Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: venisse

Your search found 140 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 64-83:


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 775 | Paragraph | SubSect | Section]

fidei nostrae: primae Petr. tertio. Hic sane profectus cumprimis ex hoc studio quaerendus, hauriendusque est. 52 Veritas ubique, praesertim autem in Theologia, est fons boni: ut et Plato docet. Contra, error ac mendacium est fons mali. Quare Christus dicitur rex veritatis: et ad hoc venisse, ut veritatem propaget. Contra Satan est pater mendacii. Non sine causa igitur Christus flagitat tam solicite ac severiter ab Apostolis et omnibus piis, ut eius sermonem sedulo servent: et Paulus a doctoribus inprimis, ut caeleste depositum purum illaesumque custodiant: Ioan. 14. 17. 1.


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 801 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ita ut submerso Pharaone totus populus Israel ei crederet. Sic Samuel est a populo agnitus pro vero Propheta. Sic David est comprobatus, quod sit vir secundum cor Dei: sic et alii prophetae, sic Apostoli quoque agnoverunt, et Deus ipse caelitus testa tus est IESUM esse filium suum, et eum a Deo venisse, et nomine Dei fidelissime dicere quae ab ipso audisset. Sic ille porro edo cuit et misit Apostolos suos, sicut ipse a patre missus fuit, instructos certissimis ac evidentissimis miraculis, ita ut testarentur de eo verissime coram toto orbe terrarum, adeo ut non illi loquerentur, sed


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 943 | Paragraph | SubSect | Section]

de hisce figuris dicetur aliquid in Capite de evidentia styli, aut de eo quod est ante oculos rem facere. IMAGO est, cum illustri quadam ac gloriosa pictura aut specie, persona quaepiam aut res producitur: ut cum Christus dicitur ita a patre omnibus donis largissime ornatus aut ditatus venisse, sicut solent patres unigenitos pro dignitate condecorare. Ioan. 1, Vidimus gloriam eius, ut gloriam unigeniti, plenum gratia et veritate. Sic cum Christus sub typo Solis in Ecclesiam producitur, Psal. 19. Sic cum Deus puniens atrociter impios per imaginem ebrii gigantis,


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 973 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fuisse peccatum. Item cum dicit Paulus Tit. 3, nos non esse servatos ex operibus iustis, quae nos fecerimus, sed ex Dei misericordia: non ponit ulla in nobis iusta opera, quibus nostra salus tanquam causa nitatur. Quod exemplum citat ipsemet Nazianzenus eo loco. Sic igitur negat Christus, se venisse ut voluntatem sua faceret: id est, propriam quandam voluntatem a patris voluntate separatam, quam certe nullam habuit. Nam quaecunque in ipso fuit voluntas, sive divina sive humana, distincta quidem fuit in sese a patris voluntate, at non separata, sicut Iudaei imaginabantur: ut qui


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 973 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hunc mundum, ita scilicet, ut Iudaei arbitrabantur, qui patrem a filio separabant, cum pater contra non nisi per filium manifestatum in carne, mundum regat. Ergo non simpliciter removetur pater a mundi imperio, sed corrigitur in ea re Iudaeorum error. Sic dicit Christus, se non venisse ut faceret voluntatem suam, sed voluntatem patris: Io. 2 et 6. Sic dicit hanc doctrinam non esse suam, sed eius a quo erat missus, Io. 7. neutrum simpliciter, sed ex eorum sensu, qul ipsum a patre separabant, quum revera una sit patris et ipsius voluntas ac doctrina. Sic dicit caecum


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 975 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

responsum ad suam quaestionem, et insuper seipsos condemnassent. Nempe enim sponte cogitassent, Baptistam satis indicasse quis nam sit Iesus, et unde suam potestatem habeat. Sic interrogatus de censu, interrogat ipse de imagine numismatis, indicans eos iam sub externo rege esse, eoque Meschiam venisse, et totam illam politiam et sacerdotium desiisse: quare non esse amplius litigandum de externa libertate. Usitatum enim est, ut potissimum sui gubernatoris moneta in unaquaque regione sit in usu. Videtur nonnunquam interrogatio in se responsionem includere. Rom. 6. quem igitur fructum tum


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 978 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

transferre, cum talia solus Deus faciat, fide tamen apprehensus. Psal. 119, Iudicia tua adiuvabunt me: id est, tu ipse per et secundum verbum tuum. Matth. 10. Luc. 12, Non veni mittere pacem, sed gladium. Veni enim separare. Ubi videtur affirmare se ex professo ad hunc finem venisse, et tamen loquitur de accidentario fine, qui alioqui culpa diaboli consequitur. Aliquando tribuitur aliquis effectus remotiori causae, aut etiam solum occasioni alicui. Sic dixerat Caesar strata acie optimatum: Hoc voluerunt: id est, me infestando huic suo malo occasionem praebuerunt: iuxta


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 983 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

iudicari aut administrari hunc mundum, ita scilicet, ut Iudaei arbitrabantur, qui patrem a filio separabant, cum contra pater non nisi per filium manifestatum in carne mundum regat. Ergo non simpliciter removetur pater a mundi Imperio, sed corrigitur in ea re Iudaeorum error. Sic dicit se non venisse, ut faceret voluntatem suam, sed voluntatem patris. Sic dicit hanc doctrinam suam non esse, sed eius a quo erat missus. Neutrum simpliciter, sed ex eorum sensu, qui ipsum a patre separabant, quique putabant eum suam voluntatem aut cupiditatem explere, et suam quandam falsam doctrinam


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 985 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

loquitur: aut, Nemo loquens bono spiritu, potest dicere IESUM anathema. Nemo potest dicere Dominum IESUM, nisi per Spiritum sanctum: id est, sic de eo ex animo sentire ac profiteri. Sic qui ei Ave dixerit, Nec Ave quidem ei dixeritis: id est, familiarius cum eo versatus fuerit. Qui negat IESUM venisse in carne: id est, illam doctrinam corrumpit, aut Domino IESU officium mediatoris adimit. Nomen eius erit Emanuel, Nomen eius erit IESUS: id est, erit verus servator. Sic Hebr. 11, Si recordati fuissent prioris patriae unde exierant: id est, si voluissent eo reverti. Sic nunc Synergistae


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 993 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

NARRATIONIBUS. In narrationibus apud Hebraeos plurimum praecedentes figurae Anticipatio, Prolepsis et Recapitulatio adhibentur. Sic Gen. 21, Agar dicitur errasse circa Beerseba puteum iuramenti: quod tamen nomen ei puteo postea impositum est. Sic Numer. 13, narratur exploratores venisse usque in vallem Escol aut Botri: quod tamen nomen postea demum ab eventu sumpti inde Botri proculdubio a Moyse ipso inter scribendum impositum est. Multa huius generis exposui in capite de Varia perturbatione aut transpositione vocum et sententiarum, atque adeo rerum: simul et


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 999 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sim nostis: cum contrarium mox affirmet. Sed loquitur de noticia communi, crassa et externa, et secundum ipsorum opinionem: quasi dicat, Vos quidem putatis, quod me optime noveritis, et nostis sane suo quodam modo. Sic forte et illud accipi exponique posset, cum Christus fatetur, se venisse mittere ignem et gladium in terram, venisse disiungere filium a patre, et filiam a matre sua: cum tale dissidium occasione Evangelii satan, non Christus excitet, qui vult nos pacem habere cum omnibus. Item illud, Quid est facilius dicere, Remittuntur tibi peccata tua: aut, Surge et ambula?


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 999 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sed loquitur de noticia communi, crassa et externa, et secundum ipsorum opinionem: quasi dicat, Vos quidem putatis, quod me optime noveritis, et nostis sane suo quodam modo. Sic forte et illud accipi exponique posset, cum Christus fatetur, se venisse mittere ignem et gladium in terram, venisse disiungere filium a patre, et filiam a matre sua: cum tale dissidium occasione Evangelii satan, non Christus excitet, qui vult nos pacem habere cum omnibus. Item illud, Quid est facilius dicere, Remittuntur tibi peccata tua: aut, Surge et ambula? Iugulat igitur eos suo gladio: argumentatur


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1021 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

filios Dei fieri, credentibus in nomen eius. Ubi per Credentibus, exponit, quidnam sit Christum accipere, nempe credere in eum. Sic ibidem, per (Plenum gratia et veritate) exponit illa antecedentia (Gloriam ut unigeniti a Patre.) Tale et illud videri posset, quod ibidem Ioannem Baptistam affirmat venisse in testimonium: et mox explicat, Venit in testimonium, ut testetur de luce. 2 Cor. 4, Quod si velatum est Evangelium nostrum, in pereuntibus velatum est: in quibus Deus excaecavit mentes incredulorum. Per vocem (Incredulorum) exponit praecedentia, quinam sint pereuntes, aut in quibus


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1041 | Paragraph | SubSect | Section]

veniens: id est, qui debet venire. Sicut Baptista iubet suos discipulos dicere Christo: Tune es ille adveniens, aut alium expectare debemus? Iohann. primo, Impostores negant Christum venientem ἐρχόμενον, in carne, id est venisse. Quae enim in Praesenti dicuntur, quasi ante oculos sistuntur: at quae in Praeterito aut Futuro, ea veluti ex oculis nostris removentur. Duodecimo, huc referre queas illas notissimas et frequentissimas Scripturae locutiones, quod flagitando veram animi bonitatem ac obedientiam,


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1051 | Paragraph | SubSect | Section]

Aenea Antenoreque et vetusti iure hospitii: et quia pacis reddendaeque Helenae semper authores fuerant, omne ius belli Achivos abstinuisse: casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem rege Philemone ad Troiam amisso, quaerebant: venisse in intimum maris Adriatici sinum: Euganeisque, qui inter mare alpesque incolebant, pulsis, Henetos Troianosque eas tenuisse terras: et in quem primûm egressi sunt locum, Troia vocatur: pagoque inde Troia nomen est, gens universa Veneti appellata: Aeneam ab simili clade domo profugum, sed


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1051 | Paragraph | SubSect | Section]

mare alpesque incolebant, pulsis, Henetos Troianosque eas tenuisse terras: et in quem primûm egressi sunt locum, Troia vocatur: pagoque inde Troia nomen est, gens universa Veneti appellata: Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes, delatum: ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse, Troia et huic loco nomen est: ibi egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore, nihil praeter arma et naves superessent, cum praedam ex agris agerent: Latinus rex, Aborigenesque, qui tum ea


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1101 | Paragraph | SubSect | Section]

ad quam eiusque vicinas scribebant: sicut Evangelistae etiam aliqua Latina vocabula usurpant, ut Praetorium, Custodia, Spiculator, Centurio, Census, Denarius, Miliare, et alia. Talis est illa utilis observatio in descriptione temporis, resurrectionis Domini, cum Matthaeus dicit, Mariam venisse in extremo sabbati, cum iam illucesceret in primam diem sabbati, aut hebdomadae. Describit enim matutinum tempus, cum prius sabbatum desinere, et novi primae diei diluculum lucescere inciperet. Dicitur enim id ratione Romanae consuetudinis, qui ab ortu solis usque in alterum ortum, diem


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1105 | Paragraph | SubSect | Section]

promittitur benedictio, et benedictum semen orbi terrarum benedictionem acquisiturum: contra vero ipsum semen benedictum sumit in se maledictionem legis, et peccata mundi, testibus Baptista et Paulo. Hinc igitur sunt tot phrases veteris ac novi Testamenti. Hinc etiam Ioannes dicit, filium Dei venisse ut destruat opera diaboli. Deus nudum Adamum induit pelle ovis, id est, agni Dei: quod proculdubio significavit nos nudos et carentes gloria Dei, sine omnibus operibus iustificari. Ex illa igitur prima nuditate et induitione velleris ovilli, sumpsit Paulus illas suas locutiones,


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

clare ostendunt, bona opera improprie dici nostra merita. Haec enim sunt eorum verba inter alia: Dei tanta est erga homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quae sunt ipsius dona. Denique ne singula huius sessionis propalam impia persequar, anathematizant eos qui dicunt, Christum venisse in hunc mundum ut esset redemptor, et non etiam legislator. At Ioannes contra disertissime legislationem soli Mosi, et gratiam soli Christo adscribit, inquiens: Lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum. Item: Lex usque ad Ioannem: Non veni ut iudicem mundum:


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1205 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

enim alias linguas inde deductas esse, sagaciter inquisitis originibus, aut primis thematibus ostendi potest. Unde probatur hanc religionem et vetustissimam et perpetuam fuisse. 6 Probatur etiam ex propagatione literarum, quae inde ab Orientalibus et Iudaeis per Cadmum ex Phoenicia venisse ab Herodoto scribuntur. Cadmus Hebraeis Orientalem sonat, Tebe bonum solum. Ipsa nomina et ordo literarum Graecarum testantur Hebraeam originem, quae Hebraeis quidem in suo etymo concinnam habent significationem, ut Hieronymus in Epistola ad Paulam Urbicam ostendit: Graecis vero plane


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.