatis: Ecce ego
terrae, cor maris, et vicissim medium Kereb interdum cor notat.
18 Ad Metaphoras rectissime referre possis omnes eas voces, quae ab hominibus, aut alioqui a rebus humanis ad Deum translatae sunt. Ab hominibus translatas dico eas, quas Anthropopathias vocant. A rebus porro humanis, ut a brutis. Psal. 16, Sub umbra alarum tuarum proteget te. Ioel. 3. et Amos 1. Dominus de Sion rugiet. Ab inanimatis: Ecce ego stridam super vos, sicut stridet plaustrum onustum. Sic vocatur Deus
quaedam indicat: item per angelos, ministros suos: per verbum, quod in libris Prophetarum propositum cernimus per quotidiana opera atque signa.
13 Cognoscere dicitur aliquid Deus, quando ipse efficit, teste Augustino de Genesi ad literam lib. 5. cap. 19. ut aliquid sive ab hominibus, sive ab angelis cognoscatur.
14 De affectibus porro qui tribuuntur Deo, eadem sequenda est ratio. Dicitur Deus irasci, quando exerit iustitiae suae argumenta adversus impios, puniendo eos ut meriti sunt. Eadem de causa, praecipueque cum graves subitasque immittit poenas,
cap. 20: Poenitentia Dei non est post errorem: ira Dei non habet perdurati animi ardorem: misericordia Dei non habet compatientis miserum cor, unde in Latina lingua nomen accepit: zelus Dei non habet mentis livorem: sed poenitentia Dei dicitur, rerum in eius potestate constitutarum hominibus inopinata mutatio. Ira Dei, est vindicta peccati: misericordia, est bonitas opitulantis: zelus Dei, est providentia, qua non sinit eos quos subditos habet, impune amare quod prohibet. Quo loco pluribus de eadem re disserit.
17 In summa, ubicunque occurrunt tales locutiones,
Psal. 80, Propinasti nobis in lachrymis mensuram: pro, lachrymas in mensura, mit voller mass. Psal. 37, Melius est parum iusti, quam opulentia multorum impiorum. Clarius erit si dicas, quam multa opulentia impiorum. Vox Multus, adiicienda opulentiae, tribuitur hominibus habentibus opulentiam. Sic credo et illud Christi exponendum esse: Nonne vos pluris estis, quam passeres multi: pro, multo pluris estis quam passeres multi. Nisi quis pronomen Vos distributive intelligat, pro singuli vestrum. Neque enim multos homines cum multis passeribus confert, sed
Sam. 2, Arcus fortium fractorum, pro, arcus fortium est fractus. Exod. 25, Pelles arietum rubricatorum, pro, pelles arietum rubricatas aut rubro tinctas. Rom. 1, Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, pro, super ipsos homines iniustos. Non enim peccatis, sed hominibus ira Dei denunciatur. Tribuitur ergo id accidenti, quod est subiecti, ut supra docui. Sic Rom. 13, Magistratus est terrori bono aut malo operi: id est, ipsis bonis aut malis hominibus seu operantibus. Non enim furta, sed fures suspendit magistratus. Sic Ovid.
In nova fert
de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, pro, super ipsos homines iniustos. Non enim peccatis, sed hominibus ira Dei denunciatur. Tribuitur ergo id accidenti, quod est subiecti, ut supra docui. Sic Rom. 13, Magistratus est terrori bono aut malo operi: id est, ipsis bonis aut malis hominibus seu operantibus. Non enim furta, sed fures suspendit magistratus. Sic Ovid.
In nova fert animus mutatas dicere formas Corpora: pro, in novas fert animus mutata dicere formas corpora. Sic Iob. 15, Dies loquentur, et multitudo annorum indicabit sapientiam: id est, homines
In nova fert animus mutatas dicere formas Corpora: pro, in novas fert animus mutata dicere formas corpora. Sic Iob. 15, Dies loquentur, et multitudo annorum indicabit sapientiam: id est, homines habentes multos dies ac annos. Evangelium praedicatum est mortuis, 1. Pet. 4. id est, hominibus vivis, quibus postea mors accidit. Tribuitur ergo id accidenti, quod substantiae est. Sic Matth. 8, Confestimque fuit mundata lepra eius: id est, ipse fuit mundatus a lepra. Sicut in praecedenti de hominis mundatione dicitur: sic saepe mundari sanguines aut peccata reperitur. Et Deus
accidenti, quod substantiae est. Sic Matth. 8, Confestimque fuit mundata lepra eius: id est, ipse fuit mundatus a lepra. Sicut in praecedenti de hominis mundatione dicitur: sic saepe mundari sanguines aut peccata reperitur. Et Deus dicitur irasci aut propitius fieri alicuius peccatis, cum ipsis hominibus peccantibus fiat iratus propter peccata, et propitius condonatis peccatis.
Sic quoque pronomina affixa interdum adduntur accidenti. Idola argenti sui, quae erant addenda subiecto, nempe homini, cuius sunt idola: dicendum enim fuisset, Abiiciet homo idola sua argentea.
De qua re in verbo Interrogo, disserui. In disputationibus plerunque sunt veluti insidiosi quidam laquei. Sic Iudaei suis interrogatiunculis captabant aliquod periculosum verbum aut dictum ex ore Iesu, quod plausibiliter postea exagitare, et ipsum in odium inducere possent. Ac facile sane hominibus hoc accidere potest, qui non prius praevident fraudulentum consilium adversariorum, ante quam irretiti teneantur. Sed de Christo saepe scriptum est, quod cogitationes insidiantium adversariorum animadverterit.
Non causa ut causa.
Dicit Aristoteles
prophetavit: non sermo Isaiae, sed immota caecitas causa fuit. Sic saepe in sacris Literis dicitur aliquid aliquo fine factum esse, cum eo fine factum proprie non sit, sed tum ille finis consecutus sit: ut Ioan. 11, Christus passus est, ut congreget filios Dei dispersos: ille quidem pro omnibus hominibus passus est, sed non omnes fide eius meritum apprehenderunt: secutus igitur est hic eventus, ut tantum aliqui sint servati, non quidem culpa passionis Domini, quae omnibus satisfecisset, sed incredulitatis hominum. Huc referre possis varia Dei miracula, in quibus interdum adhibet Deus
causam, aut efficientem, aut finalem, aut meritoriam, sed plerunque ordinem unius sententiae ex altera vel dependentiam, habitudinem, seu consecutionem aut rerum aut sententiarum. Et primum de coniunctione UT videamus. Cum dicit in Scripturis Christus: Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: coniunctio UT, causam finalem designat: prohibet enim Christus, ne hoc fine faciamus opera iustitiae, captantes ab hominibus laudem, tanquam mercedem nostrorum operum. Cum aut dicit Scriptura: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Haec
aut rerum aut sententiarum. Et primum de coniunctione UT videamus. Cum dicit in Scripturis Christus: Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: coniunctio UT, causam finalem designat: prohibet enim Christus, ne hoc fine faciamus opera iustitiae, captantes ab hominibus laudem, tanquam mercedem nostrorum operum. Cum aut dicit Scriptura: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Haec aut facta sunt, ut implerentur Scripturae prophetarum. Cum crucifixissent eum, diviserunt sibi vestimenta, mittentes sortem, ut impleretur quod
Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: coniunctio UT, causam finalem designat: prohibet enim Christus, ne hoc fine faciamus opera iustitiae, captantes ab hominibus laudem, tanquam mercedem nostrorum operum. Cum aut dicit Scriptura: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Haec aut facta sunt, ut implerentur Scripturae prophetarum. Cum crucifixissent eum, diviserunt sibi vestimenta, mittentes sortem, ut impleretur quod dictum est per prophetam: Diviserunt sibi vestimenta mea. Item: Lex subintravit, ut abundaret delictum.
putamus frustra Spiritum sanctum plus milies in sacris Literis repetere tum universales accusationes per legem omnium hominum citra discrimen: tum etiam contra universalissimas invitationes et vocationes omnium peccatorum ad illum unicum agnum Dei, qui totius mundi peccata tulit, et pro omnibus hominibus passus est? Sed hoc forte iam magis ad gravissimas Theologiae disceptationes, quam ad istas nostras grammaticas annotationes pertineat. Quare ad alios huius materiae Hebraismos progrediamur.
Locutio universalis in Scriptura sacra crebro accipitur non simpliciter pro singulis
ac Christum, utpote hi, qui Christum noluerunt recipere? In huiusmodi ergo locutionibus interpretandis considerare oportet duo hominum genera, et easdem scripturas secundum una partem intelligere de omnibus seu singulis unius generis: secundum alteram autem partem, de alio hominum genere, sive de hominibus alterius generis seu moris. Sic quod dicit Christus, Testimonium eius nemo accipit: intelligitur neminem, qui adhuc de terra est terrena loquens, nondum factus per Christum caelestis. Nam et de illius generis hominibus praemiserat ibidem De alio autem hominum genere subdit: Qui aut
unius generis: secundum alteram autem partem, de alio hominum genere, sive de hominibus alterius generis seu moris. Sic quod dicit Christus, Testimonium eius nemo accipit: intelligitur neminem, qui adhuc de terra est terrena loquens, nondum factus per Christum caelestis. Nam et de illius generis hominibus praemiserat ibidem De alio autem hominum genere subdit: Qui aut acceperit testimonium eius, s. Christi, qui de caelo venit. Vel potius dic, quod Omnis de maiore hominum parte dicatur. Nam pauci pii in Christum credentes veluti nihil sunt prae reliqua multitudine impiorum. Solent alioqui
in hunc mundum, omnem scilicet, qui illuminatur, quemadmodum veteres restrinxerunt. Ibidem: Omnes de plenitudine eius accepimus: omnes s. quicunque aliquid accepimus. Tametsi haec duo exempla etiam de potentia aut iure, et simpliciter in genere accipi possent, quod videlicet Christus omnibus hominibus illuminationem suo merito impetraverit, omnesque illuminare queat, etiamsi non omnes eam illuminationem curent aut amplectantur. Sic Psal. 8 inquit: Omnia subiecisti pedibus eius. Quam universalem Paulus 1 Cor. 15, nonnihil restringit excipiens Deum, qui omnia subiecit
et angustiis et morte perit gloria eorum in hoc mundo, Antichristo et eius satellitibus supra modum contra Ecclesiam saevientibus. Homines etiam illustres deficient a pristina sua charitate: vel ut in illis intelligantur corpora illa caelestia, quae obscurabuntur non in se, sed quia hominibus non fulgebunt ad ultimam consolationem. Si quis percusserit te in maxillam tuam, praebe ei et alteram. Hyperbolica locutio, in praecepto patientiae propter nomen Christi, quemadmodum iam patuit. Unde Hyperbolae figura, qua explicatur historicus sensus, plerunque adeo est alta, tanquam
placere auditori. In hoc igitur dicto non de simplici institutione, agitur, seu argumentorum recitatione, quam nos erga Deum omniscium exercere non possumus: sed de illa captatione auditoris seu aucupatione favoris, et studio placendi. Ideo mox se ipsemet Apostolus sic exponit dicens: An quaero hominibus placere? Sed multi arripiunt id quod est magis obvium, nempe institutionem: ideo incidunt in absurdum sensum, quem necesse habent varie torquere, donec aliquam tolerabilem speciem nanciscatur. Sensus autem est, quod verum docendo cupimus rem gratam Deo facere, eumque nobis quasi
eumque nobis quasi conciliare, non doctrinam corrumpendo, hominum gratiam captare. Quomodo enim nos Deum doceremus? Tale est quod Petrus dicit, mortuis praedicatum esse Evangelium: ubi vox, Mortuis, ipsos homines primum ut substantiam, deinde accidens mortis notat. Hic igitur intelligatur de hominibus, qui postea mortui sunt, post factam praedicationem: quibus postea hoc accidens accidit. Sic Deus iudicabit vivos et mortuos: id est, resuscitatos, qui erant quidem mortui, sed per resurrectionem denuo in vitam revocati sunt. Per mortuos igitur respice substantiam, non illud accidens.
eam vitam aut felicitatem, circa quam functio Petri et sermo Angeli tunc versabatur, non illam, quam communiter dicimus hanc vitam aut praesentem vitam. Angelus monstrat eo pronomine vitam et salutem sibi et Petro praesentem: id est, de qua ipsi tunc loquebantur, non praesente omnibus aliis hominibus, quod qui non animadvertunt, haerent dubii.
Ne responderis stulto, secundum stulticiam eius, ne forte et tu similis illi fias. Contra, Responde stulto secundum stulticiam eius, ne videatur sibi sapiens. Haec duo praecepta videntur contradictoria esse, cum non sint, et utrumque
De qua re alibi. Quare non semper de talibus actionibus aut rebus simpliciter pronuncietur, nulla facta mentione discriminis finium ac graduum. Videndum enim est, qua ratione unumquodque dicatur, quod ad conciliationem Scripturae fieri omnino opus est. Ut D. Paulus probat conatum placendi hominibus, Rom. 15, et 1. Cor. 10. ubi quidem valde intendens hoc praeceptum dicit, Per omnia et omnibus placere conor. Contra aut ad Gal. 1 idem improbat: verum id fit discrimine finium, quos Rom. 15 indicat, inquiens: Ad bonum et ad aedificationem, scilicet, ut ante omnia gloriam et
hoc praeceptum dicit, Per omnia et omnibus placere conor. Contra aut ad Gal. 1 idem improbat: verum id fit discrimine finium, quos Rom. 15 indicat, inquiens: Ad bonum et ad aedificationem, scilicet, ut ante omnia gloriam et voluntatem Dei respiciat. Contra Gal. 1 intelligit studium placendi hominibus, commodi sui gratia, idque neglecto Deo, et eius voluntate. In tali aequalitate finium ac graduum, nemo duob. dominis servire potest, sed in gradibus et finibus subordinatis aut diversis potest quis Deo, proximo et sibimet servire. Sic pro diversitate graduum recte solus Deus dicitur
aut acquisitum panem comedes. Sic dicitur, Oculi omnium in te sperant, pro, omnes sperant in te, eoque nimio desiderio ad te vertunt oculos. Auribus percipe lachrymas meas. Videre lachrymas. 2 Sam. 10, Num comedendo comedimus a rege: id est, num comedimus cibum quem dedit rex? 1. Cor. 14, Qui hominibus prophetat, loquitur aedificationem: id est, loquitur ea quae faciunt ad edificationem. Excidere mustrum ex ore, Debilitatum esse oleum, Ioel. 1. Populus vidit vocem Dei, Exod. 20.
Studio brevitatis aliquando duo aut etiam tria membra, aut sententiae in unum contrahuntur, ut
praesentium aut mox secuturarum rerum Deus dat futura signa, quae postid tempus, imo et aliquando post mortem eorum accidunt, quibus dantur: ut Achaziae de partu virginis: mors duorum filiorum Eli, de aliis poenis: resurrectio Christi, de veritate eius doctrinae. Causa est, quia non ipsis singulis hominibus, sed toti posteritati illa signa dantur. Propter nos enim, teste Paulo et Petro, non propter illos tantum ea scripta sunt.
Adventus Meschiae primus alias valde humilis, simul et laetus, ac hominibus blandus et salutaris describitur. Zach. 9, Dicite filiae Sion: Ecce venit
resurrectio Christi, de veritate eius doctrinae. Causa est, quia non ipsis singulis hominibus, sed toti posteritati illa signa dantur. Propter nos enim, teste Paulo et Petro, non propter illos tantum ea scripta sunt.
Adventus Meschiae primus alias valde humilis, simul et laetus, ac hominibus blandus et salutaris describitur. Zach. 9, Dicite filiae Sion: Ecce venit Rex tuus iustus et servator, equitans super pullum. Isa. 61. et Luc. 4, Spiritus Domini super me, quia inunxit me, ut Evangelizem afflictis; etc. In qua ipsa tam iucunda et amoena descriptione
convivio. Iacobus luctatus est cum viro.
Multae omnino tales locutiones sunt in Paulo. Sic Rom. 4, Lex iram operatur: id est, manifestat iram Dei. Nam Lex non operatur iram, quae etiam ante praedicationem legis est, sed tantum eam ostendit: et ita cum eam in lucem protrahat, et hominibus ostendat, videtur eam effecisse. Operatur alioqui vere iram hominum contra Deum, indignationem et fremitum. Sic ubi non est lex, non est transgressio. Luc. 15, Amen dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore resipiscente magis, quam de nonaginta novem iustis, qui non
sit locus Ephes. 6, ubi principali orationi variis nominibus et participiis longam appendicem decem conditiones continentem alligat: Servi obedite iis, qui domini sunt iuxta carnem, cum timore et tremore, 2 cum simplicitate cordis vestri, 3 tanquam Christo, 4 non ad oculum servientes, 5 velut hominibus placere studentes, 6 sed tanquam servi Christi, 7 facientes quae vult Deus ex animo, 8 cum benevolentia, 9 servientes Domino, et non hominibus, 10 illud scientes, quod unusquisque quod fecerit boni, hoc reportabit a Deo.
Parit autem ista rerum copia obscuritatem ignaris et non
obedite iis, qui domini sunt iuxta carnem, cum timore et tremore, 2 cum simplicitate cordis vestri, 3 tanquam Christo, 4 non ad oculum servientes, 5 velut hominibus placere studentes, 6 sed tanquam servi Christi, 7 facientes quae vult Deus ex animo, 8 cum benevolentia, 9 servientes Domino, et non hominibus, 10 illud scientes, quod unusquisque quod fecerit boni, hoc reportabit a Deo.
Parit autem ista rerum copia obscuritatem ignaris et non attentis, ut discernere nequeant, quae nam sint illa primaria aut substantialia, et quae accidentalia. Adhibendum igitur est remedium
uberiorem expositionem, subiiciunt generalia aliqua, aut compendio comprehensa, quibus et iam enumerata, et si qua forte adhuc eius generis restant
bibas aquam, sed vino paululo utere propter stomachum tuum, et crebras tuas infirmitates. Hinc redit ad institutum, dicens: Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium, quosdam vero et subsequuntur. Quae addita sunt ab Apostolo, ut certius discernere Timotheus posset, quibus hominibus manum imponere, et quibus non imponere expediret:
eos qui manifestis irretiti erant vitiis, nolebat Apostolus ad ministerium admitti, nisi vellet Timotheus illorum communicare peccatis. Quorum vero
Nonne facilus graves homines me nimium quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent? Haec omnia quoniam a magistris docentur, pro magno habentur, magno precio emuntur, magna iactatione venduntur: quam iactationem etiam ego redolere vereor, dum ista sic differo.
Sed male doctis hominibus respondendum fuit, qui nostros authores contemnendos putant: non
quia non habent, sed quia non ostentant, quam nimis isti diligunt eloquentiam. Sed forte quis putat, tanquam eloquentem, nostrum
bove, de asello, de cyconia et hirundine agnoscente suum herum et suum tempus, homine autem non agnoscente: de lupo, leone, ove, agno, cane, gallina: et illae Christi parabolae, quod Evangelium sit idem, quod invitatio ad convivium: nulla ibi affectatio aut ostentatio eruditionis, non citate illis hominibus ignotae historiae, non peregrina ac ignota proverbia, non occultae aliquae aut subtiles disputationes de rebus peregrinis sunt introductae, aut sine omni necessitate insertae, ut plerunque in ostentatoriis Ethnicorum scriptionibus fieri consuevit. Verissime igitur ab Hosea propheta
et doctissime scribens: Non sunt vobis, ait, sacrae Literae contemnendae, ô viri Graeci: quoniam superfluo sermonis apparatu minus utantur: sed nudam pulchritudinem veritatis, et tamen emicantem vobis proponant. pronum siquidem fuit et quam facillimum sapientiae fonti, qui profanis impiisque hominibus eam qua tantopere gloriantur, eloquentiam dedit, vel Platone facundiores, vel acriores Demosthene, vel rotundiores Thucydide vel Aristotele, et Chrysippo cudendis insolubilibus syllogismis a cutiores efficere veritatis praecones. Caeterum locuples illa liberalissimaque divinitas noluit
etiam mendicos, agricolas, lignatores: feminas quoque tum divitiis affluentes, tum manuum suarum studio parce ac duriter victitantes. Eamque ob rem piscatorum publicanorumque ac sutoris (nimirum Pauli, de quo Act. 18 scribitur, quod aulaea consuerit sive contexuerit) ministerio usus protulit hominibus salutarem divinamque doctrinam, nequaquam linguis immutatis, quibus verbi sui praecones ab initio usi fuerunt: sed per eas tamen praenitentis sapientiae rivos effundens, non aliter quam si quis odoris vinum, saporisque suavissimi convivis suis apponat, quod tamen phialis poculisque
non acceperis? Iam saturi estis, iam ditati estis, absque nobis regnum adepti estis. Et utinam sane regnaveritis, ut et nos simul vobiscum conregnemus. Arbitror enim, quod Deus nos qui sumus Apostoli, postremos ostenderit, tanquam morti addictos. Quoniam spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes per Christum: nos imbecilles, vos autem validi: vos clari, nos contempti. Ad hoc usque tempus et esurimus et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur: et incertis vagamur sedibus, et laboramus operantes propriis manibus. Male
Ubi sermo est grandis: primum, quia res sunt grandes, extrema nuditas generis humani, fastus Corinthiorum, et Apostolorum miseria. Verba quoque sunt grandia ratione significationis, Gloriaris, saturati, ditati, regnastis, Apostoli omnium miserrimi, morti addicti, spectaculum mundo, angelis et hominibus, stulti, prudentes, gloriosi, ignominiosi: et aliae, etc. Vehemens etiam oratio et ardens est, quia urget primum acribus interrogationibus totum hominem omni spirituali bono penitus spoliantibus et simul obiurgantibus, sunt vero tales interrogationes multo acriores
daturus, atrox aliquod cruentumque exemplum caedis alicuius eis proponit ante oculos, aliquando etiam capita cruenta in mensam edentibus mittit.
Talia sunt etiam tum visiones ac imagines rerum futurarum, promissionumque ac minarum Dei propositae, aut solis prophetis, aut etiam omnibus hominibus: item illa prodigiosa opera prophetarum, quibus futura depinxerunt. Huc referre possis etiam Sacramenta, quae sunt quaedam visibilia ac realia verba, ut ea Augustinus vocat. Hoc modo tota rerum natura inducitur, nos docens de Deo et vera pietate, Rom. 1, Act. 14 et 15, Sic bos et asinus
Similia multa dicta in Scriptura reperiuntur, ut est illud 1 Timoth. 1, Fidelis sermo et omni acceptione dignus est, quod CHRISTUS IESUS venit in mundum, ut peccatores salvos faciat, etc. Sic est illud praeclarum ac rotundum dictum Tit. 2, Illuxit gratia Dei salutifera omnibus hominibus, erudiens nos, etc. Talia brevia, sed multa complectentia dicta passim in Scriptura reperiuntur. Sic sunt Hyppocratis Aphorismi, et totus Catechismus in Ecclesia, atque adeo multi Psalmi.
Ad synecdochicas porro sententias possis referre praecepta Decalogi: In
quam Cicero: cuius redundantem copiam aut Asianismum stylum nequaquam Athenienses, multo minus Lacones tulissent. Sed apta forte fuit eius copia rudiori ac crassiori Romanorum Martiae plebi, quae ingenti vi ac copia sermonis veluti ingenti quadam mole aut etiam diluvio fuit proturbanda. At Graecis hominibus intelligentibus suorum rhetorum brevitas abunde suffecit. Quanto igitur Graeci intelligentia et animi celeritate acrimoniaque Romanos superarunt, maiorique sermonis brevitate contenti fuerunt, tanto porro hoc ipso genere Hebraei Graecos superarunt: quare Scriptura se ad suos auditores
proponitur. Deinde, quia apologia Apostolorum in unum per se notum ac illustre principium omnis practicae scientiae, morumque ac piae vitae confertur: quod nemo quantumvis aut imperitus aut sceleratus vel rudis barbarus vel Scytha ausit negare, quod videlicet oporteat obedire magis Deo quam hominibus. Hoc sane est res ignotiores et magis dubias per notissimas et certissimas exponere ac proponere.
Tertio, valida oratio est, quia additur figura Communicatio: quia ipsismet pontificibus permittunt de ea sententia iudicium, ut sic ipsos in corde ac conscientia ipsorum
in capite de Ordine sententiarum.
Antitheses multae.
Secundo crebrae sunt Antitheses, tum contrariorum, tum diversorum, tum sententiarum, tum verborum, affirmative et negative: ut Ioan. 1, opponuntur tenebrae luci: nati ex Deo, natis ex hominibus: credentes in Christum, incredulis: filius Dei, Baptistae et Moysi. Sic in prima epistola opponuntur ambulantes in tenebris, ambulantibus in luce: mendacibus, veraces: incredulis, agnoscentes veritatem: filiis diaboli, filii Dei: diligentes, odio habentibus fratrem: audientes verbum Dei,
perfectione aut sanctitate ad illam divinam aut caelestem transferat. Sic et Philosophi duos perfectionis gradus fecerunt: ut Cicero in Officiis, Amicitia, et in oratione pro Murena ostendit.
15 Aliud est iudicium Dei, aliud hominum. Duplex est iustificatio, alia coram Deo, alia coram hominibus: quod est diligenter observandum. Ahrahamus coram hominibus ex operibus est iustificatus: at non coram Deo, sed tantum fide in Christum gratuitam remissionem aut imputationem ac contectionem peccatorum impetrante: Roman. 4. Cave ergo, ne humanam iustificationem in iudicium Dei afferas,
Sic et Philosophi duos perfectionis gradus fecerunt: ut Cicero in Officiis, Amicitia, et in oratione pro Murena ostendit.
15 Aliud est iudicium Dei, aliud hominum. Duplex est iustificatio, alia coram Deo, alia coram hominibus: quod est diligenter observandum. Ahrahamus coram hominibus ex operibus est iustificatus: at non coram Deo, sed tantum fide in Christum gratuitam remissionem aut imputationem ac contectionem peccatorum impetrante: Roman. 4. Cave ergo, ne humanam iustificationem in iudicium Dei afferas, neve ea Scripturae dicta, quae de hac humana iustificatione
peccatorum impetrante: Roman. 4. Cave ergo, ne humanam iustificationem in iudicium Dei afferas, neve ea Scripturae dicta, quae de hac humana iustificatione dicuntur, tu de illa summa ac divina intelligas. Et Aristoteles profitetur se de ea virtute et felicitate hominis scribere, quae hominibus contingere in hac vita possit: non de ea quae a Deo donetur. Illam priorem aut humanam iustitiam ac felicitatem docet Aristoteles virturibus comparari posse. Nam de summa iustitia ac felicitate clare pronunciat, verisimile esse eam divinitus donari, sed se de ea non loqui. At insulsi
ad me: alias dicit, conversurum nos esse ad se. Quare dicendo, Convertimini ad me, non nostras vires praedicat, quasi nos possimus nos ad eum convertere: sed nos aversos esse, et hoc conversionis beneficium ab se mendicare hortatur.
17 In doctrina de bonis operibus maximi errores inde hominibus oriuntur, quod ignorant quantam perfectionem iustitiae Deus, eiusque lex ab omnibus exigat. Putant enim eum contentum esse externa disciplina et qualicunque bona intentione. At Christus Matth. 5, illam Pharisaicam glossam aut nebulam potius obscurantem legem Dei abstergit, et ostendit
Atque secundum hunc Hebraismum recte dicitur Danielis quarto, peccata redimi eleemosyna: id est, poenas mitigari aut etiam tolli, de quibus ibi agitur, non autem de ipsa proprie iustificatione aut remissione peccatorum. Sic facere iudicium ac iustitiam significat benefacere, aut bonum praestare hominibus.
27 Illa quoque observatio non parvi momenti esti quod non raro misericordiae alicuius dicuntur, non de eius (ut ita dicam) activis virtutibus aut operibus: sed de passivis beneficiis illi a Deo praestitis. Sic Salomon orat, 2 Paral. 6, Domine ne avertas faciem Messiae tui,
deesset.
In hac sane iustificatione aut Dei approbatione ita diligimur nos ac nostra opera in dilecto filio, ut etiam operum nostrorum crebro ratio habeatur, eaque non parum laudentur. Huc pertinet illud: Iustus est qui facit iustitiam. Et: Attendite ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus. Huc pertinet infusa aut donata iustitia cum suis effectibus aut fructibus, ad quos nos in Christo conditi sumus, ut ambulemus in eis.
Ad hanc approbationem aut iustificationem referendae sunt omnes celebrationes iustitiae aut pietatis sanctorum, ut cum Zacharias et Elizabeth
quaeque suorum herorum domos, nemine monstrante, repetunt, etiam in frequentioribus et amplioribus civitatibus, ubi homines aliquando viarum labyrinthis decipiuntur: alibi id moris non est. Equus et mulus sunt ferociora iumenta, quare frenis et stimulis ea domari et regi necesse est, ut obediant hominibus: sic Deus quoque suos contemptores solet non raro tristi cruce, et etiam atrocioribus poenis frangere ac domare, ut tandem humiliati, discant iustificationes Dei. Psal. 33. Ovis sua multiplici utilitate, innocentia, patientia ac simplicitate, pios significat: sicut et
ubi maior est solis vis: quod item loca fuerunt inaquosa, et rarae in aestate pluviae, vel potius nullae, ut postea dicetur, quibus homines et iumenta ac terra ipsa, restincto calore, recrearetur.
Adcrevit quoque molestia caloris ex eo, quod in ascendendo et descendendo motus fuit hominibus et iumentis difficilior. Denique habuerunt propriam quandam calamitatem ventorum orientalium ac meridionalium siccorum, et omnia adurentium, multo magis quam Boreas frigiditate sua solet in Italia, quae ipsa Boreae malitia Germanis minus noxia notaque est. sicut poeta inquit: Boreae
in mea patria, qui est Plinio terminus Italiae.
Ex hac porro regionis confragositate, montositate, ac (ut ita dicam) vallositate, et praeterea tam violentibus meteoris ac subitaneis ingentibusque imbribus solitum est sequi, ut subito ingentes, terribiles et noxii satis pecoribus ac hominibus torrentes sint excitati, qui de montibus ruentes, late in subiectas planicies exundaverint. Hinc sunt tam variae metaphorae de torrentibus Belial, et exundationibus, strepitu aquarum multarum, luto profundo, et similibus locutionibus, ad iram et poenas Dei, exercitus advenientes, et alias
coniuncta et quasi commixta Ecclesiae, ut et sacerdotes ac prophetae multum sese politicis rebus admiscuerint, et vicissim reges multum in formanda ac reformanda religione negotii sibi sumpserint. Nec mirum, cum et reges et sacerdotes unius Christi typum gesserint, et tota ea politia a Deo, non ab hominibus, ut aliae, constituta fuerat: et denique finis eius religionis conservatio, et Meschiae nativitas.
Terram eis Deus largitus fuerat aequis portionibus dividendam. Eam metiti sunt funibus, et proiecerunt sortes, quae portio cui tribui, familiae aut personae contingeret. Inde
et aliis similibus. Saepe etiam solo pane et aqua, ac forte vel caseo, vel lacte, vel ficubus epulati sunt. Hinc talis victus crebra fit mentio, multae etiam voces ac phrases inde sumptae sunt: Comedere cum aliquo panem, Dare alicui suum panem et aquam: 1. Sam. 25. Convenit vero aqua illis hominibus melius quam Septentrionalibus: quia naturae cholericae fuerunt, et in locis aestuosis ac feruentibus habitarunt, ut illae nimiae inflammationes salubriter sint aqua temperatae. Quod genus victus etiam in Istria, mea dulcissima patria, multum in usu est.
Dixi supra, ob aestum
dicitur Deus exusturus terram sulphure et sale, ut nihil ferat.
Christus Matth. 5 tres similitudines a triplici proprietate salis brevissime subindicat, in quiens: Vos estis sal terrae. Si sal infatuatum fuerit, in quo salietur? Ad nihil prodest, nisi ut eiiciatur, ac conculcetur ab hominibus: quia sal condit et conservat res, quia nulla alia res superest, qua salire possimus, quia alioqui nulli usui est. Quam triplicatam similitudinem, evolvi plenius in capite de Similitudinibus.
Leo ratione generositatis quidem et victricis fortitudinis, significat Christum,
religio Deo placeat, ac sit perpetuo mansura ac futura: omnemque sui abrogationem alto silentio premit, quasi nunquam sit desitura, aut aliquem finem terminumve habitura.
Quarto, nullum vult agnoscere successorem sive doctorem, sive doctrinam, qui aliquid rectius, Deo acceptius, et hominibus salutarius afferre queat, aut unquam debeat.
Quinto, non satis plene ac perspicue simul in uno loco hominis naturam describit, quae'nam et qualis ab initio creata sit, qua occasione ac quomodo postea mutata, quae eius ratio aut forma post mutationem existat; non propriissime
cultum, ad certa loca, ritus, homines et sacerdotes, ut nequeat credere, Deum illa etiam negligere, et quasi alio commigrare ullo modo posse: ut olim in Ethnicis, et nunc in Papistis viva experientia coram cernimus ac palpamus.
Tertio, Lex moralis vel inprimis sua natura perstringit hominibus oculos, et in se detinet, ut putent omnes illum ipsum hesperum aut luciferum praestitae disciplinae ac honestatis, quia est rarissimum et praeclarissimum quoddam decus, esse illud verum lumen, salutem mundo afferens. Atque ideo in eo haerent ac permanent, nullum ulteriorem servatorem aut
partes: noticiam et fiduciam, quod alibi prolixius exposui. Iam igitur ideo inculcat vetus instrumentum posteriorem partem seu fiduciam, quia agit cum populo iam converso, et noticiam veri Dei profitenti, seu Deum historica fide agnoscente. At novum Testamentum colligit primum Deo Ecclesiam ex hominibus ignaris Dei, ac verae pietatis. Quare plurimum eis inculcat, et ab eis exigit veram noticiam Dei, eiusque filii ac Mediatoris. Hinc est quod totam fidem una voce, nempe simul noticiam et fiduciam urget ac flagitat.
Haec igitur est diversitatis causa, quae studiose observanda
in ea consideranda sunt, eius veram doctrinam ac sententiam, veluti illato ei lumine, illustret, explicet, ac propius contemplandam oculis discentium pro ponat.
Multum ergo etiam in veteri Testamento conati sunt ei Prophetae detrahere hoc velamen, eiusque veram ac nativam faciem hominibus commonstrare: primum, dum a ceremonialibus sacrificiis et cultibus ad moralia, atque adeo ad cordis perfectam obedientiam eos sunt retrahere conati. Deinde, dum porro etiam ipsius cordis malitiam clarius et acriûs sunt insectati: dum item ab omni operum iustitia ad gratuitam Dei
oportet etiam ipsos oculos id perspecturos, sanos et idoneos esse, aut fieri. Si enim in rebus communis externaeque istius vitae quidam recte dixit, nostros oculos ad veritatem, tanquam noctuarum ad meridianam lucem caligare: multo profecto magis id in rebus divinis, nobis corruptissimis hominibus optimo iure tribuendum fuerit.
Dicamus igitur iam de alterius velaminis detractione, quod oculis cordique nostro inhaerere Paulus affirmat. Prius tamen aliqua de illo ipso interno velamine dicturi sumus. Quale porro et quantum sit hoc velamen, subinde in originalis
expiationis benedicti seminis in Genesi, et harum brutarum victimarum expiationumque necessario illos eo deduxit, ut illius quidem sacrificium in summa seu efficienti causa expiationis ponerent, haec autem Levitica, in ministeriali: id est, in causa instrumentali, per quam expiatio haec hominibus indicetur, distribuatur et applicetur. Huc facit, quod Paulus dicit, legem non abolevisse promissionem.
3 Magnitudo peccati, et irae Dei, per legem et quotidianas poenas monstrata, praestantia item hominis vel in aeternum puniendi, vel sufficienti antilytro aut precio
Isaaci: erat indicatus et modus apprehendendae eius benedictionis, nempe per fidem. Nunc ergo vice versa indicatur etiam divinitas eiusdem, quae proprie hoc sacrosancto nomine Iehova denotatur. Quasi dixisset Deus: Mi Moses, tu et popule Israelitice, multa audistis de quodam benedicto semine ex hominibus venturo, et idem cupide expectastis. Nunc igitur scito, eum non tantum hominem mortalem futurum, sed et Deum immortalem. Et quia tu nunc cupis scire quis ego sim, et quod sit meum verum nomen: scito, et ex hoc meo novo nomine certo cognoscito, tu et totus mundus, me ipsum verum ac
Meschiam.
Verisimile vero est, omnes primarias promissiones patribus datas de benedicto semine aut Meslia, diligenter â Mose in sua historia annotatas esse. Nam ea fuit vel nobilissima, maximeque necessaria hominibus materia historiae ab eo conscribendae. Non ergo eis indicaverat Deus sensum nominis sacro sancti Iehova Ero et Erit: nec dixerat eis clare, Ego ipse Deus vester Ero illud benedictum semen in quo benedicentur omnes gentes.
Utuero maxime sciverint Messiam fore Deum: tamen quod
et postea non intellectum, ac in superstitionem versum, suo Thalmud inserverunt, ut et alia multa. Certe non plane de nihilo est ista perpetua praedicatio et celebratio huius divini nominis prae omnibus aliis, quantumvis illustribus ac significantibus: quae praedicatio huius nominis non tantum ab hominibus, sed et â Deo ipse adhibetur.
9 Caeterum prolixa tractatio nominis Dei et uberioris cognitionis filii Dei, Exod. cap. 33 et 34 clarissimê hanc interpretationem et mysterii explicationem confirmat. Nem ibi Christus offensus Iudaeorum idololatria, videtur velle
transfert, sed etiam ex omnibus insultibus et conatibus satanae et impii mundi eandem clementer eripit: servet eam iam quoque, ac ab omnibus verae pietatis corruptelis, quae nunc multiplices, et supra modum perniciosae, et miro artificio coloratae fucataeque ubique excogitantur, et miseris hominibus obtruduntur, liberet, Amen.
QUOD PUNCTA HEB. AUT
vocales idem ab initio fuerint.
Non inutile fuerit dicere aliquid de ista pervulgata quaestione, an puncta seu vocales Hebr. sint iam olim in sacris Bibliis una cum
rerum, quam literae sonum significantes fuerunt) aut Deus ipsemet Adamo, vel alicui alii primorum illorum sanctorumque patrum literas coram, ut vehementer credibile est, tradidit, aut aliquem praestantem virum ad tale inventum suo spiritu excitavit ac perduxit. Si ipsemet Deus coram id munus hominibus largitus est: quid tandem verisimilius est, quam integrum id absolutumque, ut omnia eius opera sunt, dedisse?
Quod si quispiam homo tanti inventi author extitit, sive Adam ille fuerit, aut aliquis alius ingenio, longoque rerum usu caeteros mortales praecellens: si, inquam,
prorsus eodem modo meam sententiam in Appendicibus secundae editionis disputationis Vinariensis explicuissem: si forte quis magis eius autoritate moveatur. Disservi alioqui de hac re prolixe in resolutione disputationis Ienensis. Verba eius haec sunt, Ioan. 4: Noticia enim Dei, qualis nunc hominibus restat, nihil aliud est, quam horrenda idololatriae et superstitionum omnium scaturigo: iudicium in rerum delectu et discrimine partim caecum ac praeposterum, partim mutilum et confusum: quicquid industriae habemus, in vanitatem et nugas defluit: voluntas autem ipsa furioso impetu
supersunt, quos ab initio creavit Deus, sed per inobedientiam lapsumque ita immutati et inversi, ut vere iam secundum Theologiam, nova species dici queant, totaque specie aut genere differentes a sanctis angelis, qui in sua origine permanserunt: eadem ratione et de filiis dia boli, id est de hominibus pronunciari potest.
Coram hominibus igitur et Philosophia forte est adhuc eadem species hominis, quae fuit antea: sed Deus ac Theologia nequaquam concedent eandem speciem esse filios Dei, et filios diaboli: angelos lucis, et angelos tenebrarum: novos ac veteres homines:
per inobedientiam lapsumque ita immutati et inversi, ut vere iam secundum Theologiam, nova species dici queant, totaque specie aut genere differentes a sanctis angelis, qui in sua origine permanserunt: eadem ratione et de filiis dia boli, id est de hominibus pronunciari potest.
Coram hominibus igitur et Philosophia forte est adhuc eadem species hominis, quae fuit antea: sed Deus ac Theologia nequaquam concedent eandem speciem esse filios Dei, et filios diaboli: angelos lucis, et angelos tenebrarum: novos ac veteres homines: habentes imaginem Dei, aut formatos ad imaginem Dei,
Praeterea Theologia disputat de eo bono, quod in iudicio Dei pro vero bono haberi potest: at in homine omnia sunt contaminatiss. et damnatissima. Quid praestantius ratione? quid ea infensius Deo? Ergo nihil ea scelestius. Abominatio igitur est coram Deo, quicquid est sublime et praestans coram hominibus.
Summa, Originale malum est ille ipse fons omnis mali, omnisque culpae ac poenae in homine. Eum autem dicit Scriptura esse pravum, perversum ac distortum cor, quod tantûm ad malum ruit ac furit inde ab ima infantia: Gen. 6, 8. Ierem. 17. esse cor caecum ac induratum,
et fons omnis pravae actionis, cur accusatur, cur damnatur, cur in aeternum punitur? Quare aliquod, idque praecipuum originale peccatum aut iniustitia est ipsamet pessima voluntas, mala mens et malus animus, sic ex utero matris natus, nempe anima rationalis.
Platonici finxerunt aliis hominibus initio affundi aurum, aliis argentum, aliis viliores materias, indeque esse eorum diversitatem. Sic etiam Theologi aliqui somniant, Deum in creatione iam condito homini adiecisse quoddam accidens aut munus, quod essetimago ipsius et originalis iustitia, tanquam si formosam puellam corona
qua initio est omnis vera sanctitas comprehensa, et humano generi tradita.
Illud quoque leve nequaquam est, quod cum omnes aliae linguae multa inutilia, multa etiam iniusta ac denique foeda, turpia contineant ac doceant: sola haec tantum veram ac sacrosanctam, Deo placentem, omnibusque hominibus salutarem pietatem proponit.
Denique et hoc expendamus, quod cum Pythagoras, Plato et Cicero dicant, eum qui rebus nomina imposuit
accommodantium, modo mediocrem diligentiam ac operam, et alicuius brevis temporis assiduitatem, rectamque rationem in ea cognoscenda adhibeamus.
Nec etiam insuavis aut prorsus omni voluptatis condimento carens haec lingua est, ut multi falso opinantur, aut ab imperitis profanisque hominibus persuasi sunt, modo adsit sanus gustus, id est rectum iudicium, non prius perceptum praeiudicium, et sana omnique profanitate carens mens. Nam rectissime, teste Aristotele, vetustissimo versu dictum est: Id cuique suavissimum esse, quod ille cupit. Et sunt multi aut carnali quadam nausea,
quas et praecipuarum linguarum noticia ac instauratio est, frustra contra frementibus Sophistis, Monachis, Sacrificis et Antichristo ipso cum omnibus suis satellitibus.
Verum nunc, proh dolor, contra adeo detestanda ingratitudo ac veluti nausea aut fastidium tantorum bonorum, passim in hominibus exoritur, ut et caelestem veritatem scientes ac volentes, aut negligamus, aut facile corrumpi sinamus, aut denique eam ipsimet tetris errorum tenebris, corruptelis ac depravationibus involvamus: et cum alias liberales artes, tum praesertim linguas, tanquam parum fructuosas aut lucrosas
aliisque Christianis capitibus vere solideque constitui posse.
Atque haec quidem nunc brevissime, strictim de utilitate amplissimisque sacrarum Literarum fructibus dicta sint.
De honesto nihil attinet dicere. Haec enim summa laudatissimaque honestas vere intelligentibus hominibus esse censetur, verum ac viventem Deum audire, eius doctrinam cognoscere, ac voluntatem summo ardore studioque consequi. Nec est quod perperam iudicantium Epicureis cogitationibus iuventus moveatur, qui quodvis genus studiorum magis admirantur, praeclariusque esse autumant, quam sacram
raro tibi maximam optimarum rerum copiam depromit: quod in declamatione de Hebraea lingua prolixius ostendi. Verum dicetur de hac re aliquid etiam postea. nam pro necessitate aut magnitudine rei impossibile est nobis nunc disserere.
7 Septimo: Celebratur illud Thucydidis ab eruditis hominibus, qui dicit de sua historia, non eam esse certamen quoddam subitum praesentis gloriae, voluptatis aut victoriae gratia compositum: sed esse thesaurum quendam ad omnes consultationes, necessariumque usum occurrentium difficultatum omnibus temporibus propositum.
Vere id dici
propositum.
Vere id dici profecto posset, omnia Patrum scripta non solum sterilia, sed etiam adeo ad suae aetatis homines, tempora ac negocia restricta et coarctata, ut non ita valde nobis conveniant, nec adeo ingentem usum inde percipere queamus. At sacrae Literae ita sunt omnibus hominibus, temporibus ac controversiis seu dubiis appositae, et plane divina quadam sapientia et providentia attemperatae, adeoque commode ad omnia dubia respondent, ac si iam divinitus nobis de praesentibus negociis ac difficultatibus dicerentur, aut proferrentur. Quare non immerito dicit Paulus
Rege regum et Domino dominantium comprobatae.
10 Deus hoc consilio proposuit sacras Literas Ecclesiae, ut essent norma iudicii, sicut supra in eius mandato exposuimus. At patres nequaquam hoc fine scripserunt (quod ex ipsorum dictis probabimus:) sed tantum, ut potissimum sui temporis hominibus et controversiis servirent. Videndum vero sedulo est, in quem usum unum quodque paratum ac ordinatum sit, ut sic etiam eo utamur.
11 Omnes patres professi sunt, se sua ex sacris Literis hausisse: et inde, ut ex fonte et unica regula veritatis, omnia sua probare sunt conati.
de thesauris Dominicis.
Cyprianus sermone de Baptismo Christi: Hoc natura, hoc ratio, hoc (Domine) verbi tui clamat authoritas, hoc ex ore tuo audivimus: hîc invenit consummationem omnis religio. Primum est hoc mandatum, et ultimum: hoc in libro Vitae scriptum, indeficientem et hominibus et angelis exhibet lectionem. legat hîc vivum verbum, et in mandato meditetur Christiana religio, et inveniet ex hac Scriptura omnium doctrinarum regulas promanasse, et hinc nasci et huc reverti quicquid Ecclesiastica continet disciplina, etc.
Augustinus ad
ponantur: expliceturque diserte, quid vel verum, vel falsum, vel bonum, vel malum, vel sequendum, vel fugiendum esse synodus decernat. Nam isti cothurni ambiguarum, generalium et obsurarum formularum, qui iam in usu esse in Religione quoque incipiunt, cum nec in politia quidem ab honestis hominibus ferantur, aut ferri debeant, tum Deum contumelia afficiunt, tum veritatem cum errore commiscent, conscientias implicant et illaqueant, et denique maiora ac tristiora dissidia, scandala, ruinasque in Ecclesia subinde pariunt ac parient in omnem posteritatem.
revelationibus, et apparitionibus vel mortuorum, vel angelorum, scrutetur ac meditetur die ac nocte: quoniam in ea sint vita et salus ipsi reposita, possitque ea in omnibus difficultatibus ac necessitatibus, sive in docendo ac instituendo, sive in redarguendo ac refutando adeo solide absoluteque hominibus succurrere, ut omnis pietatis studiosus in plenum perfectumque hominem in Christo per eam erudiatur. Et denique adiecit ad summam commendationem, tantam esse istius Scripturae ac verbi firmitatem, ut caelum et terra potius sint transitura ac interitura, quam vel unicus eius apex aut iota.
Quis ex eorum infimis seductoribus aut rudissimis asinis ferre posset, ut alterutrum horum sibi tribueretur? Nemo ferme inter omnes homines est, exceptis plane mutis, qui non putetur posse utcunque sui animi sensa, si non eleganter ac praeclare, at saltem vel mediocriter declarare, ut ab aliis hominibus intelligi queat. At solus Deus, caeli terraeque creator, id vel non potuit, vel etiam malitiose noluit praestare?
2 Blasphemant illi nefarie, praesertim in Colloquio Vuormaciensi, Scripturam esse materiam litis. At Deus illam, teste Davide, Paulo et Petro, ut lucernam pedibus
causa describam. Is igitur hoc modo exagitat Scripturae obscuritatem.
In novo Testamento et Evangeliorum scripturis, etsi lux ipsa Christus Deus noster tota lege veteri adumbratus nobis loquatur: non desunt tamen magna et profunda mysteria, quae excutiantur, magnumque faciant hominibus negotium piis et eruditis, et de quorum interpretatione non satis inter eos convenit, ut de primo capite Evangelii Ioannis, ubi divini verbi qualitas explicatur: de Christi generatione carnali, quam Matthaeus contexit, qualiter ad Christum pertineat, quomodove ab illa qua Lucas recenset
ab illa qua Lucas recenset differat, eorumque diversitas conciliabitur de Mariae virginitate post partum, de Magorum adventu, de octo
beatitudinibus, de Evangelicis consiliis, de relinquendo pallio violentis hominibus, de altera maxilla percutientibus praebenda, de non resistendo adversariis, de iuramento, de divortio, de correctione fraterna, de sermone facto ad Capernaitas, Ioan. 6. de gladiis emendis, de tollendo sacculo et pera, de esu et potu in regno Dei promisso, de abscisione scandali, de die
differentiam fieri, imo omnes aptos indiscriminatim esse dicunt Erasmiani et Lutherani isti, non ad audiendam modo, sed ad tractandam et legendam caelestem philosophiam, committendo illam passim immaturis adolescentulis, levibus mulierculis, crassis senibus, stultis vetulis, Epicureique sensus hominibus, quae vix fidei rudimenta tenent. An putant (obsecro) isti, Prophetarum oracula faciliora, aut indigniora esse, quam Sibyllinarum folia? aut casu quodam Prophetas tot involucris suas sententias obvoluisse? Non certe: sed divina hac procurante dispositione, ut nisi spiritualis homo et
esse, quam Sibyllinarum folia? aut casu quodam Prophetas tot involucris suas sententias obvoluisse? Non certe: sed divina hac procurante dispositione, ut nisi spiritualis homo et exercitatus, ad earum intelligentiam possit pervenire: et ne sacra et divina doctrina ab indignis et carnalibus hominibus profanaretur aut conculcaretur.
Videor mihi tandem audire iam succensentem Erasmianum quempiam, nostramque, imo sanctorum doctrinam, veluti superciliosam improbantem: Bona (inquit) et sancta est divina Scriptura, et ad salutem hominum data: atque ut intelligeretur ab iis,
est, gratia autem et veritas per Iesum Christum. Item: Lex usque ad Ioannem: Non veni ut iudicem mundum: Iustitia patefit sine Lege: Rom. 3. et innumera alia loca, omnem legem ac opera a iudicio Christi excludentia, idem validissime confirmant.
Nihil necesse erat Christum novas leges hominibus imponere: satis, et plus satis legum iam alioqui erat in mundo, quae nos earum debitores et praevaricatores usque in infernum suo oneroso foenore deprimebant. Venit igitur, ut illis legibus pro nobis persalveret, imo ut maledictum legis pro nobis fieret, et chirographum eius laceraret:
inquam, vos alium finem aut consilium non indicatis, et multo minus probatis? Quis unquam audivit, alio tendere ullius superioris mandata ac instituta subditis proposita, quam uti serventur? O'blasphemam impietatem, et caecam furiosamque audaciam.
Sed nondum is furor rabiesque istis hominibus satis est, quod expressum totiesque iteratum Dei mandatum de bibendo sanguine filii Dei negant: pergunt insuper plusquam Gigantea audacia sibi ius rapere supra ipsa filii Dei sacramenta et institutiones, easque sibilicere invertere contendunt. Haec enim in eorum decreto sequuntur.
filius, ut supra audivimus, exactissime secutus est?
Dicunt illi, pro varietate temporum, hominum ac locorum. Num ergo Christiana religio adeo incerta et in constans est, ut pro tempore, locis ac hominibus variet? Hoc vero Turcae de suo Alcorano, et Iudaei de suo Thalmud dicere non ausint.
Sed audi, Christiane frater, bellas praedicationes, quibus hanc suam Babylonicam turrim, quidvis in Sacramentis et Religione mutandi, confirmant et constabiliunt
sed pro severo ipsius domini praescripto distribuat. Id ille se tantum tradidisse Corinthiis affirmat ac protestatur, quod a Domino acceperit: ideoque eius institutionem, quae sola sit audienda, ad verbum recitat. Toties item inculcat, doctrinam quam docet, non esse commentum: non etiam ab aliis hominibus accepisse, sed a Christo ipso. Quoties etiam in rebus non magnis destruitur expresso Dei mandato, idipsum mox confitetur, ne quis temere sua dicta aut dictata, ubi caret verbo Dei, pro divinis accipiat. Quare clare negat, se mandare, sed tantum consilium dare: et addit, se nulli
haeresin, sine omni verbo Dei, imo et expressissime contra ius ac fas, divinum simul et humanum, atque adeo etiam contra proprium ius aut decreta condemnare, et ab eo tempore crudelissime Christi membra propterea persequi et excarnificare. Nunc vero contra, eandem ut piam ac sanctam vult, quibus hominibus sibi videbitur, et etiam quibus sibi libebit conditionibus concedere.
Si est per sese suaque natura pia ac sancta, quo iure unquam antea ausus est eam condemnare, prohibere, et tam innumera Christi membra, propterea tam immaniter iugulare? Si est per sese impia, quo iure,
licere eis mutare in Sacramentis, quae videantur pro ratione temporum, hominum, locorum, et aliarum circumstantiarum. Si Christiana religio variat ratione circumstantiarum, actum est de Bibliis aut scripto iure, quod de una tantum quadam immota forma Religionis, quae omnibus temporibus, locis ac hominibus fit communis, loquitur. Res tota hoc modo ad arbitrium gubernatorum, qui sese ad circumstantias applicare poterunt, reducetur.
50 Denique quis est nunc omnium Pontificiorum scriptorum, qui quidem sero in tuendum Papatum incumbunt, qui illustrare conetur, aut sit conatus, ipsum
iustitia, iustificatio, gratia, imputatio, et imputativa iustitia) explicare, ut nostri scriptores faciunt: si quidem voluisset in praesentibus controversiis non suam sententiam in Paulum invehere, sed Pauli, aut potius Spiritus sancti doctrinam illustratam toti Ecclesiae, ut luceat coram hominibus, fideliter depromere, ac veluti in aureo quodam candelabro proponere. Verum ille nihil tale facit, sed tantum Sophistarum glossis Paulum obscurat.
Non ergo ille Pauli mentem detectis vocum involucris illustrat, sed potius nube erroris suarum violentarum glossarum faciem eius
nomina, quibus ista Apocalyptica bestia plena est, omnibus semet agnoscendum fugiendumque exhibuerit, quam si corporea specie (ut pingi solet) confusus ex variis figuris ater, vasto ignivomoque rictu, ignitis fulgurantibusque oculis, incuruis unguibus, et praegrandibus cornibus, sese pavidis hominibus subito visendum obiecisset.
Quapropter inexcusabilis es, ô omnis homo, qui in tanta luce Evangelii, gratiae ac beneficiorum Christi, et in tam horrenda ac palpabili tot abominationum desolatione, Antichristum non agnoscis: non illum una cum suis conciliabulis et nefariis
esse, ne quis intrare, multo minus eam incolere possit, et hominem esse inde rursus eiectum: at concursus ille Tigridis et Euphratis
est sursum et deorsum navigabilis, et loca circumquaque sita semper ab hominibus culta fuere: Dicuntur etiam illa flumina inde proprie ex Paradiso egredi, et quidem ex uno fluvio. At praedictus locus non emittit ex se 4 flumina, sed tantum alluitur a duobus aliunde venientibus. Denique ibi clare de diversis 4 fluminibus et 4 ipsorum propriis nominibus dicitur.
interclusa est, interfluenteque introrsum amne, planities, quae intra montes erat, pelagus facta, cum fluat in interiora amnis, nulla ex parte exitum habens: atque ita ipsae gentes pristino aquae usu fraudatae, afficiuntur permagno detrimento. Nam hyberno tempore Deus illis, quemadmodum aliis hominibus, pluit: sed aestate, cum serant pisum et sesamum, aquam desiderant. Igitur cum nihil eis aquae tribueretur, ad Persas venerunt viri atque mulieres, stantesque pro foribus regis, cum eiulatu vociferabantur. Tunc rex his qui maxime indigebant, portas reserari iussit, utique eas, quae ad
videtur. Denique nomen Perath pro Euphrate Scripturae notissimum est, et de toto Euphrate dicitur sursum ac deorsum. Postremo totum illud, quod dicitur de eiectione hominis ex paradiso, mera fabula est, si loca confluentis Euphratis et Tigridis sunt Paradisus. Nam illa semper fuerunt culta ab hominibus.
DEMONSTRATIONES CERTITUDINIS SACRARUM LITERARUM, ET religionis Christianae.
Profani et
sive religiosos aliarum religionum, veris Christianis insidiatos esse: quinetiam eos horribiliter et crudeliter esse persecutos. Contra veri Christiani nihil tale contra haereticos aut gentiles unquam sunt moliti.
36 Esse quosdam malos genios, et etiam bonos, illosque adversari bonis hominibus et omni honestati, experientia vel in ipsis obsessis docet. At de hisce utrisque et eorum natura ac operibus nulla prorsus scientia aliquid certi ac explicati habet, praeter solam Christianam doctrinam.
37 Quicunque huic doctrinae contradicunt, affectibus suis tantum sine
hinc omnis error oritur.
38 Cum religionem praescribere sit solius Dei, oportet eam doctrinam esse veram, quae Deum suum autorem profitetur. Solus enim Deus sua caelestia mysteria pernovit: solus etiam omnis veritatis, praesertim summae, fons est. At sola nostra hoc facit: reliquae ab hominibus inventae sunt, et ab hominibus inventas se esse non negant.
39 Omnia Ethnicorum sacrificia initio a Iudaica religione accepta, derivataque ac detorta sunt. Itaque cum haec sit, a qua reliquae originem duxerint, necesse est eam demum veram esse.
38 Cum religionem praescribere sit solius Dei, oportet eam doctrinam esse veram, quae Deum suum autorem profitetur. Solus enim Deus sua caelestia mysteria pernovit: solus etiam omnis veritatis, praesertim summae, fons est. At sola nostra hoc facit: reliquae ab hominibus inventae sunt, et ab hominibus inventas se esse non negant.
39 Omnia Ethnicorum sacrificia initio a Iudaica religione accepta, derivataque ac detorta sunt. Itaque cum haec sit, a qua reliquae originem duxerint, necesse est eam demum veram esse.
minimis praeceptis violaverit 171
Vos estis sal terrae 201
6. Remitte nobis debita, sicut et nos remittimus 203
Ne nos inducas in tentationem 221
Lucerna corporis est oculus, etc. 201
Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis 216
Nolite soliciti esse de crastino 221
Haec omnia gentes curant 188
Nonne anima pluris est quam alimentum, etc. 223
7. Nolite iudicare, ne iudicemini 185
Quaecunque vultis ut faciant vobis homines,
estis quam passeres multi 205
Ne metuatis ab iis qui corpus occidunt. 220
Ne sumatis peram aut baculum, aut pecuniam in via 189
Nolite soliciti esse, quomodo aut quid loquamini 221
Non veni mittere pacem, sed gladium. 215
Qui abnegaverit me coram hominibus, etc. 195
11. Qui minor est in regno caelorum, maior est Baptista 183. 184
Regnum caelorum vim patitur 189. 190
Tune es ille veniens, aut alium expectamus 191
Venit filius hominis bibens et comedens 221
12. Beati oculi et
sunt membra in uno homine 188
13. Charitas omnia credit, omnia suffert, omnia sperat 218
14. Gratias ago Deo meo omnibus vobis magis largius loquens 254
Loqui aedificationem 187
Quandoquidem sectatores estis spirituum ibid.
Qui hominibus prophetat, loquitur aedificationem 228
Qui ignorat, ignoret 191
15. Ero mors tua 161
Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur 217
Sic erit et resurrectio 188
2. Cor. 2. Ideo scripsi, ut cognoscerem probationem vestri 258
258
13. Propterea haec absens scribo, ne praesens, etc. 191
¶ Gal. 1. Deo visum est revelare filium suum per me, etc. 258
Notum facio vobis evangelium, quod praedicavi vobis 173
Num Deum aut homines suadeo 194
Si hominibus placerem, servus Dei non essem. ibid.
2. Ab iis vero qui videbantur esse aliquid, etc. 260
Cum autem venisset Petrus Antiochiam, palam illi restiti, etc. 250
Cum vidissent, quod creditum mihi est evangelium praeputii,
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 375
Ex gratia excidistis, qui per legem iustificamini 192
Qui in lege iustificamini, gratia excidistis 194
Qui sunt Christi, crucifixerunt carnem suam cum affectibus et concupiscentiis suis 376
Si hominibus placerem, servus Christi non essem 193
6. Nam qui seminat in carnem, etc. 201
Quicquid enim seminaverit, hoc et metet 249
Si quis sibi videtur aliquid esse, cum nihil sit 272
¶ Ephes. 1. Reconciliare omnia quae sunt in caelo et in
ibid.
apostrophorum motus 271
apparere quis dicatur 85. 86
appositionis in Scriptura usus 258
appositionum maxima varietas 245
appositionibus qualibus Scriptura utatur 302. 303
Aqua quibus hominibus maxime conveniat 336
aquae similitudo 384
aquas esse factas, Scripturae testimonia 125
Arabes unde corruptelas rerum et nominum Christi in suum Alcoranum transtulerint 362
Arabia Petraea 337
Aratus a Paulo
ibid.
ad Doctrinam simplicem quae referenda. ibid.
in Doctrina Christiana genus quoddam studendi et proficiendi insincerum 11. caelesti ne per philosophiam decipiamur, summopere cavendum 12. de bonis operibus unde maximi errores hominibus oriantur 321
dominae quales in non renatis regnent 376
Dominici de Soto epistolae ad Romanos explicatio qualis 439
Dominus quatenus spes nostra 186. 187
Domini viae planae 5
domus, pro familia 194
ibid.
lex in qua relatione infirma et egena 237
lex membrorum quid Paulo 376
lex moralis quatenus disciplinam flagitet 287
lex moralis quatenus hominis corruptionem damnet 284
lex moralis quatenus hominibus oculos perstringat 345
lex qua ratione cur condemnet 348
lex quomodo Evangelio cedat 7
lex quomodo iram operetur 215
lex quomodo non aboleverit promissiones 350. 351
lex quomodo operetur iram 319
198. significatio quomodo cognoscenda. ibid. resalvendae ratio. ibid. significatio quae arripienda. ibid.
metaphorae, allusiones aut similitudines brevissime tractatae quantam rerum copiam complectantur 285. dulces quae 200. quae ab hominibus ad Deum transumantur 199. quomodo a rebus plurimis sumantur 197. reciprocae 198. scripturae 283
metaphoras liberius in Hebraea lingua quam in ullo alio sermone usurpari 197
ad Metaphoras quae voces sint referendae 199
metaphoris
165. verba quomodo saepe ponantur 182
noticiam et res scibiles quomodo philosophi distinguant 11
novus homo 375. 376
novi hominis creatio quid patribus 342
novum Testamentum ante excidium Hierosol. conscriptum 444. ex quibus hominibus Deo ecclesiam colligat 345
numerum finitum pro infinito in literis S. plerunque poni 90
a Numero plurali ad singularem subito transire Scripturam. ibid.
numeri plures si ponantur, Scripturae Sacrae mos 91
in Universalium et particularium sententiarum materia quid observandum 216. 217
Universaliter dicta saepe ad speciem restringenda 218
Vocabulum unum in Scriptura secundo in eodem loco positum, saepe diversa significare 86
Vocabula ab hominibus ad Deum translata, qualia 169
vocabulorum in Sacris usus 229. quorundam versio inepta unde 367. significationes cur non raro mutentur 162
in Vocabulorum significationibus quid considerandum. ibid.
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.