Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hac

Your search found 3923 occurrences

More search results (batches of 100)
First 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3185-3190:


3185. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

agebam parum successit, tamen sedulo fecisse, quod potuerim. Satis, opinor, intelligis ex his, quae dixi, me adhuc non tam de versibus, quam de moribus meis tibi probandis esse sollicitum, nec tam laborare, ut bonus interpres, quam ut bonus vir esse existimer. Boni enim viri officium definitur hac una, quam mihi praesto fuisse dico, sedula studiosaque voluntate; boni interpretis, non item. Affert quidem voluntas, ut ad alia magna atque praeclara, sic etiam ad bene interpretandum permultum momenti. opus enim natura sua implexum, ac perdifficile bene fieri non potest, nisi fiat sedulo, ac


3186. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxii | Paragraph | Section]

quam totam in bene vertendo, hoc est in verbis Latinis ad verba Graeca accommodandis consumunt, partem seponerent, atque in bene scribendo, hoc est in omnibus, quibus praestat is quem interpretantur, virtutibus aemulandis, ac repraesentandis collocarent? si recentiorum quorundam, nihil sani hac in re praecipientium, fatuitatem, atque ineptias contemnerent, veteres illius aurei saeculi scriptores audirent, atque imitarentur? quos, quum et utriusque linguae naturam haberent plane perspectam atque cognitam, et judicio essent acerrimo, profecto credibile est, ut in ceteris artibus, quae


3187. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

etiam in hoc interpretandi negotio, vidisse omnium optime quid fieri oporteret. Verum hoc tempore tantum est fastidium vetustatis, tanta novitatis veluti prurigo, ut multi a proposito sibi fine aberrare turpiter malint, quam usitatis antiquorum itineribus eodem pervenire. Qui hoc morbo, atque adeo hac insania laborant, sua instituta, suaque commenta sibi habeant, me hominem e veteri disciplina veterum institutis uti patiantur. Hos ego, optime Balthassar, qui mihi in humanioribus studiis, quod de Tiresia etiam apud inferos Homerus ait; soli sapere videntur,


3188. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

suo deduxerunt. Nec vero ipsum tantummodo genus indicaverunt, sed etiam eo genere quemadmodum utendum esset quasi intento digito commonstrarunt. Mitto Plautum, Terentium, Catullum, Horatium, Virgilium, quorum multa sunt conversa e Graecis, nihil servili illa ratione, quam improbo, omnia liberali hac, ut ita dicam, et generosa, quam nemo sanus possit non probare. In uno M. Tullio placet consistere, disertissimo illo , ut ait Catullus, Romuli nepotum , ac digno praeter ceteros, unde in omni dicendi ratione et praecepta, et exempla petantur. Utinam divini hominis


3189. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

non modo ferre, sed etiam admirari. Equidem arbitrabor, me laboris mei fructum cepisse non poenitendum, si multorum studia commovero, meoque exemplo, aut heic Romae, aut uspiam terrarum, excitaro aliquem interpretem tanta facultate, quantam rei magnitudo requirit, qui efficiat id, quod ego, hac ingenii, et doctrinae tenuitate, atque his occupationibus, efficere non potuerim; qui denique Homerum exhibeat Latine loquentem non modo eodem carminis genere, quo ille usus est, verum etiam eadem vi, et eadem suavitate orationis. Hunc ego jam nunc animo prospicio, hunc admiror, huic faveo,


3190. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

aut altero elapso anno, et Rex beneficentissimus interiit, et Poeta singulari doctrina atque industria praeditus florente etiamnum aetate inimicorum fraude sublatus est. Verum haec literariae Reipublicae incommoda longo nunc intervallo compensat V. Cl. Raymundus Cunichius excellenti hac et absolutissima Iliados versione: quam cum jussu Reverendissimi Patris S. Palatii Apostolici Magistri accurate diligenterque perlegerim, ita elegantem esse deprehendi ita numerosam, totque verborum et sententiarum luminibus ornatam, ut Graecum Epicorum principem Virgilianis


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.