Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hac

Your search found 3923 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 593-660:


593. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

Scopus Auctoris Felicioribus ingeniis ad exequendam historiam materiam subiecturus, scribendique facultatem praebiturus, statui amicorum hortatu, quae temporibus meis memoratu digna euenere in hac maxime parte Europae, quam Pannonii et Turcae, eorumque accole ac finitimi incolunt, carptim assumpta literis mandare, quamquam aliarum quoque nationum res, ubicunque nos locus admonuerit, silentio non praetermittemus. Multa enim in Italia, Galiis, Hispaniisque nostra


594. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos efficacissimae, auctoritas, quum certum sit regna non insignibus imperii, sed populi consensu confirmari. Verum ne Hungaros omnino stultitiae accusem, hac maxime causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus Christiano ritu rex Hungarorum est appellatus, a summo pontifice ob susceptam religionem dono


595. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

gloria, ut fit, splendore suo inuidiam superante, statim in animum induxit cum omnibus aetatis suae principibus magnificentia ac liberalitate certare, nec minus his quam armis caeteros reges anteire. Adeo enim Hungariam ędificiis exornauit, ut Alemaniam his rebus cultissimam hac tempestate pene adaequet. Tam uero hospitaliter ac benigne eos maxime, qui ad eum publico nomine accessissent, excipiebat, ut praeter elegantem lautitiam, quam largiter praebere solebat, neminem ab se unquam dimiserit, cui aut uestem pretiosam, aut


596. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

id refferre non quidem per arrogantiam, sed quia et uos generis nobilitatem magnifacitis, et reliqui mortales id per se amplum putant. Est enim Andreae Casimiri, magni et iustissimi uiri filius, qui et belli et domi rex egregius extitit, nepos uero ex fratre, atque iccirco hac quoque ex parte iustus successor illius Vuladislaui, ad quem patres uestri circumspectissimi uiri regnum Hungariae ultro detulere, quique talem regem egit, ut non modo regno a maioribus uestris, quod quidem amplissimum est, delato par haberetur, sed etiam


597. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

- tantum odii siue reginae ipsius, siue regis Matthiae culpa in illam concaeptum erat (nam et illa, praeterquam quod sterilis esset, parum benefica habita est, et Hungarorum optimates quemadmodum in Matthiam, ita et in uxorem eius erant animati) ― tamen, ac si hac reginae sponsione clandestina eius praeda euoluta patefieret, quo cumulatum argentum, ut sunt Hungari ueluti plerique mortales pecuniae auidi, extraherent, quicquid postulauit, se facturos promisere, Italica sane arte,


598. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

commeabant, positis custodibus tantisper detinere, dum Ïanus, an militari studio regnum posset inuadere, experiretur. Hoc autem, utrum Petri odio ab inimicis confictum sit, in uulgusque aeditum moribus eius crimen affirmantibus, an ab ipso Petro cogitatum, in ambiguo pono. Nihil enim mihi de hac re satis compertum est. Proceres Stephanum Sepusiensem comitem palatinum creant, et Coruinum, totam ei Illyrici regionem cum bani titulo offerentes, ad meliora consilia hortantur. Proceres dum de nouo rege creando


599. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

furiosa iam incensos oratione uino etiam, cui gentes in septemtrionem uersae deditissimae sunt, magis efferaret. Itaque monachus, ad quem maxime liberalitas, patientiae uirtus, atque iniuriarum spectabat obliuio, ab epulis, inter quas de hac re consultauerat, consurgens arma capit, sacerdotiique immemor ad certamen, non minus uictori quam uicto futurum infelix, proficiscitur. Atque dum uino simul et insanae mentis furiis exagitatus stricto ense uicum cursu perlustrat, ex illis agrestibus


600. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

serie atque facinoris atrocitate coactus narraui, magnoque sacerdotum, quum et ipse sim sacerdos, dedecore scelus ipsum duntaxat commemorando execratus sum, quo caeteri religione sacri tam foedo deterriti exemplo caueant sibi. Quandoquidem uel hac precipue causa rerum gestarum cognitio sit salubris: etenim ui atque instinctu naturae pudor audiendi, quae turpiter fecimus, nos uehementer reuocat ad honestum. Sed iam eo, unde deflexit oratio, reuertamur.


601. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

Boëmorum regem longe aliam, quam regina sperabat, decernit. Huius legationis munus Iano Varadinensium praesuli demandatum est, eo quod genere Boëmus erat, Vuladislauoque amicus habebatur, licet regiam Matthiae Coruini ut opulentiorem a puero secutus esset. Sed quoniam hac maxime legatione reginae Beatrici hic uir imposuisse fertur, decere existimaui orationem senatus Hungari nomine ab eo apud Vuladislauum habitam, sicuti ego inquirendo accępi, perscribere. Iussus igitur ea, quorum causa uenerat, exponere, ad hunc maxime modum patrio sermone disseruit:


602. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur sobolem Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis quibusdam interdum denuntiari. Tametsi quidam uehementer mirari soleant Hungaris, genti religiosissimę, bellique gloria ualde


603. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

coronatur; regina credula ab Hungaris eluditur. Iam aliquot dies Vuladislauus Budae commoratus erat, quum factione adnitente, quae illum regem designarat, diadema, quo reges Hungarorum solere insigniri demonstrauimus, Albam Regiam delatum est. In hac enim urbe Hungarorum regibus fortunae suae decus auspicari mos est. Rex quoque, nulla interim matrimonii mentione habita, decreto optimatum eodem profectus est. Ibi inter sacrificandum, ut Christianis mos est, quum regibus sceptra tribuunt, eius capiti ab Hosualdo Zagabriensium


604. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

plane alieno dolo quam suo uitio a regno decidere. Crediderim Beatricem, alioquin singularis foeminam ingenii, diuina constitutione, cuius sane lege humana aguntur negotia, in fraudem Hungarorum incidisse, quo omni ex parte patris eius Ferdinandi domus corrueret. Ab hac autem familia regnum Neapolitanum per idem tempus transactum, primo a Gallis, deinde ab Hispanis occupatum, mox in Ostriciam gentem iure affinitatis concessit. Nempe Carolus Augustus, Maximiliani Augusti ex filio nepos, in regnum Hispanum Neapolitanumque Ferrando auo


605. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

regi adstrictus sum ― sed ueluti ciuis ad regem uenio legitimum. Nam si more gentium Matthiae filius in paternum regnum, quod ex pellice natus est, succedere prohibetur, tu prae omnibus regnum Hungariae, quo utique pater tuus immerito quondam fraudatus est, iure debes possidere. Quam ob rem hac non minus iusta quam necessaria transitione patriae leges non resoluo, sed quem debui, suffragio meo, a quo sane ferendo per summam iniuriam summotus sum, regem eligere, ad eum inimicorum demum iniquitate, reditu in patriam non impetrato, confugio, singulari certe


606. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

At quoniam et suffragiis uestris plane liberis ac uoluntariis rex a uobis lectus sum, his maxime praeteritis, qui nunc me una uobiscum odio simul et inuidia impulsi oppugnatum ueniunt, quo me ab hac administratione depulso, uobis sub iugum missis, non quidem uestro more ac legibus praesint, quemadmodum legitimi reges praeesse debent, sed ueluti mancipiis uictorum praescripto, atque arbitrio dominentur, et ex quo rex designatus sum, nihil unquam quod animos uestros iure offenderet a me


607. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

incolae uocant), in eius impedimenta impetum fecisse, opportunitate rei audaciam Hungaris, ut fit, addente. Etenim quosdam carros, queis illę gentes onera portare solent, procul ab ultimo agmine nacti, magno animo in eos inuecti obtruncatisque custodibus diripuerant. Hac re Maximilianus non parum motus mittit confestim partem exercitus, atque uni ex ducibus dato negocio imperat, ut ni Hungari dederent castellum, tormentis illud funditus dirueret, quo scilicet hostibus a tergo summotis et tutius Hungariam intraret et commeatus haberet liberiores. Hungari qui


608. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

illis rarae sunt, uerum strage exercitus frangi ― triumphantis specie urbem ingreditur, aedemque Deiparae Virginis, sepulcrum diui Stephani Hungarorum regis inuisurus, petit. Vbi forte conspectis Matthiae Coruini insignibus supra tumulum eius de more parieti recens affixis, una cum hac inscriptione: Marmore Matthias hoc Coruinus situs est: quem facta Deum ostendunt, fata fuisse hominem, fleuisse dicitur, siue mutabilem animo reputans fortunam, uariosque mortalium casus, siue gaudio redditae hostibus uicis, ipsiusque fortunae


609. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

tam sua causa quam fraterno confisus ingenio, utpote ad pacem et concordiam promptissimo. Itaque, ut sunt temporalia pleraque mortalium ingenia, repente nouo inito consilio spe pacis per fraudem iniecta petit inducias, regisque indulgentia illico impetrat. Caeterum ne nihil actum esse hac in expeditione uideretur, Demetrius Ihassius iunior, natione Rhassianus ― ita Roxanos, qui Triballorum ac Moesorum agros nunc incolunt, Hungari uocant: is autem in Hungarorum exercitu leuis armaturae centum aequitibus praeerat ― ad regem accedit


610. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

caeteris maritimis oris, quae inter Tyram et Tanaim late patent, sedes posuit, atque cum finitimis agros Christianorum incursando continenter bellum gerit, natiuae haud oblita feritatis. Dux igitur Tatharorum Caucuthes, hac pugna nulli suorum delegata, ratus id muneris ad honestissimum quemque pertinere, profitetur se obuiam iturum prouocanti, atque extemplo more gentis suae armatur, uerbisque magnificis prius iactatis ingenti


611. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaris, quippe qui peruicacibus maxime obluctari solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio nunquam abdicaturos. Alberthus hac obiurgatione, tametsi infestior quam antea fuerat, esset redditus, quandoquidem haud iure se increpitum arbitraretur, quippe qui per fraudem paucorum principum, ut ipse credebat, regno esset depulsus, tamen se fraternis uiribus imparem animaduertens, perinde ac


612. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

dicere recusent. Tantus sane dolor fraternae iniuriae animum alioqui satis placidum inuaserat, tametsi non tam irae quam socordiae atque ignauiae suae indulsisse uisus sit. Etenim uires res Hungarica iam recoeperat, si animum rege dignum gerere uoluisset. Maximilianus hac legatione ex sui animi sententia audita more humani ingenii elatior factus, atque inusitatae impotens laetitiae coepit res Hungarorum eleuare, de sese magnifice ac iactanter loqui, perinde ac si uirtute eius, non autem domestica dissensione detrimentum Hungari accepissent. Nempe reges,


613. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

Romano pontifice, in collegium cardinalium sacerdotum cooptatus, non tamen rusticum unquam potuit exuere ingenium, cuius sane proprium est astu ac fraude niti. Cuius quidem fraudis exequendae facultas breui hunc in modum Thomae oblata est. Hungari Transiluani, quos hac quoque tempestate Scythas appellari supra demonstrauimus, omnes in Stephani erant administratione, qui quum essent ab eo asperius tractati ― erat enim uir non modo iusto seuerior, sed etiam trucis irae ― detulerant ad regem saepius querelas, sponte sua an aliorum instinctu,


614. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

regi ob eximiam in partes fidem accaeptissimus, rebus omnibus moderari existimabatur. Thomas igitur metu quam natura blandior, ut plęrisque nouis hominibus mos est, singulos procerum ambiendo ac benigne appellando, apparatisque epulis identidem accipiendo ― hac enim comitate Hungari capiuntur ― persuasit omnibus, ne quid ibi grauius contra regis uoluntatem in sacerdotes decerneretur, atque affirmans regem in rempublicam optime animatum, nec ulli rei, quae eis e publica utilitate uisa fuerit, aduersaturum, perpulit eos, ut quae


615. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

Rhacusani a rege comiter excepti, omnibusque quae postulauerant impetratis, munifice insuper donati ad suos remissi sunt. Caeterum, Rhacusanae ciuitatis admonitus mentione, quae quidem ciuitas Dalmatici nominis hac tempestate longe opulentissima est, aliquantisper a suscepto excedam negotio, repetamque eius urbis primordia, et quemadmodum ea tandem, una cum reliqua Dalmatia, in Hungarorum regum


616. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

uetustate excidit, e Burno, quod quidem oppidum, ut demonstrauimus, instaurare coeperant, in nouam urbem commigrasse, in ciuitatemque recoeptos, atque quosdam ex his in patritios adscitos, quorum quidem sobolis plaerosque hac quoque aetate Rhacusae superesse certum est. Nam Polimirus, constituto in urbe ab se condita senatu, quem ipse partim e suis comitibus crearat, partim ex Epidauriis ciuibus allegerat, hisque duntaxat urbis administrationem


617. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

per se tunc reges haberet, non tamen ab imperio Constantinopolitano alienata erat. Mos erat apud Rhacusanos urbis praetores semestri imperio creare. Forte obtigerat praetura Demiano cognomento Iudae (nemo superest ex hac familia). Is quum auctoritate, ac opibus caeteris ciuibus praestaret, haud quaquam semestri contentus magistratu, insita animo immodica dominandi cupiditate, continuare statuit imperium. Itaque turba satellitum munitus


618. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

in Lacromę insulae coenobio, quae circiter quatuor stadia ab urbe abest, et ita cordi filiis fuit, magnifice pro cultu ciuitatis sepultum, extructo ei marmoreo, quod adhuc extat, monumento. Ex hac belli uexatione Rhacusanis animus simul et industria adiecta. Itaque Slauinis Dubrauiae incolis inde ui pulsis uicum, et quicquid campi interiacebat, moenibus circumseptum cum urbe coniungunt. Atque ita magnitudo urbis


619. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

fortibus contra Turcas seruatum. Aliquot interiectis diebus rursus Turcae, superiore illecti fortuna, regionem illam adorti sunt, sed non eadem felicitate usi plurimos ex suis praeda nequicquam tentata amiserunt. Et quoniam quidam Turcarum hac in expeditione a Dalmatis excepti sunt, factum memorabile duorum captiuorum Hallai et Mechmetis silentio non praeteribo, qui quamuis obscuro loco in Dardanis essent nati, nobilium tamen uirorum sunt imitati uirtutem, et quae Christianis etiam admirationi, simul et documento sit


620. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

eo quod iam iterum in gratiam recoeptus bellum uicinis contempto regis imperio ultro intulerat. Matthiae regis uidua, ex impudenter conficta sponsaliorum causa, Vuladislauum regem defert Pontifici. Hac coniuratione hunc in modum compressa, perturbationis quoque, quam his scriptis memoriae prodidimus, iam fere exitus fuisset, ni Beatricis reginae importunae obstitissent nuptiae. Haec enim foemina, decoris ad matronam spectantis penitus oblita, nulla etiam primi coniugis inclyti regis


621. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

quam in ditionem trahendi. Praeterea summae dementiae fuit cum Polono, tantummodo tyrone milite laborisque intolerantissimo, Turcas, gentem in armis duram, crebrisque expeditionibus exercitatam, bello lacessere, non deductis prius in societatem Hungaris, qui quidem soli fere hac tempestate cum Turcis pugnare nouerunt, eo quod insito quodam odio quotidianis prope praeliis cum his contendunt, maximoque ob id ipsum illis terrori sunt. Quod profecto si Alberthus fecisset, haud ullam suspitionem eius in Moldouiam


622. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

postularet, iure praestare posse, excusans Turcam haudquaquam esse sui iuris, utpote quem Rhodii per sese custodirent. Non ita multo post Innocentius Octauus, pontifex Romanus, et sibi amplum fore putans regem Turcarum tributarium habere, et tanto auro, cuius quidem sacerdotes hac tempestate maxime auidi sunt, potiri cupiens, oblata Rhodiorum principi dignitate, qua cardinales sacerdotes Romanae ecclesiae insigniti sunt, agit cum illo, ut Turcam sibi traderet. Rhodius non paruum fortunae suae additamentum existimans in collegium cardinalium cooptari, accepta


623. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

petunt loca, in cellis caldariis abditi, perpetua item crapula graues iacent, corpore pariter et animo torpentes. Quare magis nobis timendum est, ne ob illius tam desidis gentis ignauiam haud satis egregiam potius reportemus uictoriam, quam ut ullum illic incommodum capiamus. Hac Marconius oratione, traducto in suam rege sententiam, Polonam obtinuit prouinciam. Magna igitur Turcarum manu coacta (hi enim rapto ut plurimum uiuunt), ad Istrum, qua hic amnis Peucem circunfluit insulam, profectus est. Hoc in loco lustrato exercitu ex omnibus copiis circiter


624. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

anno salutis humanae quinquagesimo quinto supra septingentesimum. Inde per Albanum agrum ad Cyrum amnem accessisse, moxque Armeniam Maiorem occupasse. Deinde cum Persis et Sarracenis, gente Arabica, diu uaria fortuna decertasse, tandem a Sarracenis pacem sedesque in Asia quietas hac conditione impetrasse, uidelicet ut Machometani ritus acciperent religionem atque aduersus Christianos, Gothifredum maxime, atque Balduinum fratres, cognomento Bolionios, bellum gesturi secum arma coniungerent, caeterosque Romanae religionis homines Asia arcerent. Qua


625. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, qui dicant Orchanum de priscis Turcis, quorum paulo ante mentionem fecimus, Prusam coepisse. Iamque Orchanus ad Caramani imperium aspirabat, bellumque ei inferre parabat, solus cupiens in Minori Asia regnare, quum eum ab hac expeditione maior spes forte oblata auertit. Per idem enim tempus Ioannes Palaeologus, Constantinopolitanus imperator, bello a Thracibus ac Bulgaris (gens Rhoxolanorum est Macedoniam incolens) uehementer premebatur, nec prorsus his resistere poterat. Itaque pessimo capto consilio


626. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

tuis auribus aemuli mei obstrepunt, nacti criminum occasionem ex ea uictoria, qua te Deus maximis laboribus meis in Polonia honestauit, quoniam et calumniae naturam, quae est prudentia tua, tibi satis notam esse scio, et quia si aetas mea (iam enim septuagesimum prope annum ago) ab hac suspitione me parum uindicaret, certe idem tanti temporis fidei tenor, quum in parentem tuum, tum in te maxime perspectus, ab ea me prorsus eximeret, securumque iam diu cognita redderet integritas; non possum tamen de iniquitate aduersariorum meorum non conqueri, qui quidem non modo impudenter,


627. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

rex iustissimus, diuitis rei, ut quidam credidere, auro religionis praetextu potiri cupiens, mandat praetori uti re diligenter inquisita, si Mauerdinus sceleris conuictus fuerit, lege in eum uteretur, ni spreta Christiana religione sacris Machometanis quamprimum initiari pateretur, haud sane hac in re paternam imitatus prudentiam. Ille enim, cognito Machomethis astu ac religionis uanitate, stultam ludibrio habuit superstitionem. Hoc nuntio accepto, praetor tribunal ascendit, atque strue lignorum ad terrorem circumstantium Christianorum consueto maiore composita reum, sicut erat


628. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

faciunt quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu hominum quocunque modo interficere dubitabunt, modo id impune liceat, qui quidem in syluis maiorem uitae partem per latrocinia tolerarunt. Atque iccirco, si his accusatoribus ac testibus morti addictus sum, non mediocre solatium uel hac ex parte morituro est, quod nemo me non per calumniam interemptum iudicabit, cuius scilicet uita et mores, dicta factaque, in magnis paruisque rebus, huic accusationi minime congruunt. Proinde


629. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

appellant, est profectus. Quod ubi Ianus Coruinus, Dalmatiae praefectus, cognouit, et ipse dimissis per regiones suae prouinciae nuntiis, ad trecentos equites celeriter contrahit, atque, ut sunt Hungari elatioris spiritus, ne numero militum, sed uirtute potius superior esse uideretur, cum hac tantum manu obuiam hosti progreditur. Nec tamen fortuna destituit temeritatem. Erat apud Ianum quidam Dalmata, Cara Michael nomine, uir et animo et corporis uiribus in paucis memorandus. Miles quondam fuerat regis Matthiae Coruini, uerum ab eo ad Turcas metu iudicii transfugerat, quum


630. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

externi militis fraude ac proditione uiuus in potestatem hostium pertractus est, cum et copiis Gallo praestaret, et omnes pene Italiae principes ei perinde ac procul dubio uictori futuro partim sese propalam aggregarent, partim clam auxilia submitterent. Quin etiam hac ex parte hi duo principes comparem exitum habuisse dicuntur, propterea quod quemadmodum Lodouicus in expellendo e regno Alfonso Gallis praestiterat opem, ita Veneti eo ipso ab iisdem Gallis de imperio eiciendo omne studium contulerunt, quum propter eam iniuriam, qua Veneti se


631. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

uideretur, in pluribus imperii sui locis naueis fabricandas, ueteresque reficiendas constituit. Itaque ad eas naueis, quas superiore anno aedificauerat, circiter sexaginta nouas addidit. Quas sane partim in sinu Ambracio, partim in flumine Aeante ad Aulonem oppidum construi iussit, hac uel maxime causa, ut Veneti eo terrore desperationeque resistendi compulsi animum ad pacem petendam flecterent, maritimisque Graeciae ac Illyrici locis, ad quae ex Apulia et Calabria breuis transitus esset, caederent, ut scilicet Gallorum rex, si forte subacto Neapolitano regno uellet


632. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

ut fere fit in omnibus rebus publicis, ubi populi studiis honores mandantur. Accedit ad hoc, quod illi desertionis rei non ciues, sed socios ab hostibus circumuentos deseruerant, quorum plane uiliora sunt capita Venetis quam ciuium. Nam licet Veneti sociis ac plebi etiam suae hac ex parte uideantur esse pares, quod cum his connubio iungantur, tamen quia soli patritii, si mercatores eo nomine appellandi sint, non modo ad imperia ac magistratus admittuntur, sed etiam suffragii ferendi in comitiis ius habent, longe maioris precii sunt apud Venetum senatum quam caeteri


633. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

equites, ut hostium conatibus obuiam iret, celeriter contrahit, quos inter multi etiam Graeci ritus Christiani Turcaicae ditionis fuere, Pheridem secuti haud quidem uoluntate, sed imperio, ut mox in concursu satis patuit, coacti. Hac manu bifariam diuisa Pheris in agrum Lyssanum contendit: cum altera enim equitum parte cis amnem ipse incessit, alteram Drinonem traicere ac propter ulteriorem eius ripam progredi iussit, ignarus in quam fluminis regionem Albanesii cum


634. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

Hermolaus Barbarus Venetus in Plinianis castigationibus eundem esse uelit, deceptus cum uocabuli similitudine, tum quia apud ueteres scriptores Boianae nomen nusquam extat. Et Plinius forsan, quia de Drinone nullam mentionem facit, hos duos procul dubio amnes unum esse putauit, hac maxime, ni fallor, causa lapsus, quod hi duo amnes non procul a Scodra oppido inter se coire pene uidentur, utpote qui ibi haud magno terrae spatio, dum Drinon Scodrensem agrum praeterfluit, dirimantur, atque inde, uelut ex eodem fonte bifariam effusi, mox magno interuallo disiuncti


635. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

ut magnis sceleribus rudimentum poneret, Gemium, Mehmethis Turcarum regis filium, iussu parentis, ut fama obtinuit, ueneno sustulit, dum una cum Turca quasi obses a patre datus Carolum Octauum, Francorum regem, regnum Neapolitanum, ut supra demonstrauimus, petentem, inuitus sequitur. Ab hac immanitate facinora sua incipiens cum fratris uxore consuetudinem habuit. Quae res quum fratri natu maximo, Candiensium duci, querela ipsius, qui iniuria afficiebatur, innotuisset, adulterum saeua oratione increpuit, malumque ei inter castigandum saepius minatus est, ni a


636. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

Bononia suis iuuisset auxiliis. Et perinde ac eo facto societas uiolata esset, homines insolentissimi adiciunt haud mirandum esse si regem poenitebit. Laschares admiratus Venetorum temeritatem inquit se nihil a rege habere, quod illis responderet, sed si his uideretur, se regem de hac expostulatione certiorem facturum, et quod ab illo rescriptum fuerit, Venetis indicaturum. Rex cognitis Venetorum non modo quaerelis, sed etiam minis, iram in tempus magis opportunum differens, seu forte ea re non admodum motus, mandat Laschari, Venetos perhumano exciperet sermone,


637. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

uicorum in finibus Veneti imperii Alemanus tenebat, partim ui, partim hostium uoluntate, arcium praefectis pecunia corruptis, in potestatem redegerunt. Fuere autem ad septuaginta prope loca muris septa, quae in Carnico atque Histrico agro de Maximiliani patrimonio Veneti tunc coeperunt. Hac uictoria, tametsi illa in senatu Veneto belli huius suasoribus maximo honori ob praesentem laetitiam fuerit, quosdam seniores Venetorum, uacuo a perturbatione animo futura prudentius perpendentes, fleuisse dolore accepimus, quos quidem


638. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

ut te, rex Lodouice, hortarer, uelis maiorum tuorum instituto Ecclesiae Romanae adesse, nec sinere eam quicquam de rebus suis ullius latrocinio deperdere. Ex nulla expeditione maiorem laudem ferre potes, quam ex ea, quae te titulo ecclesiastici assertoris decorabit: nulla uictoria hac gloriosior, nullus triumphus honestior. Caeteris quidem Christianis regibus turpe est Romanam Ecclesiam, aliena ope indigentem, pati esse desertam, regi uero Francorum Lodouico nefas, quippe cuius maiores huiusmodi defensio maxime


639. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

quam res praesertim ecclesiasticas a contactis sacrilegio armis repetere? ― consilium, animi magnitudo, opes, rei militaris peritia, militum tum uirtus, tum multitudo, de uictoria nihil dubitandum est. Quam quum consecutus fueris, Lodouice, humanitatem, quae uirtus reges maxime ornat, hac uel imprimis causa non exues, ut scilicet te non praedae cupidine, sed iniuriae propulsandae causa bellum Venetis intulisse omnes intelligant. Quod profecto toto Christiano orbi facile persuasurus es, si uictoriam, cuius spes magna omnes tenet, adeptus intra fines tuos te continueris,


640. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

Veronenses, Vicentini et Patauini se Gallis subiciunt; Veneti cunctatione hostium seruantur. Igitur explorato Liuiani consilio in locum aequiorem castra transfert, atque hostem ex improuiso dimicare coegit. Instructa utraque acie Liuianus cum pedite Italico, qui sane hac tempestate imbellis est, et leuis armaturae externis equitibus primam Gallorum aciem, cui praefectus Mediolanensium, Gallicae uir nationis, cum Iacobo Triuultio praeerat, adoritur, atque ita praelium ferociter iniit, ut Gallos primo congressu loco moueret. Quod ubi rex conspexit,


641. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

atque Vicentini, Patauinique legatos ad regem misere, qui significarent se, quae rex imperasset, facturos. Ille eas urbes ad imperatorem Romanum pertinere fassus iussit Maximiliani de se arbitrium expectare. Quo facto Francorum rex non minorem modestiae laudem quam uictoriae tulit, tametsi hac animi moderatione totum uictoriae fructum pene effuderit. Nam tunc haec ferebatur opinio: si cum uictore exercitu Mestrim progressus esset, respublica Veneta ultimum fuisset passura, propterea quod illius ciuitatis


642. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

bellum indicit, crimine impudentissime obiecto, uectigali non soluto (est enim Ferrariensium ciuitas Romanae Ecclesiae uectigalis), ut scilicet eius causae praetextu Ferrariam ipsi duci auferret, quam sane urbem ex pago in pulcherrimam Italiae ciuitatem gens Hestensis redegisset. Hac pontificis iniquitate motus Bernardinus, natione Hispanus, Sanctae Crucis cardinalis, uir et uitae integritate, et eruditione insignis, clam pontifice se Mediolanum contulit, atque ex tuto (erat enim Iulius pontifex non modo praecipitis irę, sed etiam exitialis) pontificem deterrere ab


643. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

societate iuncta, ratus ibi haud difficilem uictoriam fore, eo quod ciuitas minus firma esse uidebatur, a Gallis Iacobo Triuultio duce profligatur. Sane Triuultius permoleste ferebat principem Mirandulanum ciuitate sua pelli: is enim Triuultii filiam in matrimonium duxerat. Hac clade animo haudquaquam demisso, immo magis ad bellum gerendum accenso, quum Romam sese pontifex recaepisset, uocat ad se Hispani regis oratorem, et uoce ita sublata, ut a circumstantibus exaudiretur, Scribe , inquit, confestim regi tuo, ut, si ille regnum Neapolitanum


644. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

signum canendum esset, tuba uteretur. Porro Veneti cum aliquando Ferrariensium dissensionibus fraeti urbem fraude occupassent, coactu pontificis Romani, quibus diximus conditionibus, praesidium inde deduxere, urbe Hestensibus restituta. Iisdem fere temporibus Veneti, hac maritima infelici expeditione in inscitiam atque ignauiam praefecti classis coniecta ― semper enim apud Venetos res bello male gesta ducibus adscribitur ― dissimulataque consternatione, terrestres copias, licet hae admodum tenues essent, Brixiam, quae iam Gallicum iugum


645. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

de se aduersus Venetos optime meritum, nisi forte honestius, simul et utilius uisum est pontificis Romani ac regis Hispani, neccessarii sui, morem gerere uoluntati quam sinere regem Gallum, opibus Italiae adauctum, super caeteros reges eminere, inuidia, quae animum uehementer mordebat, hac honestatis specie obtecta. Eodem quoque tempore ad duodecim millia Heluetiorum a pontifice Venetisque mercede conducta in Circumpadanam Italiam cum filio Lodouici Mauri, cui Mediolanense imperium Gallorum rex paucis ante annis abstulerat, irrumpunt. Nec Morini


646. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

Heluetiorum a pontifice Venetisque mercede conducta in Circumpadanam Italiam cum filio Lodouici Mauri, cui Mediolanense imperium Gallorum rex paucis ante annis abstulerat, irrumpunt. Nec Morini et reliqui Belgae, qui nepoti Maximiliani tunc parebant, Britannusque rex ab hac coniuratione aduersus Gallos inita abfuere, quorum alter nepos ex filia regi Hispano erat, alter unam ex filiabus ipsius regis matrimonio sibi coniunxerat. Hac tanta belli mole in Gallum regem concitata facta est repente magna rerum commutatio: nam Gallus, retentis


647. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

ante annis abstulerat, irrumpunt. Nec Morini et reliqui Belgae, qui nepoti Maximiliani tunc parebant, Britannusque rex ab hac coniuratione aduersus Gallos inita abfuere, quorum alter nepos ex filia regi Hispano erat, alter unam ex filiabus ipsius regis matrimonio sibi coniunxerat. Hac tanta belli mole in Gallum regem concitata facta est repente magna rerum commutatio: nam Gallus, retentis solummodo arcibus urbium Circumpadanae Italiae, exercitum ex Italia in Galliam neccessario reuocauit, atque ita arma, quacunque hostis spem belli gerendi praebebat,


648. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

cum thesauro tradideris, is non modo uolentibus pariter et inuitis procul dubio imperabit, sed etiam totas regni uires ad se trahet, adempta uiuo quoque tibi regia auctoritate. Nempe regium per se nomen uiribus ablatis uanum euadere, atque in ordinem facile cogi nulli dubium est. Hac sententia a rege, simplicis ingenii homine, et qui ex suo animo amicos aestimabat, comprobata, eo magis, quia nihil minus utile id temporis esse quam ciuilis discordia uidebatur, attributisque Selyni regionibus Turcaici imperii, quae regno Hungarico adiacebant, iubet


649. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere, atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter Danubium et Haemum montem usque ad Drinum amnem sibi commissas putabat, pecuniis imperatis atque acerbissime exactis. Hac re Bazethes solerter perspecta confestim mouit Constatinopolim uersus, ne leuibus ingeniis nouorum consiliorum occasionem praeberet, simul quo Asiae propinquior Sophiacae factioni maiorem incuteret terrorem;


650. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

Si igitur pater, quia ita illi e Turcaici nominis republica esse uidetur, sponte sua regno cedit, quis est nostrum adeo a salute huius imperii auersus, qui non existimet quam optimum, atque eundem fortissimum in locum patris cooptandum, etiam si aliter illi cordi esset, propterea quod hac in re utpote, quae ad communem utilitatem et gloriam spectat, non quod patri libet faciundum, sed publicum emolumentum et salus quaerenda, quamquam pater, si uere regno consulendum cupit, uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti publicae subicere. Putat


651. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira tamen in patrio et miti pectore charitati erga sobolem paulatim cedente, postremo addidit sermoni, cauerent, ne sibi filium interficerent, id scilicet fortuna agente, ut esset, qui patrem mox necaret. Hac habita oratione sagitta, qua potuit ui arcu excussa, signum pugnae dedit. Duces regii in suos quisque ordines confestim se recipiunt: mox clamore sublato, qui quidem tubarum sonitu tympanorumque pulsu


652. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

filium esse, iniecta sibi admiratione paululum uelut attonitum silentium tenuisse, mox renidentem dixisse habitum corporis filii sui audacię atque animi elationi haudquaquam respondere. Nempe Scythae eos maxime magnis rebus gerendis idoneos putant, quos specie corporis excellere uident. In hac pugna ex Selynis exercitu quatuor millia caesa esse dicuntur, uictores uero circiter quingenti desiderati sunt. Hinc in Tauricam chersonesum fugit; praetorianorum gratiam aucupatur; hi Selynem sibi regem dari tumultuose flagitant;


653. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

et si uirtus ac religio extra Christianam Ecclesiam inueniri potest, cultu erga Deum, quem tametsi trinum Turcae nondum coelitus illuminati haud existimant, authorem tamen rerum fatentur, innocentia, humanitate, promissi fide ac constantia, alienae rei continentia admirandus. In hac tamen fere sola re ualde, nec immerito culpatur, quia quum optaret iudices ac praefectos suos quam optimos esse ― crebro enim eos iustitiae admonebat ― grauabatur in eorum uitam ac mores inquirere. Vnde quum esset natura humanissimus, adituque praeter illius gentis superbiam facillimus,


654. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

nos malumus uideri acie superati quam famam subire desertorum, quum conspexeris Selynis exercitum ex aduerso in te ire, audacter praelium committes, terga nos consulto, perinde ac profligati, confestim dabimus: tu ac si uictor aduersariorum maiore gloria regnum inibis. Hac epistola lecta Achimathes uehementer laetus ― et crudelitas Selynis omnibus nota fidem literis faciebat fraudemque tegebat ― Prusam uersus extemplo mouit. Quem ubi Selynes sex circiter millibus passuum ab castris suis abesse cognouit, et ipse obuiam hosti acie instructa


655. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem apud Turcas nulla est: nempe omnes Turcae aut ex captiuis, aut ex emptis mancipiis fiunt. Nec ignoratis ipsos Turcas nullas unquam terras, nisi quas prius crebris incursionibus uastando solitudinem fecerunt, occupasse, atque omni nobilitate extincta imperio suo adiunxisse. Vnde hac tempestate neque Thracia, neque Illyricum, neque Macedonia ullum Turcaico imperio militem dare potest, quippe omnes hae regiones rarissimis pagis habitantur, solisque seruitiis a solitudine uindicantur. Scitote igitur, milites, eos omnes, quibus


656. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

Satis scio, quicquid agimus, diuino id esse subiectum arbitrio: eodem cultu Deum omnium rerum auctorem una uobiscum colimus. Eum solum diuinis honoribus uenerandum censemus, immo, si quid prospere hac in expeditione, ut speramus, contigerit, quandoquidem iustissimum bellum suscepimus, id totum Deo acceptum referemus. Nec ullum seorsum a uobis praemium mihi dari postulo: et gloria, licet ea propria sit regum, et utilitas uictoriae inter nos futura est communis. Caeterum si unquam


657. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section]

Hic est autem Alaudola ille, qui coniuratione facta cum quibusdam Minoris Armeniae nobilibus seniorem Alaudolam, licet consanguineum, regnumque eius Selyni ob simultatem inter ipsos de regno exortam prodiderat. Et quamquam Turcae predicabant Iamberdinum in hac pugna cecidisse, non desunt tamen, qui affirment illum ex praelio uiuum elapsum, atque ad Ismahelem Armeniae regem perfugisse. Per idem tempus trecenti circiter equites Turcae, qui Verbosaniam, oppidum mediterraneae Dalmatiae, incolebant, factis militaribus admodum


658. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

hanc diem semper inferre consueuimus, in terram nostram accipiemus, Christianisque, qui nobis metu parent, occasionem dabimus, uti aeque ac Hispanarum triremium remiges, nacti libertatis opportunitatem, abruptis uinculis arma in nos conuertant. Quare omissa Asia tota hac belli mole in Hungaros ita irrumpendum censeo, ut famam quoque nostri aduentus antecedamus, nesciosque ac incautos offendamus. Nec ulla magnopere Hungaris uerecundia obstricti erimus, eo quod bellum illis haud denuntiatum inferimus, utpote quod ipsi


659. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

portatu erant, ea omnia in intimum regnum deuehi iubet. Ipsa excoeptis Turcae oratoribus atque extemplo trucidatis, eodem, quo res suas praemiserat, cum liberis suis sese contulit, atque ita aut sua fraude Turcae dolis obuiam iuit, aut clementiam illius in crudelitatem uertit. Nam Turca hac, ut ferunt, iniuria irritatus ― et sunt Turcae ob ingenitam simulationem ad scelera ipsorum excusanda haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita, habuit, pepercit. At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines


660. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

ab erat usque ad nondum Danubium lectio ed. Crau.: patri, ob ereptam sibi ab ipso patre sponsam, ualde infensus: quem cum Rhacusani male animatum in parentem animaduerterent, hac occasione aegrum animi clam adeunt, hortantur, ne incestum patris in se admissum, et tam insignem iniuriam inultam esse patiatur, suam operam aduersus communem inimicum, et foeda libidine pollutum, pollicentur; tandem spe pecuniae


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.