Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suam

Your search found 2749 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 698-790:


698. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

Wladislauo, Andreae Casimiri filio, in locum eius ab Hungaris suffecto, quem Matthias, siue diuinans, siue coniectans ita futurum, maximo prosecutus est odio. Ipse autem rex Matthias, ne eius bona omnino silentio praeteream, quamquam in multis merito forsan male audiat, tante industriae fuit ad suam presertim gloriam excolendam, ut ausim affirmare eum uirtute quidem multis cedere, fama uero nemini. Nam ut taceam fortunam eius, quae quidem illum et e carcere ad regnum extulit ― etenim Pragae in custodia erat cum rex ab Hungaris designatus est ― et insidiis suorum saepius


699. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunam haud quaquam aspiraturum, uimue facere ausurum suspicabantur. Munit deinde caetera castella, quae in manibus habebat, atque aperte regnum affectare incipit. Interea Stephanus Bother in Citeriorem Daciam, prouinciam suam, quam incolae Transistranam Hungariam, ut ante dictum est, appellant, proficiscitur, ubi exercitu haud quaquam contemnendo ex hominibus suae iurisdictionis comparato die statuta ad Rhacosium campum, ubi comitia regi


700. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

leges, qui semper caeteris imperauimus, ultro cedemus? O si Attila, quo duce maiores nostri (ab ultima Scythia digressi) atque Tanai amne superato terras usque ad Britannicum oceanum multis illustribus uictoriis emensi sunt, ab inferis rediret, quanta indignatione gentem suam iam degenerem auersaretur, quippe quam, ueluti indigna esset, quae suis legibus uiueret, ritu iumentorum iugum ab externo impositum submisse ferre cerneret? Sed nec finitimae gentes, belli gloria nobis haud quaquam pares, aliis quam suae linguae principibus


701. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

pertinentibus cederet, malletque gratiam senatus Hungarici quam uim experiri, neu pessimorum hominum fallacibus deceptus consiliis, uanaque inflatus spe sese in praeceps daret. Deinde animo prospiceret, quam periculosum peteret imperium, quamque difficilem rem atque supra fortunam suam attentaret, et quae ab ipso neque capi, neque contineri posset. Caeterum cum regulum huiusce adhortationibus nequaquam flecti appareret ― etenim ei adhuc regiis animis inflato, ualde humile uidebatur, opibus suis praesertim nondum aduersa fortuna fractis, patrio


702. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

pueri inductores ac reipublicae hostes impunitos abire; omni poena dignos ducerent, qui aduersus senatus consensionem scelerata consilia inissent. At reguli factio, multitudo magna ex parte incondita atque ad dimicandum animis minime parata, ubi uident armatos praeter opinionem suam cursu in se ac strictis gladiis ferri, impedimentis priuatae simul et publicę fortunae partim direptis, partim desertis, ne ab hoste tergo instaturo, cui et iustior causa et aduersariorum consternatio animos addebat, morantes opprimerentur, fugam capiunt, nulla magis alia re


703. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

At reginae animum re ex eius uoto gesta, ac si deleto reguli exercitu regnum sibi simulque optatum confirmasset matrimonium, ingens laetitia incessit. Qua gestiens (ut sunt foeminae natura temperandis animi affectibus impotentes) credebat ea uictoria rem suam magnis auctibus creuisse, atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam


704. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

beneuolentia mihi esset satis explorata, fraudem quoque tuo subesse sermoni uererer. Etenim nemo est, qui non uideat me apud Hungaros, utpote quorum neque linguam neque mores nouimus, hospitem magis quam regem, tali amico absente, non sine periculo futurum. Atque iccirco quoad maiestatem suam hoc pręcarium consequatur imperium, non minus ab his regendus quam eos recturus sum: nam uel qui armis uincuntur, eos si domare prorsus uolueris, interuallo opus est. Velim igitur te hanc exuere mentem, et quod salua religione fieri potest, hoc statue amicitiae esse


705. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

Albam Regiam, quo delectus militum indictus erat, cum parua manu, utpote ex presenti copia, misit, satis credens uel solo tantorum ducum nomine Maximilianum aut a coeptis suis deterritum iri, aut saltim eius itineri moram aliquam inici posse. Ipse, Petro comiti Houario munus regium per suam absentiam obire iusso, Posonium ad concitandos Boëmos proficiscitur. Sed quia eos, quos ad custodiam regni relinquebat, ex re insolita haud mediocriter perterritos animaduerterat, utpote qui regnante Matthia Coruino hostem armatum in terra Hungaria non uiderant, quo his


706. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

oppugnationem deinde atque ea tandem, quae captae urbes iure belli pati solent, ni ocius imperio obtemperent, Budenses passuros denunciaret, diceretque se uerum esse Hungarorum regem, atque a Deo constitutum. Ad haec addit (nam hostium res aduersas facile quisque ad suam trahit felicitatem) se haudquaquam potuisse tanta aduersum paulo ante uictores agere, nisi Deus sibi regnum Hungariae dudum destinasset. Caduceatori principes Hungari respondent sibi haud esse integrum Budam Maximiliano tradere, quippe quam eius nomine tenerent, quem consensu


707. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

non debere Maximilianum in Flamengorum delitiis enutritum (ita Morinos uulgo appellant) Vesprimio ac Alba Regia proditione captis nimium inflari atque efferri; acie non semel uincat Hungaros necesse est, si eis uelit imperare; nam uel si omnes Hungariae urbes in potestatem suam redegisset, nobilitas uero imperium aspernaretur, nihil prorsus ab eo actum esset; est enim optimatum iuris reges et constituere et imperio abdicare, ad quorum quidem grauitatem, fidem, et constantiam pertinet a sententia semel ab omnibus comprobata nullo fortunae impulsu dimoueri.


708. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

reges et constituere et imperio abdicare, ad quorum quidem grauitatem, fidem, et constantiam pertinet a sententia semel ab omnibus comprobata nullo fortunae impulsu dimoueri. Itaque, inquit, si Maximilianus rebus suis consultum uelit esse, dum licet, citra pugnae periculum repetat domum suam, nec asperos leones iniuriis lacessat; quos mox plane uisurus est ira concitos per medias Alemanorum rapi caedes. Neque enim putare debet Hungarorum uirtutem una cum Matthia Chugniade ad inferos ablatam esse.


709. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

a reditu eum in Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant) dimittit. Quo facto Maximilianus neque bello gerendo posthac, neque paci seruandae satis idoneus habitus est, quandoquidem et pacem facile turbaret, et bellum temere susceptum


710. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

suis liber quartus Vuladislauus cum Bohemico exercitu Budam redit, et contra fratrem in aciem procedit. Wladislauus tandem sex millibus Boëmorum uix coactis Posonio, quo profectum supra docuimus, Budam reuertitur, ubi rem suam, multo iam auctiorem atque meliorem quam reliquerat, offendit. Nempe animi Hungarorum ex nimio quodam pauore ac consternatione sese colligere incoeperant, tamque profani principes, quos seculares uocant, quam sacerdotes, praeter eos, qui tunc apud hosteis erant, iam animos erexerant,


711. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

fratris natu maioris regnum inuadat. Monuit deinde ab armis discederet, nec Hungaros tot iniurias inferendo in se concitaret. Quin etiam desineret Hungarorum iudicio ac studiis impedimento esse, caueretque, ne eorum libertati in constituendo rege moram frustra afferendo suam labefactaret libertatem, nec putaret ui agendum esse cum Hungaris, quippe qui peruicacibus maxime obluctari solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum


712. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

non quod id sentiret, aut quicquam tale animo concoepisset ― nam satis desidem ac inglorium regem semper egit ― sed quia, quum exploratum haberet Hungaros id fieri non permissuros, ad maiestatem regiam tuendam spectare putabat citra secordiae suae notam fama uulgari neque suam neque Hungarorum uirtutem cum magni nominis rege Matthia Coruino esse extinctam, nec se in regnum duntaxat tanti regis, uerum in gloriam quoque successisse. Quin etiam regni sui principio Hungarorum imperium regis ignauia


713. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariam exercitum ducit; Vuladislauus, desperatis rebus, legatos pro pace in Austriam mittit. Caeterum ne Turcae fines Hungarorum exercitu uacuas nacti popularentur, Paulum Cinisium ad prouinciam suam Thibiscum, regionesque circa positas tutandas dimittit. Nemo autem fuit aetate illa Hungarorum ducum, qui ita Turcarum contunderet ferociam, atque ab incursionibus eos deterreret. Alemani, postea quam cognouerunt neque stipendium, neque ullum aliud auxilii genus a Maximiliano mitti


714. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

partim leuis armaturae ducentos, Syrmiensis cum Diaconense circiter centum confecit. Tantundem Nitriensis, quamquam Syrmiensis ac Diaconensis praesulatus magnis olim regionibus praefuerunt. Nam antequam Turcae Superiorem Dalmatiam occupassent, ultra flumen Sauum iurisdictionem suam late exercebant, fructuumque decimas a colonis, quibus nunc Turca imperat, percipiebant, atque iuxta maximos Hungariae praesules regno auxilia subministrabant. Reliqua Hungarici regni sacerdotia, et numero et commodis haud contemnenda, quae uulgo abbatias et


715. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

uerum in Cancri campo, ubi reges Hungarorum designari mos est, rex appellatus sum. Atque inde, non sine diuino quidem, ut arbitror, nutu, uoces ille puerorum acclamantium et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem. Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione pugnaturi, quam uobis non quidem Vuladislauus frater, cui perinde ac maiori natu uel cedere haud indecorum esset, sed Matthiae regis uxor, foemina ambitione simul et amoris


716. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

ac solutis ordinibus, utpote hostem profligatum spernentes, castra repetebant. Quod ubi Paulus Cinisius, dux bellicae artis peritus, e quodam tumulo conspexit, suorum fugam, non admodum effusam, locorum notitia facile sistit. Nam sicut ipse ratus nomen et auctoritatem suam ad profligandos hosteis satis fore, suis in proelium prodeuntibus intra munitiones cum presidio delectorum militum sese continuerat, assedensque in praetorio per nuncios, quae in rem essent, imperauerat. Ita caedentibus Hungaris fugae socius haud quaquam extiterat. Porro Boemi,


717. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

regis ignauiam excitati Turci ab agrestibus Hungarorum copiis profligantur; proceres noua lege ab aulicis officiis sacerdotes excludunt. Quod ubi Vuladislauus rex audiuit, uehementer ea re permotus est animoque turbatus, magis ob contemptam ab Hungaris maiestatem suam (nullas enim ad se detulerant querelas) quam clade Boemorum, quippe qua digni uidebantur. Attamen tempus illud animaduersionis haud esse existimans dolorem dissimulauit, totamque huius rei culpam in Boëmos, prudenti quidem consilio, sed parum prospero euentu, transfert, quandoquidem Hungaris


718. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

insita animo immodica dominandi cupiditate, continuare statuit imperium. Itaque turba satellitum munitus maximo senatum nobilitatemque oppresserat terrore, utpote qui in metu ciuium spem suam in primis reponeret. Iam duos annos Demiani tyrannis expleuerat, grauisque ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore neccessitudinis iura


719. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore neccessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano senatu potioribus et qui Demiani tyrannidem molestius ferebant, accusat socerum iniustitiae, quod scilicet ui patriae illata ciues suos oppressisset, et cum quibus aequo iure uiuere debet, his dominaretur,


720. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

uel domesticae tyrannidis odio, uel quia inuidebant, ut fit, uni ex ciuibus principatum, uel quia literarum ignorantia parum idoneos sese ad ciuitatis regimen existimarent, uel quia arbitrarentur in ciuili dissidio rempublicam suam Venetorum potestati committendo neque de sua ipsorum libertate quicquam demptum iri, neque imperatori Constantinopolitano iniuriam inferri, sed potius Venetorum tutella rempublicam sibi et imperio Constantinopolitano


721. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

regione urbis consedit, ubi id temporis uicus erat, quem Slauini a proximo luco, quo tunc mons erat uestitus, eorum lingua Dubrauiam nominabant. Atque dum fratris patruelis liberos caeterosque propinquos in suam redigere cupit potestatem, Rhacusanos bello per septennium uexauit. Non nunquam tamen in ea oppugnatione et ipse ab obsessis crebro ex urbe erumpentibus magno affectus est incommodo, propterea quod promptissimum


722. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

ac animi magnitudine erga fratrem hoc tempore usus fueris. Qui quidem, licet omnium consensu in regnum paternum, quia tu illud non postulasti, suffectus sit, tamen non nisi tua uoluntate et illud inire et administrare animo proposuit, eo quod post pacem tecum factam non libertatem suam modo, sed et uitam tibi debere Alberthus ingenue fatetur, nec iam quicquam concupiscit, quod profecto aut tibi, aut iuri gentium possit aduersari. Vt igitur regnum ei comprobes, non solum mater et fratres tui abs te contendunt, uerum etiam omnes Poloni proceres, concordiae


723. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

petit; Poloni mouent contra Valachos et Moldauos. Facile Wladislauo simul in omnem humanitatem suapte natura propenso, simul quieti dedito, Polonus orator persuasit, quum praesertim nollet fraternum amorem ulla iniuria exhaustum uideri. Huc accedebat quod in rem suam fore arbitrabatur fratrem aliena opera regem constituendum, moxque potentia aequalem prope sibi futurum tanto beneficio beniuolum potius reddere caeterisque hanc praeripere gratiam quam ei nequicquam forsan et non sine proprio aduersari periculo, quum studia


724. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

fraudem Valachi molirentur, eo quod arbitrabatur eos, ut fere et caeteros Christianos, malo esse in Turcas animo, et quia saepius illa gens, potius quo fortuna uocaret quam fides, inclinarat arma. Igitur posteaquam Turca animaduerterit Carabogdanem ob uastatam regionem suam iusta ira in Polonum accensum, opemque absque ullo dolo implorare, partem fere tertiam copiarum traiecit, duas reliquas in iisdem castris reliquit, ne sociorum agris multitudine hominum oneri esset, quum praesertim expeditio haud magnis copiis indigeret, propterea quod graue


725. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

Baiazethes Turcarum imperator bellum in Christianos meditatur; Carbaliam Dalmatiae regionem suo imperio adicit. Carabogdanes, postea quam Poloni eius finibus excesserunt, Turcas hostilibus spoliis munifice donatos recipi ultra Istrum et terram suam externo exercitu exonerari iubet, legatosque cum donis fortunae suae congruentibus, qui de ope allata Bazethi gratias agerent, mittit, remque uti gesta erat indicarent. Quod eo consilio fecit, ne Turcae, qui nomine tantum, non armis Getas iuuerant, totam profligati Poloni gloriam sibi apud


726. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus persuasum est ipsum pontificem, qui uerius carnificis nomen obtinere debuit, Venetis quoque non solum consciis, sed etiam internuntiis, propter simultatem, quam cum rege Carolo habebant, ingentis pecuniae pactione ad hoc scelus a Bazethe esse inductum, qui quidem in securitatem suam, ut dictum est, fratrem e medio tolli magnopere optabat. Atque in hunc maxime modum Christiani, Turcis praesertim finitimi, a quibus minime oportuit, pene proditi sunt. Nam Bazethes, domestico metu liberatus, statim animo consilia uolutare coepit


727. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

perpetua item crapula graues iacent, corpore pariter et animo torpentes. Quare magis nobis timendum est, ne ob illius tam desidis gentis ignauiam haud satis egregiam potius reportemus uictoriam, quam ut ullum illic incommodum capiamus. Hac Marconius oratione, traducto in suam rege sententiam, Polonam obtinuit prouinciam. Magna igitur Turcarum manu coacta (hi enim rapto ut plurimum uiuunt), ad Istrum, qua hic amnis Peucem circunfluit insulam, profectus est. Hoc in loco lustrato exercitu ex omnibus copiis circiter quadraginta millia hominum, qui armis et equis


728. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

hoste barbaro, ac omnium immanissimo, beneficii loco saeuissimam inferente mortem, quam sane miseriarum finem, corporibus ita afflictis, praedicabant esse. Quanquam non captiuorum fortunae ea crudelitate consultum uolebant, sed saeuitiam suam eorum morte exsaciare, quos in seruitutem abducere non poterant. Caeterum Marconius, quum post quartum tandem a profectione mensem commissum sibi exercitum ad Istrum reduxisset, eo regius quaestor, qui mancipia recenseret, regique quintum quodque mancipiorum caput de


729. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

iungit. Rogat mox eum sub stipendii pactione, ut in Europam cum copiis suis traiciat, Thracumque, ac Macedonum agros incurset. Turca primum per dolum haud se transiturum Hellespontum dicere, fingens se non audere exercitum in Europam transmittere, nisi prius in potestatem suam Sestos, nunc tenuis uicus, olim urbs nobilis, et apud poëtas magni amoris commertio celebris, cum Callipoli traderetur. Quod ubi haud difficulter Orchanus impetrauit, ratus Graeci dementia abutendum esse, totam


730. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

priusquam cibum caperent, inferias regi patrio ritu, haud tamen ibi corpore eius sepulto, dederunt. Mechmetes I rex, post hunc Hysladimirus, Amurathes tandem II regnat, quo mortuo Mechmeti II regnum cessit, qui Constantinopolim aliasque plurimas in suam potestatem redegit. Postridie eius diei, quo haec gesta sunt, Bazethis filium absentem, Mehmetem Primum, qui eo tempore Prusae erat, omnium consensu regem dicunt, constituto prius praefecto, qui per absentiam regis exercitui praeesset, et regiam in eos haberet


731. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

esse affirmauerim, ut is scilicet maximum eius rei ferat fructum, cuius potissima ipse extiterit causa, propterea quod sicut cęlestia corpora a sole, seu a coelo empyreo lumen suum mutuantur, et quemadmodum unius cuiusque animantis membra totam uim suam a capite, seu a corde trahunt, ita qui sub regibus aetatem agunt, ab ipso rege omnem uirtutis materiam tanquam a fonte deducunt. Caeterum nec aemulis meis Othomani prole Dei munere florentissima unquam deerit uirtutis ostendendae occasio, modo his satis animi adsit pro regis sui et


732. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

et in paucis charus fuit? Turcasque perinde ac uanę superstitionis ac stultitiae arguere non dubitasti, quum pro certo haberi debeat Machomethem aeque ac Mosen et Christum ueritatem mortalibus nuntiasse, immo antiquato ipsius Mosae pariter et Christi ritu, licet ex utroque dogmate suam Machomethes religionem composuerit, Deum iussisse Machometanis legibus humanum genus deinceps teneri oportere. Quemadmodum enim priores Testamenti tabulae conditis posterioribus irritae fiunt, ita etiam mos superior, ubi noua successerit lex, tollatur necesse est.


733. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

atque in mare solent praecipitare. Cyparissius portus a Turcis capitur; Massiliensis classis se Venetae coniungit; Gallicus praefectus Grimano Veneto suam ignauiam exprobrat. Dum haec geruntur, reliqua Turcarum classis Cyparissium absque ullo tumultu coepit portum (abest a Methone duodecim millia passuum, Iuncum uulgo dicunt). Veneti quoque Turcas ex tuto insecuti, pone insulam, cuius obiectu portus, in quem hostes sese


734. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

depraedationibus suis Aquileiam usque, et ultra excurrunt; ultimum tamen agmen in reditu ab Albanesiis mulctatur. Graeci qui Naupacti erant, quod quidem solum oppidum in Corinthiaco sinu, ut dictum est, Veneti obtinebant, ubi Turcaicam classem praeter spem suam urbi appropinquare conspexerunt, rati Venetos profligatos, remque Christianam perditam esse, ad Bazethis ducem Mustapham, Naupactum iam obsidentem, qui cum eo de deditione agerent, confestim mittunt, Venetis quoque, qui urbi atque arci praeerant, proditionis metu assentientibus. Non enim


735. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

quo ipse diutius ac liberius per speciem tutoris regnaret, in omnia uitia illum praecipitari magnopere laetabatur, comites ei de industria attribuere, queis nullus pudor, nulla inerat continentia, quique non alienam modo, sed ne suam quidem pudicitiam magni faciebant. Quod temporis comessationibus supererat, iocis ac ludis, aut aucupio, rei aeque ac imperaturo dignissimae, dabatur. Literae quae sane humana ingenia uel maxime excolunt apud eum nullo fere in precio erant. Ab armorum et equitandi


736. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

imperium, accaepta in uxorem Philippi Mariae Vicicomitis, Insubrium ducis, filia. Congressus praeterea uirorum, qui uitae integritate rerumque usu clari essent, tanquam contagium quoddam uitabatur. Quum ita corruptis esset moribus, Hisabellam Alfonsi Secundi filiam, amitinam suam, permissu Romani pontificis (quae permissio raro felices nuptias fecit) duxit uxorem. Hisabella, ut sunt acrioris ingenii Hispani ― inde enim illa oriunda erat, nam proauus Alfonsus a Tarraconensi Hispania profectus, regnum Neapolitanum incolarum uoluntate sibi adiunxerat ― ubi


737. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

Alfonsum a suis ciuibus odio haberi, pontifici infensum esse, ratus, ut erat, datam sibi ad oppugnandum hostem occasionem, et ipse socium se addit pontifici Neapolitanisque principibus ad euertendum Alfonsi regnum. Igitur pollicitus Francorum regi praeter ducenta millia aureorum nummum omnem suam operam se in expellendo e regno Alfonso nauaturum, persuasit ei ut in Italiam, deinde in regnum Neapolitanum cum exercitu ueniret. Qui quidem transmissis cum non mediocri manu Alpibus ubi Astam togatae Galliae oppidum ingressus est, promissum a Lodouico confestim accepit aurum,


738. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

Neapolim rediit, atque intra paucos menses Venetorum ope regnum, praeter quasdam urbeis ad mare Superum positas, quas ipsi Veneti pro auxiliis aduersus Gallos allatis pignoris nomine retinuerant, recuperauit, Gallorum quoque praesidio, quod eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto celebrata in Italia ad illam diem Gallorum fortitudo ad ludibrium redisse uisa est, quippe quos non uirtute, sed impetu ualere iam inde omnes arbitrati sunt. Et profecto Gallorum uis animi sicut secundis rebus supra modum attollitur, ita


739. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

deficerent, si illa alium uirum sibi matrimonio adiungeret. Haec enim mulier nulla in domo paterna uirili sobole superstite Brithonum regionem hereditario iure obtinebat. Nec mirum si tales nuptiae ab Alexandro Sexto Romano pontifice permissae sunt, quum et ipse Alexander filiam suam ex quadam adultera susceptam, atque cum principe Pisaurensium matrimonio coniunctam, e uiri thalamo aduersus leges pontificias abripuerit, atque alii in matrimonium sola fortunatioris coniugii spe dederit. Ludouicus Sfortia a


740. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

antemnis neccessario collapsa hostium capitibus incidunt, oculosque ac manus eorum obtegunt, simulque implicant. Non desunt occasioni Turcae, itaque occisis aliquot hostium pluribusque grauiter uulneratis, uinculoque ferreae manus, quam hostes iniecerant, abrupto, nauim suam strenuo repetunt saltu, hosteque omnibus uerborum probris lacerato in Corinthiacum regrediuntur sinum, suis mox renuntiant Venetorum classem nulla ex parte imminutam cum nouo imperatore


741. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

comminus, sed tormentis ac missilibus ut plurimum pugnant, perinde ac foeminas spernat. Putat enim proprium uiri esse rem gladio comminus gerere, illatorum uulnerum foeditate suam hostiumque uirtutem metiens, quippe non praelium, sed puerorum iocum existimat, in quo abscissis manibus pedibusque, aut tota ceruice desecta, corpora minime detruncantur. Veneti, Cephalenia frustra tentata, nauem proditam


742. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

adiecerant, simul ut, prae se ferendo Turcis se iam hostem esse, spargeretur in uulgus se iccirco regnum Friderico ereptum ire, quo ex propinquo commodius in Turcas arma mouerent, quasi non posset cum Turcis bellum geri Friderico in regno suo manente, et ad hanc expeditionem operam suam ultro pollicente, armatis Massiliae ad duodecim turritis nauibus eas Venetis auxilio misit. Quibus Veneti classi suae adiunctis Lesbum insulam inuasere, ubi cum Galli Mytilenem urbem aliquandiu oppugnassent, Turcis eam acriter defendentibus, re


743. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

alendis propter pabuli copiam peropportuna. Hic igitur aliquot moratus diebus et ipse uenationi atque aucupio dedit operam, nec caeteris principum uenari feras prohibuit, quoad et luna inchoaretur, quod quidem incipiendis rebus auspicatissimum Turcae credunt, et classem suam Peloponnesum iam attigisse nuntiaretur. Veneta classis a Turcis iterum affligitur; Baiazethis de incolumitate classis suae gestientis ad Deum oratio. Cum igitur praefectus Turcaicarum nauium coniunctis classibus


744. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

Peloponnesiacum litus Methonem uersus nauigabat. Iamque Cyparissiam attingens oram ad ostium Alphaei fluminis aquandi gratia substiterat, quum eo Bazethes rex studio suam e proximo uisendi classem cum parte equitum uenit, atque ubi e iugis Cyparissio incumbentibus litori naues omnes cursum tenentes, nec incolumes modo, sed etiam aliqua ex parte uictrices prospexit, ex equo, ut ferunt, disiliit, atque posteaquam prostratus humi (eo ritu Turcae Deum


745. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

quod Turcae suos a Christianis in pugna caesos felices apud inferos fore arbitrantur, ingentia fortes uiros praemia manent. Hortatur eos ad operam sibi strenue nauandam magna proposita mercede, his pecuniam pollicetur, aliis agros, quibusdam praefecturas offert, nulli demum humilitatem suam (modo adsit uirtus) ad magnae cuiuslibet fortunae gradum obfuturam affirmat; segnes contra asperis increpat uerbis, mortemque timidis minatur. Succedunt ergo ad murorum ruinas, strenui pariter et ignaui, illi praemio ac gloria illecti, hi metu


746. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

Quisque regum deserto publico bono suis rationibus seruit: inde cauendis atque struendis inuicem insidiis per metum suspicionemque territur tempus. Quo profecto furore non modo nostrae occasioni desumus, sed etiam suam communibus hostibus oppugnandi nos damus occasionem. Sed de hoc latius alias dicemus, quum huiusce quęrelae in commodiorem inciderint locum. Veneti sinum Ambracium depopulantur; S. Mariam in


747. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

cum bestiis beatitudinem pollicetur, atque quum uideret uir callidus Christi religionem ad animi puritatem ueritatisque contemplationem omni ex parte institutam esse, tantisque miraculis fulciri, ui et uoluptate proposita, duobus sane efficacissimis humanis affectibus, sectam suam munire ac tueri praecepit. Quare scito solam Christianam religionem ueram censendam, et Christum, ut ipse recte affirmat, uiam, ueritatem et uitam esse. Quod ubi Thalysmanus dixit, extemplo rex, ut erat patriae religioni deditus, hominem comprehendi, atque


748. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

itinere necessariarum rerum inopia deficerent, memor humanarum rerum uiatico iuuit. Galli, pace cum Hispanis confecta, in Venetos uindictam meditantur; hi apud imperatorem et alios principes quaerunt suppetias; Alexandri pontificis morte ditionem suam augent. Francorum regi clades suorum alia super aliam nuntiata iram in Venetos ob eorum infidam societatem adeo accendit, ut statim consilium coeperit de bello cum Hispano rege finiendo, quo facilius Venetorum iniurias ulcisceretur. Nihil enim


749. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

pulsis iustis regibus per nefas parare. Et quia potentia per scelus quaesita pessime exerceri solet, ac plerunque suum ipsius exemplum in auctorem recidit, patrem carnificio uultu minisque circumsessum arbitrio suo regebat, atque ita in suam, incusso metu, cupidinem trahebat, ut ex scelerato per se homine perditissimum efficeret, omnemque humanitatem exuere cogeret. Nihil enim petenti miserrimus pater negare audebat, uel si id, quod peteretur, turpissimum foret.


750. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

diceretque his se, quod pontificem auxilio iuuisset, nihil aduersus socialis fidei religionem fecisse ― neque enim foederi adscriptum esse, ne sibi maiorum suorum instituto Romanae Ecclesiae res curę essent ― quum praesertim nihil interesset Venetorum, quod pulso tyranno urbem suam Romanus pontifex recoepisset. Ferdinandus Hispaniae rex uenit Neapolim, Venetos monet de restituendis Apuliae urbibus; Maximiliano imperatori a Venetis transitus negatur; Germani ad Tridentum consistunt; Veneti plurima loca Carnico atque


751. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

habeo: ut rerum qualiscunque scriptor, quae in meam aetatem incidere narro, plaeraque, ne uerbis quidem immutatis, uti accepta sunt transcribens. Iulius pontifex Rauennam, Ceruiam, Fauentiam, Cesenam, Ariminium etc. in potestatem suam redigit; Ferrariae dux et Mantuae marchio sua recuperant; urbes Neapolitanae a Venetis ad Hispanos redeunt; Dalmatae defectionem minantur; Vladislaui regis ignauia; Veneti in Dalmatia plebem concitant, quae optimatum armis sopitur; Verona et Patauium imperatori, sed Germanis


752. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

Maximilianus ubi accepit res Venetorum uno praelio aduerso uehementer accisas esse, ratus occasionem sibi quoque oblatam adiungendi imperio suo quicquid urbium in Circumpadana Italia a Gallo rege relictum erat, misso Veronam quodam Alemano episcopo urbem ciuium uoluntate in suam ditionem redegit. Veronae defectione Patauini quoque Alemanicum praesidium intra urbem accępere, praetore Veneto sine iniuria emisso. Caeterum dum et Maximilianus contrahendo exercitu in Germania moratur, et rex Gallorum Mincium amnem Benacumque lacum


753. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

Hispani omissa Bononiae oppugnatione castra in agrum Rauennatem transferunt, quo magnam uim uarii commeatus mari Adriatico ex Apulia conuexerant: cum Gallis enim signa conferre uehementer cupiebant. Rursus Galli aegre patiebantur Hispanum armata manu suam prouinciam inuadere. Itaque Caston Fuxius, Francorum regis sorore ortus, cui summa rei Gallicae in Italia permissa erat a rege, iuuenis raro animi simul et corporis robore, lustrato ad Ferrariam exercitu pergit ad hostem. Hispani, ut sunt insita uafri calliditate, praelium ex occasione


754. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

conducti cum Gallis in Italia militabant, Hispani regis, affinis sui, pontificisque rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis rebus quam gerendis aptior. Quod autem hi Germani, Gallorum mercenarii, legionem suam inuiti abduxerint, id argumento est, quia e castris Gallicis abeuntes sua sponte neque enim ad id cogi poterant ― iurarunt se in Gallorum regem arma nequaquam uersuros, sed confestim domum repetituros, nefas existimantes aduersus eum dimicare, cuius paulo ante milites


755. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

necatis, partim morbo absumptis. Horum maximus natu Cichanes appellatus est. Post hunc Achimates fuit, deinde Corguthes, ultimum Selynem uocarunt. Conuocat igitur Bazethes seorsum singulos eorum, quibuscum de magnis rebus consultare consueuerat, quo quisque amotis arbitris suam liberius promeret sententiam; sciscitatur, quemnam ex liberis suis potiorem regno administrando censerent. Purpuratorum opulentiores, quique ocio et quieti dediti erant, Achimatem maxime probabant, utpote mitis hominem ingenii, nec ulla notum in suos asperitate. Armorum uero ac belli


756. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

inter caeteros Machomethanarum legum scriptores praestare dicuntur. Multi autem Machometanas leges uani, assimilatione sanctissimorum uirorum, qui Christi euangelium conscripsere, literis mandarunt, quas sane Machomethes, uaferrimus hominum, quo rudem literarum gentem in suam sententiam facilius induceret, coelitus sibi traditas seque a Deo missum aeque ac Christum satis efficaci fraude ementitus est, si non ex animi bonis et uera felicitate, sed ex terreno imperio ac praesentibus opibus exitialem sectam aestimare uelis: quandoquidem siue Dei in nos ira,


757. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

Achimathe primo loco deiecto aut sese eum ipsum locum adepturum, aut, si ad spem euentus non respondisset, Selyne non sine sua suffragatione rege declarato, se non modo ampliorem ac opulentiorem satrapaeam habiturum, sed etiam salutem suam in tuto locatum iri, quamquam nullo officio frater fratris in regno Turcaico constituti gratiam redimere potest amore securitati cedente. Nam ferox gens Turcarum ex multis nationibus contracta, sicut metu magis quam charitate regibus suis


758. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

mature erat illaturus. Itaque Cichanis filius Selyni sese adiungit, nescius futurae sortis, nec animaduertens quam sua parum interesset, Selynes an Achimathes regno potiretur: nempe ab neutro ille conseruandus erat, quandoquidem Othomanis regibus, ut docuimus, solemne sit in securitatem suam, quam ipsi imperii conseruationem appellant, omnem cognationem et stirpem regiam, praeter liberos proprios interficere. Porro solis liberis parcunt, ne subsidia spei intereant et regni desit custodia.


759. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto reprehendendum, quod iniussu patris prouincia sua Trapezunto excessisset, deinde quod non accersitus ad patrem praeter morem Turcaicum uenire in animum induxisset. Iisdem literis hortati sunt eum prouinciam suam repetere omniaque ex parente sperare, quae indulgentissimus pater in liberos conferre debeat, si ipse patris uoluntati morem gerendo eius beneficio dignum se praestiterit. Selynes uidens aditum sibi ad patrem negari, nec ad regnum aquirendum ullam spem in patris uoluntate relinqui,


760. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

se ueram Othomani sobolem esse. Hoc autem dicebat, non quo Hungaris bellum inferre uellet, quippe quos ne omnibus quidem Turcaici imperii uiribus aggredi auderet, sed ut, feroces gentes ad Danubium positas imperio nactus, et patrem facilius in suam adduceret sententiam, et spem regni caeteris fratribus praecideret ― nam Turcae Europaei, maxime qui Danubium accolunt, Asiaticis uirtute longe praestant; ad hoc ut, si fortuna consilio eius aduersata fuisset, se e proximo ad Hungaros conferret, eorumque amicitia ac opibus et regem


761. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

nouarum rerum, ut fit, studio eo se contulerant) huiuscemodi uerbis milites allocutus esse dicitur, quo illorum animis oratione confirmatis non magnopere patris eius maiestatem uererentur, atque uel si armis decernendum foret, sese ad suam causam adiungere non dubitarent: Non me fugit, inquit, milites, eum qui patris uoluntati uel paruis in rebus aduersatur, nedum illum armis lacessat, apud omnes gentes impium ac detestabilem haberi.


762. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

relicti fratris insidiis caeduntur; Mustapha Macedo perfidiae suae poenas soluit. Iustis regi factis Selynes Corghutem fratrem, fide data, quam mox Turcaica religione praestitit, incolumem conseruaturum, ad satrapaeam suam in Lydiam dimisit, addita illi Lesbo insula, quo munificentia delinitum, incautum et nihil de se timentem facilius opprimeret, non ausus tunc occidere, ne nondum in regno stabilitus tot parricidiis sese nimis inuisum redderet, quamquam apud Turcas magis necessarium quam


763. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius animo lectis literis ingens incussa est sollicitudo, indice uinciri atque in crastinum diem asseruari iusso, periculum suum animo uoluendo noctem uigiliis extraxit primaque luce proditorem accersit. Reus arbitratus nemini facile persuasum iri fortunam suam nouarum rerum studio idoneam crimen inficiatur, licet eum uultus, orationi dispar, satis proderet trepidatione conscientiam indicante. Et quum neque minis, neque tormentorum aspectu ad sceleris confessionem cogi posset, indicis admonitu puer tonsor accitur, interrogatur unde ad


764. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

iniuriae inferendae oblaturam, sed etiam domesticis insidiis maiorem in dies materiam praebituram, nec semper detegenda intestina fraude eandem fortunam fore, statuit, ex quo hostis in aciem se non committebat, consilio, si posset, bellum conficere. Itaque primum omnium in securitatem suam, atque ut belli intestini semina extingueret, quos regiae stirpis propinquos apud se habebat, comprehendi atque interfici iubet. Erant autem apud Selynem sex fratrum, qui iam decesserant, liberi, qui quidem in fidem eius sese permittentes, acceptis in Asia latis ad uictum cultumque


765. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

omittendum putarunt, qui rei gestae interfuerunt, ferunt Cichanis filium, ad quem iure gentium regnum spectabat ― nempe Cichanes Bazethis liberorum natu maximus fuit ― quum ad illum carnifex accessisset, Selynis perfidia accusata dixisse circumstantibus se male credidisse salutem suam illi, qui, dum sibi regnum parat, ne parenti quidem morbo et aetate confecto paucorum dierum usuram ad uiuendum concessisset. Et quum carnifex manus eius, ne obniti posset, loro uincire uellet, auersatus carnificem simulque tam segnem mortem, arrepto acinace, irae quam timori propior, multis


766. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

suum iam Dei arbitratu, cuius nutu omnia moderantur, impleturum. Itaque deductus in uicum, unde aufugerat, poscit papyrum, conscriptisque ad Selynem codicillis rogat, ut libros suos, quorum ingens numerus fuit, cum omni suppellectile quibusdam in Asia sacerdotibus tribueret, familiamque suam incolumem esse pateretur. Ferunt Selynem lectis Corguthis codicillis lachrymis non temperasse, suisque iussisse, ut eum mitissima morte, et citra ullum doloris sensum, si id fieri posset, necarent. Itaque milites, quibus necandi Corghutis negocium datum erat, instructo conuiuio large epulati


767. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem certamine primo statim hostium impetu in fugam conicitur; pauci ex eius exercitu pugnantes, caeterum in fuga ad quinque millia interfecti. Achimathes animaduertens res perditas esse, ne fugiens agnosci posset, uestem suam cum gregarii militis ueste permutat; quam dum induit, a Cialapia Ducagino, hostilis turmae praefecto, agnitus uiuus capitur. Animo per desidiam corrupto nulla uis inerat, qua percussorem euitaret, seque, ut regem decebat, ad uoluntariam firmaret mortem, ne ex alieno


768. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

Amysinum declaratum in destinatam dimisit prouinciam. Est enim mos apud Turcas hanc regionem attribuere ei , qui patri in regnum est successurus. Mox et coeteros prouinciarum praefectos suam quemque regionem obtinere iussit. Est autem totum regnum Turcaicum, praeter Syriam et Aegiptum, Minoremque Armeniam, quas regiones Selynes imperio suo nuper adiunxit, in septuaginta fere satrapaeas diuisum. Et quoniam imperii uiribus multum deesse compertum est, si hae naualis


769. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

regis de statu democratico indicium. Itaque Galli Italiam ingressi, quum accepissent Maximilianum, Lodouici Mauri filium, Nouariae moenibus cum ualido Alemanorum praesidio inclusum hostium aduentum opperiri, rati in illo corpore uictoriam suam positam esse, eo cum omni oppugnandae urbis apparatu contendunt. Prius tamen quam uim ullam inferrent, tentarunt rem consilio peragere, alias aduersus huius adolescentis parentem satis prospere inito. Itaque hortati sunt Alemanos, ut praecio ingenti accepto Lodouici Mauri filium


770. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

oratio. Ferunt autem Scytham huiuscemodi oratione rusticos in nobilitatem concitasse: Sacrarum literarum monimentis traditum est, uiri Hungari, Deum Optimum Maximum misertum esse quondam grauissimae Iudaeorum seruitutis et populum, ex quo ciuitatem suam constituere destinarat, ab Aegyptiaca tyrannide iugoque regio ac ingentibus erumnis ereptum non modo libertate donasse, sed etiam accolarum uictores hostiumque suorum dominos fecisse. Nec immerito: nihil enim magis auersatur Deus, summus rerum omnium parens ac dominus,


771. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

ablatis prius omnibus rebus, quae asportari poterant, ignem iniecerant. Compositis Hungariae rebus, ingenti Ioannis Sepusiensis gloria ― is enim in comprimendo rusticorum, ut demonstratum est, tumultu optimam nauauerat operam ― suboritur regi suspicio, ne Sepusiensis gloriam suam ac populi fauorem in perniciem regiae domus conuerteret, abutendo quum regis senecta tum liberorum eius aetate. Erant autem regi duo filii, mas et foemina, quorum alter nondum decimum annum attigerat, altera triennio maior erat. Porro Sepusiensis, etiam ante quam regi filius


772. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

unum ex Maximiliani Caesaris nepotibus sibi generum adsciscere, tametsi plaerique Hungarorum huic affinitati, ne regnum ad Alemanum perueniret, ualde aduersarentur. Igitur Vuladislauus (neque enim erat adeo hebeti ingenio, quin interdum prospiceret, quae in rem suam essent) communicato cum amicis consilio, his maxime, qui Sepusiensem supra modum crescere nolebant, misit ad Maximilianum legatos, qui postularent, ut in confinibus utriusque imperii locum colloquio deligeret, uelle sese de


773. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque hyemandi causa collocat, uere ineunte ad Euphratem cum copiis suis reuersurus, propterea quod die noctuque animum fatigabat cogitando, quonam modo aut Ismahelem, hostem sibi acerrimum, bello superaret, aut pace cum ipso facta Achimathis fratris filium per pacis conditiones in suam redigeret potestatem, ne esset in familia Othomana, quem praetoriani, ut est uulgus mobili ingenio et seditiosum, aliquando Selyni possent opponere, et eodem exemplo, quo Selynes


774. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

Alaudolam populares uocabant, qui sicut caeteros circa regulos opibus, ita et animo superabat. Qui quidem uocatus Selynem adire renuit, confisus tum asperitate locorum, quae incolebat, tum copiis suis ad iustum fere exercitum accedentibus. Ad haec non audebat Turcaicae fidei salutem suam committere, propterea quod, dum Selynes iter ad Euphratem haberet, Turcaicis commeatibus infestus extiterat, seu praedae cupidine, seu Ismahelis partes aperte fouens. Neque enim dubitauerat Selynem eadem fortuna cum Ismahele pugnaturum, qua


775. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

ac ad summum Machomethanae religionis pontificem, ad cuius officium de controuersiis Machomethanorum constituere pertineret, decederet ab Armenia Minori et Cilicia, atque eas regiones praesidiis suis liberas legitimo principi restitueret; alioqui se non passurum amicum hominem et fidem suam implorantem patria per summam iniuriam pulsum in exilio senescere. Qua denuntiatione Selynem, existimantem Aegyptium suis potius rationibus seruientem quam Alaudolae fortunarum miserantem ea dixisse (tutius enim uidebatur


776. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

periculo uana euaderet. Itaque Pontica gens, quae inter Moeotim et Phasim incolit (uulgo Cercassos uocant) ad hanc militiam delecta. Inde greges seruorum abducebantur: partim liberi a parentibus uenundati, qui sane nihil sceleris eo facinore se suscipere putabant, existimantes prolem suam non in seruitutem adduci, uerum in imperium mitti, partim a Thataris, Moeotis accolis, empti, quos illi Ponticas regiones incursando captos cum Syris mercatoribus tum ueste, tum pecunia permutabant. Hi serui ad caliphem perducti


777. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

temperie ac salubritate, simulque soli hubertate, fontium fluuiorumque amoenitate, fructuum copia nulli in tota Syria secunda ― Gazam contendit, praemisso cum parte copiarum Sinone Macedone, qui, prius quam ipse eo accederet, urbem aut ui, aut uoluntaria deditione in suam redigeret potestatem, quo ibi praesidio imposito Caërium petiturus hostes post terga non relinqueret. Substiterant Gazae octingenti circiter equites Cercassi cum impigro et acri duce Casalio Iamberdino, caeteri, qui proximae cladi superfuerant, Caërium profecti erant, ibi


778. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

maxime penuriam exercitui transitu perdifficilis, intranda. Videbatur amicis omissa Aegypto finem imperii Turcaici Gazam statuere, putantibus non nisi magna manu tam late patentes et diremptas etiam uasta solitudine terras contineri posse; tamen sententiam suam aedere nemo audebat incerta regis uoluntate. Itaque Ionas Dalmata, ex purpuratis regiis, solito adulantium more inquit militum esse iussa exequi, regum imperare; duceret, quo uellet secuturos. Rex existimans, nisi Aegiptus quoque iugum acciperet et Cercassi funditus interirent, Syriam in


779. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc consilio ualidior fuit. Nam quidam satrapes Turca flore illius aetatis accensus, et erat insigni forma puer, obiecta parentibus fraude, quasi regio imposuissent conquisitori, quod puerum, ne abduceretur, matrimonio deuinxissent, Sinonem ui e manibus parentum abstractum in domum suam recepit, iussitque de caetero secubare. Ille diuortii impatiens, eo magis quia cum uxore religio quoque Christiana erat relinquenda, clam ad uxorem uentitare et cum ea coire. Quod quum rescisset satrapes, ira


780. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

desiit, Selynisque mors, qui non modo Rhacusanam ciuitatem, sed etiam caeteros Christianos pariterque Machomethanos maxime conterruerat, opportune nunciata est, credidereque Rhacusani, ut sunt plaerique mortalium ad spem suam ampliandam prompti, illum terrae motum Selynis interitum denuntiasse, non autem ullam urbi Rhacusae significasse calamitatem. Porro de morte Selynis paulo post suo loco dicemus. Iam comparauerat Selynes ad ducentas


781. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

quum comperisset eas parum honeste pudicitiam habuisse, necari iussit. Vita ex insita ambitione tristiori fuit, utpote qui ne conuiuari quidem cum amicis, nisi admodum raro soleret. Quum de bello suscipiendo deliberaret, amicorum quidem sententiam exquirebat, sed in capiendo consilio suam potius sequebatur. Suspicabatur enim duces, qui praesertim sub sene Bazethe diutius uixerant, quietis quam belli studiosiores esse. Inde uox eius saepius audita se neminem habere, quocum de magnis rebus consilia agitaret. Itaque neccessario cogebatur, quae in rem essent,


782. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

est: Si mihi, uiri Turcae, de imperio tantum proferendo decertandum esset, armisque gloria quaerenda, satis honestam causam belli aduersus Hungaros ineundi mihi esse existimarem. Quippe semper magnorum uirorum in numero habiti sunt, qui augendo armis imperio gloriam suam excoluerunt. Nunc uero, quum sim insigni iniuria lacessitus, non modo iustam belli causam, sed etiam neccessariam mihi obuenisse arbitror. Nam quum legatio iure gentium ubique sancta sit, eam Hungari temeritate ac superbia, spreto Othomanorum fastigio, dupliciter uiolarunt, et quod


783. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

ausae sunt, polliceantur fortunam. Sed nec magnifaciendos censeo regis Hungari cognatos et affines principes. Nunquam hi ulla fideli societate atque amicitia coire poterunt: modo eos ambitio, modo inuidia, modo odium disiungit. Ad haec nemo in alterius gratiam pecuniam suam, sine qua nullam expeditionem persequi possumus, absumere et militiae labores subire facile in animum inducit. Nam quae homines chara habent, his, ut ita dixerim, incumbunt, et in eroganda pecunia suae quisque rei potius quam amici rationem ducit. Quum igitur neque Hungarorum uires


784. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

an fratris filium ab se destitutum esse passurus sit, accuratius considerandum. Itaque prius quam Hungaris arma inferantur, Polonum ab auxilio illis ferendo ad sua potissimum tuenda auertendum, distinendumque ne Hungaris possit succurere, censeo. Quum omnes, et imprimis regem in suam adduxisset sententiam, magna ui auri ad Thatarum, Polonorum accolam, missa, eum ad fines regni Polonici deuastandos perpulit, Sigismundumque proprio bello domi occupatum Hungaris coniungi prohibuit, tametsi Polonus Thataros comisso praelio ingenti caede a finibus suis


785. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

sanguinem suum fudit, tuaeque Ecclesiae res decoquit, quam immanis hostis sibi adiungit. Nulla tamen unquam gens, absit uerbo inuidia, Hungaris dignior auxilio Sedis Apostolicae extitit, quippe qui, ne foedere cum Christiani nominis hoste iungerentur, bellum grauissimum in terram suam accepere. Et quia res improuisa accidit ― fama enim satis constans erat Turcam in Asiam cum copiis profecturum ― Hungarorum animi ita consternati sunt, ut in maximum periculum hostili fraude sese coniectos putent, quandoquidem nulla ferme re, qua uim hostilem arcerent, se instructos esse


786. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

situm, moeniaque haud quaquam prompta oppugnanti cernens, adhibito amicorum consilio aliquamdiu deliberauit, in intimumne Hungarorum regnum cum copiis penetraret, hostesque ab exercitu imparatos persequeretur, ratus omnes Hungariae urbes in ditionem suam facile cessuras, si Hungaros commisso praelio profligasset, an uero omisso tam audaci et periculoso consilio Taurunum, licet loci natura et operibus, ut dictum est, munitissimum, obsidione premeret, nec Hungaros, quos timeri a suis uidebat, per inuia plaeraque et difficilia transitu


787. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

per mensem adhuc tolerare possent, quo exacto Turcam incoepto abiturum fuisse ferunt; Moesorum proditione, hostili fraude ― quippe Hungaris bellum de more omnium gentium Turca haud quaquam indixerat, quo ante expectatum eos adoriretur. Quamquam plaerique Hungarorum suam culpam, ut fit, in alios transferentes crimen amissi Tauruni in Venetos, falso, ut ego sentio, coniciunt, quos suspicantur Salomoni persuasisse, ut Taurunum oppugnaret, ne Hungari et Boëmi bello in se ipsos auerso Carolo Augusto, eidemque Hispaniarum regi, adiungi


788. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

nempe eo die et Rhacusanos epulis uinoque indulgere credebant, signum quod conuenerat Rhacusanis edunt; qui impetu in castra Slauinorum facto eo momento capiunt inermes, uinoque graues partim trucidant, partim uinctos in urbem suam pertrahunt, atque ita obsidionis bellique Slauinici finis impositus, Diocleates uero, hoc merito in ciuitatem recepti, atque in patricios adsciti. Tradunt autem hos Malascouios et Gredeos fuisse, quorum alteri iam paene extincti sunt,


789. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

criminibus, adimerentur. Sed crimen ualuit eo maxime, quod Rhatanei Canalensisque agri diuisio, eiectis ueteribus colonis, parum purgata esset; cum insulani, alienae cladis exemplum, metumque, qui non uanus esse uidebatur, in suam defensionem contulissent. Itaque, licet Rhacusanorum studium et fides erga regem omnibus satis nota essent; cupiditas tamen alieni agri causam eorum euertit. Nempe Rhacusani non modo imperium insularum quaerebant, sed


790. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

ab ipso patre sponsam, ualde infensus: quem cum Rhacusani male animatum in parentem animaduerterent, hac occasione aegrum animi clam adeunt, hortantur, ne incestum patris in se admissum, et tam insignem iniuriam inultam esse patiatur, suam operam aduersus communem inimicum, et foeda libidine pollutum, pollicentur; tandem spe pecuniae illecto, persuadent, uti a parente ad Turcas desciscat, patremque Turcarum incursionibus uexet. Ad haec, ne belli quidem iure seruato,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.