Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suam

Your search found 2749 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 23-51:


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nomine Diocliam appellauit. Et quia Dalmatinus erat origine, nobilius edificium prope Salonam edificari iussit in modum urbis munitissime, quasi imperiale palatium, in quo templa facta sunt ydolorum Iouis, Asclepii, Martis, sicut apparet usque in hodiernum diem. In hoc edificio Dioclitianus matrem suam habitare fecit tradens ei Salonam cum tota prouincia. Hoc scilicet edificium Spalatum dictum est a pallantheo, quod antiqui spaciosum dicebant palatium. 3Huius temporibus Gaius, similiter natione Dalmaticus, summus pontifex factus est apostolice sedis. Fuit autem iste Gaius


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

autem summus pontifex Pelagius mortis debitum soluit, cui successit beatus Gregorius doctor. Iterum ergo Honoratus supplicauit beato Gregorio, ne a suo prelato super ordinis susceptione tantam molestiam sustineret. Papa uero, secundum quod decessor eius mandauerat, Natalem per epistolam suam comonuit et precepit, ut a molestatione sui archidiaconi iam cessaret. Sed cum Natalis sue peruersitatis non reuocaret habenas, Honoratus tot grauaminibus ac laboribus fatigatus demum suo archiepiscopo acquieuit. Cum ergo fuisset in presbiterum ordinatus, statim Natalis conceptam sui cordis


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et Cresimiri, eorum patricii et regis Chroatorum. Pater uero eiusdem archiepiscopi uocabatur Prestantius, qui eodem tempore primarius erat, hoc est rector, ciuitatis Spalatine. 3His temporibus Geyza, quartus dux Ungarorum, christianus effectus, cepit gentem suam ad ritum christiane professionis paulatim atrahere dans libertatem christianis edificandi ecclesias et nomen Christi publice predicandi. 4Mortuo denique Paulo archiepiscopo, substitutus est Dabralis, Spalatensis natione anno domini millesimo tricesimo, temporibus principum


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesia, que non erat tunc episcopalis sedes. Omnes enim ciuitates predicte ad regnum Chroatie pertinebant. Iaderensis episcopatus non magnam habuit parochiam propter uicinitatem Nonesis et Belgradensis episcopatuum. Cum autem Belgradensis ciuitas destructa fuisset a Venetis, mutauit sedem suam in Scardonam. Traguriensis episcopatus, quia sue metropoli uicinior erat, maiorem diocesim sortitus est, uidelicet castrum Sibinicense cum tota sua iupa, protendebatur enim fere usque ad fluuium Cetinensem. Fuit etiam episcopalis sedes apud Mucarum eratque sua parochia a confinio Craine usque


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et ego nullatenus audeo. Nunc uero euntes gentem illam obseruare facite omnia, que a uenerabili fratre nostro Maynardo sancte Rufine episcopo cardinali sinodaliter statuta sunt, quoad usque legati nostri illuc accedant . His auditis ab aspectu domini pape sese gradu concito submouerunt ad suam prouinciam regredi properantes. Tunc Cededa Vlfum presbiterum requisiuit dicens: Dic mihi, quid utilitatis nobis contulit domini pape adisse presentiam? Cui Vlfus respondit: Quod ardenti animo desiderasti me laborante adeptus es . Ad hec Cededa: Quid ? inquit. Vlfus dixit:


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et exenia consequebatur ab eo. Sed quod ei de pontificatu Spalatino promiserat, nolebat ducere ad effectum. Tunc instante episcopo promisit archidiaconus talique ipsum calliditate decepit. Statuit namque diem, qua Spalatum ueniens missam caneret, admonitionem faceret, ne tanto tempore sinerent suam ecclesiam pastore uiduatam manere. Et inter hec uerba pollicitus est archidiaconus primam se uocem electionis de persona episcopi emissurum. Quid plura? Venit episcopus, missam cecinit, admonitionem fecit, sed is, qui se in ipsius electionem proclamaturum promiserat, nichil dixit. Videns autem


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Raynerius archiepiscopus cum eo. 7Tunc Martinus insularum episcopus recuperata sanitate iam compos mentis effectus, querelam domino pape de sua expulsione et de Lucari intrusione deposuit. Summus uero pontifex auditis et cognitis cause meritis Lucarum deposuit, Martinum uero ad suam sedem remisit. 8Eo tempore Emanuhel inclite memorie apud Constantinopolim imperabat. Tota autem Dalmatia et pene Chroatia uniuersa subiecta erat principatui eius. Ipse autem erat benignissimus circa omnes sibi subiectos, non tributorum exactor, sed diuitiarum suarum


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuium multum reuerenter salutans ualde honorifice ab imperatore susceptus est et quamdiu ibi mansit, satis uenerabiliter impensis ex curia affluenter exhibitis procuratus est. Cum autem redeundi licentiam a principe postulasset, donauit ei munera pretiosa satis et non pauca. Sicque ad ecclesiam suam gaudens et locuples est reuersus. 10Fuit autem Raynerius uir ualde constans et intrepidus nec patiebatur aliquid de iuribus et facultatibus ecclesie deperire. Unde factum est, ut quodam tempore iret ad montem Massarum, ut exquireret quedam predia ecclesie, que a Sclauis


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

archiepiscopi. Et quia ille idem erat, ad cuius manus depositum illus iusserat archiepiscopus tradi, reddiderunt totum illud dolium, in quo fuerant opes ille recluse. Receptis uero omnibus reuersi sunt. De rebus itaque illis quedam ecclesie date sunt, de aliis fecit communitas uoluntatem suam. De Petro et altero Petro archiepiscopis 1Post mortem uero Hemanuelis imperatoris, cum redissent Spalatenses ad dominium Hungarorum, electio facta est de quodam Petro Hungaro, filio Chitilen, qui erat nobili genere ortus. Cum ergo


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dissimularent conuerti, statim archiepiscopus fecit omnia bona eorum diripi eosque anathematis uinculo innodatos cum magno opprobrio de ciuitate expelli. Tunc predicti fratres uidentes se maximis iniuriis dampnisque affectos ad mandatum ecclesie sunt reuersi fecitque eos archiepiscopus suam heresim, tactis sancrosanctis euangeliis abiurare ipsosque ab excommunicationis nexu debita solempnitate expediens, ipsorum bona restitui fecit. Sic autem omnes illi, qui per ipsos decepti fuerant, ab heretica sunt contagione mundati. 4Eo tempore mortuo rege Bela Henricus


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

habere, uoluit eum se uiuente in regem inungi. Inuitatus autem Bernardus a rege in Hungariam est profectus. Ibique cum aliis prelatis ecclesiarum regni Hungarie qui ad solempnitatem iocunditatis regie confluxerant, regis filium coronauit multisque a rege honoratus muneribus ad ecclesiam suam reuersus est. 6Eo tempore facta est dissensio inter Henricum regem et Andream ducem, fratrem eius fugatusque est bis Andreas ad maritimas regiones, cui Bernardus archiepiscopus satis bene et honeste obsecutus est. Post hec eo in Hungariam regresso maior cepit inter fratres


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

affinitate contracta cum Lascaro rege Grecorum ultra progreditur. Accepit enim filiam eius suo filio primogenito Bele in uxorem. Exinde peragratis Gretie finibus, ascendit in Bulgariam, ubi ab Oxano Bulgarorum rege detentus est, nec ante abire permissus, quam plenam ei securitatem faceret, quod ei suam filiam matrimonio copularet. Sic autem Andreas rex peregrinationis sue completo itinere, ad sua regna reuersus est. Nos uero his breuiter prelibatis ad materiam redeamus. XXVI. De promotione Guncelli 1Erant autem tunc temporis maiores in


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uir discretus et relligiosus, non tamen de rerum circumstantiis, que in huiusmodi processibus inquirende sunt, curiosus extitit indagator. Vnde consecrationem ei facile tribuens, precepit sibi, ut pro petendo pallio apostolico se conspectui presentaret. 7Venit ergo Guncellus ad suam ecclesiam consecratus nimiumque ad exercenda pontificalia festinus et promptus nondum optento pallio ecclesias consecrabat, celebrabat ordines et se ubique archiepiscopum nominabat. 8His temporibus misit summus pontifex quendam apochrisarium suum, nomine Acontium, natione


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero tam magna erat reuerentia hominum et deuotio, ut uiri et mulieres in eum cateruatim ruerent, satagentes uel fimbriam eius tangere, aut aliquid de paniculis eius auferre. 14Sed iam ad propositum redeamus. Transcurso autem punitionis sue biennio, uenit Guncellus ad ecclesiam suam misitque ad curiam et restitutum est ei pallium, quod ab Acontio fuerat interdictum. Tunc archiepiscopus non equis aspiciebat oculis omnes canonicos, qui sibi fuerant aduersati. 15Eo tempore mortuus est Gruptius archidiaconus. In cuius locum canonici elegerunt Cataldum,


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et raptis clauibus a custode, introduxerunt eum in ecclesiam uiolenter. Que res, postquam ad aures Acontii peruenit, misit et totam ciuitatem interdicto supposuit. Cessatum est autem a diuinis fere per annum. Guncellus autem archiepiscopus erat eo tempore in Hungariam profectus. Sed ad ecclesiam suam rediens, non satis discrete absoluit interdictum legati. 4Interea legatus Acontius in Bosnam profectus pro exterminandis hereticis multo ibi tempore laborauit. Erat autem corpore imbecilus, sed zelo catholice fidei ualidus propugnator. Cum ergo forti fuisset languore


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

inimicum affectaret super caput sibi imponi? Cum ergo Domaldus castrum illud securus iam insideret, cepit a principio, utpote uersutus et cautus, simulare bene se uelle cum Spalatensibus uiuere. Attamen dolorem, quem pro sua delectione conceperat, callide dissimulans, explorabat tempus, quando suam posset iniuriam uindicare. Sed quia plura facinora Spalatenses communiter in Deum commiserant, que communi erant pena plectenda, idcirco Domaldi machinationes sortiri potuerunt effectum. Cum enim absque reatu periurii non potuissent ipsum Domaldum de comitatu eiecisse, nec sine sacrilegio


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

noluit, quippe cui numquam pene canonicorum facta, licet honesta, placebant. Postmodum uero, uidens omnia de promotione archidiaconi rite ac canonice processisse et quia nulla erat scintilla discordie inter canonicos, ex qua posset refragrandi materiam finaliter inuenire, assensum prebuit et dans suam benedictionem ei archidiaconatum confirmauit propriaque manu installauit eundem. 2Erat autem archidiaconus competenti scientia preditus et in executione sui officii, prout ei possibile erat, satis feruidus et intentus. Amator iustitie, nequitie detestator nimioque zelabat


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

incepti. Tunc seorsum ad archidiaconum ueniens latenter a sotiis blandis temptabat eum demulcere loquellis timens, ne qua criminalis actio contra se intentaretur ab eo. Sed archidiaconus parum credulus blanditiis archiepiscopi sciens eum consuetum esse cum tempore uerba uultumque mutare, causam suam coram cardinali sollicite promouebat. Sotii sui omnes recesserant preter unum. 9Itaque die statuta ambe partes ad iudicium accesserunt. Tunc archidiaconus conscripto libello cepit in archiepiscopum quedam crimina denuntiando intentare. E contra archiepiscopus cum suo cetu


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

lupo opponeret, sed potius se actore inter fratres passus erat tanta scandali certamina excreuisse. Tunc requisiuit a partibus, an uellent ante diffinitionis calculum in pacis ac dilectionis redire consensum. Guncellus absque ulla cunctatione aquieuit, nil enim aliud affectabat, nisi pedem suam de laqueo eruere, in quem ipse inciderat, dum aliis prepararet. Sui uero complices, ut erant in peruersitatis proposito indurati, ceperunt contra archiepiscopum tumultuari consensum adhibere negantes. Contra quos cardinalis multum aspera uerba intorquens uix eorum sedauit tumultum. Tandem


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nepos comitis Petri de Chulmia, ut exiens ueniret ad predam Spalatinorum pecorum et Tragurinorum. Qui armata equitum turma non modica clam equitauit ad locum, qui dicitur Basilen, ubi magna ouium multitudo pascebatur et abstulit de ouibus Spalatensium octoginta fere milia et abduxit eas in terram suam nichilque Spalatenses recuperare potuerunt. Verumtamen armato sepius nauali exercitu magnam partem terre ipsius depopulati sunt. 5Eo tempore erat quidam senex Duimus nomine, qui licet esset etate maturus, crudis tamen erat moribus insuauis. Hic cum putaret sibi factam fore


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

non consequeretur effectum. In penis autem pro maleficio inferendis non erat tepidus sed rigidus, ut nullus daretur criminibus locus. Ad uindictam siquidem malefactorum laudem uero bonorum portabat gladium iudiciarie potestatis. Tunc etenim ueraciter uidebat bonus bonitatem sibi prodesse, quando suam malitiam malis cernebat obesse. Multi namque ex habilitate sue nature fierent boni, sed ex impunitate criminum efficiuntur mali. E contrario uero quidam ex quodam temeritatis impulsu fierent mali, qui timore penali discunt fieri boni. 4Voluit autem Garganus, ut non solum suo


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eligebant exceptis quatuor, quorum unus cum eodem archidiacono Traguriensem episcopum nominauit, reliqui tres neminem eligere uoluerunt. Quo facto iterum residentes et ad inuicem conferentes omnes sedecim in eundem archidiaconum consenserunt. Sed archidiaconus ipse miratus, quod preter opinonem suam tanti a fratribus habitus erat, ut ipsum tanta dignitate crederent dignum, eis gratias retulit. Nullum tamen suscipiendi oneris gerens propositum dixit se electioni nec consentire nec dissentire ad presens. 3Tunc quidam layci, quos inuidie liuor et odii exagitabat insania,


45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ex profugis Iaderensium. Omnes hii exeuntes a portu ad spatium unius milii remigarunt. Et uidentes numerosam classem expeditionis Spalatine sparsim litora insule perstringentem timuerunt. Et uersis ad ciuitatem proris cursu retrogrado fugiendo redibant. At uero Spalatenses preter opinionem suam uidentes eos in mare exisse, gauisi sunt ualde. Et putantes eos, si attingi possent, nulla euadere ratione, fortiori annisu incubuere remis et totis uiribus remigantes conabantur, antequam ad sua euaderent, eos iaculis prepedire. Et ecce, dum Tragurienses euadere moliuntur, magna eorum trieris


46. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in comitem prefecerunt. Ipse autem ueniens multis et fortibus constipatus uiris abiit cum Spalatensibus ad campum Traguriensem, ubi per duas fere ebdomadas considentes succiderunt uineas, secuerunt arbores omnia sata et culta uastantes. 9Inde uero recedens abiit in terram suam tradita sui regiminis uice cuidam cognato suo, nomine Ricardo, qui erat Calaber natione. Reliquit etiam pro ciuitatis tutela unum de filiis suis cum optima equitum turma. 10Sed Tragurienses obduratis animis noluerunt relaxare captiuos, sed missa legatione ad regem


47. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Temptauit autem omnia iura canonicorum subtrahere totasque quatuor decimales portiones ad usum proprium retorquere, sed obsistente archidiacono cum ceteris non ualuit, nisi portionem pauperum dumtaxat contra predecessorum suorum consuetudinem usurpare. Et quia non permittebatur de rebus ecclesie suam ex toto explere cupidinem, nulla caritatis conexio eorum animos in consensum mutuum constringebat, sed dira discordie pestis eos sepius in contentionum scandala concitabat. Layci uero nichilominus de ipso sua spe fuere frustrati, nam cum putarent eum contra inimicos ciuitatis fortem ac


48. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sibi erant necessaria. Viginti fere annis in Romana curia commorando non paruam cumulauerat pecunie summam. Inde iter arripiens uenit per Carinthiam et transiens per partes Aquilegie a domino Bertoldo, patriarcha, honorifice susceptus est. Quem curialiter pertractans dedit ei conductum per totam suam diocesim, expensas affluenter subministrando, quousque fines regni Hungarie attigisset. Ingressus autem partes Pannonie uenit in Hungariam et pergens ad domini Bele regis curiam cum commendaticiis domini pape litteris, exposuit seriem negotii, qualiter ad regimen Spalatine ecclesie fuerat


49. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

litteris, exposuit seriem negotii, qualiter ad regimen Spalatine ecclesie fuerat destinatus. Non autem placuit regali celsitudini, quod factum fuerat circa ipsum, non modicum ferens indigne, quod promotus fuerat preter ipsius conscientiam et assensum. Dissimulato tamen indignationis motu ad sedem suam archiepiscopum pacifice abire permisit. 4Venit autem cum uiginti equitibus, cum capellanis et familia et secunda dominica de quadragesima ciuitatem ingrediens, cum magna cleri et populi alacritate susceptus est. 5Fuit autem iste Rogerius archiepiscopus uir


50. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sollicite perquirebat, si forte aliquod inueniretur scriptum, ex quo posset ipsum de infidelitate sui regis infamie neuo notare. Alias autem non modicas minas intentabat eidem. Verum illic paucorum dierum moram faciens uento flante secundo in Appuliam est transuectus. Et archiepiscopus ad sedem suam reuersus est. XLVIII. De aduentu Bele regis secundo 1 Rex autem Hungarie Bela sui regni reuisendo confinia descendit per Chroatiam ad Dalmatie ciuitates fecitque sibi parari hospitium aput ecclesiam sancti Petri, que est inter Salonam et


51. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fruges, uinum, equos et reliqua, que remanserant in domo, distrahi et quedam sua debita expediri. Prohibebat autem archidiaconus dicens, quod non deberet prelatus testamentum de iure condere, nisi de rebus dumtaxat non ratione ecclesie acquisitis. Sed ciues miseratione comoti permiserunt ipsum suam facere uoluntatem. 9Istos uero episcopos, dum uiueret, consecrauit in prouincia ecclesie Spalatensis, uidelicet dominum Iohannem Scardonensem, dominum Ladislauum Tiniensem. Dominus Columbanus consecratus est in Romana curia, sed ueniens, ut moris est, metropolico iure sibi


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.