Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suam

Your search found 2749 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 336-449:


336. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_294 | Paragraph | SubSect | Section]

contriuisset, sed potius uenditarum precio indigentibus succurrisset. Quam quidem sententiam et ipse postea est secutus. Lapillis quippe ab apostolo pristinę integritati restitutis miraculo ad fidem Christi conuersus, quod ad suam ipse iactantiam instituerat, ad proximorum uertit usum iam satis edoctus sapientiam huius mundi stulticiam esse apud Deum. Thomas autem apostolus ad Gondophorum, Indię regem; pro architecto non


337. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_296 | Paragraph | SubSect | Section]

non concesserat mendicanti, nec ipse postea in igne positus uel unam aquę guttulam, qua linguam refrigeraret, ualuit impetrare. Quoniam sine misericordia iudicium fiet illi, qui non facit misericordiam. Et, qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Sed non talis Bernardinus, ordinis Minorum secunda gloria. Qui cum parentibus orbatus sub Dianę materterę tutela degeret et uirenti adhuc ętate futurę


338. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_304 | Paragraph | SubSect | Section]

corr. ex Sitionis filius. Qui cum in coenobio illo, ubi tunc manebat, in uesperum edendi mos esset uiritimque cibaria fratribus diuiderentur, sępenumero nihil delibans, coenulam suam integram seponebat, demum, quam poterat secretius, pauperculis eo uentitantibus offerebat, hebdomadarum interdum inediam passus, ut aliis alimenta prębere posset. Et cum tot dies nihil gustaret, famem non


339. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_305 | Paragraph | SubSect | Section]

uictum mendicans. Et cum elemosinis sustentaretur, quicquid in diem sibi residui erat, cęteris offerebat, nihil solicitus in crastinum, sed quęrens regnum Dei et iustitiam eius. Quod quidem facile est adeptus, dum et suam calamitatem patienter fert et miseretur alienę. Franciscus, ordinis Minorum pater (quibus solis tantum possidere lex est, ut medicare necesse sit) dum iter ageret, incidit in hominem, cuius uestimenta


340. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_306 | Paragraph | SubSect | Section]

in uia residens pręstolabatur Domini auxilium. Ecce autem eandem uiam quidam regulus ingrediens, ubi causam morę earum intellexit, suos illis equos largitus est. Brigida ergo tantę pietatis fuit, ut necessitati proximorum suam posthaberet, tantę spei, ut nunquam se a Domino deseri timeret. Sic lampadi infundens oleum, id est, uirginitatis decus misericordię operibus exornans admissa est ad Sponsi nuptias cęlestis celebritatis, ineffabili


341. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_307 | Paragraph | SubSect | Section]

Denique cum esset regis Pannonum filia et Thuringię domini coniux, nere, texere, suere suis ipsa manibus non est dedignata, ut de laboris sui peculio elemosinas dare posset. Et de illa ergo non incongrue dici potest: Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die nouissimo. Sed multa dare locupletiorum est, pauca tenuiorum; nec tamen ideo non


342. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_313 | Paragraph | SubSect | Section]

meritis precante Eliseo et filium genuerunt, cum antea steriles extitissent, et eundem, cum decessisset, uitę restitutum receperunt. His iungatur Marthę mira sedulitas. Postquam excepit Iesum in domum suam, ministerio intenta parandique conuiuii solicitudine ardens nequit facere animo suo satis. Proinde Mariam sororem, uti se adiuuet secumque collaboraret, citat. Itaque, quali cura quantoque affectu hospes honorandus


343. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_314 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetam in nomine prophetę, mercedem prophetę accipiet. Et quicunque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquę frigidę tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. Caput IV / DE INANI GLORIA FVGIENDA Nunc, quoniam periculum est, ne piis operationibus inanis glorię surrepat


344. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

Antonius abbas, non minus mansueti ingenii uir, episcopis et presbyteris solitus est submittere ceruicem captans ab eis benedictionem. Iccirco benedixit ei Dominus et custodiuit illum, ostendit ei faciem suam et misertus est ipsius, conuertit uultum suum ad illum et dedit ei pacem. Eundem tradunt spiritu raptum uidisse orbem terrarum quaque uersum laqueis oppletum. Et cum mirabundus, quis illos euadere posset, quęsisset,


345. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_334 | Paragraph | SubSect | Section]

scias donorum contemnendorum curam non solum uirtutem esse, sed etiam uirtutum seruatricem atque custodem. Quę si abscesserit, cupiditati linquens aditum, irruente uitio dissipabitur uirtutum coetus. Conturbat quippe domum suam (ut Salomon in Prouerbiis ait) qui sectatur auaritiam; qui autem odit munera, uiuet. Hinc etiam Daniel oraculi diuinitus in pariete descripti mysterium expositurus regi dona dignitatemque


346. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_345 | Paragraph | SubSect | Section]

relicto breui chyrographo, quo quis esset, quidue egisset, descriptum continebatur, ut tunc demum se manifestum faciendo, cum pro temporali inopia diuitias esset recepturus sempiternas, et patri adhuc orbitatem suam lugenti causam pręberet consolationis et nobis materiam imitationis. Pari paupertatis uoto ardens Minorum pater Franciscus. Et nescio, an etiam magis in proposito firmus, quando quidem neque persecutionibus auerti


347. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_345 | Paragraph | SubSect | Section]

coepit, sanctorum apostolorum uitam aggressus effingere, sicuti nuditate, ita et prędicandi cura. Victu quam tenuissimo utebatur, et tamen uinci se dolebat, siquis ipso pauperior apparuisset. Paupertatem dominam suam uocabat, se non modo pauperem constituens, sed etiam pauperum seruum. Dum cum fratribus posita mensa recumberet, supermensarium lectorem de Virginis Puerperę in Bethlehem hospitantis angustia mentionem


348. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_350 | Paragraph | SubSect | Section]

melius est modicum iusto, super diuitias peccatorum multas , et uerissimum, quod a Domino dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum! Vę autem diuitibus, qui habent consolationem suam. Argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini, dicit Dominus. Caput IX / DE VITA SOLITARIA Diximus de obseruatione


349. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_354 | Paragraph | SubSect | Section]

finem non habet, inchoaret. Ea spe lętus forsan etiam decantabat: Singulariter sum ego, donec transeam; transiturus utique ad consortium angelorum, qui se a consortio secluserat hominum. Theonam etiam intra suam cęllulam clausum habitasse apud Thebaidem * corr. ex Thebaidam non procul ab urbe atque etiam porrectę de fenestra manus tactu infirmos curasse, sed tamen noctibus ad eremum progredi solitum


350. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_360 | Paragraph | SubSect | Section]

Denique apud Massiliam, Gallię urbem, inanium deorum simulachra Christi prędicatione iam prostrauerat salutiferęque crucis uexillum errexerat, necdum tamen se fecisse satis putauit, donec solitudinis angustiis carnem suam aliquando delicti ream macerasset afflixissetque. Annos itaque triginta nulli hominum uisa, nulli cognita uixit in deserto, non humano cibo, sed angelicis fomentis assidue sustentata, ut ex hoc intelligas angelorum


351. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_382 | Paragraph | SubSect | Section]

Hiericuntem * corr. ex Hiericontem aquas potantibus noxias, cum orasset, salubres fecit, terrę sterilitatem foecunditate mutauit. Ascendens in Bethel pueris sibi illudentibus male imprecatus est, non ut suam, sed Dei iniuriam ulcisceretur. Qui statim ab ursis laniati poenas dederunt. In Samaria mulieris uiduę inopiam miseratus, modico oleo non modica uasa impleuit, ita ut illa eo uendito et a creditore se


352. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_411 | Paragraph | SubSect | Section]

Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore! Ad hęc, multum quidem nobis conferre poterit suorum erga nos beneficiorum assidua iugisque meditatio. Ad imaginem et similitudinem suam nos fecit; cęlum, terram, mare usui nostro subdidit; patriarchas, prophetas, leges cęteraque multa, egregia sane et admiranda, quę in Veteri Testamento continentur, quibus et in uiam iustitie et agnitionem sui plenius


353. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_427 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei Filium, asseruisset, Edilbertum regem magnamque procerum eius partem credentes baptizauit. Cęterum multis adhuc religioni refragantibus cum idolorum pontificibus contendit. Qui quoniam satis firmam rationem, qua causam suam tueri possent, non habebant, miraculis certare decernunt. Atque oculis captum quendam in medium producunt, nescientes minus ueri se uidere quam ille lucis. Pro eo, ut uisum reciperet, supplicarunt diis; quasi uero lapides


354. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_431 | Paragraph | SubSect | Section]

corr. ex Aglai iuuenis, qui eam deperibat, pellicere molitus fuisset et demones re infecta reuersi nullum sibi in ipsam peccandi locum relictum dixissent, eo quod crucis munimine Christiana foemina castitatem suam protegeret, continuo relictis demoniis Christianorum religionem sequi decreuit. Baptizatus ergo tantum fide et sanctitate profecit, ut ad episcopatum promoueri meruerit et martyrio coronari. Idem igitur,


355. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_438 | Paragraph | SubSect | Section]

Hieronymus ostento manifesto reprobasset, tum se poenam capitalem subiturum. Sin econtra, idem supplicii pro mendacio Sabinianus referret. Qui cum tale miraculum nunquam euenturum timeret, sed magis speraret Syluani exitio suam sententiam firmam fore, accepit conditionem. Dies pręstituta uenit. Ad ecclesiam frequentes conueniunt. Signum nullum apparet. Syluanus ex pacto ad supplicium poscitur; prębet ceruicem, mori pro ueritate paratus. Sed


356. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_442 | Paragraph | SubSect | Section]

uocatus est, Zacheus, publicanorum princeps, et ipse diues, Saluatorem mundi hospitio suscipere meruit. Vterque igitur, cum usuras reliquissent, lucrati sunt regna cęlorum. Talem quęstum facere solent, qui conuersi spem suam de terrenis diuitiis in Deum transferunt, cęlestium diuitiarum ęternęque beatitudinis largitorem. Neque enim Nouatianorum impietati adhibenda est fides, qui aiunt iis, qui post baptismi lustrationem peccati maculam


357. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_444 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur compunctus ad mentem rediit, misericordiam Domini orando et poenitendo quęsiuit, sperando assecutus est. Et qui aliquando de latronum numero fuerat, in sanctorum censum redigi meruit. Sic Aethiops mutauit pellem suam et pardus uarietates suas. Nullum execrabilius crimen quam post agnitam perceptamque ueritatem a fide decidere. At etiam inde reditum patere ad spem salutis certissimam non solum Petri exemplo,


358. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_449 | Paragraph | SubSect | Section]

discipulo, reuelatum est dimissa esse a Domino Thaidi peccata. Itaque a Pafnutio de cęllę carcere educta migrauit ad paradisum et consortio inserta est angelorum. Talis beatitudo eos manet, qui uitam corrigunt et spem suam in sola Dei misericordia semper collocant. Hęc est enim, de qua Dauid in Psalmis gaudet, ob quam Domino benedicit, quam admiratur, in qua sperat: Exultabo, inquit, et lętabor in


359. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_449 | Paragraph | SubSect | Section]

perpetuum irascetur neque in ęternum comminabitur. Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem cęli a terra, corroborauit misericordiam suam super timentes se. Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus super timentibus se. Et rursum in alio Psalmo: Miserator


360. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_450 | Paragraph | SubSect | Section]

uestrum, qui in cęlis est, ut pereat unus de pusillis istis. Venit, inquit, Filius hominis quęrere et saluum facere, quod perierat. Et alibi de se testatur et ait: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Hinc apostolus Paulus: Si Deus pro nobis, inquit, quis contra nos? Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hinc idem alibi Patrem


361. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_450 | Paragraph | SubSect | Section]

Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis eum appellat. Et rursum alio loco dicit: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitię, quę fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit, per lauacrum regenerationis et renouationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum, Saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius hęredes simus


362. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_386 | Paragraph | SubSect | Section]

ab eo petitus, sed a Deo protectus. Exurgens ergo ne gustatis quidem solennibus epulis latebras adiit David eumque monuit, ut fuga sibi salutem quęreret. Denique (ut Scriptura testatur) diligebat Ionathas David sicut animam suam, intantum de salute eius solicitus, ut potius patrem regem sibi infensum sustineret quam illum desereret. Documento est non oportere parentum aliorumue dissidiis aut insultationibus nos moueri, ut ab officio discedamus,


363. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_386 | Paragraph | SubSect | Section]

Dauid regis erga populum charitas, cum in multis tum in eo pręcipue apparuit, quod, postquam ob illegitimam simul et arrogantem plebium enumerationem puniendus ex tribus malis unum optare cogeretur, neque famem in terram suam neque cędem suorum ab inimicis inferendam elegerit, cum sibi et frumenti satis suppetere posset, ut regi, et multorum armis tectus necem minus ipse timere. Elegit autem communem tam sibi quam reliquis omnibus metum-


364. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_389 | Paragraph | SubSect | Section]

fratres. Qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quoniam omnis homicida non habet uitam ęternam in se manentem. In hac cognouimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi et uiderit fratrem suum necesse habere et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?


365. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_391 | Paragraph | SubSect | Section]

apud Vandalos captiuum, cum pecunia non suppeteret, uicaria seruitute redemit, mulieris orbitatem miseratus. Simul, ne ille iuuenis, dum superbis dominis seruit, eorum ritus secutus seruire inciperet diabolo, maluit uitam suam quam proximi animam periclitari. Antidius, Turonensis episcopus, cacodęmonem lętum et gestientem uidens, quod Zosimum, summum pontificem, septennio solicitatum tandem ad stuprum committendum se impulisse diceret, haud


366. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_406 | Paragraph | SubSect | Section]

Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum, ne forte uideat Dominus et displiceat ei, et auferat * corr. ex auferet ab eo iram suam. Et iterum: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, da ei aquam bibere. Prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. In Euangelio quoque ipse Dominus ait:


367. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_409 | Paragraph | SubSect | Section]

quia puer sum, quoniam ad omnia, quę mittam te, ibis et uniuersa, quęcunque mandauero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum, ut erruam te. Denique: Misit, inquit, Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit: Ecce dedi uerba mea in ore tuo, ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et ędifices et plantes. Siquis igitur ad


368. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_410 | Paragraph | SubSect | Section]

adhuc infantis spiritum suscitatum legimus et puero iudicante damnatos senes. Spiritus enim, ubi uult, spirat cordaque hominum, non annos metitur, quibus lumen sapientię suę infundat. Et interdum quidem, ut uirtutem suam ostendat, ex ore infantium et lactentium perfecit laudem. Ionas ad Niniuitas prophetare iubetur, et fugit. Quam autem inconsyderate divinę reluctatus uoluntati sit, casus ostendit. Nauigat, tempestate


369. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_412 | Paragraph | SubSect | Section]

Denique parum abfuit, quin eidem, quod sequitur, tunc contingeret: Et canes conuersi dirumpant uos. Cuius quidem periculi non ignarus Salomon: Qui custodit, inquit, os suum, custodit animam suam; qui autem inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala. Prędicandi autem donum, nequis leue putet, * corr. ex putaret non nisi precibus proponitur impetrandum.


370. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_412 | Paragraph | SubSect | Section]

Prędicandi autem donum, nequis leue putet, * corr. ex putaret non nisi precibus proponitur impetrandum. Rogate, inquit, dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Cęterum, nequis lucri, et non tantum hominum causa prędicationis opus sibi uendicet, ait: Gratis accepistis, gratis date! At uero, ne in quęrendis uitę necessariis rebus occupatus animus docendi studium


371. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_414 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum atque altera prędicatione tam multos conuerterat, idem etiam paucos non contempsit, ita ut neque itineris laborem ab Ioppe Cęsaream usque euocatus recusaret. Illi igitur, qui in magna etiam auditorum frequentia non suam gloriam, sed alienum profectum quęrunt, tunc quoque, cum rariores conuenerint, docere non erubescunt. Paulus segregatus in Euangelium Dei cum collega suo Barnaba peragrant oppida Iudeę in synagogis prędicantes.


372. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_437 | Paragraph | SubSect | Section]

reconciliandis aliorum animis indignationibusque leniendis urbanum hominem dignum fecit, qui sanctis eremi cultoribus esset ęquandus. Non immerito igitur Agathon abbas gloriatus est se nunquam cepisse somnum, nisi prius et suam aduersum alios et aliorum aduersum se indignationem placando sopiret, implens illud breue quidem, sed multę perfectionis pręceptum: Diuerte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam! Eundem dicere


373. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_442 | Paragraph | SubSect | Section]

synceraque pace uti fruique possimus, magno atque constanti animo contemnamus insolentium hominum contumelias, probra, maledicta memores a Salomone sapientissimo pręceptum esse: Ne respondeas stulto iuxta stulticiam suam, ne efficiaris ei similis. Rixas et odiosas uerborum concertationes abiiciamus, quia alius quoque sapiens ait: Abstine te a lite, et minues peccata. Vbi autem zelus et contentio, ut Iacobus apostolus


374. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_451 | Paragraph | SubSect | Section]

genere qualiue corporis cultu usi sint, ut eodem et ipsi utamur, nequando cum rubore audiamus: Amice, quomodo hoc intrasti non habens uestem nuptialem? Sed profecto, qui spiritalibus uirtutum indumentis animam suam tegere et ornare student, non opus habent corporis indumentis nisi quantum naturę necessitas requirit. Adam et Eua in paradiso nudi erant. Tunc illis parandę uestis cura irrepsit, cum propter mandati transgressionem


375. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_452 | Paragraph | SubSect | Section]

in Euangelio iussum legimus, ne soliciti essent in perquirendis, quibus operirentur, sed confiderent in eo, qui lilia, id est, momentaneam creaturam tam eximio uestit candore, multo magis uestiturum ipsos, quos ad imaginem suam rationis capaces ęternęque uitę destinatos condiderit: Quęrite, inquit, primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia adiicientur uobis . Veruntamen quia modicum quid


376. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_472 | Paragraph | SubSect | Section]

eius langor in terra curatus est. Pacomius abbas per dumeta et obducta sentibus loca nudis uestigiis deambulabat, ut uoluptatis aculeos spinarum aculeis quasi clauum clauo expungeret. Cruentatis quidem pedibus ad cęllam suam redibat, sed superata tentatione magis de uictoria quam de uulneribus dolens. De talibus propheta Dauid cecinit dicens: Euntes ibant et flebant mittentes semina sea. Venientes autem uenient cum exultatione portantes


377. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_517 | Paragraph | SubSect | Section]

princeps Petrus: Adolescentes — inquit — subditi estote senioribus; omnes inuicem humilitatem insinuate, quid Dominus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Nequis pręterea impatientiam suam excusare possit prępositi duritia asperitateque, idem alibi sit: Serui, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Hęc est enim gratia, si propter Dei conscientiam


378. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

subiiciemus exempla. Abraham, cum per spiritum nosset Sarrę, uxoris suę, pudiciciam, Domino protegente, quocunque perrexisset, tutam fore, uitę tamen suę ob eius formam improbos homines insidiaturos dubitans, sororem suam esse dicebat. Itidem et Isaac, illius filium, de Rebecha, coniuge sua, pari imminente periculo simulasse legimus neque propterea hunc vel illum ob hoc aliquando reprehensum. Ea namque simulatione occasio uitabatur


379. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_528 | Paragraph | SubSect | Section]

hominem. Qui post irrogatam iniuriam primus uenit ad querimoniam. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille coepit contra mendacium, nullus alius credere uerę ueritati. Solus pater defensionem suam callide studuit opponere, ne abundantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa? Ita annus ductus, quo expleto interrogatus adolescens super cogitationibus pristinis, an adhuc aliquid molestię sustineret. Papę —


380. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_533 | Paragraph | SubSect | Section]

custodiat et omni fratri suo non habeat fiduciam! Quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et uir fratrem suum deridebit, et ueritatem non loquetur. Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent, laborauerunt. Sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Nunquid super his non uisitabo, dicit


381. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_537 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi hospitis benignitatem experiri coepit, nec ab eo prorsus discedere, cuius beneficio se nouerat conualuisse. Marinus in Arba, Dalmatię insula, natus, apud Ariminum uitam solitariam duxit. Cum autem aliquando cęllam suam uersus ab urbe Roma rediret, asellum, quo in uia uehebatur, ursus terribilis inuadens peremit. Ille ursum tenuit et, ut asini uices subiens ad cęllam usque se deferret, iussit. Subito syluestrem exuens animum immanis


382. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_543 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Dominus non iam inuitaret, sed imperaret dicens: Noli dicere, quia puer sum, quoniam ad omnia, quę mittam te, ibis et uniuersa, quęcunque mandauero tibi, loqueris. Ad hęc, nequid dubitaret, mittit manum suam, tangit os eius et: Ecce dedi — inquit — uerba mea in ore tuo. Toties quippe lapsus timendus est, quoties nostra, non Domini uerba prolaturi sumus, cum etiam de ociosis, hoc est, quę neque dicenti


383. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_543 | Paragraph | SubSect | Section]

abbatem lapillo assidue ore indito tacere didicisse ferunt idque ab eo annos tres obseruatum, ne etiam cum fari uellet, expeditum sibi foret. Legerat quippe illud in Prouerbiis: Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala. Paulus monachus cognomento Simplex, cum quęsisset, essetne Christus prior prophetis, insulsam interrogatiunculam silentio diluere iussus, per


384. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_547 | Paragraph | SubSect | Section]

excidit a sanctorum collegio et ad uomitum est reuersus. Primum irrationabile erat tam obnixo obstinatoque animo tacere, ut confiteri nollet, quasi qui nihil unquam deliquisset; deinde arrogans et superbum, maiorum uoluntati suam pręponere, cum Dominus dicat: Obedientiam uolo, et non sacrificium. Profecto, qui obedire negligit, subiici dedignatur; et qui subiici dedignatur, superbit; et qui superbit, nunquam proficiet. Igitur ipsum


385. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_547 | Paragraph | SubSect | Section]

pręceptis ad eam colendam excitamur? Iacobus apostolus: Sit — inquit — omnis homo uelox ad audiendum, tardus ad loquendum. Et paulo post: Siquis autem putat se religiosum, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius uana est religio. Et Paulus ad Timotheum: Prophana, et uaniloquia deuita. Salomon in Prouerbiis: Q ui moderator sermones suos, doctus et prudens est. Et idem


386. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_550 | Paragraph | SubSect | Section]

est enim nubere quam uri. Et de uirginibus tanquam de eminentiori uirtute magisque angelica quam humane pręcipere non audet, sed consulere, atque concludens ait: Qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit. Ex iis patet uirginitatem uiduitati, uiduitatem matrimonio pręferendam esse. Sed ne ueterum etiam testimonia idem asserentia nobis aliquis prorsus deesse putet,


387. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_556 | Paragraph | SubSect | Section]

imperii fasces reliquissent, perpetuę castitatis mutare propositum fecit. Omnia contempserunt, ut se mente et corpore integros Deo offerrent. Id ante multis incognitum uir ipse uita decedens palam fecit, testatus se uxorem suam, ut uirginem acceperat, ita uirginem dimittere. Arnulphus, natione Gallus, genere clarus, Stambergam, Clodouei regis neptim, duxerat uxorem. Sed, ut spiritu, non carne iungerentur, sancto suadente Remigio inter se


388. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_565 | Paragraph | SubSect | Section]

positus, dum illum duę insignis impudicicię sorores Niceta et Aquilina ad hoc a rege missę, ut turpi uoluptate delinitum a Christo auerterent, complexu, osculis, alloquiis oppugnare coepissent, sensit in tali certamine suam sibi haud sufficere uirtutem, et Domini inuocauit. Eo orante carcer illuxit, subitus perstrinxit oculos fulgor. Mulieres expauidę in terram corruunt, mortem sibi timentes, quę mortem intentauerant uiro. Sed tandem ab eo


389. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_573 | Paragraph | SubSect | Section]

deformatior? Andragasina uirgo in Gallia Lothario regnante fuit. Quę cum a parentibus Ansberto,* principi uiro (qui postea Rothomagensem ecclesiam rexit) inuita desponsaretur, multis cum lachrymis Dominum obsecrauit, ne suam pollui uirginitatem pateretur. Moxque leprę morbo totum corpus occupante, ob foeditatem intacta dimittitur. Et ne in incerto esset, cur id mali contigisset, ubi coenobium uirginum ingressa sanctum uelamen accepit,


390. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_578 | Paragraph | SubSect | Section]

libidini iam uim parantis ipsam surripuit. Atque eandem, quę hominis uxor esse noluit, sponsam fecit Christi, cęlestibus fruituram nuptiis, quia terrena contempserat. Sic et Hilarius, Pictauiensis episcopus, cum filiam suam Abram* caste sancteque uiuendi pręceptis imbuisset et illa aliquandiu in uirginitatis proposito perseuerasset, ueritus, ne malicia mutaret mentem, Dominum depre‑ * corr. ex. Apram


391. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_580 | Paragraph | SubSect | Section]

inops et egena mulier nec prioris fortunę felicitatem amissam doluit nec secundę oblatam accepit, dum sola castitate gaudet. Adeoque impatienter tulit ad coniugium repetendum se inuitari ut, nisi, qui inuitabat, cessasset, suam ipsa faciem lacerasset. Quanta autem sanctitate profecerit, hinc nose licet, quod nullum fere uirtutis genus in hoc opere eius exemplo uacuum sit. Profecto, nisi perpetuam castitatem tam ardenter adamasset, ad tantam


392. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_581 | Paragraph | SubSect | Section]

pauperibus erogauit piisque ipsa operibus incumbent castitatis propositum nunquam dereliquit. Cumque abbatissa, cui filiam commendauerat, in quiete uidisset Antigonum in paradiso fulgentem a Domino exorasse ut coniugem suam de terris euocatam sibi iam sociam faceret, die, qua prędictum fuerat, lęta decessit. Tanta ergo accepit bona, quia et cum uiro caste se habuerat et sine uiro uiduitatem constanter seruauerat, quanta imperator iterum


393. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_584 | Paragraph | SubSect | Section]

datur et pulsanti aperitur. Frequentius ora, uentri minimum indulge. Hoc demonium non eiicitur, nisi per orationem et ieiunium. Somnolentiam caue et uigilils operam da. Qui uigilat, non sinit perfodi domum suam. Fac aliquid operis, ut nunquam te diabolus inueniat ociosum. Sexum diuersum, quantum potes, fuge, quantum licet, obliuiscere: fugientem deserit concupiscentia, obliuiscentem dimittit foeda titillatio. Semper tamen totam


394. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_590 | Paragraph | SubSect | Section]

poenitentes non esse morti obnoxios, sed uitę destinatos ęternę, dicente Domino: Nolo mortem morientis. Conuertimini, et uiuite! At cum gloriabundus Merodach, Babylonię regis, legatis gazam suam omnem ostentasset et ob id illam ad Babylonios quoque transportandam Esaia prophetante didicisset, delicti conscientia consternatus, non est ausus mulctam hanc auferri poscere, sed differri. Bonus — inquit —


395. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_592 | Paragraph | SubSect | Section]

poenitentię afflictionibus atque angustiis conciliatur Deus, reprimitur diabolus, innocentię status reparatur, reparatus conseruatur, conseruatus demum sortem capit ęternitatis. Niniuitę quoque, cum urbem suam post dies quadraginta euertendam audissent, prędicauerunt ieiunium, uestiti sunt saccis, rex ipse surrexit de solio, abiecit regia ornamenta et saccum induit seditque in cinere ac iussit, ne homines, iumenta, boues,


396. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_598 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi a Deo condonata meruerit audire. Moyses Maurus et ipse latrociniis Aegyptum agitauerat, sed anachoretarum inibi uitam contemplatus monachum se fecit. Poenitendo igitur mutauit Aethiops pellem suam et pardus uarietates suas. Etenim quinque et septuaginta annos Deo in solitudine seruiuit, sex annos in cęlla inclusus permansit, ad multam noctem stans orabat, pane tantum et aqua sustentabatur. Deinde charitatis operi


397. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_600 | Paragraph | SubSect | Section]

prius tectum subierit quam se satis pro delicto fecisse censuisset. Recte igitur per Prophetam dicitur: Iustus, cum ceci‑ derit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam, ut scilicet poenitendo resurgat et resurgendo, iusti nomen non amittat. Maurilius, Andegauensis* episcopus, dum expectaret, donec missale sacrificium peragat, interim puerum, quem baptizaturus erat, uita defunctum


398. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_600 | Paragraph | SubSect | Section]

ut relicta ecclesia nauim conscendens clam effugeret. Forte sanctuarii claues secum tulerat, quibus de manu in mare lapsis existimauit eo indicio se prorsus episcopatu indignum atque inde iam proposuit nunquam se in sedem suam reuersurum, nisi inuentas quis ad se retulisset. Transmisso mari, ueste seculari indutus, cuidam principi uiro operam seruilem locauit holitor eius factus. Septennio sic peracto a clericis inuentus et cognitus nolebat cum


399. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_610 | Paragraph | SubSect | Section]

Scripturarum crebrę pręceptiones ad illam suscipiendam nos prouocant atque compellunt. Esaias propheta: Quęrite Dominum — inquit — dum inueniri potest; inuocate eum, dum prope est. Derelinquat impius uiam suam et uir iniquus cogitationes suas, et reuertatur ad Dominum, et miserebitur eius; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Hieremias: Reuertere


400. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_613 | Paragraph | SubSect | Section]

qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. Idem ignauia torpentem excitans ait: Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Poenitentibus quoque, quorsum uiam suam dirigant, ostendens inquit: Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum uobis certamen, aspicientes in autorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi


401. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_614 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam, te. Et rursum ait: Mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite uocem meam, et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in prauitate cordis sui mali. Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt. Et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. In Osee quoque propheta dicitur: Non


402. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_623 | Paragraph | SubSect | Section]

impugnari, sed uinci; nam se quoque idem sępe passum, Deo tamen adiuuante nunquam succubuisse. Deinde senem iam relicto, in quo ętatem egerat, tugurio uagum profugumque ad se aduocans, ut rediret, admonuit, et iam suam expertus imbecillitatem alienę misereri disceret, non irasci. Post hęc pro illo precatus, tentationem oratione abegit. Improuidus igitur iste confessionis auditor nonne et se et confitentem perditum iret? Nonne cęcus


403. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_623 | Paragraph | SubSect | Section]

illo precatus, tentationem oratione abegit. Improuidus igitur iste confessionis auditor nonne et se et confitentem perditum iret? Nonne cęcus cęcum ducens ambo in foueam corruissent, nisi Apollo Domini miserantis nutu manum suam utrique supposuisset? Sapienter itaque ab Apostolo pręceptum est: Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, consyderans teipsum, ne et


404. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_635 | Paragraph | SubSect | Section]

attonitus, exterius obrigescebat, interius ineffabiliter consolabatur. Quantus hic ergo et qualis est, qui contemplatione sui totum occupat hominem et manentem in corpore a corpore facit alienum! Et nec sic profecto gloriam suam totam pandit, quam ne angeli quidem comprehendere possunt, cum incircumscripta atque infinita sit. Et ne tam admirabilis sacramenti homines mortales tantum ministros esse putemus, nonnunquam etiam ab excellentiore, hoc


405. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_372 | Paragraph | Section]

exemplo satis patebit. Diuisa Promissionis terra uictisque hostibus Iosue duce et iam militię missione accepta tribus Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse de Sylo, ubi tabernaculum fixerant, ad Galaad, possessionem suam, quę ultra Iordanem erat, reuertentes in ripa fluminis citeriore altare construxerunt, ob hoc duntaxat, ut posteris fidem facerent se commeandi ius habere ad offerendum in Sylo, nequando separati reliquis tribubus sicuti


406. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_373 | Paragraph | Section]

sed rectum iudicium iudicate! Inconsulti quippe iudicii iustissimas poenas dedit Ammonitarum rex Anon. Qui Dauid regis legatis ad se de obitu patris sui consolandum missis, obiecto quod terram suam exploratum uenissent, partem barbę abradi fecit uestesque ad nates usque succidi et hac ignominia affectos abire iussit. Quos quidem honore prosequi debuerat, si Dauid erga se animum, ita ut erat, pensasset. Peruersa


407. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_373 | Paragraph | Section]

partem barbę abradi fecit uestesque ad nates usque succidi et hac ignominia affectos abire iussit. Quos quidem honore prosequi debuerat, si Dauid erga se animum, ita ut erat, pensasset. Peruersa igitur de amico suspicione in suam abreptus perniciem pro barbis rasis capitis diadema amisit, pro succisis uestibus regnum. Hinc quoque patet, quantę stulticię sit eius amorem despicere, cuius odio pares esse non possumus.


408. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_379 | Paragraph | Section]

quodam sibi obuiam facto nuditatem eius dolens identidem ingemisceret et frater, quocum una iter agebat, dixisset: »Pater, etsi ille rebus pauper est, fortasse rerum concupiscentia diues est«- continuo ipsum tunicam suam exuere et pauperem operire iussit, ut, quem lingua lęserat, ei beneficio satisfaceret. Prauę igitur suspiciones, cum pręsertim de crimine nihil constat, sedulo uitandę sunt. Et licet semper uitari nequeant, quoniam


409. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_380 | Paragraph | Section]

increduli, suspensum ab episcopatus officio ui deponunt et alium in locum suum constituunt. Cęterum tam insontis infamiam Deus non ferens, duobus iam successoribus eius paucorum dierum spacio uita defunctis, ipsum in sedem suam per summum pontificem restitui fecit, ne plus potuisse uideretur malorum obstinata suspicio quam iusti manifesta miracula. Quomodo autem id, quod aperte non uiderint, iudicantes non


410. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_393 | Paragraph | SubSect | Section]

homo inuidebat, ut appareat inuidos homines bestiis minus rationales esse. Decipi autem Dei seruus non potuit, Spiritu Sancto insidias reuelante. Eas tamen ipse nosse tunc dissimulauit, ne maliciam inimici palam faciendo suam ultus iniuriam argui posset, timens illud: Qui uindicari uult, a Domino inueniet uindictam. Florentius uero in flagitio perseuerans, quem occulta fraude uincere nequiuit, aperto bello aggredi


411. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_394 | Paragraph | SubSect | Section]

pro inimico orare neglexisset, nihil horum procul dubio efficere potuisset. Libertinus, Fundensis coenobii monachus, ab abbate irato in faciem scabello grauiter percussus, ne gemitum quidem edidit, sed tacitus in cęllam suam se recepit. Postero autem die negocii causa, quod sibi iniunctum fuerat, ad ciuitatem iturus, abbatem adiens eundi potestatem de more petiit. Ille ob acceptam iniuriam discessurum ratus, cur id peteret, interrogat. Sed


412. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

afflixit nec interim ad communionem accedere pręsumpsit, sed tandem in limine ecclesię coram prostratus ueniam petiit, cum innocens esset. Tunc demum Dei iudicio factum est, ut eius ignominię autor demone arreptus nequitiam suam ac dolos confitendo proderet. Qui cum diu multumque uexatus a sanctissimis uiris curari nequiuisset, postremo ipsius Pafnutii oratione curatus est. Sicque mitis ac modestus adolescens iam labefactatam honestatis et


413. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_398 | Paragraph | SubSect | Section]

a maledicto coerceamus, quando uox paulo acerbior aduersum iniurię autores emissa hinc Dei seruo tantę inquietudini tantoque angori fuit. Ob hoc sane Paulus cognomento Simplex uxorem suam cum adultero deprehendens, ne tantam iniuriam ulcisci cogeretur, statim auersus abiit, domo excessit et se monachum fecit magnique Antonii dignus euasit discipulus. Denique manus illas, quas a uindicanda ignominia


414. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_401 | Paragraph | SubSect | Section]

Humilia ualde spiritum tuum, quoniam uindicta carnis impii ignis et uermis. Qui uindicari uult, a Domino inueniet uindictam, et peccata illius seruans seruabit. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. Tale est et illud Prophetę in Psalmis: Dixi: Custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator aduersum me. Obmutui et


415. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

anno a cęcitate sua quarto uisum recipere angeli ministerio meruit. Et rursum gratias Deo agens: Ipse - inquit- castigauit nos propter iniquitates nostras, et ipse saluabit nos propter misericordiam suam. Qui sic castigatus sic se humiliauerit, et ipse uisum recipiet, non quo mundus, sed quo mundi Dominus conspicitur, uisum utique mentis et spiritus. Aliam pręterea ipsius Iacob imbecillitatem hoc loco


416. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_412 | Paragraph | SubSect | Section]

liberis amiserat. Nec tamen cogi unquam potuit, ut saltem labiis peccaret. Vxor iacenti assidebat, non quę consolaretur afflictum, sed petulantia sua grauius exasperaret. Nanque tantarum impatiens erumnarum iubebat, ut iam in suam ille necem maledictis Deum prouocaret. At uero Iob non ignarus longe maiorem esse miseriam Deo peccare quam ista pati, in ipsam indignatus: Quasi - inquit- una de stultis mulieribus locuta es. Si bona sus


417. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_414 | Paragraph | SubSect | Section]

infirmitas, iterato oculis captum fuisse. O prudens uotum singularemque cęci patientiam, qui ne tunc quidem cernendi copiam postulasset, nisi tam pii desyderii causa incidisset. Ideoque sancti corpore uiso ad cęcitatem suam reuerti maluit quam ad ea, quę ante cęcitatem forte se commisisse recolebat. Contempsit oculos, ut innocentius uiueret, et innocentius uicturum obducti denuo oculi fidem fecere. Petrus quoque,


418. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_418 | Paragraph | SubSect | Section]

seruierat, dum negociationibus operam daret. Et quisquam infirmitatem incusare audet, quę tantum gignat boni? Quod autem in plerisque non eundem sortiatur euentum, non hoc eius uitio fit, sed ipsorum, qui sanati sic uitam suam instituere negligunt, ut, dum ęgrotarent, promiserunt. Sergius, Senogallię princeps, elephantico morbo diuinitus liberatus, omnia, quę habuit, partim Ecclesię, partim pauperibus erogauit et relictis omnibus


419. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

ęgrotationi locus. Quantum uero ad seruandum sanctę castitatis propositum, conferre soleat ipse corporis langor atque infirmitas, Petrus apostolus documento est. Qui Tito discipulo interroganti, cur Petronillam, filiam suam, diutius ęgrotare pateretur, cum aliis male affectis repente sanitatem induceret, ita illi expedire respondit. Ac ne dissimulare impossibilitatem uideretur, iussit eam surgere et ipsis discumbentibus ministrare. Exurrexit


420. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_424 | Paragraph | SubSect | Section]

resurrectionis spe certissima ipse stabilitus. O incredibilem animi tui fortitudinem! Terruisti tyrannum nihil tuę uitę parcens, dum Dei consulis honori. Sensit inimicus se ab uno uinci, qui te uno uicto cęteros facile in suam erroris sententiam se tracturum credidit. Ostendisti te etiam grauiora pro nomine cęlestis regis pati posse quam fortasse terrenus omnium immanissimus inferre cogitabat. Felix, qui tali priuilegio dotari meruisti, ut in


421. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_425 | Paragraph | SubSect | Section]

confirmans, cum diceret: Nolite timere eos, qui occidunt corpus; animam uero non possunt occidere. Sed eum potius timete, qui potest et corpus et animam perdere in gehennam! Et: Qui perdiderit animam suam, inueniet eam. Et: In patientia uestra possidebitis animas uestras. Si ergo commoriemur (sicut Apostolus inquit), et conuiuemus. Si sustinebimus, et conregnabimus. Hinc sane est,


422. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_435 | Paragraph | SubSect | Section]

rex oculum sibi sagitta forte confossum cruore eius liniens in integrum restituit. Itaque ad se sanandum eius opem, quem interfecerat, requisiuit et, impetrata, credidit, mortui religionem sponte sequens, quem uiuentem, ut suam sequeretur, nulla ui, nullo prorsus supplicio cogere potuit. In Pantaleonem martyrem Nicomediae passum, dum Maximiani furor desęuiret, tormentorum genera defecerunt, ipsi patiendi ardor deesse non poterat.


423. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_450 | Paragraph | SubSect | Section]

Christum aperte confitebatur, urbani pręsidis iussu per capillos nuda suspenditur. Nubes autem ab alto delapsa nuditatem eius texit. Ferreis nexibus constricta in teterrimo carcere compingitur. At uero ueniente ad ancillam suam Christo illuxit carcer, uincula confracta sunt, ipsa uirgo iocunditate perfusa. Deinde saxo ad collum ligato in mare pręcipitatur, sed ab eo soluta ad littus enatauit. Tum etiam leopardis exponitur, sed bestię, quam


424. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_465_ | Paragraph | SubSect | Section]

scilicet, tanti iam apud Deum meriti esse, ut, si ex arduo aliquo loco ad imum rueret, corpus suum affligi lędiue non posset. Itaque immemor scriptum esse: Non tentabis Dominum, Deum tuum, sed potius in perniciem suam illud imprudenter amplectens: Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te, ne offendas ad lapidem pedem tuum, noctu surrexit et in puteum haud modicę altitudinis se pręcipitem misit. Ad sonitum casus


425. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

mea tanquam nihilum ante te. Veruntamen uniuersa uanitas omnis homo uiuens. Veruntamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat, cui congregabit ea. Sub hęc omnem spem suam in Deo collocans ac firmans, continuo ait: Et nunc quę est expectatio mea? Nonne Dominus? Et substantia mea apud te est. Itaque ista mente reuoluens, ne inimicorum quidem iniuriis ad iniustitiam potuit


426. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_490 | Paragraph | SubSect | Section]

simus. Vigilate — inquit — quia nescitis, qua hora Dominus uester uenturus sit. Si sciret paterfamilias, qua hora fur uenturus esset, uigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. Ideoque et uos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis uenturus est. Beatus ille seruus, quem, cum uenerit dominus eius, inuenerit sic facientem. Amen dico uobis, quoniam super omnia bona sua


427. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_508 | Paragraph | SubSect | Section]

et in solitudine Christum quęrentibus neque sacra deest communio, cum oportet, neque sepultura. Amatę, in Thebaidis monasterio abbatissę, Colonatus martyr apparuisse dicitur et, ut proximo Dominico die ad ecclesiam suam ueniret, eam inuitasse. Ipsa igitur, quę iam per annos quadraginta limen monasterii transgressa nunquam fuerat, tunc primum, ut martyri morem gereret, exiit et coenulam, quam secum tulerat, in ecclesia eius peregit. Inde


428. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_528 | Paragraph | SubSect | Section]

propositiones. Et roborabitur fortitudo eius, sed non in uiribus suis. Et supra quam credi potest, uniuersa uastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum secundum uoluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius. Et cor suum magnificabit, et in copia rerum (omnium) *add. occidet plurimos. Et contra Principem principum consurget. Quod ait roborabitur


429. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_529 | Paragraph | SubSect | Section]

uastabit. Et superbię spiritu inflatus diuina omnia prophanabit, polluet, contemnet ac tantum Sathanam illum, cuius consiliis opeque nitetur, colet. Nam alibi etiam in Daniele scriptum est: Et faciet iuxta uoluntatem suam rex. Et eleuabitur et magnificabitur aduersus omnem deum, et aduersus Deum deorum loquetur magnifica. Et dirigetur, donec compleatur iracundia. Tum, nequid impuritati spurcicięque eius desit: Et erit


430. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_533 | Paragraph | SubSect | Section]

ille, qui omne iudicium dedit Filio et qui cum Filio unum sunt. Sed ob hoc nos diem illum ignorare uoluit, ut semper uerentes, ne forte is crastinus sit, quotidie occurrere illi parati simus. Itaque etiam post resurrectionem suam de ipso die interrogantibus Discipulis respondit: Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quę Pater posuit in sua potestate. Hinc et Apostolus ad Thessalonicenses scribens ait: De temporibus autem et


431. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_538 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus apparebit. Plangent autem omnes tribus terrę, quoniam et ipsi fortasse, quos non accusabit conscientia, pauebunt, sed illi pręcipue, qui Iesum quidem crucifixum credentes, minime tamen ei obsequentes, carnem suam cum concupiscentiis non crucifixerunt. Et illi, qui Crucifixum contemptui habentes de Filio credere noluerunt crurique ingnominiam per ludibrium deriserunt, plangent uidentes crucem Domini micare in cęlo, quam in terra


432. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_538 | Paragraph | SubSect | Section]

erant. Plangent et omnes illi, qui adhuc reliqui cum Antichristo erunt Ecclesię sanctę persecutores et una cum ipso conterriti fugam meditabuntur. Sed peribit fuga a potente. Iccirco repenti pauore consternati, in faciem suam ad terram procident nec ferre conspectum supra se radiantis crucis poterunt, cuius adoratores a se paulo ante peremptos recordabuntur. O, pręclarum regis nostri triumphaleque uexillum! Si eo uiso sic formidabunt


433. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_539 | Paragraph | SubSect | Section]

Antichristum et impietatis ministros conuersus clamabit et dicet: Dies ultionis meę in corde meo, annus retributionis meę uenit. Hunc clamorem pręuidens Iohel propheta admiratur et ait: Dominus dedit uocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia uerbum eius. Magnus enim dies Domini et terribilis ualde, et quis sustinebit eum? Vox ista gladius ille est, quem Ioannes


434. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_542 | Paragraph | SubSect | Section]

est terra. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra. Ignis ergo sęviet, terra tremet, montes liquescent. Et quis hominum inter tot terribilia subsistere poterit, nisi cui Dominus manum suam supponet, ne cadat? Et si iustus uix saluabitur, impius et peccator ubi apparebunt? In Sapientię libro scriptum est: Et accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro


435. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_544 | Paragraph | SubSect | Section]

inquiet: »Ad custodiam huius hominis, Domine, ego per te missus frequenter eum protexi a periculis, frequenter a demonum iniuria tutatus sum. Sed dum in vitia subinde prolabentem tacita cordis ipsius reprehensione cohiberem, suam sequi uoluntatem quam tuam maluit.« Sancti uero dicent: »Multa prędicauimus, multa scripsimus, multa fecimus, unde iste plenius apertiusque discere poterat, qua iter esset ad salutem. Sed omnibus his contemptis per


436. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_547 | Paragraph | SubSect | Section]

soluentur et elementa ignis ardore tabescent. Ignis igitur et terribilis flammę inundatio summi Iudicis faciem pręcurrens operiet terrarum orbem excedetque montium cacumina et contra naturam suam ardebunt aquę, siccabitur mare, fontes fluminaque deficient et tanti ardoris torrens ueluti diluuium late omnia inuoluet. Sed arca, qua aliquis euadere posset, nulla erit. Bonos malosque simul fluctus iste igneus


437. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_548 | Paragraph | SubSect | Section]

os Zacharię loquitur Dominus et ait: Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos. Hoc significauit Hieremias, cum prophetaret, dicens: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam; rugiens rugiet super decorem suum; celeuma quasi calcantium concinetur aduersus omnes habitatores terrę, quia iudicium Domini cum gentibus. Dicens super decorem suum et aduersus


438. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_549 | Paragraph | SubSect | Section]

habitatores terrę iustos et iniustos complexus est. Quia omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Sic et Iohel propheta: Dominus — inquit — de Syon rugiet, et de Hierusalem dabit uocem suam, et mouebuntur cęli et terra, hoc est, boni et mali simul resurgent. Longe tamen diuersa erit horum illorumque conditio teste Apostolo sic inter utrosque discernente: Ipse Dominus — inquit — in iussu


439. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_559 | Paragraph | SubSect | Section]

pecunia possideri! Post illum Iacobus Zebedei eos, qui intemperanter sine delectu uerba effutiunt siue turpia siue uana, nimię loquacitatis damnabit dicens: Siquis putat se religiosum, non refrenans linguam suam, huius uana est religio. Arguet etiam illos, qui inter se odio dissident simultatibusque decertant. Vbi — inquiet — zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus prauum. Et contra proximorum


440. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_559 | Paragraph | SubSect | Section]

et contentio, ibi inconstantia et omne opus prauum. Et contra proximorum diffamatores dicet: Qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum, Legi detrahit et iudicat Legem. Postremo iis, qui felicitatem suam in cumulandis opibus ponunt, insultabit ac dicet: Agite nunc, diuites, plorate ululantes in miseriis uestris, quę aduenient uobis. Diuitię uestrę putrefactę sunt, et uestimenta uestra a tineis comesta


441. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_562 | Paragraph | SubSect | Section]

a mandatis tuis! Contra Ecclesię persecutores: Confundantur et conuertantur retrorsum omnes, qui oderunt Syon. Fiant sicut foenum tectorum, quod, priusquam euellatur, exaruit. De quo non implebit manum suam, qui metet, et sinum suum, qui manipulos colliget. Deinde aduersus omnes, qui, cum uitiorum morbo laborarent, poenitentię remedium contempsere, clamabit et dicet: Longe a peccatoribus salus, quia


442. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_565 | Paragraph | SubSect | Section]

futura temere iudicant, sic sententiam dicet: Augures cęli, qui contemplabuntur sydera et supputabunt menses, ut ex eis annunciarent futura, ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt animam suam de manu flammę. *corr. ex perichelides Post hunc sequetur Hieremias, et pro contione exurgens declamabit contra obstinatos dicens:


443. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_567 | Paragraph | SubSect | Section]

a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt uenam aquarum uiuentium, Dominum. Illos etiam in damnationem mittet, qui per dolum alienis damnis ditari student: Vę, qui ędificat domum suam in iniustitia, et coenacula sua non in iudicio; amicum suum opprimet frustra, et mercedem (eius) *add. non reddet ei, qui dicit: Aedificabo mihi domum latam et coenacula spaciosa; qui


444. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_577 | Paragraph | SubSect | Section]

se constitutos cernentes admirabuntur. Fortasse quęrent, quibus operibus, quo labore, qua exercitatione tantam percipere meruerint mercedem. Sed audient: »Non ex operibus iustitię, quę fecistis uos, sed secundum suam misericordiam piissimus Dominus saluos uos fecit. Neque enim condignę erant passiones seculi tanta ac tali gloria, sed omnium bonorum largitor Deus, diues in omnibus, nouit dare magna pro modicis, pro breuibus


445. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_599 | Paragraph | SubSect | Section]

defunctus in ecclesia beati Syri martyris sepeliretur, noctu terribili clamore exciti custodes uiderunt per pedes uinctum foras protrahi a demoniis ululantem uociferantemque. Eo uisu conterriti abierunt quisque ad cęllam suam. Mane uero reliquis fratribus, quę uiderant, referunt et una cum illis adeunt Valentini sepulchrum. Aperiunt, uacuum inueniunt, admirantur. Deinde extra ecclesiam corpus eius quęrentes, illic, ubi transpositum fuerat,


446. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_601 | Paragraph | SubSect | Section]

consultor. Maledicet filia matri, quod impudicicię sibi exemplum fuerit. Maledicet filia mater, quod, dum eam corripiendo lędere cauet, ipsa correptionem non cauerit ultionis diuinę. Maledicet, inquam, alius alium, dum suam quisque consyderat erumnam suęque poenę stimulatur aculeis. Attamen etiam quisque, ut diximus, propinquorum amicorumque tormentis, quos iuxta se cernet, torquebitur mutuaque inter illos commiseratio communis afflictionis


447. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_616 | Paragraph | SubSect | Section]

qui non momentanea et brevi, ut olim Moyses, sed perpetua et ęterna mansione cum Deo erunt et faciem, quam ipse uidere non poterat, clare aperteque spectabunt. Sunt tamen quidam, qui Moysi Deum clare et secundum naturam suam quandoque apparuisse asseuerent, ex eo quod dicitur: Palam, et non per ęnigmata et figuras Deum uidet. Dictum est autem, non quod Dei essentiam uiderit, sed quod colloquiis eius usus sit simplicibus et apertis,


448. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_617 | Paragraph | SubSect | Section]

quantiue mysterii sint ea quę uidit, legere possumus, explicare non possumus. Et si tam stupenda glorię similitudo, qualis, quęso, ipsa gloria? Et si similitudinem uidens territus, ut ipse fatetur, cecidit in faciem suam, quomodo sustinuisset eius, qui sub illa similitudine latebat, maiestatis conspectum? Nisi forte eodem spiritu confirmatus, qui iacentem errexit, de quo ait: Et ingressus est in me spiritus et statuit me supra pedes


449. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_631 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, quorum tanto obsequio in morte meruit honorari? At cur apostolorum consortio non dignam dixerimus, ad quam sanandam Petrus de cęlo ad terras descendere iussus sit? Agnes uirgo post martyrium parentibus ad sepulturam suam excubantibus ac lugentibus gloriosa apparuit cum splendido elegantique uirginum comitatu, aureis armillis candiduloque amictu multum fulgens et agnum niue albiorem dextera baiulans. Tum represso parumper gradu parentes


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.