Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: meum

Your search found 1526 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 613-621:


613. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [Paragraph | Section]

potuisti: num avunculus meus moram hanc meam Albensem ferat iniquo animo, quo tempestive consilium capiam, et indignationem ejus evitem. Ea enim si a me abest, abest omne malum; si adest, adsunt omnia. Nam ipse mihi est et imperator et rex, immo uterque parens et fortuna. Si autem animum meum noscere desideras, certe is est, qui facile ab aula hujus corruptissimi temporis abesse possit, idque non quod jam otio domestico et ignaviae placeat decumbere, neque ingenium apud principes ac in luce vellem seu bonis arcibus exercere, sed quod magis ibi sim otiosus


614. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

in patriam jam rediturum tandem, summam voluptatem accepi; majore nunc afficior tristitia, quum redire differas. Si de loco ac statu tuo dubitas, frustra id agis. Nam hic tibi omnia sunt integra et ex sententia successura. Apud Joannem Statilium, episcopum Transsylvanum, avunculum meum, quemadmodum Michael Farnae tecum perfecit, poteris habere conditionem non contemnendam, apud vero regem etiam optandam consequeris. Redeas tantummodo, nec ultra immoreris, posteaquam et quae Germanus Enyo turbaverat, pacata sint, et a Turca hoc anno tuti simus. Etenim avertimus illum a nobis


615. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

Kesmark, vehementer ipsi mihi et gavisus et gratulatus sum, quod superesses et certe valeres, utererisque tanti viri contubernio ac patrocinio, statimque pro mea in te benevolentia scribendum mihi ad te esse duxi, ut saltem mutuis litteris colloqueremur et una essemus. Habes jam animum erga te meum, habes et voluntatem. Restat, ut te soler, si solandus es, quum et homo sis et humani a te nihil alienum putem. Casus itaque tuos, Tranquille charissime, fer, ut soles, forti animo, virtute tua te sustentes, nec fortunae succumbas, quae natura ipsa debilibus, et iis, quibus infra nihil est,


616. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

semper coluisse et magnifecisse, quo illi cum avunculo meo non conveniebat, idque memor certe sapientis illius sententiae: ita amicis, inimicisque utendum esse, ut ex inimicis amicos, ex amicis inimicos sciremus nos aliquando habituros; quod nunc videre est inter hunc ipsum Lasky et avunculum meum. Quare si hanc amice amico operam praestiteris, rem mihi oppido gratissimam facies, quia viri ejus ingenium, tam in re litteraria quam in bellica excultissimum, in omnibus negotiis consilium celeritatemque maturrimam, ubi usuvenerit, pro mediocritate mea soleo commendare, si paulo constantior


617. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 14 | Paragraph | Section]

accederet, si de facie cognoscerem? Dici profecto vix potest, quam valde amicum me, familiaremque esse cupiam. Sed tu illi meo nomine salutem dices, maximeque efficies, ut me quam maxime diligat, etiam atque etiam rogo; fraternam etiam operam ac studium meum, illaque omnia officia, quibus conjunctissimorum hominum amicitiae solent inviolabiliter, sempiterneque conservari, pollicearis ei velim. Ad te autem, quemadmodum optaveras, mitto de cervo regis mei versiculos, quorum nuper hic apud me memineramus; si placebunt, amoris atque humanitatis erit


618. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

reddoque benevolentiae erga te meae, perpetuo duraturae firmissimum pignus, et clarissimum testimonium. Ubi autem mones, ne de observantia in me tua in dubium veniam, facis tu quidem amice et ex humanitate, facileque abs te quanti fio, et quam vehementer me amas, perspicio, verum scito, nunquam meum cor ejusmodi ambiguitate fluctuasse, quamquam existimavi te Cracovia excessisse aut vita decessisse, quod nemo unquam ab eo tempore, quo ab invicem discessimus, ubi locorum ageres, nuncium mihi afferre potuerit; quum nullus istinc orator, aut quivis privatus civis ad nos venit, quem de te non


619. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

me et impensas facere et plurimum egere pecunia, idque propter praesentes tumultus bellicos, quibus tum equi plures tum majus famulitium est mihi alendum, nec mihi ipse deesse possum aut debeo, nec secus facere licet, nisi ex aula secessero, quod quidem nec per principem mihi, nec per avunculum meum, communem praesulem datur. Quare si ullo alio tempore quampiam rem gratam in me contulisti, hanc profecto longe gratissimam conferes, si aurum, ut dicunt, urburarum mearum ad festum divi Michaelis per te accipiam. Quod si praestiteris, omnes veri amoris erga me tui numeros explebis, et


620. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 20 | Paragraph | Section]

tuo in Hungariam laboras; quas principi pro gratia nuper per Hieronymum Lasky tibi impetrata gratias habeas; quas Statilio referas, qui te quingentis ducatis a captivitate, jam morti destinatum, et sub carnifice supplicem, redemit. Ad me quod attinet, quam vellem aequius benevolentiam ac studium meum et officia in te expendisses, quippe qui reculas tuas ex hospitio, quo utebaris, custodiae meae, ut jusseras, admissis tribus juratis civibus Budensibus, in domum avunculi mei transtuleram. Duas cuppas, unam sellam turcalem, tapetem unum, trium ulnarum longum, praeterea nihil, proficiscens in


621. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

plurimum indigeo. Hanc abs te nec donari cupio, ne impudentiae perstringar, nec certo pretio deposco, ne tamquam cum mercatore videar agere, tuaeque dignitati per imprudentiam derogem. Verum si uno ex equitio tuo electiore pro munificentia vaivodali me dignaveris, eumque nunc per hominem istum meum miseris, quicquid oneris mihi imposueris, esto quod quinquaginta aureis aestimetur, nullum equidem detrectabo. Si autem id mihi ob instantis temporis iniquiorem conditionem condonabis, ego nihilominus operam dabo, ut imposterum per


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.