Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hac

Your search found 3923 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 262-269:


262. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1r | Paragraph | Section]

potuit, hodierno die tantum prudentia ualuisset, Beatissime pater; nunquam profecto commisissem ut mihi hoc orandi munus esset nunc in celeberrimo totius orbis loco subeundum, presertim cum plane intelligam me nec tali doctrina esse institutum ut possim, nec tanto preditum ingenio ut audeam in hac clarissima luce sine magna sollicitudine et metu uersari; sed habet certe aliquam temeritas mea excusationem, cum sit interdum non minus pietas in audendo quam modestia in reticendo laudabilis, cuius plerunque immodicus ardor magnam apud deum hominesque consequitur gloriam. Quod quidem,


263. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

dei testimonio omnium mortalium sapientissimus, sine mente tunc erat cum ad ipsius omnipotentis dei honorem nobilissimum templum Hierosolymis extructum consecrauit, imo uero illos ipsos, qui hec somniauerunt, uecordes et absque ulla bone mentis effigie, qui uel ex hac sine dubio preclara et speciosissima rerum quas cernimus mole non potuerint adduci uel ad suspitionem aliquam eorum, que de deo ac parente suo et tenentur ab omnibus et aliter esse non possunt, sed credo eos sicut mentis, ita et oculorum usu caruisse et hanc ingentem terram, hec latissima


264. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

ratione, quam humana assequi mente uel difficile, uel impossibile sit: et quemadmodum probos homines et cum uirtute uiuentes diligit, ita malos ira et odio prosequitur: alioqui inter uitia et studiosas actiones nil interesset. Cur autem boni uiri malis innumerabilibus plerunque in hac uita uexentur, improbi item commodis omnibus affluant, dicam paulo post: nunc, quoniam deo cure res nostras esse ostendi, prosequar cetera, que se continenter offerunt, ne instituti sermonis cursus intercidatur. Prospicit ergo, ut docui, summa illa et ineffabilis maiestas rebus


265. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

omnia pronuntiauit, ita sapientie splendor, immo ne scintilla quidem, nusquam apparebat: sed tanto ueteres nostri indagande illius ardore tenebantur ut primum Pithagoras et postea Plato ad Egyptios usque et Persas hac sola de causa penetrauerint: et Lycurgus utroque prior Lydiam, Hiberiam, Indiamque peragrans gymnosophistas adierit. Misertus itaque rerum humanarum mundi opifex deus filium unigenitum, quo


266. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

que tuipse nunquam attigisses. Sed poterat, ut superius est obiectum, etiam in celo residens omnis homines solo nutu ad ueram immortalitatis notitiam perducere. Atqui nonne idipsum fecit, nonne et nutu et uoluntate perduxit, cum filium unigenitum ad eos hac potissimum causa transmisit? An existimandum est, obsecro, sine patris consensu Saluatorem nostrum in terram descendisse? hoc nemo dicet: sed illud fortasse dicet: Cur descendit in terram cum in celo nihilominus res peragi potuerit? Quoniam, ut dixi,


267. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4r | Paragraph | Section]

et ferri et ignis remedia non modo non reformidant: sed etiam arcessunt atque ultro efflagitant: quod tamen illi si modo homines sint facere sine ingenti animi sollicitudine non possunt; factus igitur Saluator noster in agonia laborabat pro rei magnitudine supra quam dici potest: ita ut ex hac uehementissima et incredibili anxietate sanguis uel sudor tinctus sanguine omnibus membris totoque corpore sese effunderet. Ille in terra proiectus ad celum oculos totamque mentem conuertens ter in hunc modum dixisse perhibetur: Mi pater si possibile est transeat a me calix


268. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

fiat pater: sed tua. Atque hoc ipsum Dauid etiam Rex in Christi persona diuine sicut omnia his uerbis elocutus est: Deus deus meus clamabo per diem: et nocte: et non exaudies me. Quia et circa horam nonam dici clamauit in cruce: Heloy Heloy lama Azabatani. Et hac nocte proxime preterita clamauit, id est orauit ad patrem: de qua ego oratione nunc loquor: Orauit, inquam, pro sua liberatione dicens: Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste: et non exaudies ; quia (ut ostendi) exauditus non fuit. Peracta igitur oratione uenit


269. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5v | Paragraph | Section]

uos malefactorem appellatis homines dementissimi qui cecos illuminat: qui claudos erigit. qui leprosos curat. qui mutis sermonem reddit. surdis auditum apperit. languidis sanitatem donat. moribundis salutem largitur. mortuis denique ipsis uitam restituit? Quam bene sancte et supreme deus uel hac sola uoce furoris uestri cecitatem declarastis? sed una ratio uobis (ut credo) opitulatur: quod ea que apud uniuersas nationes bona et sancta putantur eadem uos mutato in contrarium et sensu et nomine mala atque impia existimatis: et id quidem ita uobis prescribitis imitandum: obseruandumque


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.