Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hac

Your search found 3923 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 440-446:


440. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Mentem quoque sanam a Deo sibi optant, non corpus, animi constantis robur, non uirium, uitae integritatem, non sensuum, purique cordis, non formae pulchritudinem, et ea quae spiritus sunt, non carnis. Quam obrem insanire quidem mundi hominibus uidentur. Sed postquam hac sancta stulticia caelestem thesaurum assecuti fuerint, tunc demum perspicuum fit eos solos fuisse sapientes, qui mundo stulti uidebantur, et ediuerso illos uere fuisse stultissimos, quos mundus imprimis sapere iudicabat. Sicque in his dictum illud apostolicum


441. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ut postea uerae beatitudinis bonis felicitet sine fine. Quis ergo usque adeo rationis inops est, qui non potius eligat Deo seruire, ut pro breui labore felicitatis aeternae praemia capiat, quam diabolo ancillari, ut pro breuibus deliciis nunquam finienda subeat supplicia? Quid hac uita breuius? Quid aeternitate prolixius? Et tamen--- o, humanarum mentium caecitas!--- quam multi reperiuntur, qui sibi praeoptent breuem uoluptatem cum infinitis cruciatibus quam breuem laborem cum quiete sempiterna. Malunt hic parumper gaudere et illic postea in inferno


442. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt, regi tandem redditis supplicium sumptum est. Illis autem, qui cum uictoriae laude rediere, triumphus datus et cum rege simul considendi et conuiuendi locus. Haec parabola nos omnes respicit. Quibus in hac uita assidue pugnandum est et, ut uincere ualeamus, nunquam conquiescendum. Qui semper fortes sunt, semper uincunt uirtutumque armis muniti nullum in se uitio locum relinquunt. Qui prostrati resurgunt, hi sunt quos peccati poenitet, et post lapsum cautiores facti


443. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ut accurrentis aucupis manu captae perimerentur; aliae tam leuiter, ut, antequam caperentur, inde expeditae auolarent aucupemque eluderent. Auceps iste diabolus est. Noctua, quae iocunda quadam gesticulatione aues ad se allicit, corpori nostro blandiens uoluptas est. Hac illecti uisco septem capitalium peccatorum comprehendimur: alius uana superbit elatione, alius feruet iracundia, alius pecuniae cupiditate trahitur, alius fornicatione sordescit, alius torquetur inuidia, alius uentri, alius ocio indulget. Sed qui longa assuetudine in aliquo


444. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ex sententia regis accipiebat. Parabolae huius intelligentia haec est. Rex et iudex noster est Christus, ciuitas paradisus. Qui cum rege bonis aeternis perfruuntur, angeli atque sanctorum animae sunt. Insula, in qua nobis laborandum est, terra mortalium est. In hac, qui propositam sibi uel beatitudinem uel miseriam contemplantur, ocia fugiunt, uoluptuosam uitam detestantur, libenter laboribus exercentur, quibus et bonum futurum consequi et malum uitare sperant. At uero illi, quibus nulla est neque paradisi neque inferni consyderatio,


445. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

est receptum et in deliciis aeque ac caetera habitum. Haec parabola liquido ostendit eos, qui caelestis mensae uasa effici cupiunt, oportere ut omni prorsus expurgentur peccatorum spurcicia utque nihil in animo residui sit, quod maiestatis diuinae conspectum offendat. Quicunque igitur ex hac uita non satis emaculatus emundatusque decesserit, ardentibus purgatorii carbonibus tradetur excoquendus, si tamen, priusquam decederet, dolendo supplicandoque impetrauit, ne poena aeterna dignus sit. Cum autem omni penitus animi labe ablata omni auro purior euaserit, ad regis


446. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

stupor, tanta animi stulticia? Friuolis nihilque ad nos pertinentibus periculis terremur, et futurae aeternitatis iudicium non reformidamus! In meditullio infiniti boni et infiniti mali fluctuat nostra mortalitas, et magis cure nobis est cauere, nequid aduersi in hac uitae breuitate patiamur quam ne poenam aeternam sustineamus. Plus etiam operae impendimus in quaerendis diuitiis cito perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis gloriam assequamur. Annus parabolae huius septuagesimus tunc agitur, cum ad finem uitae peruentum est.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.